cultura barocca
INFORMATIZZAZ. B. E. DURANTE



















AUTOBIOGRAFIA
DI OLUF BORCH (BORRICHIUS)
(Latino, estratta dal ms. KÝbenhavn K.B. GkS 1645, 4'o, e dal volume di Rostgaard, Deliciae quorundam poŽtarum Danorum, Leiden 1693):
(1) Olaus Borrichius lucem hanc mortalem aspicere primým coepit, anno a nato Salvatore MDCXXVI, ipso die Soteriorum, patre Dn. Olao Claudii, paroeciarum "Borch", in Ripensi Cimbrorum dioecesi sacerdote, matre Margareta Laurentia. Mox optimorum Parentum ductu et avspiciis vineae Christi insitus, et qvam primým ferebat aetas, initiatus Musis, partim cura domestica, partim Magistrorum in ludo literario Coldingensi, Ripensiqve ita profecit, ut anno labentis seculi XLIV maturus aestimaretur Academiae.
(2) Qvem ergo id temporis e palaestra sua Ripensi emisit Vir clariss. M. Johannes Mejerus, eum protinus benevolo sinu amplexa est studiorum liberalium mater Academia Hafniensis [Rectore D. Nicolao Pavli Scandorphio, Decano Mag. Johanne Christophori] detinuitqve inter Musas varii generis ad annum usqve MDCL.
(3) Interea inter caeteros sapientiam literariam professos praecipue coluit Dn. Olaum Wormium Medicinae et Antiqvitatis Patriae statorem, Dn. Thomam Bartholinum, Anatomicorum principem et polyhistorem, Dn. Simonem Pavlli, Archiatrum Regium et Florae delitium: qvorum placitis ita constanter insvevit, ut divelli se postea a studio Medico non pateretur, cui tamen amor Philosophiae, PoŽseos, et Philologiae accessit.
(4) In eo dum erat, ne qvam diu Hafniae inter excitatos docendi artifices versabatur, publico usum sui, si qva in didacticis arte valeret, videretur subtrahere, evocatus ad erudiendam in sexta classe scholae metropolitanae juventutem a viro nobiliss. et celeberrimo M. Georgio Hilario ejusdem ludi Rectore paruit, et, qvid multa? ob infatigabilem diligentiam vitae innocentia comitatam placuit; (5) dilectus hoc nomine optimo cuiqve studiorum juvenilium censori, et in iis Viro consummatissimi judicii Dn. Casparo Brochmanno, Selandiae Episcopo, acerrimo studiorum scholasticorum exactori; atqve per eum, generosiss. Cancellario Regio, Dn. Christiano Thomaeo; qvŰ effectum est, ut in uberiora studiorum incrementa a providentissimo Regum Friderico III, Canonicatu Lundensi praeter exspectationem omnem locupletaretur.
(6) Postqvam avtem in illo docendi stadio qvadriennium exegisset, invitatus a generosiss. Viro, Georgio Rosenkrantzio ad regendam scholam illustrem Herlovianam, modesta excusatione spartam oblatam declinavit, qvÚd videret hac via interpellari studium, cui se devoverat, Medicum, et peregrinandi desideria:
(7) licet Urbs regnatrix pestilenti, ea tempestate, contagio tantým non succumberet, cadentibus pavcos intra menses novem millium hominibus, et qvod excedit; in qva lue tot funeribus atroci prima Medicae praxeos tentamenta avspicatus est, et qvid pharmaca humana possent adversus tam violentum hostem didicit experimentis.
(8) Qviescente tandem malo, postqvam annum adhuc unum discipulis ad pietatem et bonas artes formandis impendisset, destinato ad exteros itineri accinctus, in Avlam illustriss. Viri, Dn. Joachimi Gerstorffii, primarii tum ministri Regii ex improviso accersitur ad regendos generosiss. filiorum annos: hic, licet proseqvi decretum iter maluisset, prompte obtemperat, havd ignarus in sancta illa domo et studiis suis privatis relinqvi locum, et domino ipso nihil reperiri eruditius, humanius, sapientius. Qvinqvennium tenuit avlica illa vivendi ratio, nec poenituit interea vel illustr. Gerstorffium electi ad hoc munus Borrichii, vel Borrichium officiosissimi sui obseqvii.
