DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS IUSTINIANI IURIS ENUCLEATI EX OMNI VETERE IURE COLLECTI DIGESTORUM SEU PANDECTARUM

Liber Tertius-Vicesimus
De sponsalibus.
De ritu nuptiarum.
De iure dotium.
De pactis dotalibus.
De fundo dotali.




















Dig.23.1.0. De sponsalibus.
Dig.23.1.1
Florus 3 inst.
Sponsalia sunt mentio et repromissio nuptiarum futurarum.
Dig.23.1.2
Ulpianus l.S. de sponsal.
Sponsalia autem dicta sunt a spondendo: nam moris fuit veteribus stipulari et spondere sibi uxores futuras.
Dig.23.1.3
Florus 3 inst.
Unde et sponsi sponsaeque appellatio nata est.
Dig.23.1.4pr.
Ulpianus 35 ad sab.
Sufficit nudus consensus ad constituenda sponsalia.
Dig.23.1.4.1
Ulpianus 35 ad sab.
Denique constat et absenti absentem desponderi posse, et hoc cottidie fieri:
Dig.23.1.5
Pomponius 16 ad sab.
Haec ita, si scientibus his qui absint sponsalia fiant aut si postea ratum habuerint.
Dig.23.1.6
Ulpianus 36 ad sab.
Si puellae tutores ad finienda sponsalia nuntium miserunt, non putarem suffecturum ad dissolvendam nuptiarum spem hunc nuntium, non magis quam sponsalia posse eos solos constituere, nisi forte omnia ista ex voluntate puellae facta sint.
Dig.23.1.7pr.
Paulus 35 ad ed.
In sponsalibus nihil interest, utrum testatio interponatur an aliquis sine scriptura spondeat.
Dig.23.1.7.1
Paulus 35 ad ed.
In sponsalibus etiam consensus eorum exigendus est, quorum in nuptiis desideratur. intellegi tamen semper filiae patrem consentire, nisi evidenter dissentiat, iulianus scribit.
Dig.23.1.8
Gaius 11 ad ed. provinc.
Furor quin sponsalibus impedimento sit, plus quam manifestum est: sed postea interveniens sponsalia non infirmat.
Dig.23.1.9
Ulpianus 35 ad ed.
Quaesitum est apud iulianum, an sponsalia sint, ante duodecimum annum si fuerint nuptiae collatae. et semper labeonis sententiam probavi existimantis, si quidem praecesserint sponsalia, durare ea, quamvis in domo loco nuptae esse coeperit: si vero non praecesserint, hoc ipso quod in domum deducta est non videri sponsalia facta. quam sententiam papinianus quoque probat.
Dig.23.1.10
Ulpianus 3 disp.
In potestate manente filia pater sponso nuntium remittere potest et sponsalia dissolvere. enimvero si emancipata est, non potest neque nuntium remittere neque quae dotis causa data sunt condicere: ipsa enim filia nubendo efficiet dotem esse condictionemque extinguet, quae causa non secuta nasci poterit. nisi forte quis proponat ita dotem patrem pro emancipata filia dedisse, ut, si nuptiis non consentiret, vel contractis vel non contractis repeteret quae dederat: tunc enim habebit repetitionem.
Dig.23.1.11
Iulianus 16 dig.
Sponsalia sicut nuptiae consensu contrahentium fiunt: et ideo sicut nuptiis, ita sponsalibus filiam familias consentire oportet:
Dig.23.1.12pr.
Ulpianus l.S. de sponsal.
Sed quae patris voluntati non repugnat, consentire intellegitur.
Dig.23.1.12.1
Ulpianus l.S. de sponsal.
Tunc autem solum dissentiendi a patre licentia filiae conceditur, si indignum moribus vel turpem sponsum ei pater eligat.
Dig.23.1.13
Paulus 5 ad ed.
Filio familias dissentiente sponsalia nomine eius fieri non possunt.
Dig.23.1.14
Modestinus 4 diff.
In sponsalibus contrahendis aetas contrahentium definita non est ut in matrimoniis. quapropter et a primordio aetatis sponsalia effici possunt, si modo id fieri ab utraque persona intellegatur, id est, si non sint minores quam septem annis.
Dig.23.1.15
Modestinus l.S. de enucl. cas.
Tutor factam pupillam suam nec ipse uxorem ducere nec filio suo in matrimonio adiungere potest. scias tamen, quod de nuptiis tractamus, et ad sponsalia pertinere.
Dig.23.1.16
Ulpianus 3 ad l. iul. et pap.
Oratio imperatorum antonini et commodi, quae quasdam nuptias in personam senatorum inhibuit, de sponsalibus nihil locuta est. recte tamen dicitur etiam sponsalia in his casibus ipso iure nullius esse momenti, ut suppleatur quod orationi deest.
Dig.23.1.17
Gaius 1 ad l. iul. et pap.
Saepe iustae ac necessariae causae non solum annum vel biennium, sed etiam triennium et quadriennium et ulterius trahunt sponsalia, veluti valetudo sponsi sponsaeve vel mortes parentium aut capitalia crimina aut longiores peregrinationes quae ex necessitate fiunt.
Dig.23.1.18
Ulpianus 6 ad ed.
In sponsalibus constituendis parvi refert, per se ( et coram an per internuntium vel per epistulam) an per alium hoc factum est: et fere plerumque condiciones interpositis personis expediuntur.

Dig.23.2.0. De ritu nuptiarum.
Dig.23.2.1
Modestinus 1 reg.
Nuptiae sunt coniunctio maris et feminae et consortium omnis vitae, divini et humani iuris communicatio.
Dig.23.2.2
Paulus 35 ad ed.
Nuptiae consistere non possunt nisi consentiant omnes, id est qui coeunt quorumque in potestate sunt.
Dig.23.2.3
Paulus 1 ad sab.
Si nepotem ex filio et neptem ex altero filio in potestate habeam, nuptias inter eos me solo auctore contrahi posse pomponius scribit et verum est.
Dig.23.2.4
Pomponius 3 ad sab.
Minorem annis duodecim nuptam tunc legitimam uxorem fore, cum apud virum explesset duodecim annos.
Dig.23.2.5
Pomponius 4 ad sab.
Mulierem absenti per litteras eius vel per nuntium posse nubere placet, si in domum eius deduceretur: eam vero quae abesset ex litteris vel nuntio suo duci a marito non posse: deductione enim opus esse in mariti, non in uxoris domum, quasi in domicilium matrimonii.
Dig.23.2.6
Ulpianus 35 ad sab.
Denique cinna scribit: eum, qui absentem accepit uxorem, deinde rediens a cena iuxta tiberim perisset, ab uxore lugendum responsum est.
Dig.23.2.7
Paulus l.S. ad l. falcid.
Ideoque potest fieri, ut in hoc casu aliqua virgo et dotem et de dote habeat actionem.
Dig.23.2.8
Pomponius 5 ad sab.
Libertinus libertinam matrem aut sororem uxorem ducere non potest, quia hoc ius moribus, non legibus introductum est.
Dig.23.2.9pr.
Ulpianus 26 ad sab.
Si nepos uxorem velit ducere avo furente, omnimodo patris auctoritas erit necessaria: sed si pater furit, avus sapiat, sufficit avi voluntas.
Dig.23.2.9.1
Ulpianus 26 ad sab.
Is cuius pater ab hostibus captus est, si non intra triennium revertatur, uxorem ducere potest.
Dig.23.2.10
Paulus 35 ad ed.
Si ita pater absit, ut ignoretur ubi sit et an sit, quid faciendum est, merito dubitatur. et si triennium effluxerit, postquam apertissime fuerit pater ignotus, ubi degit et an superstes sit, non prohibentur liberi eius utriusque sexus matrimonium vel nuptias legitimas contrahere.
Dig.23.2.11
Iulianus 62 dig.
Si filius eius qui apud hostes est vel absit ante triennium captivitatis vel absentiae patris uxorem duxit vel si filia nupserit, puto recte matrimonium vel nuptias contrahi, dummodo eam filius ducat uxorem vel filia tali nubat, cuius condicionem certum sit patrem non repudiaturum.
Dig.23.2.12pr.
Ulpianus 26 ad sab.
Si qua mihi uxor fuit, deinde a me repudiata nupsit seio, quem ego postea adrogavi, non sunt nuptiae incestae.
Dig.23.2.12.1
Ulpianus 26 ad sab.
Inter me et sponsam patris mei nuptiae contrahi non possunt: quamquam noverca mea non proprie dicatur.
Dig.23.2.12.2
Ulpianus 26 ad sab.
Sed et per contrarium sponsa mea patri meo nubere non poterit, quamvis nurus non proprie dicatur.
Dig.23.2.12.3
Ulpianus 26 ad sab.
Si uxor mea post divortium alii nupserit et filiam susceperit, putat iulianus hanc quidem privignam non esse, verum nuptiis eius abstinendum.
Dig.23.2.12.4
Ulpianus 26 ad sab.
Adoptivae sororis filiam possum uxorem ducere: cognata enim mea non est filia eius, quia avunculus nemo fit per adoptionem et eae demum cognationes contrahuntur in adoptionibus, quae legitimae essent, id est quae adgnatorum ius haberent. pari ratione et sororem patris mei adoptivi possum ducere, si non fuit eodem patre nata.
Dig.23.2.13
Ulpianus 34 ad sab.
Si patrona tam ignobilis sit, ut ei honestae sint vel saltem liberti sui nuptiae, officio iudicis super hoc cognoscentis hae prohiberi non debent.
Dig.23.2.14pr.
Paulus 35 ad ed.
Adoptivus filius si emancipetur, eam quae patris adoptivi uxor fuit ducere non potest, quia novercae locum habet.
Dig.23.2.14.1
Paulus 35 ad ed.
Item si quis filium adoptaverit, uxorem eiusdem quae nurus loco est ne quidem post emancipationem filii ducere poterit, quoniam aliquando nurus ei fuit.
Dig.23.2.14.2
Paulus 35 ad ed.
Serviles quoque cognationes in hoc iure observandae sunt. igitur suam matrem manumissus non ducet uxorem: tantundem iuris est et in sorore et sororis filia. idem e contrario dicendum est, ut pater filiam non possit ducere, si ex servitute manumissi sint, etsi dubitetur patrem eum esse. unde nec volgo quaesitam filiam pater naturalis potest uxorem ducere, quoniam in contrahendis matrimoniis naturale ius et pudor inspiciendus est: contra pudorem est autem filiam uxorem suam ducere.
Dig.23.2.14.3
Paulus 35 ad ed.
Idem tamen, quod in servilibus cognationibus constitutum est, etiam in servilibus adfinitatibus servandum est, veluti ut eam, quae in contubernio patris fuerit, quasi novercam non possim ducere, et contra eam, quae in contubernio filii fuerit, patrem quasi nurum non ducere: aeque nec matrem eius, quam quis in servitute uxorem habuit, quasi socrum. cum enim cognatio servilis intellegitur, quare non et adfinitas intellegatur? sed in re dubia certius et modestius est huiusmodi nuptiis abstinere.
Dig.23.2.14.4
Paulus 35 ad ed.
Nunc videamus, quomodo noverca et privigna et socrus et nurus intellegantur, ut sciamus, quas non liceat ducere. quidam novercam per se patris uxorem et nurum filii uxorem et privignam uxoris ex alio marito filiam intellegunt: sed quod ad hanc causam verius est nec avi uxorem nec proavi duci posse. duas ergo vel plures novercas ducere non poterit: non mirum, nam et is qui adoptivus est nec naturalis patris nec adoptivi uxorem ducere potest: sed et si plures uxores pater habuerit, nullam earum ducere possum. itaque socrus appellatione non tantum uxoris meae mater, sed et avia et proavia intellegitur, ut nullam earum ducere possim. nurus quoque appellatione non tantum filii uxor, sed et nepotis et pronepotis continetur, licet quidam has pronurus appellant. privigna quoque non solum ea mihi intellegitur quae uxoris meae filia est, sed et neptis et proneptis, ut nullam earum ducere possim. item eius matrem, quam sponsam habui, non posse me uxorem ducere augustus interpretatus est: fuisse enim eam socrum.
Dig.23.2.15
Papinianus 4 resp.
Uxorem quondam privigni coniungi matrimonio vitrici non oportet nec in matrimonium convenire novercam eius qui privignae maritus fuit.
Dig.23.2.16pr.
Paulus 35 ad ed.
Oratione divi marci cavetur, ut, si senatoris filia libertino nupsisset, nec nuptiae essent: quam et senatus consultum secutum est.
Dig.23.2.16.1
Paulus 35 ad ed.
Nepote uxorem ducente et filius consentire debet: neptis vero si nubat, voluntas et auctoritas avi sufficiet.
Dig.23.2.16.2
Paulus 35 ad ed.
Furor contrahi matrimonium non sinit, quia consensu opus est, sed recte contractum non impedit.
Dig.23.2.17pr.
Gaius 11 ad ed. provinc.
Per adoptionem quaesita fraternitas eousque impedit nuptias, donec manet adoptio: ideoque eam, quam pater meus adoptavit et emancipavit, potero uxorem ducere. aeque et si me emancipato illam in potestate retinuerit, poterimus iungi matrimonio.
Dig.23.2.17.1
Gaius 11 ad ed. provinc.
Itaque volenti generum adoptare suadetur, ut filiam emanciparet ^ emancipet^: similiter suadetur ei, qui nurum velit adoptare, ut emancipet filium.
Dig.23.2.17.2
Gaius 11 ad ed. provinc.
Amitam quoque et materteram, item magnam quoque amitam et materteram magnam prohibemur uxorem ducere, quamvis magna amita et matertera quarto gradu sint. utique autem amitam et amitam magnam prohibemur uxorem ducere, etsi per adoptionem nobis coniunctae sint.
Dig.23.2.18
Iulianus 16 dig.
Nuptiae inter easdem personas nisi volentibus parentibus renovatae iustae non habentur.
Dig.23.2.19
Marcianus 16 inst.
Capite trigesimo quinto legis iuliae qui liberos quos habent in potestate iniuria prohibuerint ducere uxores vel nubere, vel qui dotem dare non volunt ex constitutione divorum severi et antonini, per proconsules praesidesque provinciarum coguntur in matrimonium collocare et dotare. prohibere autem videtur et qui condicionem non quaerit.
Dig.23.2.20
Paulus l.S. ad or. severi et comm.
Sciendum est ad officium curatoris non pertinere, nubat pupilla an non, quia officium eius in administratione negotiorum constat: et ita severus et antoninus rescripserunt in haec verba: " ad officium curatoris administratio pupillae pertinet: nubere autem pupilla suo arbitrio potest".
Dig.23.2.21
Clementius 3 ad l. iul. et pap.
Non cogitur filius familias uxorem ducere.
Dig.23.2.22
Celsus 15 dig.
Si patre cogente ducit uxorem, quam non duceret, si sui arbitrii esset, contraxit tamen matrimonium, quod inter invitos non contrahitur: maluisse hoc videtur.
Dig.23.2.23
Celsus 30 dig.
Lege papia cavetur omnibus ingenuis praeter senatores eorumque liberos libertinam uxorem habere licere.
Dig.23.2.24
Modestinus 1 reg.
In liberae mulieris consuetudine non concubinatus, sed nuptiae intellegendae sunt, si non corpore quaestum fecerit.
Dig.23.2.25
Modestinus 2 reg.
Filius emancipatus etiam sine consensu patris uxorem ducere potest et susceptus filius ei heres erit.
Dig.23.2.26
Modestinus 5 resp. Respondit reas adulterii factas nec ante damnationem vidente marito uxores duci posse.
Dig.23.2.27
Ulpianus 3 ad l. iul. et pap.
Si quis in senatorio ordine agens libertinam habuerit uxorem, quamvis interim uxor non sit, attamen in ea condicione est, ut, si amiserit dignitatem, uxor esse incipiat.
Dig.23.2.28
Marcianus 10 inst.
Invitam libertam uxorem ducere patronus non potest:
Dig.23.2.29
Ulpianus 3 ad l. iul. et pap.
Quod et ateius capito consulatu suo fertur decrevisse. hoc tamen ita observandum est, nisi patronus ideo eam manumisit, ut uxorem eam ducat.
Dig.23.2.30
Gaius 2 ad l. iul. et pap.
Simulatae nuptiae nullius momenti sunt.
Dig.23.2.31
Ulpianus 6 ad l. iul. et pap.
Si senatori indulgentia principis fuerit permissum libertinam iustam uxorem habere, potest iusta uxor esse.
Dig.23.2.32
Marcellus 1 ad l. iul. et pap.
Sciendum est libertinum, qui se ingenuo dedit adrogandum, quamvis in eius familia ingenui iura sit consecutus, ut libertinum tamen a senatoriis nuptiis repellendum esse.
Dig.23.2.33
Marcellus 3 ad l. iul. et pap.
Plerique opinantur, cum eadem mulier ad eundem virum revertatur, id matrimonium idem esse: quibus adsentior, si non multo tempore interposito reconciliati fuerint nec inter moras aut illa alii nupserit aut hic aliam duxerit, maxime si nec dotem vir reddiderit.
Dig.23.2.34pr.
Papinianus 4 resp.
Generali mandato quaerendi mariti filiae familias non fieri nuptias rationis est: itaque personam eius patri demonstrari, qui matrimonio consenserit, ut nuptiae contrahantur, necesse est.
Dig.23.2.34.1
Papinianus 4 resp.
Ream adulterii, quam vir iure mariti postulavit, non prohibetur post abolitionem uxorem denuo ducere: sed et si non iure mariti ream postulavit, iure contractum matrimonium videbitur.
Dig.23.2.34.2
Papinianus 4 resp.
Inter privignos contrahi nuptiae possunt, etsi fratrem communem ex novo parentium matrimonio susceptum habeant.
Dig.23.2.34.3
Papinianus 4 resp.
Filiam senatoris nuptias libertini secutam patris casus non faciat uxorem: nam quaesita dignitas liberis propter crimen patris auferenda non est.
Dig.23.2.35
Papinianus 6 resp.
Filius familias miles matrimonium sine patris voluntate non contrahit.
Dig.23.2.36
Paulus 5 quaest.
Tutor vel curator adultam uxorem ducere non potest, nisi a patre desponsa destinatave testamentove nominata condicione nuptiis secuta fuerit.
Dig.23.2.37
Paulus 7 resp.
Libertum curatoris puellae prohiberi oportet uxorem eandem ducere.
Dig.23.2.38pr.
Paulus 2 sent.
Si quis officium in aliqua provincia administrat, inde oriundam vel ibi domicilium habentem uxorem ducere non potest, quamvis sponsare non prohibeatur, ita scilicet, ut, si post officium depositum noluerit mulier nuptias contrahere, liceat ^ libeat^ ei hoc facere arris tantummodo redditis quas acceperat.
Dig.23.2.38.1
Paulus 2 sent.
Veterem sponsam in provincia, qua quis administrat, uxorem ducere potest et dos data non fit caduca.
Dig.23.2.38.2
Paulus 2 sent.
Qui in provincia aliquid administrat, in ea provincia filias suas in matrimonium collocare et dotem constituere non prohibetur.
Dig.23.2.39pr.
Paulus 6 ad plaut.
Sororis proneptem non possum ducere uxorem, quoniam parentis loco ei sum.
Dig.23.2.39.1 Paulus 6 ad plaut.
Si quis ex his, quas moribus prohibemur uxores ducere, duxerit, incestum dicitur committere.
Dig.23.2.40
Pomponius 4 ex plaut.
Aristo respondit privignae filiam non magis uxorem duci posse quam ipsam privignam.
Dig.23.2.41pr.
Marcellus 26 dig.
Probrum intellegitur etiam in his mulieribus esse, quae turpiter viverent volgoque quaestum facerent, etiamsi non palam.
Dig.23.2.41.1
Marcellus 26 dig. Et si qua se in concubinatu alterius quam patroni tradidisset, matris familias honestatem non habuisse dico.
Dig.23.2.42pr.
Modestinus l.S. de ritu nupt.
Semper in coniunctionibus non solum quid liceat considerandum est, sed et quid honestum sit.
Dig.23.2.42.1
Modestinus l.S. de ritu nupt.
Si senatoris filia neptis proneptis libertino vel qui artem ludicram exercuit cuiusve pater materve id fecerit, nupserit, nuptiae non erunt.
Dig.23.2.43pr.
Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.
Palam quaestum facere dicemus non tantum eam, quae in lupanario se prostituit, verum etiam si qua ( ut adsolet) in taberna cauponia vel qua alia pudori suo non parcit.
Dig.23.2.43.1
Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.
Palam autem sic accipimus passim, hoc est sine dilectu: non si qua adulteris vel stupratoribus se committit, sed quae vicem prostitutae sustinet.
Dig.23.2.43.2
Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.
Item quod cum uno et altero pecunia accepta commiscuit, non videtur palam corpore quaestum facere.
Dig.23.2.43.3
Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.
Octavenus tamen rectissime ait etiam eam, quae sine quaestu palam se prostituerit, debuisse his connumerari.
Dig.23.2.43.4
Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.
Non solum autem ea quae facit, verum ea quoque quae fecit, etsi facere desiit, lege notatur: neque enim aboletur turpitudo, quae postea intermissa est.
Dig.23.2.43.5
Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.
Non est ignoscendum ei, quae obtentu paupertatis turpissimam vitam egit.
Dig.23.2.43.6
Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.
Lenocinium facere non minus est quam corpore quaestum exercere.
Dig.23.2.43.7
Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.
Lenas autem eas dicimus, quae mulieres quaestuarias prostituunt.
Dig.23.2.43.8
Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.
Lenam accipiemus et eam, quae alterius nomine hoc vitae genus exercet.
Dig.23.2.43.9
Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.
Si qua cauponam exercens in ea corpora quaestuaria habeat ( ut multae adsolent sub praetextu instrumenti cauponii prostitutas mulieres habere), dicendum hanc quoque lenae appellatione contineri.
Dig.23.2.43.10
Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.
Senatus censuit non conveniens esse ulli senatori uxorem ducere aut retinere damnatam publico iudicio, quo iudicio cuilibet ex populo experiri licet, nisi si cui lege aliqua accusandi publico iudicio non est potestas.
Dig.23.2.43.11
Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.
Si qua calumniae iudicio damnata sit ex causa publici iudicii et quae praevaricationis damnata est, publico iudicio damnata esse non videtur.
Dig.23.2.43.12
Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.
Quae in adulterio deprehensa est, quasi publico iudicio damnata est. proinde si adulterii condemnata esse proponatur, non tantum quia deprehensa est erit notata, sed quia et publico iudicio damnata est. quod si non sit deprehensa, damnata autem, idcirco notetur, quia publico iudicio damnata est, at si deprehensa quidem sit, damnata autem non sit, notata erit? ego puto, etsi absoluta sit post deprehensionem, adhuc tamen notam illi obesse debere, quia verum est eam in adulterio deprehensam, quia factum lex, non sententiam notaverit.
Dig.23.2.43.13
Ulpianus 1 ad l. iul. et pap.
Non adicitur hic ut in lege iulia de adulteriis a quo vel ubi deprehensam: proinde sive maritus sive quis alius deprehendisse proponatur, videtur notata: sed et si non in domo mariti vel patris sui deprehensa sit, erit notata secundum verba legis.
Dig.23.2.44pr.
Paulus 1 ad l. iul. et pap.
Lege iulia ita cavetur: " qui senator est quive filius neposve ex filio proneposve ex filio nato cuius eorum est erit, ne quis eorum sponsam uxoremve sciens dolo malo habeto libertinam aut eam, quae ipsa cuiusve pater materve artem ludicram facit fecerit. neve senatoris filia neptisve ex filio proneptisve ex nepote filio nato nata libertino eive qui ipse cuiusve pater materve artem ludicram facit fecerit, sponsa nuptave sciens dolo malo esto neve quis eorum dolo malo sciens sponsam uxoremve eam habeto".
Dig.23.2.44.1
Paulus 1 ad l. iul. et pap.
Hoc capite prohibetur senator libertinam ducere eamve, cuius pater materve artem ludicram fecerit: item libertinus senatoris filiam ducere.
Dig.23.2.44.2
Paulus 1 ad l. iul. et pap.
Non obest avum et aviam artem ludicram fecisse.
Dig.23.2.44.3
Paulus 1 ad l. iul. et pap.
Nec distinguitur, pater in potestate habeat filiam nec ne: tamen iustam patrem intellegendum octavenus ait, matrem etiam si volgo conceperit.
Dig.23.2.44.4
Paulus 1 ad l. iul. et pap.
Item nihil refert, naturalis sit pater an adoptivus.
Dig.23.2.44.5
Paulus 1 ad l. iul. et pap.
An et is noceat, qui antequam adoptaret artem ludicram fecerit? atque si naturalis pater antequam filia nasceretur fecerit? et si huius notae homo adoptaverit, deinde emancipaverit, an non possit duci? ac si talis pater naturalis decessisset? sed de hoc casu contrariam legis sententiam esse pomponius recte putat, ut eis non connumerentur.
