PARTE II - DOCUMENTO IN "BIBLIOTECA G. ROSSI" PRESSO "ISTITUTO INTERNAZIONALE DI STUDI LIGURI" - BORDIGHERA























IOANNES BAPTISTA MARTINENGUS L.V.D. PROTONOTARIUS APOSTOLICUS, EQUES AURATUS, COMES PALATINUS, GENIALIUM ACADEMIAE PRINCEPS, ETC.

OMNIBUS ET SINGULIS, AD QUOS HAEC LITTERAE NOSTRAE PERVENERINT, SALUTEM, ET FELICITATEM. CUM NOSTRA GENIALIUM ACADEMIA NON SOLUM VIRTUTES IPSAS STUDIOSE COLAT; SED IPSOS ETIAM VIRTUTIBUS PRAEDITOS AMANTER AMPLECTATUR, ET SUUM IN NUMERUM QUASI IN SINU RECIPERE STUDEAT, HINC FACTUM EST, UT PERILLUSTREM ET ADMODUM REVERENDUM PATREM F. ANGELICUM APROSIUM VINTIMILIENSE SACRAE THEOLOGIAE PROFESSOREM ETC. PRAECLARIS EIUS INGENIJ DOTIBUS VIRTUTUMQUE ORNAMENTIS BENE PERSPECTIS, UNA OMNIUM VOCE ET COMUNI ACADEMICORUM CONTENTU IN GENIALEM ACADEMICUM ELEGERIMUS ET ACCEPTAVERIMUS. CUMQUE AB ILLUSTRISSIMO ET ECCELLENTISSIMO D.D. PAULO SFORTIA DE COMITIBUS SANCTAE FLORAE, SACRI ROMANI IMPERII PRINCIPE, PROCENI MARCHIONE, ETC. AMPLISSIMUM ACADEMIAE NOSTRAE CONCESSUM SIT, QUO AUCTORITATE APOSTOLICA OMNES, ET SINGULOS COTONIENTIS GENIALIUM ACADEMIAE ACADEMICOS LEGITIME IN EA RECEPTOS, VEL RECIPIENDOS MILITES, ET EQUITES AURATOS, ET SACRI PALATII AULAEQUE LATERANENSIS COMITES CREAVIT, SOLEMNITER ORDINAVIT, EORUNDEM TITULIS ET INSIGNIS DECORAVIT, ATQUE ALIORUM PRAEFATORUM EQUITUM, COMITUMQUE NUMERO, ORDINI, ET CONSORTIO AGGREGARE DIGNATUS EST. NOS FIDEM FACIMUS PRAEFATUM DOMINUM ANGELICUM APROSIUM GENIALIS ACADEMIAE NOSTRAE ACADEMICORUM OMNIUM VOTIS, AC LEGITIME IN EAM RECEPTUM, ET APPROBATUM ESSE, ITA UT OMNIBUS ET SINGULIS PRIVILEGIJS, FACULTATIBUS, HONORIBUS, EXEMPTIONIBUS, FAVORIBUS, ET GRATIJS, QUIBUS CAETERI EQUITES ET COMITES PRAEFATI QUICUMQUE DE JURE, CONCEPTU, PRIVILEGIO, USU, AUT ALIIS QUOMODO LIBET UTUNTUR, FRUUNTUR, POTIUNTUR ET GAUDENT, AC UTI, FRUI, PATIRI ET GAUDERE POSSUNT, ET POTERUNT QUOMODO LIBET IN FUTURUM, IN OMNIBUS ET PER OMNIA, ABSQUE ULLA PENITUS DIFFERENTIA, UTI, FRUI,PATIRI, ET GAUDERE POSSIT ET VALEAT, PRO UT LATIUS CONTINETUR IN PROTOTYPO NOSTRO PRAEFATI PRIVILEGIJ EXEMPLARI, QUOD IN CHARTA PAERGAMENA EXARATUM, EXCELLENTISSIMI DOMINI PRINCIPIS PRAEFATI SFORTIAE, ET EIUS SECRETARIJ FRANCISCI STELLUTI MANU SUBSCRIPTA, CUM SIGILLO IN CERA RUBRA, ET CAPSULA AENEA EX COHORDULIS RUBEI COLORIS SERICO ET AURO INTE MUNITUM, ET IN TERRA SANCTAE FLORAE ANNO DOMINI 1644 INDITIONE XII VERO 3 SEPTEMBRIS VACANTE SEDE APOSTOLICA PER OBITUM URBANI VIII IN ACADEMIAE NOSTRAE ARCHIVIO DILIGENTER ASSERVATUR. IN QUORUM OMNIUM ET SINGULORUM FIDEM, AC TESTIMONIUM PRAESENTE LITTERAS NOSTRA, NOSTRIQUE ACADEMIAE SECRETARIJ MANU SUBSCRIPTAS, NEC NON IPSO ACADEMIAE SIGILLO MUNITAS DEDIMUS. COTONEI ANNO MDIL DIE XVIII OCTOBRIS.

IOANNAES BAPTISTA MARTINENGUS
ACADEMIAE GENIALIUM PRINCEPS

PETRUS FRANCISCUS PASSAVINUS
S.V. ET S. TH. DOCTOR ECC.
ACADEMIAE GENIALIUM V. SECRETARIUS