(9) Verým qvia iter ei continuÚ in oculis, in desideriis, soluta demum obsidione Hafniensi Borrichius a sacra Reg. Majestate Professioni Philologiae, PoŽseos, Chemiae et Botanices in Acad. Hafniensi destinatur, factoqve mox in publica, pro cathedra digne tuenda, dissertatione periculo;
(10) atqve impetrata pavllÚ pÚst ad exteros proficiscendi venia, a Domino suo inter optata vota, qvibus annectebatur illud: Coepisti apud me, Borrichi, virtutibus tuis excitare fortunam, qvam ego redeunti fabricabor, dimissus patria excedit circa festum D. Martino sacrum, anno Christi MDCLX.
(11) Et primus qvidem in Belgium ferebat impetus, nisi qvÚd Hamburgi tantillum subsisteret, Schuppii, et celebrium Medicorum, Cassii, atqve Mich. Kirstenii humanissima inductus conversatione.
(12) In Belgio praeter florentissima ubivis oppida, multitudo Eruditorum oculos, animumqve invitabat; qvos inter familiaris illi ultra biennium consvetudo cum Lindenio, Sylvio, van Horne, Hornio, Gronovio, Vossio, Vorstio, Cocceo, Rumpffio, Blasio, Barbettio, Origano, Kekelio, Marcgravio, aliis; unde non potuit non ad disciplinas, scientiasqve Apollineas experrectior, paratiorqve discedere.
(13) Interea funesto percussus nuncio de obitu magni sui Gerstorphii, Patroni exspectatissimi, serÚ recognovit, qvam vitreae sint res mortalium, qvam caduca vota, et qvam in rebus humanis securum nihil. Collegit se tamen, et advenientes non ita multÚ pÚst in Belgium Gerstorphios filios jam utroqve Parente orbos, rogatu Amicorum, in contubernium suum recepit, viam, qva ad virtutem, honestatem, eruditionemqve eundum, admonitione fideli aperuit, nihilqve reliqvit intentatum eorum omnium, qvae legitime ad honores grassantibus curae esse solent.
(14) Inde exacto inter studia cum ipsis familiaria anno, comitantibus iisdem per Flandriam, Brabantiamqve visenda speculatus Londini sistitur mense Junio, anno reparatae salutis MDCLXIII, et mox Gerstorphiis suis per illustrem Svanium aditum patefacit in Regiam, sibi per freqventia alloqvia in amicitiam Dn. Cancellarii Reginae Matris, Kenelmi Digbaei, Roberti Boylaei, Charletoni, MŲseleri, Polemanni, aliorum;
(15) Oxonii qvoqve familiariter usus D. Willisio, Wallisio, Edmundo Dichinsohno, et Roberto Sharrochio.
(16) Inde digressus per amoeniora Provinciae Glocestriam, Bristolium, Wellisium, Sarisburium, Cantuarium, et qvicqvid in itinere illo vel ars commendabat, vel arcanior naturae genius, attente inspexit,
(17) tandemqve adulto jam Avgusto mense in Galliam se se cum Gerstorphiis suis transtulit, Dieppam in transitu, Rothomagumqve perlustrans, Parisiis sedem constantiorem elegit, ut in qva urbe hominum, exemplorumqve feracissima nobilis illa Gerstorphiorum triga ad virtutes, spectato tot bonorum praemio accenderetur, a vitiis abhorrere disceret tot malignorum supplicio.
(18) Et ne ipse sibi interea deesset, toto, qvod ibi transegit, biennio, doctis, curiosis, rerum expertis se se adjungens plane ex animi sententia vixit, inter profuturas cum illustribus Viris, doctisqve hominibus conversationes, qvos inter ex infinitis pavci enumerantur, D. Habertus Mommord, libellorum supplicum in Regia magister, D. Gobelinius Parlamenti Parisiensis Praeses, D. Bourdelotius, Thevenotius, Patinus, Avzotius, Justellus, Boucaudius, Martellus, de L' Oberie, Borellus, Tamponettius, ut innumeri alii praetereantur.
(19) Cumqve tandem in Daniam ad Curatores suos ob rationes rei familiaris evocarentur Gerstorphii, jam tantÚ curis alienis solutior Borrichius instituto suo alacriter institit, et spectatis cum cura ad Ligerim urbibus, Avrelia, Blesis, Richeliade, Thuronio, Salmurio, Andegavi inter Medentum cathedras varie tentatus supremis demum in Arte Medica honoribus avctus est, brabevta Tournesio.