Dig.23.2.44.6
Paulus 1 ad l. iul. et pap.
Si postea ingenuae uxoris pater materve artem ludicram facere coeperit, iniquissimum est dimittere eam debere, cum nuptiae honeste contractae sint et fortasse iam liberi procreati sint.
Dig.23.2.44.7
Paulus 1 ad l. iul. et pap.
Plane si ipsa artem ludicram facere coeperit, utique dimittenda erit.
Dig.23.2.44.8
Paulus 1 ad l. iul. et pap.
Eas, quas ingenui ceteri prohibentur ducere uxores, senatores non ducent.
Dig.23.2.45pr.
Ulpianus 3 ad l. iul. et pap.
In eo iure, quod dicit invito patrono libertam, quae ei nupta est, alii nubere non posse, patronum accipimus ( ut rescripto imperatoris nostri et divi patris eius continetur) et eum qui hac lege emit, ut manumittat, quia manumissa liberta emptoris habetur.
Dig.23.2.45.1
Ulpianus 3 ad l. iul. et pap.
Qui autem iuravit se patronum, hoc idem non habebit.
Dig.23.2.45.2
Ulpianus 3 ad l. iul. et pap.
Ne is quidem debet habere, qui non suis nummis comparavit.
Dig.23.2.45.3
Ulpianus 3 ad l. iul. et pap.
Plane si filius familias miles esse proponatur, non dubitamus, si castrensis peculii ancillam manumiserit, competere ei hoc ius: est enim patronus secundum constitutiones nec patri eius hoc ius competit.
Dig.23.2.45.4
Ulpianus 3 ad l. iul. et pap.
Hoc caput ad nuptam tantum libertam pertinet, ad sponsam non pertinet: et ideo invito patrono nuntium sponsa liberta si miserit, cum alio conubium habet.
Dig.23.2.45.5
Ulpianus 3 ad l. iul. et pap.
Deinde ait lex " invito patrono": invitum accipere debemus eum, qui non consentit ad divortium: idcirco nec a furioso divertendo solvit se huius legis necessitate nec si ab ignorante divorterit: rectius enim hic invitus dicitur quam qui dissensit.
Dig.23.2.45.6
Ulpianus 3 ad l. iul. et pap.
Si ab hostibus patronus captus esse proponatur, vereor ne possit ista conubium habere nubendo, quemadmodum haberet, si mortuus esset. et qui iuliani sententiam probant, dicerent non habituram conubium: putat enim iulianus durare eius libertae matrimonium etiam in captivitate propter patroni reverentiam. certe si in aliam servitutem patronus sit deductus, procul dubio dissolutum esset matrimonium.
Dig.23.2.46
Gaius 8 ad l. iul. et pap.
Illud dubitationis est, an et qui communem libertam uxorem duxerit ad hoc ius admittatur. iavolenus negavit, quia non proprie videtur eius liberta, quae etiam alterius sit: aliis contra visum est, quia libertam eius esse negari non potest, licet alterius quoque sit liberta: quam sententiam plerique recte probaverunt.
Dig.23.2.47
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
Senatoris filia, quae corpore quaestum vel artem ludicram fecerit aut iudicio publico damnata fuerit, impune libertino nubit: nec enim honos ei servatur, quae se in tantum foedus deduxit.
Dig.23.2.48pr.
Clementius 8 ad l. iul. et pap.
Filio patroni in libertam paternam eandemque uxorem idem iuris, quod ipsi patrono daretur, ex sententia legis accommodatur. idemque dicendum erit et si alterius patroni filius vivo altero libertam eorum uxorem duxerit.
Dig.23.2.48.1
Clementius 8 ad l. iul. et pap.
Si ignominiosam libertam suam patronus uxorem duxerit, placet, quia contra legem maritus sit, non habere eum hoc legis beneficium.
Dig.23.2.48.2
Clementius 8 ad l. iul. et pap.
Si uni ex filiis adsignatam alter uxorem duxerit, non idem ius quod in patrono tribuendum: nihil enim iuris habebit, quia senatus omne ius libertorum adsignatorum ad eum transtulit, cui id pater tribuit.
Dig.23.2.49
Marcellus 1 ad l. iul. et pap.
Observandum est, ut inferioris gradus homines ducant uxores eas, quas hi qui altioris dignitatis sunt ducere legibus propter dignitatem prohibentur: at contra antecedentis gradus homines non possunt eas ducere, quas his qui inferioris dignitatis sunt ducere non licet.
Dig.23.2.50
Marcellus 3 ad l. iul. et pap.
Proxime constitutum dicitur, ut, cum quis libertam suam duxerit uxorem, quam ex fideicommissi causa manumiserit, liceat libertae invito eo nuptias contrahere: puto, quia non erat ferendus is qui ex necessitate manumisit, non suo arbitrio: magis enim debitam libertatem praestitit quam ullum beneficium in mulierem contulit.
Dig.23.2.51pr.
Licinius 1 reg.
Matrimonii causa ancilla manumissa a nullo alio uxor duci potest quam a quo manumissa est, nisi patronus matrimonio eius renuntiaverit.
Dig.23.2.51.1
Licinius 1 reg.
Si autem filius familias matrimonii causa iussu patris ancillam manumiserit, iulianus putat perinde eam haberi atque si a patre eius manumissa esset: et ideo potest eam uxorem ducere.
Dig.23.2.52
Paulus 6 ad sab.
Incestae nuptiae neque dotem habent et ideo omne quod perceptum est licet fructuum nomine auferetur.
Dig.23.2.53
Gaius 11 ad ed. provinc.
Nuptiae consistere non possunt inter eas personas quae in numero parentium liberorumve sunt, sive proximi sive ulterioris gradus sint usque ad infinitum.
Dig.23.2.54
Scaevola 1 reg.
Et nihil interest, ex iustis nuptiis cognatio descendat an vero non: nam et volgo quaesitam sororem quis vetatur uxorem ducere.
Dig.23.2.55pr.
Gaius 11 ad ed. provinc.
Quin etiam nefas existimatur eam quoque uxorem ducere, quae per adoptionem filia neptisve esse coeperit, in tantum, ut et, si per emancipationem adoptio dissoluta sit, idem iuris maneat.
Dig.23.2.55.1
Gaius 11 ad ed. provinc.
Patris adoptivi mei matrem aut materteram aut neptem ex filio uxorem ducere non possum, scilicet si in familia eius sim: alioquin si emancipatus fuero ab eo, sine dubio nihil impedit nuptias, scilicet quia post emancipationem extraneus intellegor.
Dig.23.2.56
Ulpianus 3 disp.
Etiam si concubinam quis habuerit sororis filiam, licet libertinam, incestum committitur.
Dig.23.2.57
Marcianus 2 inst.
Qui in provincia officium aliquid gerit, prohibetur etiam consentire filio suo uxorem ducenti.
Dig.23.2.57a
Marcianus not. ad pap. 2 adult.
Divus marcus et lucius imperatores flaviae tertullae per mensorem libertum ita rescripserunt: " movemur et temporis diuturnitate, quo ignara iuris in matrimonio avunculi tui fuisti, et quod ab avia tua collocata es, et numero liberorum vestrorum: idcircoque cum haec omnia in unum concurrunt, confirmamus statum liberorum vestrorum in eo matrimonio quaesitorum, quod ante annos quadraginta contractum est, perinde atque si legitime concepti fuissent".
Dig.23.2.58
Marcianus 4 reg.
A divo pio rescriptum est, si libertina senatorem deceperit quasi ingenua et ei nupta est, ad exemplum praetoris edicti dandam in eam actionem, quia ex dote nullum lucrum habet quae nulla est.
Dig.23.2.59
Paulus l.S. de adsign. libert.
Senatus consulto, quo cautum est, ne tutor pupillam vel filio suo vel sibi nuptum collocet, etiam nepos significatur.
Dig.23.2.60pr.
Paulus l.S. ad or. ant. et comm.
Si quis tutor quidem non sit, periculum tamen tutelae ad eum pertineat, an sententia orationis contineatur? veluti si pupilla ab hostibus capta fuerit aut falsis allegationibus a tutela se excusaverit, ut ex sacris constitutionibus periculum ad eum pertineat? et dicendum est hos quoque ad senatus consultum pertinere: nam et huiusmodi periculum in numerum trium tutelarum computari comprobatum est.
Dig.23.2.60.1
Paulus l.S. ad or. ant. et comm.
Sed si propter alterius personam periculum ad eum pervenit, videamus ne extra sententiam senatus consulti sit: veluti si magistratus in in tutelae periculum incidit vel fideiusserit quis pro tutore vel curatore, quia nec in numerum trium tutelarum haec imputantur: et consequens est hoc probare.
Dig.23.2.60.2
Paulus l.S. ad or. ant. et comm.
Quid ergo si honoris causa tutor datus sit? quatenus nec huiusmodi tutela in numerum computatur, numquid idem sit? sed ratio in contrarium ducit, quod dictum est et honorarium tutorem periculum solere pati, si male passus sit administrari tutelam.
Dig.23.2.60.3
Paulus l.S. ad or. ant. et comm.
Quin autem ille, qui, cum datus est tutor, cessat in administratione, pertineat ad orationem, non est dubitandum, quia perinde tenetur ex sacris constitutionibus atque si gessisset.
Dig.23.2.60.4
Paulus l.S. ad or. ant. et comm.
Quid ergo si, cum se vellet excusare aliquo titulo nec in promptu probationes haberet, excusationis negotium fuerit dilatum et inter moras pupilla adoleverit, an ad senatus consultum pertineat? quaestio in eo est, an et post pubertatem officio finito excusationem eius recipi oporteat: nam si recipitur et excusaverit, impune potest ducere: si vero non debeat recipi post officium finitum, non recte ducit. et ait papinianus libro quinto responsorum officio finito excusationem recipi non oportere et ideo exacti temporis periculum ad eum pertinere. sed mihi hoc nequaquam placet: iniquum enim est propter dilationem, quae forte non dolo, sed quae ex necessitate contingit, non excusari vel nuptias impediri excusatione recepta.
Dig.23.2.60.5
Paulus l.S. ad or. ant. et comm.
Quamvis verbis orationis cautum sit, ne uxorem tutor pupillam suam ducat, tamen intellegendum est ne desponderi quidem posse: nam cum qua nuptiae contrahi non possunt, haec plerumque ne quidem desponderi potest: nam quae duci potest, iure despondetur.
Dig.23.2.60.6
Paulus l.S. ad or. ant. et comm.
Quid ergo si adoptivus filius tutoris duxerit pupillam illicite posteaque emancipatus fuerit? credendum est de adoptivis emancipatis senatum non sensisse, quia post emancipationem in totum adoptivae familiae obliviscuntur.
Dig.23.2.60.7
Paulus l.S. ad or. ant. et comm.
Naturales liberi licet in adoptionem dati fuerint, senatus consulto continentur.
Dig.23.2.60.8
Paulus l.S. ad or. ant. et comm.
Quid ergo si tutor datus provocavit et postea heres eius victus est? praeteriti temporis periculum praestare debet. an vero si filius heres fuerit et victus est, ad orationem pertineat? et consequens est hoc probare, quoniam rationem debet reddere.
Dig.23.2.61
Papinianus 32 quaest.
Dote propter illicitum matrimonium caduca facta exceptis impensis necessariis, quae dotem ipso iure minuere solent, quod iudicio de dote redditurus esset maritus solvere debet.
Dig.23.2.62pr.
Papinianus 4 resp.
Quamquam in arbitrio matris pater esse voluerit, cui nuptum filia communis collocaretur, frustra tamen ab ea tutor datus eligetur: neque enim intellegitur pater de persona tutoris cogitasse, cum ideo maxime matrem praetulit, ne filiae nuptias tutori committeret.
Dig.23.2.62.1
Papinianus 4 resp.
Mulier liberto viri ac patroni sui mala ratione coniungitur.
Dig.23.2.62.2
Papinianus 4 resp.
Tutor, qui rationes curatori reddidit, puellam suam ante constitutum tempus aetatis eius uxorem ducere nec matrem ex alio matrimonio factam potest.
Dig.23.2.63
Papinianus 1 def.
Praefectus cohortis vel equitum aut tribunus contra interdictum eius provinciae duxit uxorem, in qua officium gerebat: matrimonium non erit: quae species pupillae comparanda est, cum ratio potentatus nuptias prohibuerit. sed an huic quoque si virgo nupsit, non sit auferendum quod testamento relictum est, deliberari potest: exemplo tamen pupillae nuptae tutori, quod relictum est potest mulier consequi. pecuniam tamen in dotem datam mulieris heredi restitui necesse est.
Dig.23.2.64pr.
Callistratus 2 quaest.
Libertum eundemque tutorem pupillae eo, quod in matrimonium collocata ipsi tutori suo vel filio eius est, senatus relegandum censuit.
Dig.23.2.64.1
Callistratus 2 quaest.
Senatus consulti, quo prohibentur tutores et filii eorum pupillas suas ducere, puto heredem quoque tutoris extraneum sententia adprehendi, cum ideo prohibuerit huiusmodi nuptias, ne pupillae in re familiari circumscribantur ab his, qui rationes eis gestae tutelae reddere compelluntur.
Dig.23.2.64.2
Callistratus 2 quaest.
Tutor autem pupilli non prohibetur filiam suam collocare pupillo suo in matrimonium.
Dig.23.2.65pr.
Paulus 7 resp.
Eos, qui in patria sua militant, non videri contra mandata ex eadem provincia uxorem ducere idque etiam quibusdam mandatis contineri.
Dig.23.2.65.1
Paulus 7 resp.
Idem eodem. respondit mihi placere, etsi contra mandata contractum sit matrimonium in provincia, tamen post depositum officium, si in eadem voluntate perseverat, iustas nuptias effici: et ideo postea liberos natos ex iusto matrimonio legitimos esse
Dig.23.2.66pr.
Paulus 2 sent.
Non est matrimonium, si tutor vel curator pupillam suam intra vicesimum et sextum annum non desponsam a patre nec testamento destinatam ducat uxorem vel eam filio suo iungat: quo facto uterque infamatur et pro dignitate pupillae extra ordinem coercetur. nec interest, filius sui iuris an in patris potestate sit.
Dig.23.2.66.1
Paulus 2 sent.
Curatoris libertum eam pupillam, cuius patronus res administrat, uxorem ducere satis incivile est.
Dig.23.2.67pr.
Tryphonus 9 disp.
Non solum vivo tutore, sed et post mortem eius filius tutoris ducere uxorem prohibetur eam, cuius tutelae rationi obstrictus pater fuit: nec puto interesse, exstiterit ei heres filius an abstinuerit paterna hereditate an nec heres fuit ( forte exheredatus aut praeteritus emancipatus): nam et fieri potest, ut per fraudem in eum collocata bona patris propter tutelam revocari oporteat.
Dig.23.2.67.1
Tryphonus 9 disp.
De uno dubitari potest, si avus tutelam gessit neptis ex filio emancipato natae, an nepoti ex altero filio eam collocare possit sive emancipato sive manenti in potestate, quia par affectionis causa suspicionem fraudis amovet. sed etsi senatus consultum stricto iure contra omnes tutores nititur, attamen summae affectionis avitae intuitu huiusmodi nuptiae concedendae sunt.
Dig.23.2.67.2
Tryphonus 9 disp.
Sed et si filius familias tutor puellae vel curator fuit, puto vel magis patri eius non oportere eam nubere: numquid nec fratri, qui est in eiusdem potestate?
Dig.23.2.67.3
Tryphonus 9 disp.
Sed videamus, si titii filius duxerit uxorem eam, quae tua pupilla fuit, deinde titium vel filium eius adoptaveris, an peremuntur nuptiae ( ut in genero adoptato dictum est) an adoptio impeditur? quod magis dicendum est et si curator, dum gerit curam, adoptaverit maritum eius puellae, cuius curator est. nam finita iam tutela et nupta puella alii vereor, ne longum sit adoptionem mariti eius impedire, quasi propter hoc interponatur, ut ratio tutelae reddendae cohibeatur, quam causam prohibitionis nuptiarum contrahendarum oratio divi marci continet.
Dig.23.2.67.4
Tryphonus 9 disp.
Et si quis curator ventri bonisque datus sit, prohibitionem eiusdem senatus consulti inducit: nam et hic debet rationem reddere. nec spatium administrationis movere nos debet, quia nec in tutore nec curatore discrimen maioris aut minoris temporis, quo in huiusmodi munere quis fuerit, habitum esse.
Dig.23.2.67.5
Tryphonus 9 disp.
Si puellae tutelam titius administravit vel curator negotia gessit eaque nondum recepta ratione decessit filia herede relicta, quaerenti, an eam filio suo posset titius collocare in matrimonium, dixi posse, quia ratio hereditaria esset et sit simplex debitum: alioquin omnis debitor eam, cui obligatus esset ex aliqua ratione, prohibetur sibi filioque suo coniungere.
Dig.23.2.67.6
Tryphonus 9 disp.
Sed et is, qui pupillam abstinet bonis patris sui, rationem eius rei praestare debet et fieri potest, ut etsi inconsultius hoc fecerit, et hoc nomine condemnari debeat. sed et si optimo consilio usus sit auxilio praetoriae iurisdictionis, quia non solvendo pater eius decesserat, nihilo minus tamen, quia iudicio hoc probari oportet, impediuntur nuptiae: nam qui bene tutelam et ex fide administravit, nihilo minus prohibetur.
Dig.23.2.68
Paulus l.S. ad sc turpill.
Iure gentium incestum committit, qui ex gradu ascendentium vel descendentium uxorem duxerit. qui vero ex latere eam duxerit quam vetatur, vel adfinem quam impeditur, si quidem palam fecerit, levius, si vero clam hoc commiserit, gravius punitur. cuius diversitatis illa ratio est: circa matrimonium quod ex latere non bene contrahitur palam delinquentes ut errantes maiore poena excusantur, clam committentes ut contumaces plectuntur.

Dig.23.3.0. De iure dotium.
Dig.23.3.1
Paulus 14 ad sab.
Dotis causa perpetua est, et cum voto eius qui dat ita contrahitur, ut semper apud maritum sit.
Dig.23.3.2
Paulus 60 ad ed.
Rei publicae interest mulieres dotes salvas habere, propter quas nubere possunt.
Dig.23.3.3
Ulpianus 63 ad ed.
Dotis appellatio non refertur ad ea matrimonia, quae consistere non possunt: neque enim dos sine matrimonio esse potest. ubicumque igitur matrimonii nomen non est, nec dos est.
Dig.23.3.4
Paulus 6 ad sab.
Si proprietati nudae in dotem datae usus fructus accesserit, incrementum videtur dotis, non alia dos, quemadmodum si quid alluvione accessisset.
Dig.23.3.5pr.
Ulpianus 31 ad sab.
Profecticia dos est, quae a patre vel parente profecta est de bonis vel facto eius.
Dig.23.3.5.1
Ulpianus 31 ad sab.
Sive igitur parens dedit dotem sive procurator eius sive iussit alium dare sive, cum quis dedisset negotium eius gerens, parens ratum habuerit, profecticia dos est.
Dig.23.3.5.2
Ulpianus 31 ad sab.
Quod si quis patri donaturus dedit, Marcellus libro sexto digestorum scripsit hanc quoque a patre profectam esse: et est verum.
Dig.23.3.5.3
Ulpianus 31 ad sab.
Sed et si curator furiosi vel prodigi vel cuiusvis alterius dotem dederit, similiter dicemus dotem profecticiam esse.
Dig.23.3.5.4
Ulpianus 31 ad sab.
Sed et si proponas praetorem vel praesidem decrevisse, quantum ex bonis patris vel ab hostibus capti aut a latronibus oppressi filiae in dotem detur, haec quoque profecticia videtur.
Dig.23.3.5.5
Ulpianus 31 ad sab.
Si pater repudiaverit hereditatem dotis constituendae causa ( forte quod maritus erat substitutus aut qui potuit ab intestato hereditatem vindicare), dotem profecticiam non esse iulianus ait. sed et si legatum in hoc repudiaverit pater, ut apud generum heredem remaneat dotis constituendae causa, iulianus probat non esse profectum id de bonis, quia nihil erogavit de suo pater, sed non adquisivit.
Dig.23.3.5.6
Ulpianus 31 ad sab.
Si pater non quasi pater, sed alio dotem promittente fideiussit et quasi fideiussor solverit, neratius ait non esse profecticiam dotem, quamvis pater servare a reo id quod solvit non possit.
Dig.23.3.5.7
Ulpianus 31 ad sab.
Sed si pater dotem promisit et fideiussorem vel reum pro se dedit, ego puto profecticiam esse dotem: sufficit enim, quod pater sit obligatus sive reo sive fideiussori.
Dig.23.3.5.8
Ulpianus 31 ad sab.
Si filius familias mutuatus creditorem delegavit, ut daret pro filia dotem, vel etiam ipse accepit et dedit, videri dotem ab avo profectam neratius ait hactenus, quatenus avus esset dotaturus neptem suam: id enim in rem avi videri versum.
Dig.23.3.5.9
Ulpianus 31 ad sab.
Si quis certam quantitatem patri donaverit ita, ut hanc pro filia daret, non esse dotem profecticiam iulianus libro septimo decimo digestorum scripsit: obstrictus est enim ut det aut, si non dederit, condictione tenetur. hoc et in matre iuris esse ait, si forte sub ea condicione uxor marito det, ut pro filia genero in dotem daret, nec videri uxorem marito donasse rectissime ergo ait, ut non sit interdicta donatio iure civili: non enim ad hoc dedit, ut ipse habeat, sed ut genero pro filia expendat: denique si non dederit, condictione tenetur. esse igitur dotem istam adventiciam iulianus ait: et ita utimur.
Dig.23.3.5.10
Ulpianus 31 ad sab.
Si filius familias dotem promiserit et sui iuris factus dederit, profecticiam esse dotem: non enim pro hereditate patris aes alienum solvit, sed suum aes alienum susceptum, dum filius familias esset, pater familias factus exoneravit.
Dig.23.3.5.11
Ulpianus 31 ad sab.
Si pater pro filia emancipata dotem dederit, profecticiam nihilo minus dotem esse nemini dubium est, quia non ius potestatis, sed parentis nomen dotem profecticiam facit: sed ita demum, si ut parens dederit: ceterum si, cum deberet filiae, voluntate eius dedit, adventicia dos est.

Dig.23.3.5.12
Ulpianus 31 ad sab. Papinianus libro decimo quaestionum ait, cum pater curator suae filiae iuris sui effectae dotem pro ea constituisset, magis eum quasi patrem id quam quasi curatorem fecisse videri.
Dig.23.3.5.13
Ulpianus 31 ad sab.
Iulianus libro nono decimo digestorum adoptivum quoque patrem, si ipse dotem dedit, habere eius repetitionem ait.
Dig.23.3.5.14
Ulpianus 31 ad sab.
Si quis pro aliena filia dotem promiserit et promissori pater heres exstiterit, iulianus distinguit interesse, ante nuptias pater heres exstiterit et dotem dederit an postea: si ante, videri dotem ab eo profectam ( potuit enim nuntium remittendo resolvere dotem), quod si post nuptias, non esse profecticiam.
Dig.23.3.6pr.
Pomponius 14 ad sab.
Iure succursum est patri, ut filia amissa solacii loco cederet, si redderetur ei dos ab ipso profecta, ne et filiae amissae et pecuniae damnum sentiret.
Dig.23.3.6.1
Pomponius 14 ad sab.
Si pater alienum fundum bona fide emptum in dotem dedit, ab ipso profectus intellegitur.
Dig.23.3.6.2
Pomponius 14 ad sab.
Si in dote danda circumventus sit alteruter, etiam maiori annis viginti quinque succurrendum est, quia bono et aequo non conveniat aut lucrari aliquem cum damno alterius aut damnum sentire per alterius lucrum.
Dig.23.3.7pr.
Ulpianus 31 ad sab.
Dotis fructum ad maritum pertinere debere aequitas suggerit: cum enim ipse onera matrimonii subeat, aequum est eum etiam fructus percipere.
Dig.23.3.7.1
Ulpianus 31 ad sab.
Si fructus constante matrimonio percepti sint, dotis non erunt: si vero ante nuptias percepti fuerint, in dotem convertuntur, nisi forte aliquid inter maritum futurum et destinatam uxorem convenit: tunc enim quasi donatione facta fructus non redduntur.
Dig.23.3.7.2
Ulpianus 31 ad sab.
Si usus fructus in dotem datus sit, videamus, utrum fructus reddendi sunt nec ne. et celsus libro decimo digestorum ait interesse, quid acti sit, et nisi appareat aliud actum, putare se ius ipsum in dote esse, non etiam fructus qui percipiuntur.