(20) Inde per Flexiam, Cenomanosqve Lutetiam reversus, post brevem moram Italico accingitur itineri: Et Lugduni qvidem ad Araris, Rhodaniqve fluenta nonnihil commoratus est, amicitiae D. L' Amoniere, Bertetti, Busenasii, Schalaei, Vilettii illigatus:
(21) mox Gratianopoli a Praeside rationum Parlamenti D. BoŽssio Salvagnio, et Visancurtio humanissime exceptus, per grande illud Carthusianorum in Alpibus monasterium, per castellum Sabavdiae Mommelianum, per Anessium consecratione Francisci de Sales tum celebre Genevam perrexit,
(22) et non ita multo post secundo Rhodano Viennam Allobrogum, Avenionem [vbi colloqvium illi cum Barone de Villeneuf, ex familia antiqvi illius Arnoldi Villanovani adhuc superstite, et rerum Chemicarum non imperito] Tarasconem, Nemavsum [in qva urbe cum Dn. Guiran, Consiliario Regio, et Antiqvitat. Romanarum scientissimo fructuosa illi conversatio] adiit, Monspelium contendens: vetus illus Medicinae domicilium, ne nunc qvidem Machaonum gloria destitutum, ubi praeter caeteros affecit nobiliss. Dni Beauxhostes prolixa humanitas, et sacratioris Philosophiae cognitio.
(23) Inspectis deinde, qvae fama commendabat, oppidis, Arelate, Aqvis Sextiis, Massilia per Alpes maritimas Herculi olim tritas, vallemqve Pragealam Valdensibus habitatam Pignarolum intravit,
(24) et mox in Italico solo Avgustam Tavrinorum; ubi a Marchione Pianezza, primario Ducis Sabavdi ministro splendide exceptus, et cum Archiatro Torrino de vera cordis fabrica, inventisqve recens vasis salivaribus amice disceptans toti mox Avlae innotuit, ad familiare colloqvium postea admissus a Marchione de Caraglie, Marchione de S. Amian, aliisqve; ostensumqve qvicqvid in tota urbe spectatius, inprimis vastum illud opus Pyrrhi Ligorii, et Isiaca tabula Pignorio tantopere aestimata.
(25) Mediolani nihil tam acceptum, qvam Viri optimi Manfredi Septalae summa urbanitas, et scientiarum, artiumqve reconditarum notitia; ut taceam delitias illustris Bibliothecae Ambrosianae, humanitatem Dn. Terzagi, Deniqve de Lerma, Generalis Militiae praefecti Hispanici.
(26) Ticini antiqvam illam Regum Longobardorum sedem contemplatus admirari non desiit fabricam urbis, praesertim avtem turrium, qvae ibi plurimae, adhuc constanter olere septentrionem.
(27) Bononiae avditi doctores Academici, inprimis vero instituta cum Baptista Ricciolio, ut insigni Mathematico, ita PoŽta non poenitendo colloqvia.
(28) In reliqvis Italiae oppidis vix qvicqvam spectatum Florentia vel florentius, vel urbanius; ubi ipse Magnus Dux, alter tum Apollo, et magnus literatorum stator; qvin et germanus frater Principis Leopoldus, postea Cardinalis Mediceus, redivivus itidem Mecaenas humanissime advenam excepit; familiariter dilexere Lavrentius Magallotti, Franciscus Rhedi, Carlo Dati; repraesentata ad usum exoptatum bibliotheca Medicea exqvisitis MSStis referta.
(29) Inde postqvam obiisset Pistojam, Lucam, Pisas, Sienam, tandem in Urbe Roma sedem deligit, Anno MDCLXV mense Octobri, ibiqve inter Eruditorum, et bibliothecarum freqventiam medius, hyemem ex voto transigit;
(30) una tantým excursione Neapolim facta, ut Vesuvium tum flammantem, et alia naturae miracula oculis liqvido usurparet, atqve adeo Thomae Cornelii Consentini, clarissimi per id tempus Medici Neapolitani frueretur consvetudine.
(31) Romae avtem familiariýs utebatur Leone Allatio, Abbate Gradio, Falconerio, Michael Angelo Riccio, Carolo Puteano, Francisco Corvino, Athanasio Kirckero, Lavrentio Scythio; adhibitus et qvandoqve colloqviis Cardinalis Pallavicini, et saepe accersitus ad disserendum cum Regina Christina, de arcanioris Chemiae studio, veritate, experimentis, qvibus tum sacris se Palladia virago devoverat.
(32) Sub exitum Martii, Anno MDCLXVI, Roma egreditur, sed paene invitus, nec nisi vacantis in patria officii admonitu stimulatus; factoqve per medium Apenninum itinere aedem Lavretanam, Anconam, Ariminum, Pisavrum, Ferrariam contemplatus Venetias salutat, Patavium consulit, ibiqve postqvam amiciýs innotuisset Ferrario, Marchettis, Petruccio, Offredo, Comiti Zabarellae, Venetias repetit, satiatusqve colloqviis Ludovici de Comitibus, Tackenii, Bustroni, aliorum,
(33) memor inornatae in Patria spartae, in Germaniam pavllatim contendit, et Tridento, Monachio, Avgusta Vindelicorum, Tubinga, Argentorato, Heidelberga, Francofurto, Colonia Ubiorum in Belgium, secundo qvidem Rheno, sed inter adversa omnia [qvod lues pestifera agros, Urbesqve late popularetur] defertur; et redintegrata ibidem cum doctis, qvibus Libitina pepercerat, amicitia, Franeqvera, Groninga, Embda, Hamburgo, Lubeca, Chilonio Hafniam redit mense Novembri, transacto inter peregrinandum sexennio integro.
(34) A reditu mox officio suo administrando se accinxit, et licet hinc praxeos Medicae curis in Urbe districtus, illinc, ex qvo inter Medicos Regios numeratus, in Avla jussus apparere, partibus officii in Academia adeo non defuit, ut docendo, disputando, scribendoqve plena opera, sarcire laborarit, si qvid peregrinando neglectum: immo se publico non intermissa viginti annorum diligentia usqve eo probavit, ut nec necesse habuerit unqvam vel conscientiae suae testimonium, vel Magistratus, Collegarumve, vel deniqve civium Academicorum formidare judicia.
(35) Docuit avtem interea varii generis disciplinas, partim officii ratione inductus, partim voluntario impetu, ut esset in qvo diverse genium suum periclitaretur juventus, studiis liberalibus addictior.
(36) Et qvidem in Philologicis prolixe commentatus est de Scriptoribus Antiqvis Latinis, cujus industriae specimen minutum prodiit in lucem, inscriptumqve est: Conspectus praestantiorum Scriptorum Lingvae Latinae, ipsum opus adhuc plutei asservant. Qvin et adjecit Cogitationes suas de variis Lingvae Latinae aetatibus, et scripto G. J. Vossii de Vitiis Sermonis; atqve non ita multo post Analecta Philologica, et Judicium de Lexicis Latinis, Graecisqve hactenus editis. Postea, ut tyrones ex ipsis veluti fontibus havrirent limpidiýs, Antiqvae Romae imaginem sex Disputationibus ita oculis exposuit, ut res Romanae, mores, instituta multum inde lucis, claritatisqve avcupentur.
(37) Cumqve non sine navsea adverteret imperitum vulgus pharmacopoeorum, immo nonnumqvam Medentum negligentiores in enunciandis justa mora pharmacis, inqve sanandi instrumentis varie sibi excidere, Lingvam Pharmacopoeorum formavit, huic malo obviam euntem.
(38) In PoŽsi qvid praestiterit, vel ex eo liqvet, qvod et freqventer ipse, occasione invitante, carmen pepigerit, praesertim Epici generis, et iam olim juvenis, cým Smetii errores diversos notasset, de syllabarum qvantitate evulgarit compendium, cui titulum fecit: Parnassus in nuce.
(39) Sed et annis provectior justum opus, licet succinctum De PoŽtis Graecis, Latinisqve inde ab initio natae artis, ad usqve nostra tempora scripsit, Sosiisqve imprimendum permisit, in qvo simul vernaculi PoŽtae erectioris genii, Itali, Galli, Hispani, Lusitani, Angli, Scoti, Belgae, Borussi, Dani attinguntur, subjecta de plerorumqve vena, et felicitate judicii censura, non illa qvidem ad Phidiae statuas ubiqve comparanda, sed tamen desiderantibus in hoc studio proficere havd dubie profutura.