Dig.23.3.7.3
Ulpianus 31 ad sab.
Si res in dote dentur, puto in bonis mariti fieri accessionemque temporis marito ex persona mulieris concedendam. fiunt autem res mariti, si constante matrimonio in dotem dentur. quid ergo, si ante matrimonium? si quidem sic dedit mulier, ut statim eius fiant, efficiuntur: enimvero si hac condicione dedit, ut tunc efficiantur, cum nupserit, sine dubio dicemus tunc eius fieri, cum nuptiae fuerint secutae. proinde si forte nuptiae non sequantur nuntio remisso, si quidem sic dedit mulier, ut statim viri res fiant, condicere eas debebit misso nuntio: enimvero si sic dedit, ut secutis nuptiis incipiant esse, nuntio remisso statim eas vindicabit. sed ante nuntium remissum si vindicabit, exceptio poterit nocere vindicanti aut doli aut in factum: doti enim destinata non debebunt vindicari.
Dig.23.3.8
Callistratus 2 quaest.
Sed nisi hoc evidenter actum fuerit, credendum est hoc agi, ut statim res sponsi fiant et, nisi nuptiae secutae fuerint, reddantur.
Dig.23.3.9pr.
Ulpianus 31 ad sab.
Si ego seiae res dedero, ut ipsa suo nomine in dotem det, efficientur eius, licet non in dotem sint datae: sed condictione tenebitur. quod si pro ea res ego dem, si quidem ante nuptias, interest qua condicione dedi, utrum ut statim fiant accipientis an secutis nuptiis: si statim, nuntio misso condicam: sin vero non statim, potero vindicare, quia meae res sunt. quare et si sequi nuptiae non possunt propter matrimonii interdictionem, ex posteriore casu res meae remanebunt.
Dig.23.3.9.1
Ulpianus 31 ad sab.
Si res alicui tradidero, ut nuptiis secutis dotis efficiantur, et ante nuptias decessero, an secutis nuptiis dotis esse incipiant? et vereor, ne non possint in dominio eius effici cui datae sunt, quia post mortem incipiat dominium discedere ab eo qui dedit, quia pendet donatio in diem nuptiarum et cum sequitur condicio nuptiarum, iam heredis dominium est, a quo discedere rerum non posse dominium invito eo fatendum est. sed benignius est favore dotium necessitatem imponi heredi consentire ei quod defunctus fecit aut, si distulerit vel absit, etiam nolente vel absente eo dominium ad maritum ipso iure transferri, ne mulier maneat indotata.
Dig.23.3.9.2
Ulpianus 31 ad sab.
Dotis autem causa data accipere debemus ea, quae in dotem dantur.
Dig.23.3.9.3
Ulpianus 31 ad sab.
Ceterum si res dentur in ea, quae graeci paraferna dicunt quaeque galli peculium appellant, videamus, an statim efficiuntur mariti. et putem, si sic dentur ut fiant, effici mariti, et cum distractum fuerit matrimonium, non vindicari oportet, sed condici, nec dotis actione peti, ut divus marcus et imperator noster cum patre rescripserunt. plane si rerum libellus marito detur, ut romae volgo fieri videmus ( nam mulier res, quas solet in usu habere in domo mariti neque in dotem dat, in libellum solet conferre eumque libellum marito offerre, ut is subscribat, quasi res acceperit, et velut chirographum eius uxor retinet res quae libello continentur in domum eius se intulisse): hae igitur res an mariti fiant, videamus. et non puto, non quod non ei traduntur ( quid enim interest, inferantur volente eo in domum eius an ei tradantur?), sed quia non puto hoc agi inter virum et uxorem, ut dominium ad eum transferatur, sed magis ut certum sit in domum eius illata, ne, si quandoque separatio fiat, negetur: et plerumque custodiam earum maritus repromittit, nisi mulieri commissae sint. videbimus harum rerum nomine, si non reddantur, utrum rerum amotarum an depositi an mandati mulier agere possit. et si custodia marito committitur, depositi vel mandati agi poterit: si minus, agetur rerum amotarum, si animo amoventis maritus eas retineat, aut ad exhibendum, si non amovere eas connisus est.
Dig.23.3.10pr.
Ulpianus 34 ad sab.
Plerumque interest viri res non esse aestimatas idcirco, ne periculum rerum ad eum pertineat, maxime si animalia in dotem acceperit vel vestem, qua mulier utitur: eveniet enim, si aestimata sit et eam mulier adtrivit, ut nihilo minus maritus aestimationem eorum praestet. quotiens igitur non aestimatae res in dotem dantur, et meliores et deteriores mulieri fiunt.
Dig.23.3.10.1
Ulpianus 34 ad sab.
Si praediis inaestimatis aliquid accessit, hoc ad compendium mulieris pertinet: si aliquid decessit, mulieris damnum est.
Dig.23.3.10.2
Ulpianus 34 ad sab.
Si servi subolem ediderunt, mariti lucrum non est.
Dig.23.3.10.3
Ulpianus 34 ad sab.
Sed fetus dotalium pecorum ad maritum pertinent, quia fructibus computantur, sic tamen, ut suppleri proprietatem prius oporteat et summissis in locum mortuorum capitum ex adgnatis residuum in fructum maritus habeat, quia fructus dotis ad eum pertineat.
Dig.23.3.10.4
Ulpianus 34 ad sab.
Si ante matrimonium aestimatae res dotales sunt, haec aestimatio quasi sub condicione est: namque hanc habet condicionem " si matrimonium fuerit secutum". secutis igitur nuptiis aestimatio rerum perficitur et fit vera venditio.
Dig.23.3.10.5
Ulpianus 34 ad sab.
Inde quaeri potest, si ante nuptias mancipia aestimata deperierint, an mulieris damnum sit, et hoc consequens est dicere: nam cum sit condicionalis venditio, pendente autem condicione mors contingens exstinguat venditionem, consequens est dicere mulieri perisse, quia nondum erat impleta venditio, quia aestimatio venditio est.
Dig.23.3.10.6
Ulpianus 34 ad sab.
Si res in dotem datae fuerint quamvis aestimatae, verum convenerit, ut aut aestimatio aut res praestentur, si quidem fuerit adiectum " utrum mulier velit", ipsa eliget, utrum malit petere rem aestimationem: verum si ita fuerit adiectum " utrum maritus velit", ipsius erit electio. aut si nihil de electione adiciatur, electionem habebit maritus, utrum malit res offerre an pretium earum: nam et cum illa aut illa res promittitur, rei electio est, utram praestet. sed si res non exstet, aestimationem omnimodo maritus praestabit.
Dig.23.3.11
Paulus 7 ad sab.
Sane et deteriorem factam reddere poterit.
Dig.23.3.12pr.
Ulpianus 34 ad sab.
Si res aestimata post contractum matrimonium donationis causa adprobetur, nulla est aestimatio, quia nec res distrahi donationis causa potest, cum effectum inter virum et uxorem non habeat: res igitur in dote remanebit. sed si ante matrimonium, magis est, ut in matrimonii tempus collata donatio videatur: atque ideo non valet.
Dig.23.3.12.1
Ulpianus 34 ad sab.
Si mulier se dicat circumventam minoris rem aestimasse, ut puta servum, si quidem in hoc circumventa est, quod servum dedit, non tantum in hoc, quod minoris aestimavit: in eo acturam, ut servus sibi restituatur. enimvero si in aestimationis modo circumventa est, erit arbitrium mariti, utrum iustam aestimationem an potius servum praestet. et haec, si servus vivit. quod si decessit, Marcellus ait magis aestimationem praestandam, sed non iustam, sed eam quae facta est: quia boni consulere mulier debet, quod fuit aestimatus: ceterum, si simpliciter dedisset, procul dubio periculo eius moreretur, non mariti. idemque et in minore circumventa Marcellus probat. plane si emptorem habuit mulier iusti pretii, tunc dicendum iustam aestimationem praestandam idque dumtaxat uxori minori annis praestandum Marcellus scribit: scaevola autem in marito notat, si dolus eius adfuit, iustam aestimationem praestandam: et puto verius, quod scaevola ait.
Dig.23.3.12.2
Ulpianus 34 ad sab.
Si cum marito debitore mulier pacta sit, ut id quod debeat in dotem habeat, dotis actione scilicet eam agere posse existimo: licet enim ipso iure priore debito liberatus non sit, sed tamen exceptionem habere potest.
Dig.23.3.13
Modestinus l.S. de diff. dotis.
Si mulier post divortium, antequam ex stipulatu de dote agat, ad eundem virum fuerit reversa, constantius dicetur per doli exceptionem inefficacem fieri ex stipulatu actionem, usque quo matrimonium durat.
Dig.23.3.14
Ulpianus 34 ad ed.
Si rem aestimatam mulier in dotem dederit, deinde ea moram faciente in traditione in rerum natura esse desierit, actionem eam habere non puto.
Dig.23.3.15
Pomponius 14 ad sab.
Quod si per eam non stetisset, perinde pretium aufert ac si tradidisset, quia quod evenit emptoris periculo est.
Dig.23.3.16
Ulpianus 34 ad sab.
Quotiens res aestimata in dotem datur, evicta ea virum ex empto contra uxorem agere et quidquid eo nomine fuerit consecutus, dotis actione soluto matrimonio ei praestare oportet. quare et si duplum forte ad virum pervenerit, id quoque ad mulierem redigetur. quae sententia habet aequitatem, quia non simplex venditio sit, sed dotis causa, nec debeat maritus lucrari ex damno mulieris: sufficit enim maritum indemnem praestari, non etiam lucrum sentire.
Dig.23.3.17pr.
Paulus 7 ad sab.
In rebus dotalibus virum praestare oportet tam dolum quam culpam, quia causa sua dotem accipit: sed etiam diligentiam praestabit, quam in suis rebus exhibet.
Dig.23.3.17.1
Paulus 7 ad sab.
Si re aestimata data nuptiae secutae non sint, videndum est, quid repeti debeat, utrum res an aestimatio. sed id agi videtur, ut ita demum aestimatio rata sit, si nuptiae sequantur, quia nec alia causa contrahendi fuerit, res igitur repeti debeat, non pretium.
Dig.23.3.18
Pomponius 14 ad sab.
Si mancipia in dotem aestimata accepisti et pactum conventum factum est, ut tantidem aestimata divortio facto redderes, manere partum eorum apud te labeo ait, quia et mancipia tuo periculo fuerint.
Dig.23.3.19
Ulpianus 34 ad sab.
Etiamsi alii iussu mariti dos detur, nihilo minus maritus de dote obligatur.
Dig.23.3.20
Paulus 7 ad sab.
Iulianus scribit valere talem stipulationem: " cum morieris, dotis nomine tot dari?" quia et pacisci soleant, ne a viva exhibeatur. quod non esse simile accepi: aliud est enim differre exactionem, aliud ab initio in id tempus stipulari, quo matrimonium futurum non sit. idque et aristoni et neratio et pomponio placet.
Dig.23.3.21
Ulpianus 35 ad sab.
Stipulationem, quae propter causam dotis fiat, constat habere in se condicionem hanc " si nuptiae fuerint secutae", et ita demum ex ea agi posse ( quamvis non sit expressa condicio), si nuptiae, constat: quare si nuntius remittatur, defecisse condicio stipulationis videtur.
Dig.23.3.22
Paulus 7 ad sab.
Et licet postea eidem nupserit, non convalescit stipulatio.
Dig.23.3.23
Ulpianus 35 ad sab.
Quia autem in stipulatione non est necessaria dotis adiectio, etiam in datione tantundem ducimus.
Dig.23.3.24
Pomponius 15 ad sab.
Si filia familias nuptura ex peculio, cuius administrationem habet, dotem viro dedit, deinde, cum in eadem causa peculium eius esset, divortium fecerit, dos ei recte solvitur quasi a quolibet peculiari debitore.
Dig.23.3.25
Paulus 7 ad sab.
Si ei nuptura mulier, qui stichum debebat, ita cum eo pacta est: " pro sticho, quem mihi debes, decem tibi doti erunt", secundum id quod placuit rem pro re solvi posse et liberatio contingit et decem in dotem erunt, quia et permutatio dotium conventione fieri potest.
Dig.23.3.26
Modestinus 1 reg.
Ita constante matrimonio permutari dotem posse dicimus, si hoc mulieri utile sit, si ex pecunia in rem aut ex re in pecuniam: idque probatum est.
Dig.23.3.27
Ulpianus 36 ad sab.
Quod si fuerit factum, fundus vel res dotalis efficitur.
Dig.23.3.28
Paulus 7 ad sab.
Post nuptias pater non potest deteriorem causam filiae facere, quia nec reddi ei dos invita filia potest.
Dig.23.3.29
Ulpianus 36 ad sab.
Cum pater dotem pro filia promittit et dotem legat, si quidem marito legavit, videndum est, an legatum valeat, et non puto valere: nam cum creditori debitor legat id quod debet, nullum legatum est. quod si filiae legavit, valet legatum: dos enim ex promissione marito debetur, legatum filiae. et si quidem hoc animo testatorem esse filia ostenderit, ut duplicaret ei legatum, habebit utrumque, dotem quam maritus persecutus fuerit et legatum ex causa legati. quod si alterutrum voluit habere: si mulier legatum petat, opposita doli exceptione non alias cogetur ei heres legatum solvere, quam si caverit indemnem hoc nomine heredem futurum adversus maritum ex promissione agentem. sed si maritus agat, nihil de indemnitate eum cavere oportebit, verum mulier post eum agens exceptione repelletur, quia semel dos praestita est.
Dig.23.3.30
Paulus 7 ad sab.
Dotem, quae in prius matrimonium data est, non aliter converti in posterius matrimonium dicendum est, quam cum hoc agitur: dum hoc agi semper interpretemur, nisi probetur aliud convenisse.
Dig.23.3.31
Papinianus 4 resp.
Quod si non divortium, sed iurgium fuit, dos eiusdem matrimonii manebit.
Dig.23.3.32
Pomponius 16 ad sab.
Si ex lapidicinis dotalis fundi lapidem vel arbores, quae fructus non essent, sive superficium aedificii dotalis voluntate mulieris vendiderit, nummi ex ea venditione recepti sunt dotis.
Dig.23.3.33
Ulpianus 6 ad sab.
Si extraneus sit qui dotem promisit isque defectus sit facultatibus, imputabitur marito, cur eum non convenerit, maxime si ex necessitate, non ex voluntate dotem promiserat: nam si donavit, utcumque parcendum marito, qui eum non praecipitavit ad solutionem qui donaverat quemque in id quod facere posset, si convenisset, condemnaverat. hoc enim divus pius rescripsit eos, qui ex liberalitate conveniuntur, in id quod facere possunt condemnandos. sed si vel pater vel ipsa promiserunt, iulianus quidem libro sexto decimo digestorum scribit etiam si pater promisit, periculum respicere ad maritum: quod ferendum non est. debebit igitur mulieris esse periculum: nec enim quicquam iudex propriis auribus audiet mulierem dicentem, cur patrem, qui de suo dotem promisit, non urserit ad exsolutionem, multo minus, cur ipsam non convenerit. recte itaque sabinus disposuit, ut diceret quod pater vel ipsa mulier promisit viri periculo non esse, quod debitor, id viri esse, quod alius, scilicet donaturus, eius periculo ait, cui adquiritur: adquiri autem mulieri accipiemus, ad quam rei commodum respicit.
Dig.23.3.34
Ulpianus 33 ad sab.
Mater cum filiae aurum dedisset utendum, pater puellae id aurum in dotem viro adpendit: dein mortua est mater. si inscia invitave uxore vir id aurum in dotem dedisset, manet id aurum heredis matris vindicarique potest et eo minorem dotem viro datam esse placuit: quia res evicta est, marito competit adversus socerum actio.
Dig.23.3.35
Ulpianus 47 ad sab.
Dotem a patre vel a quovis alio promissam si vir novandi causa stipuletur, coepit viri esse periculum, cum ante mulieris fuisset.
Dig.23.3.36
Ulpianus 48 ad sab.
Debitor mulieris iussu eius pecuniam viro expromisit, deinde vir acceptam eam iussu mulieris fecit. res mulieri perit. hoc quomodo accipimus? utrum dotis nomine an et si alia ex causa? et videtur de eo debitore dictum, qui dotis nomine promisit. illud adhuc subest, utrum ante nuptias an post nuptias id factum sit: multum enim interesse videtur. nam si secutis nuptiis id factum est, dote iam constituta maritus accepto ferendo perdit, si autem antequam nuptiae sequerentur, nihil videtur doti constitutum esse.
Dig.23.3.37
Paulus 12 ad sab.
Non enim alias perit mulieri actio, quam si nuptiae secutae fuerint: nam si secutae non sunt, manet debitor mulieri obligatus.
Dig.23.3.38
Ulpianus 48 ad sab.
Sane videndum est, an marito mulier, quae iussit accepto ferri, obligetur. et putem obligari mandati actione et hoc ipsum in dotem converti, quod mulier mandati iudicio obligata est. et quod dicitur rem mulieri perire, consequens est: nam si coeperit velle de dote agere, ipsa secum debebit compensare iussum suum.
Dig.23.3.39pr.
Ulpianus 33 ad ed.
Si serva servo quasi dotem dederit, deinde constante coniunctione ad libertatem ambo pervenerint peculio eis non adempto et in eadem coniunctione permanserint, ita res moderetur, ut, si quae ex rebus corporalibus velut in dotem tempore servitutis datis exstiterint, videantur ea tacite in dotem conversa, ut earum aestimatio mulieri debeatur.
Dig.23.3.39.1
Ulpianus 33 ad ed.
Si spadoni mulier nupserit, distinguendum arbitror, castratus fuerit necne, ut in castrato dicas dotem non esse: in eo qui castratus non est, quia est matrimonium, et dos et dotis actio est.
Dig.23.3.40
Ulpianus 34 ad ed.
Divus severus rescripsit pontio lucriano in haec verba: " si mulier, quae dotem dederat, post divortium rursus in matrimonium redit non revocatis instrumentis, non dubitabit is, apud quem res agetur, secundum voluntatem mulieris, quae utique non indotata redire in matrimonium voluit, partibus suis fungi quasi renovata dote".
Dig.23.3.41pr.
Paulus 35 ad ed.
Promittendo dotem omnes obligantur, cuiuscumque sexus condicionisque sint.
Dig.23.3.41.1
Paulus 35 ad ed.
Sed si nuptiae secutae non fuerint, ex stipulatu agi non potest: magis enim res quam verba intuenda sunt.
Dig.23.3.41.2
Paulus 35 ad ed.
Accepti quoque latione dos constituitur, cum debitori marito acceptum feratur dotis constituendae causa.
Dig.23.3.41.3
Paulus 35 ad ed.
Si a debitore mulieris sub condicione dos promittatur et postea, sed antequam maritus petere posset, debitor solvendo esse desierit, magis periculum ad mulierem pertinere placet: nec enim videri maritum nomen secutum eo tempore, quo exigere non poterit. quod si iam tunc debitor, cum sub condicione promitteret, solvendo non fuerit, periculum viri esse, quod sciens tale nomen secutus videretur, quale initio obligationis fuerit.
Dig.23.3.41.4
Paulus 35 ad ed.
Si debitor mulieris dotem promiserit et mulierem heredem reliquerit, labeo perinde habendum ait, ac si mulier ipsa dotem promisisset. cuius sententiam iulianus quoque probat: nec enim aequum esse ait, ut ei damnetur eius pecuniae nomine, quam ipsa debeat, et satis esse acceptilatione eam liberari.
Dig.23.3.42
Gaius 11 ad ed. provinc.
Res in dotem datae, quae pondere numero mensura constant, mariti periculo sunt, quia in hoc dantur, ut eas maritus ad arbitrium suum distrahat et quandoque soluto matrimonio eiusdem generis et qualitatis alias restituat vel ipse vel heres eius.
Dig.23.3.43pr.
Ulpianus 3 disp.
Licet soleat dos per acceptilationem constitui, tamen, si ante matrimonium acceptilatio fuerit interposita nec nuptiae secutae, scaevola ait matrimonii causa acceptilationem interpositam non secutis nuptiis nullam esse atque ideo suo loco manere obligationem: quae sententia vera est.
Dig.23.3.43.1
Ulpianus 3 disp.
Quotiens autem extraneus accepto fert debitori dotis constituendae causa, si quidem nuptiae insecutae non fuerint, liberatio non sequetur: nisi forte sic accepto tulit, ut velit mulieri in totum donatum: tunc enim credendum est brevi manu acceptum a muliere et marito datum: ceterum mulieri per liberam personam condictio adquiri non potest.
Dig.23.3.43.2
Ulpianus 3 disp.
Plane secutis nuptiis mulier soluto matrimonio dotis exactionem habebit, nisi forte sic accepto tulit extraneus, ut ipse, quoquo modo solutum fuerit matrimonium, condictionem habeat: tunc enim non habebit mulier actionem. secundum quae constituta dote per acceptilationem et secutis nuptiis is effectus erit dotis exactioni, ut, si quidem pura sit obligatio quae accepto lata est, non ipsa iam restituenda sit, sed solvenda dos secundum sua tempora. sin vero obligatio in diem fuit nec ante solutum matrimonium dies obligationis praeteriit, restauranda est in diem pristinum obligatio et, si debitum cum satisdatione fuerit, satisdatio renovanda est. similique modo et si condicionalis fuerit obligatio quae in dotem conversa est et pendente obligatione divortium fuerit secutum, verius obligationem sub eadem condicione restitui debere: sed si condicio exstiterit constante matrimonio, ex die divortii tempora exactionis numerantur.
Dig.23.3.44pr.
Iulianus 16 dig.
Si pater filiae nomine dotem promisisset et eam ante nuptias emancipasset, non resolvitur promissio: nam et cum ante nuptias pater moreretur, nihilo minus heredes eius ex promissione obligati manebunt.
Dig.23.3.44.1
Iulianus 16 dig.
Quae debitorem filium familias habet, si patri eius ita dotem promiserit: " quod mihi debes vel quod mihi filius tuus debet, doti tibi erunt", non obligatur, sed efficit, ut id, quod actione de peculio servari a patre poterat, in dote sit. Marcellus. sive igitur cum filio post hac sive cum patre agere instituerit, exceptione pacti conventi summovebitur: actione autem de dote si experietur, consequetur quod in peculio fuisse apparuerit eo tempore quo dos promittebatur: utique si post nuptias promissa dos est. nam dote ante nuptias promissa eius temporis peculium aestimari debet, quo nuptiae fierent.
Dig.23.3.45pr.
Tryphonus 8 disp.
Quod si nuptura debitori filio familias actionem dumtaxat de peculio promisit, id, quod ex ea causa sibi deberetur nuptiarum tempore, inspicitur.
Dig.23.3.45.1
Tryphonus 8 disp.
Si vero alii nuptura iussit filium familias debitorem de peculio dotem promittere, tempus inspicitur, quo dos promissa est, ut tantum in peculio esse aestimaretur.
Dig.23.3.46pr.
Iulianus 16 dig.
Quemadmodum invito domino servus stipulatus adquirit, ita, si dotem domini nomine sibi promitti patiatur, obligatio domino adquiritur. sed neque periculum dominus praestare debebit ( si forte debitor mulieris dotem promiserit) neque culpam. traditione quoque rei dotalis in persona servi vel filii familias facta dos constituitur ita, ut neque periculum nec culpam dominus aut pater praestet. igitur hanc dotem periculo mulieris esse dico, quamdiu dominus vel pater ratam promissionem vel donationem habuerit: ideoque etiam manente matrimonio res quas tradiderit condictione repetituram, item incerti condictione consecuturam, ut promissione liberetur.
Dig.23.3.46.1
Iulianus 16 dig.
Si debitori suo mulier nuptura ita dotem promisisset: " quod mihi debes aut fundus sempronianus doti tibi erit", utrum mulier vellet, id in dote erit: et si quidem debitum maluisset dotis nomine apud virum remanere, potest ea exceptione se tueri adversus petentem fundum: quod si fundum dedisset, pecuniam marito condicet.
Dig.23.3.46.2
Iulianus 16 dig.
Pater etiamsi falso existimans se filiae debitorem esse dotem promisisset, obligabitur.
Dig.23.3.47
Iulianus 18 dig.
Si servo in dotem ante nuptias dato donatum aliquid vel legatum ante nuptias fuisset, ampliatur dos, sicut ex fructibus fundi, qui ante nuptias traditus est.
Dig.23.3.48pr.
Iulianus 2 ad urs. ferocem.
Tali facta stipulatione: " decem in anno proximo dotis nomine dare spondes?" quaesitum est, annus ex quo tempore esset numerandus, utrum ex die stipulationis factae an ex eo die, quo dos esse potuisset, id est nuptiarum. et responsum est ex die nuptiarum annum esse numerandum, ne, si aliter observaremus, si intra annum nuptiae factae non sint, videri possit dos ex ea obligatione deberi.
Dig.23.3.48.1
Iulianus 2 ad urs. ferocem.
Socer genero suo sic legaverat: " lucio titio filiae meae nomine centum heres meus damnas esto dare". hanc pecuniam generum petere debere, exactam acceptam legatis referri, sed divortio facto de dote actione mulieri reddendam proculus respondit et nihilo minus dotis esse factam. iulianus notat: immo nec filiae, si voluerit, deneganda est huiusmodi actio.
Dig.23.3.49
Iulianus 5 ex minic.
Vir ab eo, qui uxori eius dotem facere volebat, certam pecuniam eo nomine stipulatus est, deinde acceptam eam fecit: quaerebatur, essetne ea pecunia in dotem. respondit, si acceptam non fecisset et promissor solvendo esse desisset, quaereremus, an culpa mariti ea pecunia exacta non esset: cum vero acceptam fecit, omnimodo periculum ad eum pertinebit: perinde enim est, ac si acceperit pecuniam et eandem promissori donaverit.
Dig.23.3.50pr.
Africanus 8 quaest.
Quae fundum in dote habebat, divortio facto cum in matrimonium rediret, pacta est cum viro, uti decem in dotem acciperet et fundum sibi restitueret, ac datis decem, priusquam fundus ei restitueretur, in matrimonio decessit. illud ex bona fide est et negotio contracto convenit, ut fundus, quasi sine causa penes maritum esse coeperit, condicatur.
Dig.23.3.50.1
Africanus 8 quaest.
Et hoc evidentius circa actionem pigneraticiam apparebit. etenim si, cum fundum cornelianum pignoris causa tibi tradidissem, postea ex conventione fundum titianum in hoc tibi tradiderim, ut cornelianum mihi restitueres: minime puto dubitandum erit, quin statim recte pigneraticia ad recipiendum cornelianum agere possim.
Dig.23.3.51
Ulpianus 2 resp.
Si res, quas filiae emancipatae pater donavit, ex voluntate eius postea in dotem pro ea datae sunt, a filia dotem, non a patre videri datam.
Dig.23.3.52
Marcianus 3 reg.
Non solum si aestimatus fundus, sed etiam si non aestimatus in dotem datus est et alias, cum necesse non habeat mulier duplum promittere, promisit: quia ipse fundus est in dote, quodcumque propter eum consecutus fuerit a muliere maritus, quandoque restituet mulieri de dote agenti.
Dig.23.3.53
Nerva 3 membr.
Cum vir uxori donare vellet, debitor mulieris qui solvendo non erat dotem ei promisit. ad id dumtaxat, ad quod solvendo fuit, viri periculo ea res est: et si quid debitori ad solvendum facultatis accesserit, periculum ad eam summam quae accesserit crescet permanebitque etiam, si rursus pauperior factus erit: quia neque tum, cum dos promitteretur, donatio facta est nisi eius pecuniae quae a debitore servari non poterat, neque cum solvendo is esse coepit, donationis causa permaneat, cum eo loco res sit, quo esset, si tum quoque, cum promitteretur dos, locuples fuisset.
Dig.23.3.54
Gaius ad ed. de praediator.
Res, quae ex dotali pecunia comparatae sunt, dotales esse videntur.
Dig.23.3.55
Paulus 1 ad plaut.
Cum dotis causa aliquid expromittitur, fideiussor eo nomine datus tenetur.
Dig.23.3.56pr.
Paulus 6 ad plaut.
Si is qui stichum mulieri debet in dotem delegatus sit et antequam solveret debitor, stichus decesserit, cum neque per debitorem stetisset quo minus solveret, neque maritus in agendo moram fecisset: periculo mulieris stichus morietur: quamquam etiamsi moram maritus fecerit in exigendo, si tamen etiam apud maritum moriturus stichus fuerit, actione dotis maritus non teneatur.
Dig.23.3.56.1
Paulus 6 ad plaut.
Ibi dos esse debet, ubi onera matrimonii sunt.
Dig.23.3.56.2
Paulus 6 ad plaut.
Post mortem patris statim onera matrimonii filium sequuntur, sicut liberi, sicut uxor.
Dig.23.3.56.3
Paulus 6 ad plaut.
Quod dicitur necessarias impensas ipso iure dotem minuere, non eo pertinet, ut, si forte fundus in dote sit, desinat aliqua ex parte dotalis esse, sed, nisi impensa reddatur, aut pars fundi aut totus retineatur. sed si tantum in fundum dotalem impensum sit per partes, quanti fundus est, desinere eum dotalem esse scaevola noster dicebat, nisi mulier sponte marito intra annum impensas obtulerit. si pecunia et fundus in dote sint et necessariae impensae in fundum factae, nerva ait dotem pecuniariam minui. quid ergo si mulier impensas marito solverit, utrum crescet dos an ex integro data videbitur? cuius rei manifestior iniquitas in fundo est secundum scaevolae nostri sententiam: nam si desinit dotalis esse, poterit alienari: rursus quemadmodum poterit fieri dotalis data pecunia? an iam pecunia in dote esse videbitur? et magis est, ut ager in causam dotis revertatur, sed interim alienatio fundi inhibeatur.
Dig.23.3.57
Iavolenus 1 ex plaut.
Nuptura filio familias si socero dotem ita promiserit: " quod filius tuus mihi debet, id doti tibi erit", interesse puto, utrum filii obligatio an patris persecutio et in rem versum promissioni contineatur. nam si id quod filium dare oportet significatum est, tota pecunia, in quam filius obligatus est, promissioni dotis continebitur: sin autem id, quod patrem de peculio vel in rem verso praestare oportebit, aestimare debebit quantum sit eo tempore id quod promittitur, ut ea summa dotis esse videatur, qua patrem eo tempore filii nomine condemnari oportebit. quod si non evidenter apparuit, de cuius mulier obligatione sensit, praesumptionem ad filii debitum spectare verisimile est, nisi evidentissime contrarium adprobetur.
Dig.23.3.58pr.
Celsus 19 dig.
Si sponsalibus nondum factis titio dotem seiae nomine promiseris, cum ea nubere ei nollet, tamen, si postea nupserit, dotem debebis, nisi aliae nuptiae mediae intervenissent.
Dig.23.3.58.1
Celsus 19 dig.
Si mulier ancillam pamphilam a titio stipulata, deinde ei nuptura quod is sibi debebat doti habere permisit, etiamsi non erit viri pamphila, an ipsa tamen pamphila in dote et mulieris periculo erit? an et quod ea pepererit, reddi mulieri debebit? quia si in sua causa prior stipulatio mansisset, non redderetur. nisi forte refert, habuerit rem quam debebat vir, quo tempore dos constituebatur: nam ita poterit videri res ipsa ad eum pervenisse: an non habuerit: nam si non habuerit, magis est, ut liberatio obligationis potius quam res ipsa ad eum ita pervenisse videatur ideoque partus eius non debetur.
Dig.23.3.59pr.
Marcellus 7 dig.
Si mulier ita dotem promiserit: " decem tibi aut titio doti erunt", hoc casu dici potest vel titio dari posse, sed de dote virum teneri, quemadmodum si titio iussisset dari. nec mirum, cum etiam promissura viro dotem possit delegante eo alteri promittere, etsi dici solet alii quam marito dotis nomine mulierem non posse obligari. his enim casibus viro dos quaeritur. non enim existimabimus illam ita promisisse, cum vel de titii nuptiis cogitaret.
Dig.23.3.59.1
Marcellus 7 dig.
Ex asse heres institutus rogatusque mulieri dodrantem hereditatis restituere iussu eius quod debet doti promisit marito. vereor, non sit obligatus: nam mulieri in hoc tenetur, ut hereditatem restituendo transferat actiones et quas habet et quibus est obstrictus, quas transferre ad alium, quam cui debet fideicommissum, non potest. aliquis dixerit incerti cum eo agi posse, fideicommissi praestet aestimationem. huic ego consentire non possum: nam obligari mulieris debitorem ita aequum est, si accipere id ipsum quod ei debetur vir potest. sed ne indotata mulier esse videatur, dicendum est ipsi mulieri ex trebelliano restituendam esse partem hereditatis quae ei relicta est, ut ea suo marito pro dote eam solveret, quia et ad eam fideicommissum et onera eius pertinent delegatione propter nimiam suptilitatem et casus necessitatem minime optinente.
Dig.23.3.59.2
Marcellus 7 dig.
Eius nomine quae libera videbatur decem in dote dedisti: eo casu habebis condictionem, quo habere potuisses, si mulieris liberae nomine dedisses nec nuptiae secutae essent. si manumissa nupserit, ita demum dos erit, si ea mente dedisti, ut quandoque secutis nuptiis dos esset. igitur si mulieri donaturus dedisti, dominus condicet, quemadmodum si eum qui sibi donaturus esset mulier ipsam donare iussisset.
Dig.23.3.60
Celsus 11 dig.
Quaero, quantae pecuniae dotem promittenti adultae mulieri curator consensum accommodare debeat. respondit: modus ex facultatibus et dignitate mulieris maritique statuendus est, quousque ratio patitur.
Dig.23.3.61pr.
Clementius 3 ad l. iul. et pap.
Sive generalis curator sive dotis dandae causa constitutus sit et amplius doti promissum est quam facultates mulieris valent, ipso iure promissio non valet, quia lege rata non habetur auctoritas dolo malo facta. quaerendum tamen est, utrum tota obligatio an quod amplius promissum est, quam promitti oportuit, infirmetur? et utilius est dicere id quod superfluum est tantummodo infirmare.
Dig.23.3.61.1
Clementius 3 ad l. iul. et pap.
Iste autem curator res dotis nomine tradere debet, non etiam ut vendat cuilibet et pretium eius in dotem det. dubitari autem potest, an hoc verum sit: quid enim si aliter honeste nubere non possit, quam ut pecuniam in dotem det idque ei magis expediat? atquin possunt res in dotem datae plerumque alienari et pecunia in dotem converti. sed ut expediatur quaestio, si quidem res in dotem maritus accipere maluerit, nihil amplius quaerendum est: sin autem non aliter contrahere matrimonium vir patitur nisi pecuniis in dotem datis, tunc officium est curatoris apud eundem intrare iudicem, qui eum constituit, ut iterum ei causa cognita etiam viro absente permittat rerum venditione celebrata dotem constituere.
Dig.23.3.62
Modestinus 5 resp.
Titia cum esset minor viginti quinque annis, quartam hereditatis matris suae communem sibi cum fratribus mutavit et accepit pro ea parte fundum quasi emptione inter se facta: hunc fundum cum aliis rebus doti dedit. quaero, si in integrum restituatur et partem suam accipiat quartam et reddat fundum, quid debeat maritus facere? an contentus esse debeat aliis rebus in dotem datis? item quaero, si haec decesserit et heredes eius in integrum restitutionem ex persona eius petierint et ipsi petant quartam partem et illi fundum, an maritus cogatur restituere fundum contentus in retentione lucri dotis ceteris rebus? modestinus respondit nihil proponi, cur marito dos auferenda sit: sed in veram aestimationem praedii mulier vel eius heredes condemnandi sunt in hoc tempus referendam, quo in dotem datus est.
Dig.23.3.63
Modestinus l.S. de heuremat.
Stipulatio de dote reddenda ab extraneo interposita facto divortio statim committitur nec redintegrato matrimonio actio stipulatori quaesita intercidit: denuo igitur consentiente stipulatore dos constituenda est, ne sequenti matrimonio mulier indotata sit: si modo ea dos non ab ipsa profecta sit, quam alius permissu eius stipulatus est, tunc enim consensus eius non est necessarius.
Dig.23.3.64
Iavolenus 4 ex cass.
Post divortium mulier si de dote maritus nihil cavit et, cum alii nupsisset, postea ad priorem virum rediit, tacite dos ei redintegratur.
Dig.23.3.65
Pomponius 5 ad q. muc.
Si legato aut hereditate aliquid servo dotali obvenit, quod testator noluit ad maritum pertinere, id soluto matrimonio reddendum est mulieri. Dig.23.3.66
Pomponius 8 ad q. muc.
Si usus fructus fundi, cuius proprietatem mulier non habebat, dotis nomine mihi a domino proprietatis detur, difficultas erit post divortium circa reddendum ius mulieri, quoniam diximus usum fructum a fructuario cedi non posse nisi domino proprietatis et, si extraneo cedatur, id est ei qui proprietatem non habeat, nihil ad eum transire, sed ad dominum proprietatis reversurum usum fructum. quidam ergo remedii loco recte putaverunt introducendum, ut vel locet hunc usum fructum mulieri maritus vel vendat nummo uno, ut ipsum quidem ius remaneat penes maritum, perceptio vero fructuum ad mulierem pertineat.
Dig.23.3.67
Proculus 7 epist.
Proculus nepoti suo salutem. ancilla quae nupsit dotisque nomine pecuniam viro tradidit, sive sciat se ancillam esse sive ignoret, non poterit eam pecuniam viri facere eaque nihilo minus mansit eius cuius fuerat antequam eo nomine viro traderetur, nisi forte usucapta est. nec postea quam apud eundem virum libera facta est, eius pecuniae causam mutare potuit. itaque nec facto quidem divortio aut dotis iure aut per condictionem repetere recte potest, sed is cuius pecunia est recte vindicat eam. quod si vir eam pecuniam pro suo possidendo usucepit, scilicet quia existimavit mulierem liberam esse, propius est, ut existimem eum lucrifecisse, utique si, antequam matrimonium esse inciperet, usucepit. et in eadem opinione sum, si quid ex ea pecunia paravit, antequam ea dos fieret, ita, ut nec possideat eam nec dolo fecerit, quo minus eam possideret.
Dig.23.3.68
Papinianus 10 quaest.
Dotis promissio non ideo minus valebit, quod ignorante initio patre nuptiae non fuerint, si postea consenserit, cum omnis dotis promissio futuri matrimonii tacitam condicionem accipiat. nam et si minor annis duodecim ut maior deducta sit, tunc primum petetur, cum maior annis apud eundem esse coeperit: quod enim volgatum est dotis promissionem in primis dumtaxat nuptiis destinare neque durare obligationem, si post alterius matrimonium ei nubat cui dotem promiserat, tunc locum habet, cum intercesserunt aliae nuptiae.
Dig.23.3.69pr.
Papinianus 4 resp.
Cum post divortium viro sciente mulier in possessionem praediorum quae in dotem promisit longo tempore fuerit, convenisse tacite videtur, ne dos quae promissa fuerat petatur, et, si petere ea coeperit, pacti exceptione a muliere repellitur.
Dig.23.3.69.1
Papinianus 4 resp.
Mulier pecuniam sibi debitam a seio cum usuris futuri temporis in dote promittenda demonstravit: eas quoque dotis portionem esse, quarum dies post nuptias cessit, rationis est.
Dig.23.3.69.2
Papinianus 4 resp.
Usuras dotis in stipulatum cum dote post divortium deductas ex die secundi matrimonii non esse praestandas placuit, quia nec sortis exactio locum habere coepit: medii autem temporis debebuntur.
Dig.23.3.69.3
Papinianus 4 resp.
In domum absentis uxore deducta, nullis in eam interea ex bonis viri sumptibus factis, ad exhibitionem uxoris promissas usuras reversus vir improbe petit.
Dig.23.3.69.4
Papinianus 4 resp.
Gener a socero dotem arbitratu soceri certo die dari non demonstrata re vel quantitate stipulatus fuerat: arbitrio quoque detracto stipulationem valere placuit, nec videri simile, quod fundo non demonstrato nullum esse legatum vel stipulationem fundi constaret, cum inter modum constituendae dotis et corpus ignotum differentia magna sit: dotis etenim quantitas pro modo facultatium patris et dignitate mariti constitui potest.
Dig.23.3.69.5
Papinianus 4 resp.
Nuptiis ex voluntate patris puellae cum filio tutoris iure contractis dos pro modo facultatium et dignitate natalium recte per tutorem constitui potest.
Dig.23.3.69.6
Papinianus 4 resp.
Patrona dotem pro liberta iure promissam, quod exstiterit ingrata, non retinebit.
Dig.23.3.69.7
Papinianus 4 resp.
Cum res in dotem aestimatas soluto matrimonio reddi placuit, summa declaratur, non venditio contrahitur: ideoque rebus evictis, si mulier bona fide eas dederit, nulla est actio viro: alioquin de dolo tenetur.
Dig.23.3.69.8
Papinianus 4 resp.
In dotem rebus aestimatis et traditis, quamvis eas mulier in usu habeat, viri dominium factum videretur.
Dig.23.3.69.9
Papinianus 4 resp.
Partum dotalium ancillarum dotis esse portionem convenit ideoque frustra pacisci virum, ut inter uxorem et se partus communis sit.
Dig.23.3.70
Paulus 6 quaest.
In ambiguis pro dotibus respondere melius est.
Dig.23.3.71
Paulus 13 quaest.
Cum dotem mulieris nomine extraneus promisit, mulieris periculum est: sed si maritus nomen secutus usuras exegerit, periculum eius futurum respondetur.
Dig.23.3.72pr.
Paulus 8 resp.
Mulier bona sua omnia in dotem dedit: quaero, an maritus quasi heres oneribus respondere cogatur. paulus respondit eum quidem, qui tota ex repromissione dotis bona mulieris retinuit, a creditoribus conveniri eius non posse, sed non plus esse in promissione bonorum quam quod superest deducto aere alieno.
Dig.23.3.72.1
Paulus 8 resp.
Paulus respondit in rebus dotalibus etiam patrem mariti dolum et culpam praestare debere.
Dig.23.3.72.2
Paulus 8 resp.
Paulus respondit, si mulier de suo dotem dedit et adhibuit matrem quae stipularetur, potuisse eam postea instrumentum dotale mutare.
Dig.23.3.73pr.
Paulus 2 sent.
Mutus surdus caecus dotis nomine obligantur, quia et nuptias contrahere possunt.
Dig.23.3.73.1
Paulus 2 sent.
Manente matrimonio non perditurae uxori ob has causas dos reddi potest: ut sese suosque alat, ut fundum idoneum emat, ut in exilium vel in insulam relegato parenti praestet alimonia, aut ut egentem virum fratrem sororemve sustineat.
Dig.23.3.74
Hermogenianus 5 epit.
Si sponsa dotem dederit nec nupserit vel minor duodecim annis ut uxor habeatur, exemplo dotis condictioni favoris ratione privilegium, quod inter personales actiones vertitur, tribui placuit.
Dig.23.3.75
Tryphonus 6 disp.
Quamvis in bonis mariti dos sit, mulieris tamen est, et merito placuit, ut, si in dotem fundum inaestimatum dedit, cuius nomine duplae stipulatione cautum habuit, isque marito evictus sit, statim eam ex stipulatione agere posse. porro cuius interest non esse evictum quod in dote fuit quodque ipsa evictionem pati creditur ob id, quod eum in dotem habere desiit, huius etiam constante matrimonio, quamvis apud maritum dominium sit, emolumenti potestatem esse creditur, cuius etiam matrimonii onera maritus sustinet.
Dig.23.3.76
Tryphonus 9 disp.
Si pater mulieris mortis suae causa dotem promiserit, valet promissio: nam et si in tempus, quo ipse moreretur, promisisset, obligaretur. sed si convaluerit, cur ei non remittatur obligatio per condictionem, atque si stipulanti quivis alius promisisset aut dotem alicuius nomine? nam ut corporis vel pecuniae translatae, ita obligationis constitutae mortis causa condictio est. non idem dicendum est in persona mulieris, si mulier mortis suae causa dotem promiserit, quia nisi matrimonii oneribus serviat, dos nulla est.
Dig.23.3.77
Tryphonus 10 disp.
Si mulier debitori suo, qui sub usuris debebat, nuptura dotem promisisset quod is sibi deberet, post contractas nuptias secuti temporis usuras non esse dotales, quia illa obligatio tota tolleretur, perinde ac si solutum debitum mulieri in dotem ab ea datum esse.
Dig.23.3.78pr.
Tryphonus 11 disp.
Cum in fundo mariti habens mulier usum fructum dotis causa eum marito dedit, quamvis ab ea usus fructus decesserit, maritus tamen non usum fructum habet, sed suo fundo quasi dominus utitur, consecutus per dotem plenam fundi proprietatem, non separatam usu fructu, nec est, quod non utendo maritus amittat. divortio autem facto constituet in eodem fundo usum fructum mulieri. quod si in matrimonio decesserit uxor, nihil emolumenti ob dotem habere videtur maritus, quia et si uxorem eam non duxisset, fructuariae morte finitus usus fructus ad proprietatem rediret: ideoque nec in funus confert mulieris.
Dig.23.3.78.1
Tryphonus 11 disp.
Plane si pater filiae nomine, qui in fundo generi usum fructum habebit, dotis constituendae gratia eum dederit, et in matrimonio mortua fuerit, habebit ex sua persona usus fructus petitionem. Dig.23.3.78.2
Tryphonus 11 disp.
Quod si mulier in fundo suo marito usum fructum dotis causa constituerit, tunc ex mariti persona erit usus fructus proprie, qui et non utendo ipsius pereat: quod si acciderit, videamus, an etiamnunc dotata sit mulier. et si quidem dominium apud mulierem est fundi, ad quem reversus est usus fructus, nihil iam in dote habet, quod actione dotis consequatur ab eo, cui quod non utendo amisit usum fructum imputari non potest, ex quo ipsa lucrum habet: ideoque indotata erit. quod si alienaverit uxor proprietatem, quae sine ullo mulieris emolumento plenior facta est: adhuc dotata est, quia dotis actione teneri debet maritus, qui quando licuit usu fructu uti amisit eum non utendo. nam si habere perseverasset usum fructum ad divortium, commodo mulieris cederet eius restitutio, quia etsi non protinus ad ipsam transiret, tamen vel si pretio vel beneficio sine incommodo mulieris ad proprietatem revertetur. si autem usum fructum maritus non amiserit, morte mulieris non finitur usus fructus apud maritum. divortio autem facto primo videamus et in hac et in superiore specie, an pro rata temporis eius anni dividantur fructus: quod probandum est. ipsius autem restitutio ita fiet, ut habenti mulieri fundum usus fructus cedatur et ita cum proprietate consolidetur. sed et si non sit fundi domina, nihilo minus competit dotis actio, ut dimittat a se maritus usum fructum: nam vel ex empto actione adhuc, ut usum fructum praestet, mulier tenetur, aut pretium eius consequi sperat, aut cuivis magis gratiam praestare quam relinquere apud inimicum ius ad se translatum licere ei civile est.
Dig.23.3.78.3
Tryphonus 11 disp.
Uxor viro usum fructum dotis nomine dedit, manente matrimonio eidem fundum vendidit: quaesitum est, divortio facto quid dotis iudicio reciperare debeat. dixi referre, quanti fundus venisset: nam si nudae proprietatis aestimatio facta fuisset, mulier dotis iudicio pretium usus fructus reciperare debet. quid ergo est, si vir ante litem contestatam mortuus fuisset? heredes eius nihil praestituros: nam etsi quilibet alius emptor proprietatis exstitisset, heres viri nihil mulieri praestaret scilicet usu fructu reverso ad proprietatem. ceterum si fundus totus vensisset, quanti debet venire non detracto usu fructu, intellegi mulierem dotem manente matrimonio recepisse.
Dig.23.3.78.4
Tryphonus 11 disp.
Si fundus communis in dotem datus erit et socius egerit cum marito communi dividundo adiudicatusque fundus socio fuerit, in dote erit quantitas, qua socius marito damnatus fuerit aut, si omissa licitatione extraneo addictus is ^ si^ fundus fuerit, pretii portio, quae distracta est, sed ita, ut non vice corporis habeatur nec divortio secuto praesenti die quod in numero est restituatur, sed statuto tempore solvi debeat. quod si marito fundus fuerit adiudicatus, pars utique data in dotem dotalis manebit: divortio autem facto sequetur restitutionem, propter quam ad maritum pervenit, etiam altera portio, scilicet ut recipiat tantum pretii nomine a muliere, quantum dedit ex condemnatione socio: nec audiri debebit alteruter eam aequitatem recusans, aut mulier in suscipienda parte altera quoque aut vir in restituenda. sed an constante matrimonio non sola pars dotalis sit, quae data fuit in dotem, sed etiam altera portio, videamus. iulianus de parte tantum dotali loquitur, et ego dixi in auditorio illam solam dotalem esse.
Dig.23.3.78.5
Tryphonus 11 disp.
Si marito dotis nomine stipulanti promisit per errorem is qui exceptione tutus erat ne solvat, cogetur ei solvere et habebit condictionem adversus mulierem aut patrem, uter eorum delegavit, ob id quod indebitum marito promisit aut solvit.
Dig.23.3.79pr.
Labeo 6 post. a iav. epit.
Avus neptis nomine filio natae genero dotem dedit et moritur. negat servius dotem ad patrem reverti et ego cum servio sentio, quia non potest videri ab eo profecta, quia nihil ex his sui habuisset.