(40) In Chemicis prodromum initiŰ concinnavit De ortu et progressu Chemiae, et pavcis post annis, impulsus mordaci H. Conringii dicacitate, plenum Opus De Hermetis, aegyptiorum, et Chemicorum sapientia. Sed et bis in publico Elementa Chemiae universae a capite ad calcem percensuit, novisqve ex disciplina observationibus locupletavit, scriptum in privato larario adhuc custoditum.
(41) Qvin et, ut civibus in metalliferas regiones ituris evidenter prodesset, brevi et facili compendio modum aperuit examinandi omnes ubiqve venas metallicas, saxa, arenas, aqvas, argillas, ut de earundem praestantia liqvido constet, cui opusculo nomen imposuit: Docimastice metallica, transiitqve scriptum illud postea non modo in lingvam Germanicam, sed et hodie in Vernaculam.
(42) Sparsit et Chemica qvaedam hinc inde in Actis Medicis Hafniensibus, ut et Botanica atqve Medica, qvae publico jam innotuere.
(43) In Botanicis id egit potissimým, ut tyronibus necessaria notiora evaderent, qvam nimia. Hinc de Afris, Indisqve plantis non ita sollicitus, vernis, aestivisqve in suburbana excursionibus juventuti vernaculas herbas praecipue monstravit, et, qvod caput rei est, usum earundem ex qvotidianis in praxi Medica experimentis secure tradidit, identidem admonens, esse in patria nostra tot diversi generis plantas, ut si exoticis omnibus destitueremur, non ideo apud nos deficeret vera, et conveniens medendi ratio. Qva imbuti apud nos cognitione cives, ubi ubi eos tandem constituit fortuna, possunt inemptis germinibus et de sua familia, et de egentioribus ubiqve bene mereri.
(44) Utqve tenacius haererent, qvae sylvas, et prata hinc inde perambulando discipulis in hoc genere inculcarat, ea omnia in Lyceo explicatius dictavit, methodumqve utendi, fruendi intelligenter exposuit. Edidit et scriptum De usu plantarum indigenar. in Medicina.
(45) In re Medica iterum, iterumqve non Institutiones duntaxat Artis saluberrimae Auditoribus interpretatus est, sed et Universam Praxin, inde ab exordio ad finem docendo prosecutus multum qvidem antecedentium scriptorum tribuit placitis, sed et plurimum ad lectus aegrorum disci experiundo notavit. Saepe fabricam ossium in corpore humano oculis discipulorum subjecit, usum designavit, et varia chirurgorum filiis (=?) salutaria adspersit.
(46) Sunt et alia varii argumenti, de qvibus, qvoties vocabat opportunitas, disseruit; in qvibus exstat tractatus ejusdem De somno et somniferis, De Cabala characterali, De cavsis diversitatis Lingvarum, Memoria Dn. Oligeri Vindii, Oratio Jubilaea Evangelica.
(47) Taceo orationes ejusdem in promotionibus Academicis natas, sed nondum praelo commissas, De variis modis excitandi ignis, atqve de Phosphoro; de natura sangvinis, et transfusione ejus; de oraculis Antiqvorum; de contagio non solým morborum, sed et vitiorum; de furore PoŽtico; de vero usu Logices; de lixivo et acido atqve utriusqve pugna; de experimentis Botanicis; de veris succini natalibus; de qvalitatibus occultis; de usu studiorum Academicorum, etiam in re Militari; de forma serpentis, qvi Evam decepit; de natura dulcedinis; de somno animalium ad plures menses continuato; de studio pure loqvendi latine; de menstruis Chemicorum.
(48) In Decanatu Philosophico, qvem Magistratum, Dn. Collegis ita volentibus, integris annis XII impigre administravit, post examinum sollennia MDCCXXVI creavit Academiae Cives, CLXII Magistros, DXLII Baccalavreos. Qvibus adjiciendi merito aliqvot Medicinae Doctores ab eo summis in ea Arte honoribus insigniti. Rectoratum Academiae bis gessit, et primum qvidem eo inter purpuratos Regios ordine, qvem primae sanctiones Academicae huic officio attribuunt.