Dig.23.3.79.1
Labeo 6 post. a iav. epit.
Pater filiae nomine centum doti ita promisit " cum commodissimum esset". ateius scripsit servium respondisse, cum primum sine turpitudine et infamia dari possit, deberi.
Dig.23.3.80
Iavolenus 6 ex post. lab.
Si debitor mulieris dotem sponso promiserit, posse mulierem ante nuptias a debitore eam pecuniam petere neque eo nomine postea debitorem viro obligatum futurum ait labeo. falsum est, quia ea promissio in pendenti esset, donec obligatio in ea causa est.
Dig.23.3.81
Papinianus 8 quaest.
Pater filiae nomine nummos alienos, quos mutuos acceperat aut in causam crediti receperat, in dotem dedit. consumptis his dos profecticia efficitur.
Dig.23.3.82
Proculus 5 epist.
Cum uxor virum suum quam pecuniam sibi deberet in dotem filiae communis dare iusserit et id fecisse dicatur, puto animadvertendum esse, utrum eam dotem suo an uxoris nomine dedit: si suo, nihilo minus uxori eum debere pecuniam: si uxoris nomine dederit, ipsum ab uxore liberatum esse.
Dig.23.3.83
Iavolenus 6 post. lab.
Si debitor mulieris dotem sponso promiserit, non posse mulierem ante nuptias a debitore eam pecuniam petere, quia ea promissio in pendenti esset, donec obligatio in ea causa est.
Dig.23.3.84
Labeo 6 pith. a paulo epit.
Si de dote promissa agitur, non oportet in quantum facere potest condemnari eum qui promisit. paulus: immo quod ad extraneum attinet, semper hoc verum est. ceterum si manente adfinitate dotem promissam gener a socero petit, utique in quantum facere potest socer condemnabitur. si dirempto matrimonio petitur, ex causa et persona id tribuendum puto: quid enim si socer specie futurae dotis induxerit generum et cum sciret se praestare dotem non posse, id egerit, ut genero insidiaretur?
Dig.23.3.85
Scaevola 8 dig.
Fundum filiae nomine pater in dotem dederat: huius heredi filiae ex asse creditoribus urguentibus patris utilius videtur potius fundum qui dotalis est distrahere, quod minus fructuosus sit, et alios hereditarios uberiore reditu retinere: maritus consentit, si nulla in ea re captio sit futura. quaero, an ea pars dotis, quae in hoc fundo est, mulieri manente matrimonio recte solvatur. respondit, si pretium creditori solvatur, recte solutum.

Dig.23.4.0. De pactis dotalibus.
Dig.23.4.1pr.
Iavolenus 4 ex cass.
Pacisci post nuptias, etiamsi nihil ante convenerit, licet.
Dig.23.4.1.1
Iavolenus 4 ex cass.
Pacta quae de reddenda dote fiunt, inter omnes fieri oportet, qui repetere dotem et a quibus repeti potest, ne ei, qui non interfuit, apud arbitrum cognoscentem pactum non prosit.
Dig.23.4.2
Ulpianus 19 ad sab.
Si convenerit, ut, quoquo modo dissolutum sit matrimonium, liberis intervenientibus dos apud virum remaneret, papinianus iuniano praetori respondit morte mariti finito matrimonio neque convenisse videri dotem remanere, et, si convenisset, non esse servandum pactum contra dotem, cum mariti mortalitas intervenit.
Dig.23.4.3
Paulus 3 ad sab.
Pacta conventa, quae in divortii tempus collocata sunt, non facto divortio locum non habent.
Dig.23.4.4
Ulpianus 31 ad sab.
Si convenerit, ut fructus in dotem converteretur, an valeat conventio? et Marcellus ait libro octavo digestorum conventionem non valere: prope enim indotatam mulierem hoc pacto fieri. sed ita distinguit, ut, si quidem fundum in dotem dederit mulier ita, ut maritus fructus redderet, non esse ratum pactum: idemque esse et si usum fructum in dotem hoc pacto dedit. quod si convenisset de fructibus reddendis, hoc est ut in dote essent fructus quosquos percepisset, et fundus vel usus fructus in hoc traditus est, non ut fundus vel fructus fieret dotalis, sed ut fructus perciperet dotis futuros, cogendum de dote actione fructus reddere. erunt igitur in dote fructus et fruetur iste usuris, quae ex fructibus collectis et in sortem redactis percipi possunt. ego utrubique arbitror interesse, qua contemplatione dos sit data, ut, si ob hoc ei maiorem dotem mulier dedit, quia fructus volebat esse dotis contento marito ea pecunia quae ex usuris redituum colligitur, posse dici conventionem valere: nec enim videtur sterilis esse dos. finge quadragena annua esse reditus apud eum, qui non acciperet in dotem, nisi hoc convenisset, plus trecentum: uti boni consuleret tam uberem dotem consecutus. et quid dicimus, si pactum tale intervenit, ut maritus fructus in dotem converteret et mulier se suosque aleret tuereturve et universa onera sua expediret? quare non dicas conventionem valere?
Dig.23.4.5pr.
Paulus 7 ad sab.
Illud convenire non potest, ne de moribus agatur vel plus vel minus exigatur, ne publica coercitio privata pactione tollatur.
Dig.23.4.5.1
Paulus 7 ad sab.
Ac ne illa quidem pacta servanda sunt, ne ob res donatas vel amotas ageretur, quia altero pacto ad furandum mulieres invitantur, altero ius civile impugnatur.
Dig.23.4.5.2
Paulus 7 ad sab.
Et si convenerit, ne ob impensas necessarias ageretur, pactum non est servandum, quia tales impensae dotem ipso iure minuunt.
Dig.23.4.6
Ulpianus 4 ad ed.
Pomponius ait maritum non posse pacisci, ut dolum solummodo in dotem praestet, videlicet propter utilitatem nubentium: quamvis pacisci possit, ne sit periculo eius nomen debitoris qui ei dotem promisit: nam et ut sit dos periculo mulieris, pacisci eum posse probat, et per contrarium, ut ea dos quae periculo mulieris est sit periculo mariti.
Dig.23.4.7
Pomponius 15 ad sab.
Cum dos filiae nomine datur, optimum est pactum conventum cum utroque generum facere, quamquam initio dotis dandae legem quam velit etiam citra personam mulieris is qui dat dicere possit. si vero post datam pacisci velit, utriusque persona in paciscendo necessaria est, quoniam iam adquisita mulieri dos tum esset. quo casu si solus pater pactus esset sine filia, sive solus agat sive adiuncta filiae persona, ei soli nocebit et proderit pactum conventum nec, si sola filia aget, neque proderit neque nocebit ei. si vero filia sola pacta fuerit, quo pacto melior condicio patris fiet, proderit et patri, quoniam per filiam patri adquiri potest, per patrem filiae non potest. si vero sic pacta sit filia, ut noceat, ipsi quandoque filiae agenti nocebit pactum, patri vero nullo modo nocebit, nisi adiecta quoque filiae persona experiatur. dicendum est paciscendo filiam patris condicionem deteriorem facere non posse eo casu, quo mortua ea in matrimonio dos ad patrem reversura est.
Dig.23.4.8
Paulus 7 ad sab.
Quotiens patre furente vel ab hostibus capto filius familias ducit uxorem filiaque familias nubit, necessario etiam pacto cum ipsis dumtaxat dotis nomine fieri poterit.
Dig.23.4.9
Pomponius 16 ad sab.
Si ita conveniat, ut, si vivo socero mortua sit filia, ipsi socero, si mortuo, filio eius, si filio quoque defuncto totum suo heredi reddatur, benigna interpretatione potest defendi utilem stipulationem esse.
Dig.23.4.10
Pomponius 26 ad sab.
Avus pactus est, cum dotem pro nepote suscepisset, ne a se neve a filio dos peteretur, ab alio vero quam filio herede ut dos peteretur. exceptione conventionis filius tuendus erit, quippe heredi nostro cavere concessum est, nec quicquam obstat quo minus certae personae, si heres erit sibi, caveri possit, quod non idem et in ceteris heredibus cavetur: et ita celsus scribit.
Dig.23.4.11
Ulpianus 34 ad ed.
Cum pater dotem pollicitus fuerit et paciscatur, ne se vivo petatur neve constante matrimonio dos petatur, ita pactum interpretandum divus severus constituit, quasi adiectum esset se vivo: hoc enim ita accipiendum esse contemplatione paternae pietatis et contrahentium voluntatis, ut posterior quoque pars conventionis ad vitam patris relata videatur, ne diversa sententia fructum dotis ab oneribus matrimonii separet quodque indignissimum est, inducat ut non habuisse dotem existimetur. quo rescripto hoc effectum est, ut, si quidem vivo patre decesserit filia aut sine culpa sua divorterit, omnimodo dos peti non possit, constante autem matrimonio mortuo patre peti possit.
Dig.23.4.12pr.
Paulus 35 ad ed.
Si pater dotem dederit et pactus sit, ut mortua in matrimonio filia dos apud virum remaneret, puto pactum servandum, etiamsi liberi non interveniant.
Dig.23.4.12.1 Paulus 35 ad ed.
Ex pactis conventis, quae ante nuptias vel post nuptias interponi solent, alia ad voluntatem pertinent, ut mulier dote promissa se alat et donec nupta sit, dos ab ea non petatur, aut certam summam viro praestet et ab eo alatur, et his similia: alia ad ius pertinent, veluti quando dos petatur, quemadmodum reddatur, in quibus non semper voluntas contrahentium servatur. ceterum si convenerit, ne omnino dos petatur, indotata erit mulier.
Dig.23.4.12.2
Paulus 35 ad ed.
Si mulier pacta sit, ne amplius quam pars dimidia dotis a se petatur et poenam stipulata sit, mela ait alterutro eam contentam esse oportere: vel exceptione pacti et acceptam facere poenae obligationem, vel, si ex stipulatu agat, denegandam ei exceptionem.
Dig.23.4.12.3
Paulus 35 ad ed.
Si fundo aestimato in dotem dato pacta sit mulier, ut, quanto pluris venierit, id in dote sit, mela ait servandum, cum et ex contrario convenire possit, ut, si minoris venierit, ipsa debeat.
Dig.23.4.12.4
Paulus 35 ad ed.
Si pacta sit mulier, ut sive pluris sive minoris fundus aestimatus venierit, pretium quanto res venierit in dote sit, stari eo pacto oportet: sed si culpa mariti minoris venierit, et id ipsum mulierem consequi.
Dig.23.4.13
Iulianus 17 dig.
Item si non venierit, aestimatio praestari debebit.
Dig.23.4.14
Paulus 35 ad ed.
De die reddendae dotis hoc iuris est, ut liceat pacisci, qua die reddatur, dum ne mulieris deterior condicio fiet,
Dig.23.4.15
Gaius 11 ad ed. provinc.
Id est, ut citeriore die reddatur:

Dig.23.4.16
Paulus 35 ad ed. Ut autem longiore die solvatur dos, convenire non potest, non magis quam ne omnino reddatur.
Dig.23.4.17
Proculus 11 epist.
Atilicinus proculo suo salutem. cum inter virum et uxorem pactum conventum ante nuptias factum sit, ut quibus diebus dos data esset, isdem divortio facto redderetur, post quinquennium quam nuptiae factae sunt uxor viro dotem dedit: divortio facto quaero, utrum quinquennii die vir uxori dotem redderet an statuto legibus tempore. proculus respondit: quod ad diem reddendae dotis attinet, pacto existimo meliorem condicionem mulieris fieri posse, deteriorem non posse: itaque si cautum est, ut propiore tempore, quam legibus constitutum est, reddatur, stari eo debere, si ut longiore, nec valere id pactum conventum. cuius sententiae conveniens est dicere, si pacto convento cautum est, ut quanto serius quaeque et post nuptias data fuerit, tanto post divortium reddatur, si propiore, quam in reddenda dote constitutum est, data sit, valere pactum conventum, si longiore, non valere.
Dig.23.4.18
Iulianus 18 dig.
Licet manente matrimonio non possit inter virum et uxorem conveniri, ut longiore dos reddatur, post divortium tamen si iusta causa conventionis fuerit, custodiri id pactum debet.
Dig.23.4.19
Alfenus 3 dig. a paulo epit.
Aliud est, si pater pro filia dotem promisit, ut annua bima trima quadrima quinto anno dos a se redderetur, et convenit, ut isdem diebus dos soluto matrimonio redderetur: hoc enim pactum ita valet, si patri filia heres exstitisset et interveniente ea pactum conventum fuerit.
Dig.23.4.20pr.
Paulus 35 ad ed.
Ob res quoque donatas vel amotas vel impensas factas tunc facta pactio valebit, id est post divortium.
Dig.23.4.20.1
Paulus 35 ad ed.
Si extraneus de suo daturus sit dotem, quidquid vult pacisci et ignorante muliere, sicut et stipulari potest: legem enim suae rei dicit: postquam vero dederit, pacisci consentiente muliere debet.
Dig.23.4.20.2
Paulus 35 ad ed.
Si convenerit, ne a muliere neve a patre dos petatur, heres non habebit exceptionem. sed si convenerit, ne manente matrimonio vivo patre petatur, mortuo patre statim exigitur, et, si non petierit maritus, tenebitur huius culpae nomine, si dos exigi potuerit: nisi forte ante diremptum sit matrimonium, quam facultatem petendi haberet.
Dig.23.4.21
Iulianus 17 dig.
Si mulier dotis causa promiserit certam summam et pro ea mancipia in dotem dederit ea condicione, ut periculo eius essent et si quid ex his natum esset ad eam pertineat, stari pacto convento oportebit: nam constat posse inter uxorem et virum conveniri, ut dos, quae in pecunia numerata esset, permutaretur et transferatur in corpora, cum mulieri prodest.
Dig.23.4.22
Iulianus 2 ad urs. ferocem.
Quidam fundum dotis causa ab uxore sua acceperat interque eos convenerat, ut mercedes eius fundi vir uxori annui nomine daret: deinde eum fundum vir matri ^ marti^ mulieris certa pensione colendum locaverat eaque, cum mercedes eius fundi deberet, decesserat et filiam suam solam heredem reliquerat et divortium factum erat: vir deinde petebat a muliere mercedes, quas mater debuerat. placuit exceptionem mulieri dari non debere " ac si inter se et virum non convenisset, ut hae mercedes sibi alimentorum nomine darentur", cum futurum sit, ut quodammodo donationes inter virum et uxorem confirmentur: nam quod annui nomine datur, species est donationis.
Dig.23.4.23
Africanus 7 quaest.
Pater cum filiae suae nomine dotem daret, pactus est, ut mortua filia uno pluribusve liberis superstitibus deducta parte tertia reliqua dos sibi aut post mortem suam illi aut illi filiis quos in potestate habebat reddatur: deinde haec ita fieri stipulatus est: post mortem eius mulier in matrimonio decesserat relictis filiis: quaesitum est, an ex stipulatione duas partes illi petere possint. respondi posse: etenim vim eius stipulationis hanc esse, ut, si in matrimonio mortua esset, dos patri redderetur, et perinde habendum, ac si talis stipulatio interposita fuisset: " si navis ex asia venerit, mihi aut post mortem meam lucio titio dari spondes?" nam et si post mortem stipulatoris navis venisset, heredi deberi.
Dig.23.4.24
Florus 3 inst.
Si inter virum et uxorem pactum est, ut certa pars dotis vel tota ob unum vel plures liberos intervenientes retineatur, etiam eorum liberorum nomine, qui ante nati sunt, quam dos daretur aut amplietur, conventio rata est: nam sufficit eos ex eo matrimonio nasci, in quo dos data est.
Dig.23.4.25
Ulpianus 1 resp.
Quod de reddenda dote, si data fuisset, mortua in matrimonio filia convenit, idem de non petenda quoque videri convenisse ac patrem pacti conventi exceptionem nanctum ad heredem suum transmisisse.
Dig.23.4.26pr.
Papinianus 4 resp.
Inter socerum et generum convenit, ut, si filia mortua superstitem anniculum filium habuisset, dos ad virum pertineret: quod si vivente matre filius obisset, vir dotis portionem uxore in matrimonio defuncta retineret. mulier naufragio cum anniculo filio periit. quia verisimile videbatur ante matrem infantem perisse, virum partem dotis retinere placuit.
Dig.23.4.26.1
Papinianus 4 resp.
Vir dotem, quam ex pacto filiae nomine retinere potuit, si lapsus errore non retinuit, filiam, quae patris sola, matri pro parte heres exstiterit, apud arbitrum divisionis non improbe dotis perperam a patre solutae praeceptionem desiderare constitit.
Dig.23.4.26.2
Papinianus 4 resp.
Cum inter patrem et generum convenit, ut in matrimonio sine liberis defuncta filia dos patri restituatur, id actum inter contrahentes intellegi debet, ut liberis superstitibus filia defuncta dos retineatur, nec separabitur portio dotis additamenti causa data, si postea nihil aliud conveniat.
Dig.23.4.26.3
Papinianus 4 resp.
Convenit, ut mulier viri sumptibus quoquo iret veheretur, atque ideo mulier pactum ad litteras viri secuta provinciam, in qua centurio merebat, petit. non servata fide conventionis licet directa actio nulla competit, utilis tamen in factum danda est.
Dig.23.4.26.4
Papinianus 4 resp.
Filia cum pro se dotem promitteret, pepigit, ut, si in matrimonio sine liberis decessisset, matri suae dos solvatur. pacto filiae nulla matri quaeritur actio: si tamen heres puellae matri pecuniam dotis solverit, viro contra placita petenti dotem obstabit exceptio.
Dig.23.4.26.5
Papinianus 4 resp.
Pater, si filia nupta mortem obisset, dotem dari stipulatus est: constante matrimonio capitali crimine damnatus est. divortio secuto vel morte viri soluto matrimonio stipulationis condicio deficit: quod si mulier in matrimonio decesserit, ex stipulato fisco dotis actio quaereretur: post verum autem divortium renovatis nuptiis non committitur fisco stipulatio, licet defuncta sit in matrimonio filia, quoniam ad primas nuptias pertinet.
Dig.23.4.27
Papinianus 1 def.
Si liberis sublatis reversa post iurgium per dissimulationem mulier veluti venali concordio ne dotata sit conveniat, conventio secundum ordinem rei gestae moribus improbanda est.
Dig.23.4.28
Paulus 5 quaest.
Quaeris, si pacta sit mulier vel ante nuptias vel post nuptias, ut ex fundi fructibus quem dedit in dotem creditor mulieris dimittatur, an valeat pactum? dico, si ante nuptias id convenerit, valere pactum eoque modo minorem dotem constitutam: post nuptias vero cum onera matrimonii fructus relevaturi sunt, iam de suo maritus paciscitur ut dimittat creditorem, et erit mera donatio.
Dig.23.4.29pr.
Scaevola 2 resp.
Cum maritus, qui aestimata praedia in dotem acceperat, manente matrimonio pactus est circumscribendae mulieris gratia, ut praedia inaestimata essent, ut sine periculo suo ea deteriora faceret: quaesitum est, an secundum priores dotales tabulas praedia aestimata remanerent et periculum eorum ad maritum pertineret. respondi non idcirco pactum de quo quaereretur impediri, quod in matrimonio factum esset, si deteriore loco dos non esset: nihilo minus eo pacto admisso, si deteriora praedia faceret, eo etiam nomine dotis eum actione teneri.
Dig.23.4.29.1
Scaevola 2 resp.
Titius mulieris nomine dotem dedit et stipulatus est in casum mortis et divortii: divortio secuto non repetita dote titius decessit: mulier ex voluntate heredis eius redintegravit matrimonium: quaesitum est, an ex stipulatu dotem petere possit. respondi heredem titii, si consensisset, ut ea quantitas, quam ex stipulatu consequi potuerat, dotis reconciliato matrimonio fieret, posse pacti exceptione summoveri.
Dig.23.4.29.2
Scaevola 2 resp.
Mulier de dote quam dedit pacta est, ut, si in matrimonio decessisset, fratri eius redderetur isque in eum casum stipulatus est: mulier decedens quasdam res dotales marito legavit et aliis, quosdam ex servis dotalibus manumisit. quaesitum est, an maritus earum nomine, quas legavit mulier, et servorum, quos manumisit, fratri tenetur. respondi nihil proponi, cur non teneretur, cum et iam heredes defunctae tam legatariis quam libertatibus obnoxii sint.
Dig.23.4.30
Tryphonus 10 disp.
Baebius Marcellus baebio marullo dotis filiae suae nomine centena promiserat et convenerat inter eos, ne ea dos constante matrimonio peteretur, vel si post mortem patris in matrimonio sine liberis filia decessisset, ut dimidia dos apud marullum remaneret, dimidia fratri mulieris restitueretur: eaque etiam in stipulationem deducta erant. mortuo Marcello, filio et filia superstitibus, dote universa filiae praelegata marullus nata filia diverterat et mulier decesserat fratre suo et filia ex partibus aequis heredibus relictis. apud petronium magnum praetorem marullus ab herede filio Marcelli ex dotis promissione universam dotem petebat illa coniectura, quasi inter duos placuisset nullo filiorum exstante mortua muliere partem dotis remanere apud maritum, magis convenisset utique totam eius esse dotem, si filium filiamve habuisset. ex diverso respondebatur pacti quidem vulgaris exceptionem etiam heredi proficere: sed in specie, quae proponitur, non quasi heres mulieris ex persona defunctae se exceptione pacti tuebitur, sed ipse erat ille, qui etiam viva muliere, si ab eo dos peteretur, potuisset ea exceptione marullum, quia divortium factum erat, summovere, eandemque defensionem etiam post mortem sororis suae retinebat. itaque placuit eum ab ea petitione absolvi nulla ex hac sententia facta derogatione fideicommissi petitioni, quam iure hereditario per filiam heres uxoris marullus in parte dimidia habebat.
Dig.23.4.31
Scaevola 3 quaest.
Si inter virum et uxorem convenit, ut extremi anni matrimonii fructus nondum percepti mulieris lucro fiant, huiusmodi pactum valet.
Dig.23.4.32pr.
Iavolenus 6 ex post. lab.
Uxor viro fundum aestimatum centum in dotem dederat, deinde cum viro pactum conventum fecerat, ut divortio facto eodem pretio uxori vir fundum restitueret: postea volente uxore vir eum fundum ducentorum vendiderat, et divortium erat factum. labeo putat viro potestatem fieri debere, utrum velit ducenta vel fundum reddere, neque ei pactum conventum remitti oportere. idcirco puto hoc labeonem respondisse, quoniam voluntate mulieris fundus veniit: alioquin omnimodo fundus erat restituendus.
Dig.23.4.32.1
Iavolenus 6 ex post. lab.
Si pater filiae nomine certam pecuniam in dotem promiserat et pactus est, ne invitus eam solveret: nihil ab eo exigendum puto, quia id, quod pacto convento ne invitus exigeretur convenerit, in dotis causam esse non videretur.

Dig.23.5.0. De fundo dotali.
Dig.23.5.1pr.
Paulus 36 ad ed.
Interdum lex iulia de fundo dotali cessat: si ob id, quod maritus damni infecti non cavebat, missus sit vicinus in possessionem dotalis praedii, deinde iussus sit possidere: hic enim dominus vicinus fit, quia haec alienatio non est voluntaria.
Dig.23.5.1.1
Paulus 36 ad ed.
Sed et per universitatem transit praedium, secundum quod possibile est, ad alterum, veluti ad heredem mariti, cum suo tamen iure, ut alienari non possit.
Dig.23.5.2
Ulpianus 5 de adult.
Si maritus fuerit in servitutem redactus, an dominus alienare hunc fundum non possit? quod puto esse verius. quare et si ad fiscum pervenerit, nihilo minus venditio fundi impeditur, quamvis fiscus semper idoneus successor sit et solvendo.
Dig.23.5.3pr.
Paulus 36 ad ed.
Fundus dotali servo legatus ad legem iuliam pertinet quasi dotalis.
Dig.23.5.3.1
Paulus 36 ad ed.
Totiens autem non potest alienari fundus, quotiens mulieri actio de dote competit aut omnimodo competitura est.
Dig.23.5.4
Gaius 11 ad ed. provinc. Lex iulia, quae de dotali praedio prospexit ne id marito liceat obligare aut alienare, plenius interpretanda est, ut etiam de sponso idem iuris sit quod de marito.
Dig.23.5.5
Ulpianus 2 de omn. trib.
Iulianus libro sexto decimo digestorum scripsit neque servitutes fundo debitas posse maritum remittere neque ei alias imponere.
Dig.23.5.6
Ulpianus 5 de adult.
Sed nec libertas servitutis urbano praedio dotali debitae competit, ne per hoc deterior condicio praedii fiat.
Dig.23.5.7pr.
Iulianus 16 dig.
Si maritus fundum titii servientem dotali praedio adquisierit, servitus confunditur et hoc casu maritus litis aestimationem praestabit: quod si maritus solvendo non erit, utiles actiones adversus titium mulieri ad restaurandam servitutem dantur.
Dig.23.5.7.1
Iulianus 16 dig.
Sed cum uxor fundum cui praedia viri servitutem debebant in dotem dat, fundus ad maritum pervenit amissa servitute et ideo non potest videri per maritum ius fundi deterius factum. quid ergo est? officio de dote iudicantis continebitur, ut redintegrata servitute iubeat fundum mulieri vel heredi eius reddi.
Dig.23.5.8
Alfenus 3 dig. a paulo epit.
Vir in fundo dotali uxoris rogatu olivetum succiderat ad hoc, ut novellum reponeret: postea vir mortuus erat et uxori dotem relegaverat. ligna, quae ex oliveto excisa essent, oportere mulieri reddi respondit.
Dig.23.5.9pr.
Africanus 8 quaest.
Si marito debitori fundi id quod debet doti mulier promiserit, dotalem fundum effici.
Dig.23.5.9.1
Africanus 8 quaest.
Quod si ei promittat, qui fundum aut decem debuit, in arbitrio esse mariti, quid in dote sit.
Dig.23.5.9.2
Africanus 8 quaest.
Quod si stichum aut fundum debuit maritus et quod debet, doti ei promissum sit, sticho mortuo fundum in dotem esse.
Dig.23.5.9.3
Africanus 8 quaest.
His consequens esse ait, ut, si cornelianum aut sempronianum fundum debenti id quod debet doti promissum sit, utrum eorum dotalem esse malit. plane utrum velit, alienaturum: alterum alienari non posse. si tamen alienum rursus redimat, adhuc in eius potestate est, an eum, quem retinuisset, alienari velit.
Dig.23.5.10
Paulus 5 quaest.
Erit ergo potestas legis ambulatoria, quia dotalis fuit obligatio. numquid ergo etiam illo nondum redempto alterum quoque alienare possit, quia potest alterum redimere? an hoc non debet recipi, ut nullus in dote sit? certe ex post facto videbitur recte alienatus illo postea redempto.
Dig.23.5.11
Africanus 8 quaest.
Quod si fundus in dotem aestimatus datus sit, ut electio esset mulieris, negavit alienari fundum posse: quod si arbitrio mariti sit, contra esse.
Dig.23.5.12pr.
Papinianus 1 de adult.
Etiam si dirempto matrimonio dotale praedium esse intellegitur.

Dig.23.5.12.1
Papinianus 1 de adult.
Soceri voluntas in distrahendo dotali praedio nulla est.
Dig.23.5.13pr.
Ulpianus 5 de adult.
Dotale praedium accipere debemus tam urbanum quam rusticum: ad omne enim aedificium lex iulia pertinebit.
Dig.23.5.13.1
Ulpianus 5 de adult.
Praedii appellatione etiam pars continetur. proinde sive totum praedium in dotem sit datum sive pars praedii, alienari non poterit: et hoc iure utimur.
Dig.23.5.13.2
Ulpianus 5 de adult.
Dotale praedium sic accipimus, cum dominium marito quaesitum est, ut tunc demum alienatio prohibeatur.
Dig.23.5.13.3
Ulpianus 5 de adult.
Heredi quoque mulieris idem auxilium praestabitur, quod mulieri praestabatur.
Dig.23.5.13.4
Ulpianus 5 de adult.
Si uxore herede instituta fundus dotalis fuerit legatus, si quidem deductis legatis mulier quantitatem dotis in hereditatem habitura est, valet legatum, si minus, an non valeat, quaeritur. scaevola, et si non totus, sed vel aliqua pars ex eo vindicari possit, si modo aliqua pars ad dotem supplendam desit, id dumtaxat ex eo remanere apud mulierem ait, quod quantitati dotis deest.
Dig.23.5.14pr.
Paulus 3 de adult.
Si nuptura titio voluntate eius fundum dotis nomine maevio tradit, dos eius condicionis erit, cuius esset, si ipsi titio fundum tradidisset.
Dig.23.5.14.1
Paulus 3 de adult.
Si mulieris nomine quis fundum in dotem dederit, dotalis fundus erit: propter uxorem enim videtur is fundus ad maritum pervenisse.
Dig.23.5.14.2
Paulus 3 de adult.
Si fundum alienum mulieri debeat maritus eumque mulier ei dotis nomine promiserit, in pendenti erit et tunc fiet dotalis, cum ad eum pervenerit.
Dig.23.5.14.3
Paulus 3 de adult.
Si fundum legatum sibi dotis causa mulier repudiaverit vel etiam substituto viro omiserit hereditatem vel legatum, erit fundus dotalis.
Dig.23.5.15
Papinianus 3 resp.
Dotale praedium, cuius vir possessionem retinuit post litteras ad uxorem emissas, quibus dotis non fore praedium declaravit, in matrimonio defuncta muliere virum retinere placuit, quia mulier actionem ex pacto non habuit.
Dig.23.5.16
Tryphonus 11 disp.
Si fundum, quem titius possidebat bona fide longi temporis possessione poterat sibi quaerere, mulier ut suum marito dedit in dotem eumque petere neglexerit vir, cum id facere posset, rem periculi sui fecit: nam licet lex iulia, quae vetat fundum dotalem alienari, pertineat etiam ad huiusmodi adquisitionem, non tamen interpellat eam possessionem, quae per longum tempus fit, si ante, quam constitueretur dotalis fundus, iam coeperat. plane si paucissimi dies ad perficiendam longi temporis possessionem superfuerunt, nihil erit, quod imputabitur marito.
Dig.23.5.17
Marcianus 7 dig.
Fundum dotalem maritus vendidit et tradidit: si in matrimonio mulier decesserit et dos lucro mariti cessit, fundus emptori avelli non potest.
Dig.23.5.18pr.
Iavolenus 6 ex post. lab.
Vir in fundo dotali lapidicinas marmoreas aperuerat: divortio facto quaeritur, marmor quod caesum neque exportatum esset cuius esset et impensam in lapidicinas factam mulier an vir praestare deberet. labeo marmor viri esse ait: ceterum viro negat quidquam praestandum esse a muliere, quia nec necessaria ea impensa esset et fundus deterior esset factus. ego non tantum necessarias, sed etiam utiles impensas praestandas a muliere existimo nec puto fundum deteriorem esse, si tales sunt lapidicinae, in quibus lapis crescere possit.
Dig.23.5.18.1
Iavolenus 6 ex post. lab.
Si per mulierem mora fieret, quo minus aestimationem partis fundi viro solveret et fundum reciperet, cum hoc pactum erat: fructus interim perceptos ad virum pertinere ait labeo. puto potius pro portione fructus virum habiturum, reliquos mulieri restituturum: quo iure utimur.

















Liber Quartus-Vicesimus
[Dig.24.1.0.R rubrica: de donationibus inter virum et uxorem].
Dig.24.2.0. De divortiis et repudiis.
Dig.24.3.0. Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.




















Dig.24.1.0.R rubrica: de donationibus inter virum et uxorem.
Dig.24.1.1
Ulpianus 32 ad sab.
Moribus apud nos receptum est, ne inter virum et uxorem donationes valerent. hoc autem receptum est, ne mutuo amore invicem spoliarentur donationibus non temperantes, sed profusa erga se facilitate:
Dig.24.1.2
Paulus 7 ad sab.
Ne cesset eis studium liberos potius educendi. sextus caecilius et illam causam adiciebat, quia saepe futurum esset, ut discuterentur matrimonia, si non donaret is qui posset, atque ea ratione eventurum, ut venalicia essent matrimonia.
Dig.24.1.3pr.
Ulpianus 32 ad sab.
Haec ratio et oratione imperatoris nostri antonini augusti electa est: nam ita ait: " maiores nostri inter virum et uxorem donationes prohibuerunt, amorem honestum solis animis aestimantes, famae etiam coniunctorum consulentes, ne concordia pretio conciliari viderentur neve melior in paupertatem incideret, deterior ditior fieret".
Dig.24.1.3.1
Ulpianus 32 ad sab.
Videamus, inter quos sunt prohibitae donationes. et quidem si matrimonium moribus legibusque nostris constat, donatio non valebit. sed si aliquod impedimentum interveniat, ne sit omnino matrimonium, donatio valebit: ergo si senatoris filia libertino contra senatus consultum nupserit, vel provincialis mulier ei, qui provinciam regit vel qui ibi meret, contra mandata, valebit donatio, quia nuptiae non sunt. sed fas non est eas donationes ratas esse, ne melior sit condicio eorum, qui delinquerunt. divus tamen severus in liberta pontii paulini senatoris contra statuit, quia non erat affectione uxoris habita, sed magis concubinae.
Dig.24.1.3.2
Ulpianus 32 ad sab.
Qui in eiusdem potestate sunt, prohibentur sibi donare, ut puta frater mariti, qui est in soceri potestate.
Dig.24.1.3.3
Ulpianus 32 ad sab.
Verbum potestatis non solum ad liberos trahimus, verum etiam ad servos: nam magis est, ut hi quoque, qui aliquo iure subiecti sunt marito, donare non possint.
Dig.24.1.3.4
Ulpianus 32 ad sab.
Secundum haec si mater filio, qui in patris potestate esset, donet, nullius momenti erit donatio, quia patri quaeritur: sed si in castra eunti filio dedit, videtur valere, quia filio quaeritur et est castrensis peculii. quare et si filius vel privignus vel quivis alius potestati mariti subiectus de castrensi suo peculio donavit, non erit irrita donatio.
Dig.24.1.3.5
Ulpianus 32 ad sab.
Prohibetur igitur et uxori et nurui donare etiam is, qui est in soceri potestate, si modo maritus sit in patris potestate.
Dig.24.1.3.6
Ulpianus 32 ad sab.
Ab uxoris nurusve parte prohibitum est donari viro vel genero. sed et his, qui sunt in eorum potestate si fuerit donatum, vel in quorum sunt potestate, non valebit donatio, si modo vir et socer in eiusdem sunt potestate vel vir in soceri: ceterum si in alia familia est maritus, neque socero neque ei qui est in eius potestate neque ei in cuius est donatione interdictum est.
Dig.24.1.3.7
Ulpianus 32 ad sab.
Socrui a nuru vel contra donari non est prohibitum, quia hic ius potestatis non vertitur.
Dig.24.1.3.8
Ulpianus 32 ad sab.
Si servus meus, cuius usus fructus alienus est, donet uxori meae ex eo peculio, quod ad me non pertinebat, vel homo liber bona fide mihi serviens, an valeat donatio, quaeritur. et in libera quidem persona utcumque admitti potest donatio: ceterae enim personae alienationem peculii ut donent non habent.
Dig.24.1.3.9
Ulpianus 32 ad sab.
Non tantum autem per se maritus et uxor ceteraeque personae dare non possunt sed nec per interpositam personam.
Dig.24.1.3.10
Ulpianus 32 ad sab.
Sciendum autem est ita interdictam inter virum et uxorem donationem, ut ipso iure nihil valeat quod actum est: proinde si corpus sit quod donatur, nec traditio quicquam valet, et si stipulanti promissum sit vel accepto latum, nihil valet: ipso enim iure quae inter virum et uxorem donationis causa geruntur, nullius momenti sunt.
Dig.24.1.3.11
Ulpianus 32 ad sab.
Si quis igitur nummos uxori dederit, non fieri eius apparet, quia nihil corporis eius fieri palam est.
Dig.24.1.3.12
Ulpianus 32 ad sab.
Sed si debitorem suum ei solvere iusserit, hic quaeritur, an nummi fiant eius debitorque liberetur. et celsus libro quinto decimo digestorum scribit videndum esse, ne dici possit et debitorem liberatum et nummos factos mariti, non uxoris: nam et si donatio iure civili non impediretur, eum rei gestae ordinem futurum, ut pecunia ad te a debitore tuo, deinde a te ad mulierem perveniret: nam celeritate coniungendarum inter se actionum unam actionem occultari, ceterum debitorem creditori dare, creditorem uxori. nec novum aut mirum esse, quod per alium accipias, te accipere: nam et si is, qui creditoris tui se procuratorem esse simulaverit, a debitore tuo iubente te pecuniam acceperit, et furti actionem te habere constat et ipsam pecuniam tuam esse.
Dig.24.1.3.13
Ulpianus 32 ad sab.
Huic sententiae consequens est, quod iulianus libro septimo decimo digestorum scripsit, si donaturum mihi iussero uxori meae dare: ait enim iulianus nullius esse momenti, perinde enim habendum, atque si ego acceptam et rem meam factam uxori meae dedissem: quae sententia vera est. ^ quod iulianus. . . . . . perinde ^ .
Dig.24.1.4
Iulianus 17 dig.
Idemque est et si mortis causa traditurum mihi iusserim uxori tradere, nec referre, convaluerit donator an mortuus sit. neque existimandum est, si dixerimus valere donationem, non fieri me pauperiorem, quia sive convaluerit donator, condictione tenebor, sive mortuus fuerit, rem, quam habiturus eram, in bonis meis desinam propter donationem habere.
Dig.24.1.5pr.
Ulpianus 32 ad sab.
Si sponsus sponsae donaturus tradiderit titio, ut is sponsae daret, deinde titius tradiderit post nuptias secutas: si quidem eum interposuerit maritus, donationem non valere, quae post contractas nuptias perficiatur: si vero mulier eum interposuerit, iamdudum ^ iamdum^ perfectam donationem, hoc est ante nuptias, atque ideo quamvis contractis nuptiis titius tradiderit, donationem valere.
Dig.24.1.5.1
Ulpianus 32 ad sab.
Si maritus duos reos habeat titium et mulierem et mulieri accepto tulerit donationis causa, neuter liberatur, quia acceptilatio non valet: et haec iulianus libro septimo decimo digestorum scribit. plane si mihi proponas titio accepto latum, ipse quidem liberabitur, mulier vero manebit obligata.
Dig.24.1.5.2
Ulpianus 32 ad sab.
Generaliter tenendum est, quod inter ipsos aut qui ad eos pertinent aut per interpositas personas donationis causa agatur, non valere: quod si aliarum extrinsecus rerum personarumve causa commixta sit, si separari non potest, nec donationem impediri, si separari possit, cetera valere, id quod donatum sit non valere.
Dig.24.1.5.3
Ulpianus 32 ad sab.
Si debitor viri pecuniam iussu mariti uxori promiserit, nihil agitur.
Dig.24.1.5.4
Ulpianus 32 ad sab.
Si uxor viri creditori donationis causa promiserit et fideiussorem dederit, neque virum liberari neque mulierem obligari vel fideiussorem eius iulianus ait, perindeque haberi ac si nihil promisisset.
Dig.24.1.5.5
Ulpianus 32 ad sab.
Circa venditionem quoque iulianus quidem minoris factam venditionem nullius esse momenti ait: neratius autem ( cuius opinionem pomponius non improbat) venditionem donationis causa inter virum et uxorem factam nullius esse momenti, si modo, cum animum maritus vendendi non haberet, idcirco venditionem commentus sit, ut donaret: enimvero si, cum animum vendendi haberet, ex pretio ei remisit, venditionem quidem valere, remissionem autem hactenus non valere, quatenus facta est locupletior: itaque si res quindecim venit quinque, nunc autem sit decem, quinque tantum praestanda sunt, quia in hoc locupletior videtur facta.
Dig.24.1.5.6
Ulpianus 32 ad sab.
Si donationis causa vir vel uxor servitute non utatur, puto amitti servitutem, verum post divortium condici posse.
Dig.24.1.5.7
Ulpianus 32 ad sab.
Si uxor vel maritus exceptione quadam donationis causa summoveri voluerint, facta a iudice absolutione valebit quidem sententia, sed condicetur ei, cui donatum est.
Dig.24.1.5.8
Ulpianus 32 ad sab.
Concessa donatio est sepulturae causa: nam sepulturae causa locum marito ab uxore vel contra posse donari constat et si quidem intulerit, faciet locum religiosum. hoc autem ex eo venit, quod definiri solet eam demum donationem impediri solere, quae et donantem pauperiorem et accipientem faciet locupletiorem: porro hic non videtur fieri locupletior in ea re quam religioni dicavit. nec movit quemquam, quod emeret, nisi a marito accepisset: nam etsi pauperior ea fieret, nisi maritus dedisset, non tamen idcirco fit locupletior, quod non expendit.
Dig.24.1.5.9
Ulpianus 32 ad sab.
Haec res et illud suadet, si uxori maritus sepulturae causa donaverit, ita demum locum fieri intellegi mulieris, cum corpus humatur: ceterum antequam fiet religiosus, donantis manet. proinde si distraxerit mulier, manet locus donatoris.
Dig.24.1.5.10
Ulpianus 32 ad sab.
Secundum haec si uxori suae monumentum purum maritus magni pretii donaverit, valebit donatio, sic tamen, ut, cum fit religiosus, valeat.
Dig.24.1.5.11
Ulpianus 32 ad sab.
Sed et si ipsa fuerit illo illata, licet morte eius finitum est matrimonium, favorabiliter tamen dicetur locum religiosum fieri.
Dig.24.1.5.12
Ulpianus 32 ad sab.
Proinde et si maritus ad oblationem dei uxori donavit, vel locum, in quo opus publicum quod promiserat facere, velut aedem publicam, dedicaret, fiet locus sacer. sed et si quid ei det, ut donum deo detur vel consecretur, dubium non est, quin debeat valere: quare et si oleum pro ea in aede sacra posuerit, valet donatio.
Dig.24.1.5.13
Ulpianus 32 ad sab.
Si maritus heres institutus repudiet hereditatem donationis causa, iulianus scripsit libro septimo decimo digestorum donationem valere: neque enim pauperior fit, qui non adquirat, sed qui de patrimonio suo deposuit. repudiatio autem mariti mulieri prodest, si vel substituta sit mulier vel etiam ab intestato heres futura.
Dig.24.1.5.14
Ulpianus 32 ad sab.
Simili modo et si legatum repudiet, placet nobis valere donationem, si mulier substituta sit in legato vel etiam si proponas eam heredem institutam.
Dig.24.1.5.15
Ulpianus 32 ad sab.
Si quis rogatus sit praecepta certa quantitate uxori suae hereditatem restituere et is sine deductione restituerit, celsus libro decimo digestorum scripsit magis pleniore officio fidei praestandae functum maritum quam donasse videri: et rectam rationem huic sententiae celsus adiecit, quod plerique magis fidem exsolvunt in hunc casum quam donant nec de suo putant proficisci, quod de alieno plenius restituunt voluntatem defuncti secuti: nec immerito saepe credimus aliquid defunctum voluisse et tamen non rogasse. quae sententia habet rationem magis in eo, qui non erat deducta quarta rogatus restituere et tamen integram fidem praestitit omisso senatus consulti commodo: hic enim vere fidem exsolvit voluntatem testatoris obsecutus. hoc ita, si non per errorem calculi fecit: ceterum indebiti fideicommissi esse repetitionem nulla dubitatio est.
Dig.24.1.5.16
Ulpianus 32 ad sab.
Cum igitur nihil de bonis erogatur, recte dicitur valere donationem. ubicumque igitur non deminuit de facultatibus suis qui donavit, valet, vel, etiamsi deminuat, locupletior tamen non fit qui accepit, donatio valet.
Dig.24.1.5.17
Ulpianus 32 ad sab.
Marcellus libro septimo digestorum quaerit, si mulier acceptam a marito pecuniam in sportulas pro cognato suo ordini erogaverit, an donatio valeat? et ait valere nec videri locupletiorem mulierem factam, quamvis mutuam pecuniam esset acceptura et pro adfine erogatura. Dig.24.1.5.18
Ulpianus 32 ad sab.
In donationibus autem iure civili impeditis hactenus revocatur donum ab eo ab eave cui donatum est, ut, si quidem exstet res, vindicetur, si consumpta sit, condicatur hactenus, quatenus locupletior quis eorum factus est:
Dig.24.1.6
Gaius 11 ad ed. provinc.
Quia quod ex non concessa donatione retinetur, id aut sine causa aut ex iniusta causa retineri intellegitur: ex quibus causis condictio nasci solet. Dig.24.1.7pr.
Ulpianus 31 ad sab.
Quod autem spectetur tempus, an locupletiores sint facti, utrum tempus litis contestatae an rei iudicatae? et verum est litis contestatae tempus spectari oportere idque imperator noster cum patre rescripsit.
Dig.24.1.7.1
Ulpianus 31 ad sab.
Si maritus pecuniam uxori in unguenta dederit eaque eam pecuniam creditori suo solverit, mox ea de sua pecunia unguenta emerit, non videri locupletiorem factam Marcellus libro septimo digestorum scribit. idemque et si lancem ob eandem causam ei dederit eaque lancem retinuerit, de sua autem pecunia unguenta emerit, vindicationem cassare, quia non est locupletior, quae tantundem in re mortua impendit.
Dig.24.1.7.2
Ulpianus 31 ad sab.
Si vir et uxor quina invicem sibi donaverint et maritus servaverit, uxor consumpserit, recte placuit compensationem fieri donationum et hoc divus hadrianus constituit. aestimari oportere, in quantum locupletior facta sit mulier. proinde et si praedia hodie vilissimo sunt, consequenter dicemus litis contestatae tempore aestimationem eorum spectandam. plane si magni pretii praedia sunt, summa tantum numerata erit restituenda, non etiam usurae pretii.
Dig.24.1.7.4
Ulpianus 31 ad sab.
Eleganter tractabitur, si mulier quindecim praedia emerit et maritus non totum pretium numeraverit, sed duas partes pretii, hoc est decem, uxor de suo quinque, deinde haec praedia valeant nunc decem, maritus quantum consequatur. et magis est, ut consequi debeat duas partes decem, ut quod periit ex pretio, utrique perierit et marito et uxori.
Dig.24.1.7.5
Ulpianus 31 ad sab.
Si maritus aestimationem rerum quas in dotem accepit dicat se donationis causa auxisse, remedium monstravit imperator noster cum divo patre suo rescripto, cuius verba haec sunt: " cum donationis causa pretium auctum adfirmes, qui super ea re cogniturus erit, si pecuniae modum recusabis, ipsa praedia restitui debere sumptuum deductis rationibus arbitrabitur". in arbitrio igitur mariti erit, quid praestitum malit. idem iuris est et si e contrario mulier de minore aestimatione queratur. nec aliud in commodato aestimato dato observari solet, ut pomponius libro quarto variarum lectionum scribit.
Dig.24.1.7.6
Ulpianus 31 ad sab.
Si uxor a marito suo praedia, quae ob dotem pignori acceperat, emerit eaque emptio donationis causa facta dicatur, nullius esse momenti, pignoris tamen obligationem durare imperator noster cum patre suo rescripsit, cuius rescripti verba ideo rettuli, ut appareat venditionem inter virum et uxorem bona fide gestam non retractari. " si tibi maritus pignora propter dotem et pecuniam creditam data non donationis causa vendidit, quod bona fide gestum est, manebit ratum. at si titulus donationis quaesitus ostenditur atque ideo venditionem irritam esse constabit, iure publico causam pignorum integram obtinebis".
Dig.24.1.7.7
Ulpianus 31 ad sab.
Si uxor rem emit et maritus pretium pro ea numeravit, interdum dicendum est totum a muliere repetendum, quasi locupletior ex ea in solidum facta sit: ut puta si emit quidem rem mulier et debebat pecuniam, maritus autem a venditore eam liberavit: quid enim interest, creditori solvat an venditori?
Dig.24.1.7.8
Ulpianus 31 ad sab.
Uxori quis donavit servum ita, ut eum intra annum manumitteret: an, si mulier non obtemperet voluntati, constitutio divi marci imponat ei libertatem, si vir vel vivit vel etiam diem suum obierit? et ait papinianus, cum sabini sit sententia recepta, qui putat tunc fieri servum eius cui donatur, cum coeperit libertas imponi ideoque nec si velit mulier post exactum tempus possit manumittere, recte dici non esse constitutioni locum nec voluntatem mariti posse constitutioni locum facere, cum proprium servum possit manumittere: quae sententia mihi quoque probatur, quia venditor sive donatur non sibi vult legem imponi nec potest, sed ei qui accepit: dominio igitur penes se remanente nequaquam effectum habebit constitutio.
Dig.24.1.7.9
Ulpianus 31 ad sab.
Manumissionis causa donatio facta valet, licet non hoc agatur, ut statim ad libertatem, sed quandoque perducatur. proinde si, ut post certum tempus manumittat, uxori suae tradidit, tunc demum eius fiet, cum tempore impleto manumittere coeperit: quare antea manumittendo nihil agit. nam et illud sciendum est: si uxori quis suae donaverit, ut intra annum manumittat, deinde non manumiserit ea intra annum, postea manumittendo nihil agit. Dig.24.1.8
Gaius 11 ad ed. provinc.