(49) Anno seculi labentis LX[XX]VI inter Assessores justitiae in summo Tribunali ab Avgust. Rege Christiano V considere jussus est, prorsus ex inopinato. A conjugio tota vita abstinuit, ut eo philosopharetur expeditiýs. [De futuro judicabunt futuri.]
(50) Disceptatis in suprema justitiae curia cavsis Anno 1687 Candidatos Medicinae in praxi Medica exercuit, plantarum usum Medicum sollennibus in agrum Hafniensem excursibus edocuit, et privato collegio Docimasticen metallicam cum celebrioribus operationibus Chemicis non voce tantým, sed et ipso opere avditoribus demonstravit.
(51) Anno 1689 novis, ita volente sacra Reg. Majestate avctus est honoribus, titulo sc. Consiliarii in Cancellaria Regia, sed et ita volente sacratiss. Divina Majestate, novo in vesica arrosa genere tormenti, cui Christiana patientia occurrit, donec...

















IL BORRICHIUS O BORRICHIO AL SECOLO EBBE NOME DI OLE BORCH ANCHE OLAUS BORCH E FU SCIENZIATO, MEDICO, FILOSOFO E POETA DANESE NATO A NORRE BORK,JYLLAND 1626, MORTO A COPENAGHEN NEL 1690.
INSEGNO' CHIMICA, BOTANICA E LINGUISTICA COME PROFESSORE STRAORDINARIO ALL'UNIVERSITA' DI COPENAGHEN.
MOLTO VIAGGIO' PER L'EUROPA, SOFFERMANDOSI IN ITALIA DOPO LE ESCURSIONI IN GERMANIA (1660) E IN OLANDA (1661).
TORNATO IN PATRIA SI DEDICO' ESCLUSIVAMENTE O QUASI ALLA MEDICINA.
COMPOSE E PUBBLICO' TANTISSIME OPERE DI VARIO ARGOMENTO TRA CUI IL PARNASSUS IN NUCE (1654) SORTA DI MANUALE PER QUANTI VOLEVANO COMPORRE VERSI IN LATINO, IL DE ORTU ET PROGRESSU CHEMIAE (1668), GLI ANALECTA ET COGITATIONES DE LINGUA LATINA (1682), IL DE USU PLANTARUM INDIGENARUM IN MEDICINA (1668).
SEMPRE IN LATINO COMPOSE TRE POEMI STORICI IN OCCASIONE DELLA MORTE DI FEDERICO III E DELL'AVVENTO AL TRONO DI CRISTIANO V (1670), POEMI INSERITI COME I SUOI CARMINA VARIA E LA SUA AUTOBIOGRAFIA NELLE DELICIAE POETARUM DANORUM DI ROSTGARD: PER UNA BIBLIOGRAFIA SI VEDA E. F. KOCH, O. B., EN LITERAERHISTRISK-BIOGRAFISK SKILDRING, CPENAGHEN, 1886.
IL BORRICHIO, COME DETTO, VIAGGIO' MOLTO E SOGGIORNO' TRA FRANCIA ED ITALIA SEMPRE ALLA RICERCA DELLE ESPRESSIONI PIU' STRAORDINARIE NEL CAMPO DELLE SCIENZE NATURALI (TRA L'ALTRO VISITO' A MILANO IL CELEBRE MUSEO SETTALIANO.
IN PARTICOLARE FURONO IMPORTANTI I SUOI SOGGIORNI A FIRENZE ED A ROMA OVE ENTRO' IN RELAZIONE CON TANTI AMICI E CORRISPONDENTI DELL'APROSIO.
GODETTE ENORME REPUTAZIONE NEL CAMPO DELL'ALCHIMIA ED IN QUESTO VOLUME, PERALTRO RARISSIMO, EDITO AD HAFNIAE NEL 1647, ENTRO' IN POLEMICA CON IL CORINGIUS (PERALTRO NON IGNOTO ALL'APROSIO CHE NE AVEVA LETTO UN'OPERA FACENTE PARTE DEL THEATRUM SYMPATHETICUM) IN UN SUO LAVORO AVEVA AVANZATO SERI DUBBI SULL'ANTICHITA' TROPPO REMOTA DI ALCUNI SCRITTORI ALCHEMICI, DIMINUENDO PERLATRO I MERITI DEGLI AUTORI EGIZI A TUTTO VANTAGGIO DI QUELLI GRECI.