Si, antequam servus manumittatur, morte aut divortio solutum fuerit matrimonium, resolvitur donatio: inesse enim condicio donationi videtur, ut manente matrimonio manumittatur.
Dig.24.1.9pr.
Ulpianus 32 ad sab.
Si eum uxori donet maritus, qui eius erat condicionis, ne umquam ad libertatem perduci possit, dicendum est omnino nihil agi hac donatione.
Dig.24.1.9.1
Ulpianus 32 ad sab.
Si pecunia accepta mulier manumiserit vel operas ei imposuerit, ait iulianus operas quidem eam licito iure imposituram et tenere obligationem nec videri mulierem ex re viri locupletiorem fieri, cum eas libertus promittat: quod si pretium ob manumissionem acceperit mulier et sic manumiserit, si quidem ex peculio suo dedit, nummos mariti manere, si vero alius pro eo dedit, fient nummi mulieris: quae sententia recte se habet.
Dig.24.1.9.2
Ulpianus 32 ad sab.
Inter virum et uxorem mortis causa donationes receptae sunt,
Dig.24.1.10
Gaius 11 ad ed. provinc.
Quia in hoc tempus excurrit donationis eventus, quo vir et uxor esse desinunt.
Dig.24.1.11pr.
Ulpianus 32 ad sab.
Sed interim res non statim fiunt eius cui donatae sunt, sed tunc demum, cum mors insecuta est: medio igitur tempore dominium remanet apud eum qui donavit.
Dig.24.1.11.1
Ulpianus 32 ad sab.
Sed quod dicitur mortis causa donationem inter virum et uxorem valere, ita verum est, ut non solum ea donatio valeat secundum iulianum, quae hoc animo fit, ut tunc res fiat uxoris vel mariti, cum mors insequetur, sed omnis mortis causa donatio.
Dig.24.1.11.2
Ulpianus 32 ad sab.
Quando itaque non retro agatur donatio, emergunt vitia, ut Marcellus animadvertit in specie huiusmodi. maritus uxori mortis causa donatum voluit: interposuit mulier filium familias, qui a marito acciperet eique traderet: deinde, cum moritur maritus, pater familias invenitur: an valeat traditio? et ait consequens esse dici traditionem valere, quia sui iuris effectus est eo tempore, ad quod traditio redigitur, id est cum maritus moriebatur.
Dig.24.1.11.3
Ulpianus 32 ad sab.
Idem ait: placuisse scio sabinianis, si filiae familias uxori maritus tradet, donationem eius cum omni suo emolumento fieri, si vivo adhuc marito sui iuris fuerit effecta. quod et iulianus libro septimo decimo digestorum probat.
Dig.24.1.11.4
Ulpianus 32 ad sab.
Proinde et si uxor marito filio familias mortis causa tradat et is sui iuris effectus sit, sine dubio dicemus ipsius fieri ^ fierit^.
Dig.24.1.11.5
Ulpianus 32 ad sab.
Per contrarium quoque si uxor donaverit mortis causa patri familias marito et mortis eius tempore filius familias inveniatur, patri erit nunc emolumentum quaesitum.
Dig.24.1.11.6
Ulpianus 32 ad sab.
Consequenter scaevola apud Marcellum notat, si servum interposuit mulier, ut ei tradatur mortis causa, isque adhuc servus dederit mulieri, deinde mortis tempore liber inveniatur, tantundem esse dicendum.
Dig.24.1.11.7
Ulpianus 32 ad sab.
Idem Marcellus tractat, si is qui interpositus est, posteaquam dederit mulieri, decesserit vivo adhuc donatore, donationem evanescere, quia debeat aliquo momento interposito fieri et sic ad mulierem transire: quod ita procedit, si ea cui donabatur eum interposuit, non is qui donabat. porro si a marito interpositus est, et res ipsius statim facta est et, si ante mortem mariti tradiderit et decesserit, traditio eius egit aliquid, ut tamen haec traditio pendeat, donec mors sequatur.
Dig.24.1.11.8
Ulpianus 32 ad sab.
Si uxor rem titio dederit, ut is marito mortis causa traderet eaque defuncta invitis heredibus eius titius marito dederit, interest, utrum a muliere sit interpositus titius an vero a marito cui donabatur: si a muliere interpositus est, obligabit se condictione, si marito tradiderit, si autem a marito sit interpositus, mortua muliere confestim fundus efficietur eius quem maritus interposuit et actionem ipse maritus cum eo habebit.
Dig.24.1.11.9
Ulpianus 32 ad sab.
Si uxor rem, quam a marito suo mortis causa acceperat, vivo eo alii tradiderit, nihil agitur ea traditione, quia non ante ultimum vitae tempus mulieris fuit. plane in quibus casibus placeat retro agi donationem, etiam sequens traditio a muliere facta in pendenti habebitur.
Dig.24.1.11.10
Ulpianus 32 ad sab.
Si maritus uxori donaverit mortis causa eaque diverterit, an dissolvatur donatio? iulianus scripsit infirmari donationem nec impendere.
Dig.24.1.11.11
Ulpianus 32 ad sab.
Idem ait, si divortii causa facta sit donatio, valere:
Dig.24.1.12
Paulus 7 ad sab.
Quae tamen sub ipso divortii tempore, non quae ex cogitatione quandoque futuri divortii fiant:
Dig.24.1.13pr.
Ulpianus 32 ad sab.
Sed si mors sit insecuta, non videri factas res mulieris, quia donatio in alium casum facta est.
Dig.24.1.13.1
Ulpianus 32 ad sab.
Proinde et si mortis causa uxori donaverit et deportationem passus est, an donatio valeat, videamus. et alias placet in casum deportationis donationem factam valere, quemadmodum in causam divortii. cum igitur deportatione matrimonium minime dissolvatur et nihil vitium mulieris incurrit, humanum est donationem, quae mortis causa ab initio facta est, tali exilio subsecuto confirmari, tamquam si mortuo marito rata habebatur, ita tamen, ut non adimatur licentia marito eam revocare, quia et mors eius exspectanda est, ut tunc plenissimam habeat firmitatem, quando ab hac luce fuerit subtractus, sive reversus sive adhuc in poena constitutus.
Dig.24.1.13.2
Ulpianus 32 ad sab.
Cum quis acceperit, ut in suo aedificet, condici ei id non potest, quia magis donari ei videtur: quae sententia neratii quoque fuit: ait enim datum ad villam extruendam vel agrum serendum, quod alioquin facturus non erat is qui accepit, in speciem donationis cadere. ergo inter virum et uxorem hae erunt interdictae.
Dig.24.1.14
Paulus 71 ad ed.
Quod si vir uxori, cuius aedes incendio consumptae sunt, ad refectionem earum pecuniam donaverit, valet donatio in tantum, in quantum aedificii extructio postulat.
Dig.24.1.15pr.
Ulpianus 32 ad sab.
Ex annuo vel menstruo, quod uxori maritus praestat, tunc quod superest revocabitur, si satis immodicum est, id est supra vires dotis.
Dig.24.1.15.1
Ulpianus 32 ad sab.
Si maritus uxori pecuniam donaverit eaque usuras ex donata pecunia perceperit, lucrabitur. haec ita iulianus in marito libro octavo decimo digestorum scribit.
Dig.24.1.16
Tryphonus 10 disp.
Quid ergo si ex centum, quae vir uxori donavit, quinquaginta apud debitorem ex his perierint, et alia quinquaginta duplicata usuris uxor habet? non plus quinquaginta eius donationis nomine maritus ab ea consequetur. Dig.24.1.17pr.
Ulpianus 32 ad sab.
De fructibus quoque videamus, si ex fructibus praediorum quae donata sunt locupletata sit, an in causam donationis cadant. et iulianus significat fructus quoque ut usuras licitam habere donationem. Dig.24.1.17.1
Ulpianus 32 ad sab.
Sed si quid servus donatus adquisiit, ad eum qui donavit pertinebit. Dig.24.1.18
Pomponius 4 ex var. lect.
Si vir uxoris aut uxor viri servis aut vestimentis usus vel usa fuerit vel in aedibus eius gratis habitaverit, valet donatio.
Dig.24.1.19pr.
Ulpianus 32 ad sab.
Si uxor filio donaverit servum, qui in patris mariti sit potestate, deinde is servus ancillam acceperit, dominium mulieri quaeretur: nec interesse iulianus ait, ex cuius pecunia haec ancilla empta sit, quia nec ex re sua quicquam adquiri potest per eum qui donatur ei cui donatur: hoc enim bonae fidei possessoribus concessum est, virum autem scientem alienum possidere.
Dig.24.1.19.1
Ulpianus 32 ad sab.
Idem quaerit, si ex re mariti ea ancilla comparata fuerit, an adversus agentem mulierem de dote maritus pretium possit per exceptionem retinere. et dicendum est posse maritum et exceptionem habere, si dos ab eo petetur, secundum Marcelli sententiam et, si solverit, secundum iulianum condicere posse.
Dig.24.1.20
Iavolenus 11 epist.
Si is servus, qui uxori mortis causa donatus est, prius quam vir decederet stipulatus est, in pendenti puto esse causam obligationis, donec vir aut moriatur aut suspicione mortis, propter quam donavit, liberetur: quidquid autem eorum inciderit, quod donationem aut peremat aut confirmet, id quoque causam stipulationis aut confirmabit aut resolvet.
Dig.24.1.21pr.
Ulpianus 32 ad sab.
Si quis pro uxore sua vectigal, quod in itinere praestari solet, solvisset, an quasi locupletiore ea facta exactio fiat, an vero nulla sit donatio? et magis puto non interdictum hoc, maxime si ipsius causa profecta est. nam et papinianus libro quarto responsorum scripsit vecturas uxoris et ministeriorum eius virum itineris sui causa datas repetere non posse: iter autem fuisse videtur viri causa et cum uxor ad virum pervenit. nec interesse, an aliquid de vecturis in contrahendo matrimonio convenerit: non enim donat, qui necessariis oneribus succurrit. ergo et si consensu mariti profecta est mulier propter suas necessarias causas et aliquid maritus expensarum nomine ei praestiterit, hoc revocandum non est.
Dig.24.1.21.1
Ulpianus 32 ad sab.
Si uxor viro dotem promiserit et dotis usuras, sine dubio dicendum est peti usuras posse, quia non est ista donatio, cum pro oneribus matrimonii petantur. quid tamen, si maritus uxori petitionem earum remiserit? eadem erit quaestio, an donatio sit illicita: et iulianus hoc diceret: quod verum est. plane si convenerat, uti se mulier pasceret suosque homines idcirco passus est eam dote sua frui, ut se suosque aleret, expeditum erit: puto enim non posse ab ea peti quasi donatum, quod compensatum est.
Dig.24.1.22
Ulpianus 3 ad sab.
Uxori suae quis mortis causa servum donavit eumque cum libertate heredem scripsit: an valeat institutio, quaeritur. et puto, si hoc animo eum scripsit heredem, quod donationis se dixit paenituisse, valere institutionem et necessarium heredem domino servum fieri: ceterum si, posteaquam heredem instituit, donavit, donatio praevalebit, vel si ante donavit, non tamen adimendi animo libertatem adscripsit.
Dig.24.1.23
Ulpianus 6 ad sab.
Papinianus recte putabat orationem divi severi ad rerum donationem pertinere: denique si stipulanti spopondisset uxori suae, non putabat conveniri posse heredem mariti, licet durante voluntate maritus decesserit.
Dig.24.1.24
Paulus 7 ad sab.
Si inter extraneos facta sit donatio et antequam per tempus legitimum dominium fuerit adquisitum, coierint, vel contra si inter virum et uxorem facta sit donatio et ante impletum tempus supradictum solutum sit matrimonium, nihilo minus procedere temporis suffragium constat, quia altero modo sine vitio tradita est possessio, altero quod fuerit vitium, amotum sit.
Dig.24.1.25
Clementius 5 ad l. iul. et pap.
Sed et si constante matrimonio res aliena uxori a marito donata fuerit, dicendum est confestim ad usucapionem eius uxorem admitti, quia et si non mortis causa donaverat ei, non impediretur usucapio. nam ius constitutum ad eas donationes pertinet, ex quibus et locupletior mulier et pauperior maritus in suis rebus fit: itaque licet mortis causa donatio interveniat, quasi inter extraneas personas fieri intellegenda est in ea re, quae quia aliena est usucapi potest. Dig.24.1.26pr.
Paulus 7 ad sab.
Si eum, qui mihi vendiderit, iusserim eam rem uxori meae donationis causa dare et is possessionem iussu meo tradiderit, liberatus erit, quia, licet illa iure civili possidere non intellegatur, certe tamen venditor nihil habet quod tradat.
Dig.24.1.26.1
Paulus 7 ad sab.
Ex quibus causis inter virum et uxorem concessae sunt donationes, ex isdem et inter socerum et generum nurumve concessas neratius ait. ergo socer genero mortis vel divortii causa donabit, sed et gener socero mortis suae vel divortii causa.
Dig.24.1.27
Modestinus 7 reg.
Inter eos, qui matrimonio coituri sunt, ante nuptias donatio facta iure consistit, etiamsi eodem die nuptiae fuerint consecutae.
Dig.24.1.28pr.
Paulus 7 ad sab.
Si id quod donatum sit perierit vel consumptum sit, eius qui dedit est detrimentum, merito, quia manet res eius qui dedit suamque rem perdit.
Dig.24.1.28.1
Paulus 7 ad sab.
Si quid in pueros ex ancillis dotalibus natos maritus impenderit aut in doctrinam aut alimenta, non servatur marito, quia ipse ministeriis eorum utitur: sed illud servatur quod nutrici datum est ad educendum, quia pro capite quid dedisset, quemadmodum si a praedonibus redemisset servos dotales.
Dig.24.1.28.2
Paulus 7 ad sab.
Si quas servi operas viri uxori praestiterint vel contra, magis placuit, nullam habendam earum rationem: et sane non amare nec tamquam inter infestos ius prohibitae donationis tractandum est, sed ut inter coniunctos maximo affectu et solam inopiam timentes.
Dig.24.1.28.3
Paulus 7 ad sab.
Si ex decem donatis sibi mulier servum emerit et is quinque sit quinque petenda esse apud plautium placuit, quemadmodum, si mortuus est, nihil peteretur: si vero quindecim dignus sit, non plus quam decem potest peti, quoniam eatenus donator pauperior factus esset.
Dig.24.1.28.4
Paulus 7 ad sab.
Quod si ex decem duos servos emerit et eorum alter mortuus sit, alter decem dignus sit, solet quaeri. et plerique et pomponius interesse putant, utrum uno pretio venierint an diversis: si uno, tota decem petenda, quemadmodum si una res empta deterior facta est, vel grex vel carrucha et aliqua pars inde perisset: si diversis, hoc solum petendum, quanti sit emptus qui superest.
Dig.24.1.28.5
Paulus 7 ad sab.
Iulianum putasse pomponius refert, si quid per eum servum, quem ex nummis a marito donatis mulier adquisisset ( forte legatum, hereditatem) aut partus editus esset, eo quoque nomine petitionem faciendam esse.
Dig.24.1.28.6
Paulus 7 ad sab.
Illud constat, si antequam a viro annuum acciperet, mulier ipsa de suo aut etiam mutuata impenderit, videri tantum iam ex annuo consumptum.
Dig.24.1.28.7
Paulus 7 ad sab.
Illud recte dictum celsus ait: si dotis usuras annuas uxor stipulata sit, licet ei non debeantur, quia tamen quasi de annuo convenerit, peti quidem dotis iudicio non possunt, compensari autem possunt: idem ergo dicemus in qualibet pactione annui nomine facta.
Dig.24.1.29pr.
Pomponius 14 ad sab.
Si mulier ex pecunia donata emptum servum vendidisset et alium emisset, posteriorem periculo mulieris esse fulcinius scripsit: quod non est verum, licet non ex re mariti emptus sit.
Dig.24.1.29.1
Pomponius 14 ad sab.
Si vir uxori lanam donavit et ex ea lana vestimenta sibi confecit, uxoris esse vestimenta labeo ait:
Dig.24.1.30
Gaius 11 ad ed. provinc.
Utilem tamen viro competere.
Dig.24.1.31pr.
Pomponius 14 ad sab.
Sed si vir lana sua vestimentum mulieri confecerit, quamvis id uxori confectum fuerit et uxoris cura, tamen viri esse neque impedire, quod in ea re uxor tamquam lanipendia fuerit et viri negotium procurarit.
Dig.24.1.31.1
Pomponius 14 ad sab.
Si uxor lana sua, operis ancillarum viri, vestimenta sui nomine confecit muliebria, et vestimenta mulieris esse et pro operis ancillarum viro praestare nihil debere: sed viri nomine vestimenta confecta virilia viri esse, ut is lanae uxori praestet pretium: sed si non virilia vestimenta suo nomine mulier confecit, sed ea viro donavit, non valere donationem, cum illa valeat, cum viri nomine confecit: nec umquam operas viri ancillarum aestimari convenit.
Dig.24.1.31.2
Pomponius 14 ad sab.
Si vir uxori aream donaverit et uxor in ea insulam aedificaverit, ea insula sine dubio mariti est, sed eam impensam mulierem servaturam placet: nam si maritus vindicet insulam, retentionem impensae mulierem facturam.
Dig.24.1.31.3
Pomponius 14 ad sab.
Si duo mancipia fuerint singula quinis digna, sed utrumque unis quinque donationis causa a viro mulieri vel contra venierint, melius dicetur communia ea esse pro portione pretii nec tandem spectandum esse, quanti mancipia sint, sed quantum ex pretio donationis causa sit remissum: sine dubio licet a viro vel uxore minoris emere, si non sit animus donandi.
Dig.24.1.31.4
Pomponius 14 ad sab.
Si vir uxori vel contra quid vendiderit vero pretio et donationis causa paciscantur, ne quid venditor ob eam rem praestet, videndum est, quid de ea venditione agatur, utrum res venierit et totum negotium valeat, an vero ut ea sola pactio irrita sit, quemadmodum irrita esset, si post contractam emptionem novo consilio inito id pacti fuisset actum. et verius est pactum dumtaxat irritum esse.
Dig.24.1.31.5
Pomponius 14 ad sab.
Idem dicemus, si donationis causa pacti sint, ne fugitivum aut erronem praestent, id est integras esse actiones aedilicias et ex empto.
Dig.24.1.31.6
Pomponius 14 ad sab.
Quod vir uxori in diem debet, sine metu donationis praesens solvere potest, quamvis commodum temporis retenta pecunia sentire potuerit.
Dig.24.1.31.7
Pomponius 14 ad sab.
Quod legaturus mihi aut hereditatis nomine relicturus es, potes rogatus a me uxori meae relinquere et non videtur ea esse donatio, quia nihil ex bonis meis deminuitur: in quo maxime maiores donanti succurrisse proculus ait, ne amore alterius alter despoliaretur, non quasi malivolos, ne alter locupletior fieret.
Dig.24.1.31.8
Pomponius 14 ad sab.
Si vir uxori munus immodicum calendis martiis aut natali die dedisset, donatio est: sed si impensas, quas faceret mulier, quo honestius se tueretur, contra est.
Dig.24.1.31.9
Pomponius 14 ad sab.
Non videtur locupletior facta esse mulier, si aut in opsonio aut in unguentis aut in cibariis familiae donatam sibi pecuniam impenderit.
Dig.24.1.31.10
Pomponius 14 ad sab.
Quae vir cibaria uxoris familiae iumentisve praestiterit, quae in usu communi erant, non condicentur: quod si familiam domesticam uxoris aut venaliciam pavit, contra puto observari debere. Dig.24.1.32pr.
Ulpianus 33 ad sab.
Cum hic status esset donationum inter virum et uxorem, quem antea rettulimus, imperator noster antoninus augustus ante excessum divi severi patris sui oratione in senatu habita auctor fuit senatui censendi fulvio aemiliano et nummio albino consulibus, ut aliquid laxaret ex iuris rigore.
Dig.24.1.32.1
Ulpianus 33 ad sab.
Oratio autem imperatoris nostri de confirmandis donationibus non solum ad ea pertinet, quae nomine uxoris a viro comparata sunt, sed ad omnes donationes inter virum et uxorem factas, ut et ipso iure res fiant eius cui donatae sunt et obligatio sit civilis et de falcidia ubi possit locum habere tractandum sit: cui locum ita fore opinor, quasi testamento sit confirmatum quod donatum est.
Dig.24.1.32.2
Ulpianus 33 ad sab.
Ait oratio " fas esse eum quidem qui donavit paenitere: heredem vero eripere forsitan adversus voluntatem supremam eius qui donaverit durum et avarum esse".
Dig.24.1.32.3
Ulpianus 33 ad sab.
Paenitentiam accipere debemus supremam. proinde si uxori donavit, deinde eum paenituit, mox desiit paenitere, dicendum est donationem valere, ut supremum eius spectemus iudicium, quemadmodum circa fideicommissa solemus, vel in legatis cum de doli exceptione opposita tractamus, ut sit ambulatoria voluntas eius usque ad vitae supremum exitum.
Dig.24.1.32.4
Ulpianus 33 ad sab.
Sed ubi semel donatorem paenituit, etiam heredi revocandi potestatem tribuimus, si appareat defunctum evidenter revocasse voluntatem: quod si in obscuro sit, proclivior esse debet iudex ad comprobandam donationem.
Dig.24.1.32.5
Ulpianus 33 ad sab.
Si maritus ea quae donaverit pignori dederit, utique eum paenituisse dicemus, licet dominium retinuit. quid tamen, si hoc animo fuit, ut vellet adhuc donatum? finge in possessionem precariam mulierem remansisse paratamque esse satisfacere creditori. dicendum est donationem valere: nam si ab initio ei rem obligatam hoc animo donasset, dicerem vim habere donationem, ut parata satisfacere mulier haberet doli exceptionem: quin immo et si satisfecisset, potuisse eam per doli exceptionem consequi, ut sibi mandentur actiones.
Dig.24.1.32.6
Ulpianus 33 ad sab.
Si donator servus fuerit effectus privati, dicendum est non impletam, sed peremptam donationem, quamvis morti servitus comparetur: proinde et si ipsa in servitutem redigatur cui donatum est, extincta erit donatio.
Dig.24.1.32.7
Ulpianus 33 ad sab.
Si maritus uxori donaverit et mortem sibi ob sceleris conscientiam consciverit vel etiam post mortem memoria eius damnata sit, revocabitur donatio: quamvis ea quae aliis donaverit valeant, si non mortis causa donavit.
Dig.24.1.32.8
Ulpianus 33 ad sab.
Si miles uxori donaverit de castrensibus bonis et fuerit damnatus, quia permissum est ei de his testari ( si modo impetravit ut testetur cum damnaretur), donatio valebit: nam et mortis causa donare poterit, cui testari permissum est.
Dig.24.1.32.9
Ulpianus 33 ad sab.
Quod ait oratio " consumpsisse", sic accipere debemus, ne is, qui donationem accepit, locupletior factus sit: ceterum si factus est, orationis beneficium locum habebit. sed et si non sit factus locupletior, dederit tamen tantam quantitatem eaque exstet, dicendum est, si is decessit, qui factus est locupletior, posse repetere id quod dedit nec compensare id quod consumpsit, quamvis divortio secuto haec compensatio locum habeat.
Dig.24.1.32.10
Ulpianus 33 ad sab.
Si divortium post donationem intercessit aut prior decesserit qui donum accepit, veteri iuri statur, hoc est, si maritus uxori: onatum vult, valeat donatio, quod si non vult, exstinguitur: plerique enim cum bona gratia discedunt, plerique cum ira sui animi et offensa.
Dig.24.1.32.11
Ulpianus 33 ad sab.
Quid ergo, si divortium factum est, deinde matrimonium restauratur, et in divortio vel mutata est voluntas vel eadem duravit, restaurato tamen matrimonio et voluntate donatoris reconciliata an donatio duret, si constante matrimonio donator decesserit? et potest defendi valere.
Dig.24.1.32.12
Ulpianus 33 ad sab.
Quod si divortium non intercesserit, sed frivusculum, profecto valebit donatio, si frivusculum quievit.
Dig.24.1.32.13
Ulpianus 33 ad sab.
Si mulier et maritus diu seorsum quidem habitaverint, sed honorem invicem matrimonii habebant ( quod scimus interdum et inter consulares personas subsecutum), puto donationes non valere, quasi duraverint nuptiae: non enim coitus matrimonium facit, sed maritalis affectio: si tamen donator prior decesserit, tunc donatio valebit.
Dig.24.1.32.14
Ulpianus 33 ad sab.
Si ambo ab hostibus capti sint et qui donavit et cui donatum est, quid dicimus? et prius illud volo tractare. oratio, si ante mors contigerit ei cui donatum est, nullius momenti donationem esse voluit: ergo si ambo decesserint quid dicemus, naufragio forte vel ruina vel incendio? et si quidem possit apparere, quis ante spiritum posuit, expedita est quaestio: sin vero non appareat, difficilis quaestio est. et magis puto donationem valuisse et his ex verbis orationis defendimus: ait enim oratio " si prior vita decesserit qui donatum accepit": non videtur autem prior vita decessisse qui donatum accepit, cum simul decesserint. proinde rectissime dicetur utrasque donationes valere, si forte invicem donationibus factis simul decesserint, quia neuter alteri supervixerit, licet de commorientibus oratio non senserit: sed cum neuter alteri supervixerit, donationes mutuae valebunt: nam et circa mortis causa donationes mutuas id erat consequens dicere neutri datam condictionem: locupletes igitur heredes donationibus relinquent. secundum haec si ambo ab hostibus simul capti sint amboque ibi decesserint non simul, utrum captivitatis spectamus tempus, ut dicamus donationes valere, quasi simul decesserint? an neutram, quia vivis eis finitum est matrimonium? an spectamus, uter prius decesserit, ut in eius persona non valeat donatio? an uter rediit, ut eius valeat? mea tamen fert opinio, ubi non reverterunt, ut tempus spectandum sit captivitatis, quasi tunc defecerint: quod si alter redierit, eum videri supervixisse, quia redit.
Dig.24.1.32.15
Ulpianus 33 ad sab.
Qui quasdam res ex his quas donaverat legasset, quasdam non, non videbitur ceteras noluisse ad uxorem pertinere: plerumque enim antea legat, postea donat: vel alia causa fuit legandi. Dig.24.1.32.16
Ulpianus 33 ad sab.
Oratio non solum virum et uxorem complectitur, sed etiam ceteros, qui propter matrimonium donare prohibentur: ut puta donat socer nurui vel contra, vel socer genero vel contra, vel consocer consocero qui copulatos matrimonio in potestate habent: nam ex mente orationis his quoque omnibus permissum est in eundem casum donare: et ita et papinianus libro quarto responsorum sensit: sic enim scribit: socer nurui vel genero donavit: postea filius eius vel filia constante matrimonio vita decessit: quamquam vitium donationis perseveret, tamen, si socer nullam quaestionem donationibus intulit, post mortem eius contra heredes orationis sententia videtur intervenire: nam quae ratio donationem prohibuit, eadem beneficium datum implorabit. ut igitur valeat donatio ista, papinianus exigit, ut et filius eius qui donavit ante decesserit, et socer postea durante voluntate.
Dig.24.1.32.17
Ulpianus 33 ad sab.
Si filius familias, qui castrense peculium habet vel quasi castrense, uxori donet, filii personam et mortem spectabimus.
Dig.24.1.32.18
Ulpianus 33 ad sab.
Si nurus socero donaverit, mortem nurus et perseverantem in supremam diem voluntatem spectare nos oportet. quod si socer ante decesserit, dicemus exstinctam donationem an, quia maritus vivit, si uxori suae supervixit, admittimus vim habere donationem? et si quidem maritus solus socero heres exstitit, quasi nova donatio potest servari in maritum collata, ut illa finita sit, alia coeperit: sin vero filius heres patri non est, finita erit donatio ratione nova.
Dig.24.1.32.19
Ulpianus 33 ad sab.
Si socer nurui nuntium miserit, donatio erit irrita, quamvis matrimonium concordantibus viro et uxore secundum rescriptum imperatoris nostri cum patre comprobatum est: sed quod ad ipsos, inter quos donatio facta est, finitum est matrimonium.
Dig.24.1.32.20
Ulpianus 33 ad sab.
Proinde et si duo consoceri invicem donaverint, idem erit dicendum, si invitis filiis nuntium remiserint, inter ipsos irritam esse donationem. in hac autem donatione inter soceros facta mors desideranda est eius qui donavit constante matrimonio et iure potestatis durante: idemque et in his qui sunt in eorum potestate.
Dig.24.1.32.21
Ulpianus 33 ad sab.
Si consocer consocero donaverit et alter eorum vel uterque copulatos emancipaverit, debet dici donationem ad orationem non pertinere et ideo infirmari donationem.
Dig.24.1.32.22
Ulpianus 33 ad sab.
Si sponsus sponsae donaverit in tempus matrimonii collata donatione, quamvis inter virum et uxorem donatio non videatur facta et verba orationis minus sufficiant, tamen donationem dicendum est ad sententiam orationis pertinere, ut, si duraverit voluntas usque ad mortem, valeat donatio.
Dig.24.1.32.23
Ulpianus 33 ad sab.
Sive autem res fuit quae donata est sive obligatio remissa, potest dici donationem effectum habituram: ut puta uxori acceptum tulit donationis causa quod debeat: potest dici pendere acceptilationem non ipsam, sed effectum eius. et generaliter universae donationes, quas impediri diximus, ex oratione valebunt.
Dig.24.1.32.24
Ulpianus 33 ad sab.
Si inter virum et uxorem societas donationis causa contracta sit, iure vulgato nulla est, nec post decretum senatus emolumentum ea liberalitas, ut actio pro socio constituatur, habere poterit: quae tamen in commune tenuerunt fine praestituto, revocanda non sunt. idcirco igitur pro socio actio non erit, quia nulla societas est, quae donationis causa interponitur, nec inter ceteros et propter hoc nec inter virum et uxorem.
Dig.24.1.32.25
Ulpianus 33 ad sab.
Idem erit dicendum et si emptio contracta sit donationis causa: nam nulla erit.
Dig.24.1.32.26
Ulpianus 33 ad sab.
Plane si minoris res venierit donationis causa vel postea pretium sit remissum, admittemus donationem valere ad senatus consultum.
Dig.24.1.32.27
Ulpianus 33 ad sab.
Si quis sponsam habuerit, deinde eandem uxorem duxerit cum non liceret, an donationes quasi in sponsalibus factae valeant, videamus. et iulianus tractat hanc quaestionem in minore duodecim annis, si in domum quasi mariti immatura sit deducta: ait enim hanc sponsam esse, etsi uxor non sit. sed est verius, quod labeoni videtur et a nobis et a papiniano libro decimo quaestionum probatum est, ut, si quidem praecesserint sponsalia, durent, quamvis iam uxorem esse putet qui duxit, si vero non praecesserint, neque sponsalia esse, quoniam non fuerunt, neque nuptias, quod nuptiae esse non potuerunt. ideoque si sponsalia antecesserint, valet donatio: si minus, nulla est, quia non quasi ad extraneam, sed quasi ad uxorem fecit et ideo nec oratio locum habebit.
Dig.24.1.32.28
Ulpianus 33 ad sab.
Sed si senator libertinam desponderit vel tutor pupillam vel quis alius ex his, qui matrimonium copulare prohibentur, et duxerit, an donatio quasi in sponsalibus facta valeat? et putem etiam sponsalia improbanda et quasi ab indignis ea quae donata sunt ablata fisco vindicari.
Dig.24.1.33pr.
Ulpianus 36 ad sab.
Si stipulata fuerit mulier annuum, id ex stipulatu petere constante matrimonio non potest. sed si manente matrimonio decessisse maritus proponatur, puto, quia in annuo quoque donatio vertitur, posse dici stipulationem confirmari ex senatus consulto.
Dig.24.1.33.1
Ulpianus 36 ad sab.
Si uxor marito annuum versa vice praestiterit, restituetur ei hoc et poterit vindicare id quod exstat: credo poterit et condicere, in quantum locupletior factus est, quia non tam sollemne est annuum, quod maritus uxori pendit et quod uxor marito praestat, immo incongruens est et contra sexus naturam.
Dig.24.1.33.2
Ulpianus 36 ad sab.
Et si forte maritus ab uxore stipulatus sit id annuum decesseritque mulier constante matrimonio, dicendum erit ex oratione donationem convalescere.
Dig.24.1.34
Ulpianus 43 ad sab.
Sive uxor marito res donasset isque eas in dotem pro communi filia dedisset, sive post donationem, quam in maritum contulit, uxor passa est eum pro filia in dotem dare, benigne dici potest, etsi prima donatio nullius momenti est, attamen ex sequenti consensu valere dotis dationem.
Dig.24.1.35
Ulpianus 34 ad ed.
Si non secundum legitimam observationem divortium factum sit, donationes post tale divortium factae nullius momenti sunt, cum non videatur solutum matrimonium.
Dig.24.1.36pr.
Paulus 36 ad ed.
Si donatae res exstant, etiam vindicari poterunt: sed quia causam possidendi donatio praestitit, nisi reddatur res, aestimatio facienda est iusto pretio caverique possidenti debebit de evictione simpli, quanti ea res sit: idque etiam pedio videtur.
Dig.24.1.36.1
Paulus 36 ad ed.
Sponsus alienum anulum sponsae muneri misit et post nuptias pro eo suum dedit: quidam et nerva putant fieri eum mulieris, quia tunc factam donationem confirmare videtur, non novam inchoare, quam sententiam veram esse accepi.
Dig.24.1.37
Iulianus 17 dig.
Si mulier dolo fecerit, ne res exstaret sibi a marito donata, vel ad exhibendum vel damni iniuriae cum ea agi poterit, maxime si post divortium id commiserit.
Dig.24.1.38pr.
Alfenus 3 dig. a paulo epit.
Servus communis viri et fratris eius puerum donavit uxori fratris: pro qua parte is servus qui donasset viri esset, pro ea parte munus non esse factum mulieris respondit.
Dig.24.1.38.1
Alfenus 3 dig. a paulo epit.
Idem iuris erit, si ex tribus fratribus unus uxorem haberet et rem communem uxori donasset: nam ex tertia parte mulieris res facta non est, ex duabus autem partibus reliquis, si id scissent fratres aut posteaquam donata esset ratum habuissent, non debere mulierem reddere.
Dig.24.1.39
Iulianus 5 ex minic.
Vir uxori pecuniam cum donare vellet, permisit ei, ut a debitore suo stipuletur: illa cum id fecisset, priusquam pecuniam auferret, divortium fecit: quaero, utrum vir eam summam petere debeat an ea promissione propter donationis causam actio nulla esset. respondi inanem fuisse eam stipulationem. sed si promissor mulieri ignorans solvisset, si quidem pecunia exstat, vindicare eam debitor potest: sed si actiones suas marito praestare paratus est, doli mali exceptione se tuebitur ideoque maritus hanc pecuniam debitoris nomine vindicando consequetur. sed si pecunia non exstat et mulier locupletior facta est, maritus eam petet: intellegitur enim ex re mariti locupletior facta esse mulier, quoniam debitor doli mali exceptione se tueri potest.
Dig.24.1.40
Ulpianus 2 resp.
Quod apiscendae dignitatis gratia ab uxore in maritum collatum est, eatenus ratum est, quatenus dignitati supplendae opus est:
Dig.24.1.41
Licinius 6 reg.
Nam et imperator antoninus constituit, ut ad processus viri uxor ei donare possit.
Dig.24.1.42
Gaius 11 ad ed. provinc.
Nuper ex indulgentia principis antonini recepta est alia causa donationis, quam dicimus honoris causa: ut ecce si uxor viro lati clavii ^ clavi^ petenti gratia donet vel ut equestris ordinis fiat vel ludorum gratia.
Dig.24.1.43
Paulus l.S. reg.
Inter virum et uxorem exilii causa donatio fieri potest.
Dig.24.1.44
Nerva 5 membr.
Si extraneus rem viri ignorans eius esse ignoranti uxori, ac ne viro quidem sciente eam suam esse, donaverit, mulier recte eam usucapiet. idemque iuris erit, si is, qui in potestate viri erat, credens se patrem familias esse uxori patris donaverit. sed si vir rescierit suam rem esse, priusquam usucapiatur, vindicareque eam poterit nec volet et hoc et mulier noverit, interrumpetur possessio, quia transiit in causam ab eo factae donationis. ipsius mulieris scientia propius est, ut nullum adquisitioni dominii eius adferat impedimentum: non enim omnimodo uxores ex bonis virorum, sed ex causa donationis ab ipsis factae adquirere prohibitae sunt.
Dig.24.1.45
Ulpianus 17 ad ed.
Marcellus libro septimo digestorum scribit etiam eum detrahere sine mulieris damno et citra metum senatus consulti, quod detrahentibus negotiationis causa occurrit.
Dig.24.1.46
Ulpianus 72 ad ed.
Inter virum et uxorem nec possessionis ulla donatio est.
Dig.24.1.47
Celsus 1 dig.
Utrum negotium uxoris gerens an officio mariti ductus in rem eius impenderit vir, facti, non iuris est quaestio: coniectura eius rei ex modo et ex genere impensae non difficilis est.
Dig.24.1.48
Celsus 9 dig.
Quae iam nuptae maritus donavit, viri manent et potest ea vindicare: nec quicquam refert, quod ampla legata ab uxore ei relicta sunt.
Dig.24.1.49
Marcellus 7 dig.
Sulpicius Marcello. mulier, quae ad communem filium volebat, qui in potestate patris erat, post mortem patris fundum pervenire, eum patri tradidit, uti post mortem restituatur filio. quaero, an donatio tibi videatur, ut nihil agatur, an valeat quidem, sed mulieri potestas datur, si noluerit, eum repetere respondit: si color vel titulus, ut sic dixerim, donationi quaesitus est, nihil valebit traditio, idem si hoc exigit uxor, ut aliquid ex ea re interim commodi sentiret maritus: alioquin si solo eius ministerio usa est et id egit, ut vel revocare sibi liceret vel ut res cum omni emolumento per patrem postea ad filium transiret, cur non idem perinde sit ratum ac si cum extraneo tale negotium contraxisset, hoc est extraneo in hanc causam tradidisset?
Dig.24.1.50pr.
Iavolenus 13 epist.
Si, cum mulier viginti servum emisset, in eam emptionem vir quinque venditori dedit, divortio facto omnimodo vir eam summam exiget neque ad rem pertinet, an is servus deterior factus sit: nam et si mortuus esset, quinque exactio ei competeret. quaeritur enim, an mulier ex viri patrimonio locupletior sit eo tempore, quo de dote agebatur: facta autem intellegitur, quae aere alieno suo interventu viri liberata est, quod potuisset adhuc debere, si vir pecuniam non solvisset: neque enim interest, ex qua causa mulier pecuniam debuit, utrum creditam an eam quam ex emptione praestare debeat.
Dig.24.1.50.1
Iavolenus 13 epist.
Quod si mulier non emerat servum, sed ut emeret, a viro pecuniam accepit, tum vel mortuo vel deteriore facto servo damnum ad virum pertinebit: quia quod aliter emptura non fuit, nisi pecuniam a viro accepisset, hoc consumptum ei perit qui donavit, si modo in rerum natura esse desiit: nec videtur mulier locupletior esse, quae neque a creditore suo liberata est neque id possidet quod ex pecunia viri emerat.
Dig.24.1.51
Pomponius 5 ad q. muc.
Quintus mucius ait, cum in controversiam venit, unde ad mulierem quid pervenerit, et verius et honestius est quod non demonstratur unde habeat existimari a viro aut qui in potestate eius esset ad eam pervenisse. evitandi autem turpis quaestus gratia circa uxorem hoc videtur quintus mucius probasse.
Dig.24.1.52pr.
Papinianus 10 quaest.
Si vir uxori donationis causa rem vilius locaverit, locatio nulla est: cum autem depositum inter eas personas minoris donationis causa aestimatur, depositum est. haec ideo tam varie, quia locatio quidem sine mercede certa contrahi non potest, depositum autem et citra aestimationem quoque dari potest.
Dig.24.1.52.1
Papinianus 10 quaest.
Uxor viro fructum fundi ab herede suo dari, quod si datus non fuisset, certam pecuniam mortis causa promitti curavit: defuncto viro viva muliere stipulatio solvitur, ut traditio, quae mandante uxore mortis causa facta est: nam quo casu inter exteros condictio nascitur, inter maritos nihil agitur.
Dig.24.1.53pr.
Papinianus 4 resp.
Mortis suae causa genero vel nurui socerum frustra donare convenit, quia mortuo socero nuptiae non solvuntur: nec interest, an pater filium vel filiam exheredaverit. divortii species eadem ratione diversa est.
Dig.24.1.53.1 Papinianus 4 resp.

Res in dotem aestimatas consentiente viro mulier in usu habuit: usu deteriores si fiant, damni compensatio non admittitur. easdem res non potest mulier sibi quasi donatas defendere ex illis verbis, quibus donationes ei a viro legatae sunt, cum eiusmodi species neque donari neque auferri videntur.
Dig.24.1.54
Papinianus 8 resp.
Vir usuras promissae dotis in stipulatum deduxerat easque non petierat: cum per omne tempus matrimonii sumptibus suis uxorem et eius familiam vir exhiberet, dote praelegata, sed et donationibus verbis fideicommissi confirmatis legato quidem dotis usuras non contineri videbatur, sed titulo donationis remissas. Dig.24.1.55
Paulus 6 quaest.
Uxor marito suo pecuniam donavit: maritus ex pecunia sibi donata aut mobilem aut soli rem comparavit: solvendo non est et res extant: quaero, si mulier revocet donationem, an utiliter condicticia experiatur? videtur enim maritus, quamvis solvendo non sit, ex donatione locupletior effectus, cum pecunia mulieris comparata exstet. respondi: locupletiorem esse ex donatione negari non potest: non enim quaerimus, quid deducto aere alieno liberum habeat, sed quid ex re mulieris possideat. solo enim separatur hic ab eo, cui res donata est, quod ibi res mulieris permanet et vindicare ^ vindicari^ directo potest: et erit deterior causa viri, si ei pecunia quatenus res valet, non ultra id tamen quod donatum est, condicatur, quam si dotis iudicio conveniatur. sed nihil prohibet etiam in rem utilem mulieri in ipsas res accommodare.
Dig.24.1.56
Scaevola 3 quaest.
Si quod mihi mortis causa donare vellet, ego pure uxori donare vellem, non valet quod uxori iubeo dari, quia illo convalescente condictione teneor, mortuo autem nihilo minus pauperior sum: non enim habeo quod habiturus essem.
Dig.24.1.57
Paulus 7 resp.
Ea, quae a marito suo pecuniam ex causa donationis acceperat, litteras ad eum misit huiusmodi: " cum petenti mihi a te, domine carissime, adnuerit indulgentia tua viginti ad expediendas quasdam res meas, quae summa mihi numerata est sub ea condicione, ut, si per me meosque mores quid steterit, quo minus in diem vitae nostrae matrimonium permaneat, sive invito te discessero de domo tua vel repudium tibi sine ulla querella misero divortiumque factum per me probabitur, tunc viginti, quae mihi hac die donationis causa dare voluisti, daturam restituturam me sine ulla dilatione: spondeo". quaero, an, si eadem titio marito suo repudium miserit, pecuniam restituere debeat. paulus respondit pecuniam, quam vir uxori donavit, ex stipulatione proposita, si condicio eius exstitit, peti posse, quoniam ex donatione in pecuniam creditam conversa est: quod si stipulatio commissa non probetur, tunc tantum peti posse, quanto locupletior ex ea donatione facta probetur.
Dig.24.1.58pr.
Scaevola 2 resp.
Si praedia et mancipia seiae data effecta sint eius tempore concubinatus ac postea tempore matrimonii aliis acceptis reddita sunt, quid iuris est? respondit secundum ea quae proponerentur negotium potius gestum videri, quam donationem intervenisse.
Dig.24.1.58.1
Scaevola 2 resp.
Item cum quaereretur de cibariis mancipiorum, respondit: tempore quidem concubinatus data cibaria repeti non possunt, sed nec tempore matrimonii, si ea mancipia uxoris in communi usu fuerint.
Dig.24.1.58.2
Scaevola 2 resp.
Filius rebus matris intervenire solitus pecunia matris consentiente ipsa mancipia et res mercatus emptionum instrumenta suo nomine confecit: decessit in patris potestate. quaesitum est, an mater cum marito suo experiri et qua actione uti possit. respondit, si mater obligatum filium in ea pecunia voluit esse, intra annum, quam filius decessit, de peculio cum patre, in cuius potestate fuisse proponatur, actionem habere: si donavit, repeti posse, quanto locupletior ex ea donatione pater factus est.
Dig.24.1.59
Paulus 2 sent.
Si quis uxori ea condicione donavit, ut quod donavit in dotem accipiat, defuncto eo donatio
convalescit.
Dig.24.1.60pr.
Hermogenianus 2 iuris epit.
Vitricus et privignus invicem sibi donare praetexto matrimonii non prohibentur.
Dig.24.1.60.1
Hermogenianus 2 iuris epit.
Divortii causa donationes inter virum et uxorem concessae sunt: saepe enim evenit, uti propter sacerdotium vel etiam sterilitatem.
Dig.24.1.61
Gaius 11 ad ed. provinc.
Vel senectutem aut valetudinem aut militiam satis commode retineri matrimonium non possit:
Dig.24.1.62pr.
Hermogenianus 2 iuris epit.
Et ideo bona gratia matrimonium dissolvitur.
Dig.24.1.62.1
Hermogenianus 2 iuris epit.
Divortio facto nec instaurato matrimonio non confirmabitur inter virum et uxorem facta donatio: nec inter patronum et libertam, si ab eo invito divertere non licet, facta donatio speratur, cum inter hos divortium intercedat. perinde enim id quod donatum est habetur divortio intercedente ac si donatum non fuisset.
Dig.24.1.63
Paulus 3 ad ner.
De eo, quod uxoris in aedificium viri ita coniunctum est, ut detractum alicuius usus esse possit, dicendum est agi posse, quia nulla actio est, ex lege duodecim tabularum, quamvis decemviros non sit credibile de his sensisse, quorum voluntate res eorum in alienum aedificium coniunctae essent. paulus notat: sed in hoc solum agi potest, ut sola vindicatio soluta re competat mulieri, non in duplum ex lege duodecim tabularum: neque enim furtivum est, quod sciente domino inclusum est.
Dig.24.1.64
Iavolenus 6 ex post. lab.
Vir mulieri divortio facto quaedam idcirco dederat, ut ad se reverteretur: mulier reversa erat, deinde divortium fecerat. labeo: trebatius inter terentiam et maecenatem respondit si verum divortium fuisset, ratam esse donationem, si simulatum, contra. sed verum est, quod proculus et caecilius putant, tunc verum esse divortium et valere donationem divortii causa factam, si aliae nuptiae insecutae sunt aut tam longo tempore vidua fuisset, ut dubium non foret alterum esse matrimonium: alias nec donationem ullius esse momenti futuram.
Dig.24.1.65
Labeo 6 post. a iav. epit.
Quod vir ei, quae nondum viripotens nupserit, donaverit, ratum futurum existimo.
Dig.24.1.66pr.
Scaevola 9 dig.
Seia sempronio cum certa die nuptura esset, antequam domum deduceretur tabulaeque dotis signarentur, donavit tot aureos: quaero, an ea donatio rata sit. non attinuisse tempus, an antequam domum deduceretur, donatio facta esset, aut tabularum consignatarum, quae plerumque et post contractum matrimonium fierent, in quaerendo exprimi: itaque nisi ante matrimonium contractum, quod consensu intellegitur, donatio facta esset, non valere.
Dig.24.1.66.1
Scaevola 9 dig.
Virgini in hortos deductae ante diem tertium quam ibi nuptiae fierent, cum in separata diaeta ab eo esset, die nuptiarum, priusquam ad eum transiret et priusquam aqua et igni acciperetur, id est nuptiae celebrentur, optulit decem aureos dono: quaesitum est, post nuptias contractas divortio facto an summa donata repeti possit. respondit id, quod ante nuptias donatum proponeretur, non posse de dote deduci. Dig.24.1.67
Labeo 2 pith. a paulo epit.
Si uxor nummis a viro aut ab eo qui in eius potestate esset sibi donatis servum emerit, deinde, cum eius factus fuerit, eum ipsum donationis causa viro tradiderit, rata erit traditio, quamvis ea mente facta fuerit qua ceterae donationes, neque ulla actio eius nomine dari potest.

Dig.24.2.0. De divortiis et repudiis.
Dig.24.2.1
Paulus 35 ad ed.
Dirimitur matrimonium divortio morte captivitate vel alia contingente servitute utrius eorum.
Dig.24.2.2pr.
Gaius 11 ad ed. provinc.
Divortium autem vel a diversitate mentium dictum est vel quia in diversas partes eunt, qui distrahunt
matrimonium.
Dig.24.2.2.1
Gaius 11 ad ed. provinc.
In repudiis autem, id est renuntiatione comprobata sunt haec verba: " tuas res tibi habeto", item haec: " tuas res tibi agito"
Dig.24.2.2.2
Gaius 11 ad ed. provinc.
In sponsalibus quoque discutiendis placuit renuntiationem intervenire oportere: in qua re haec verba probata sunt: " condicione tua non utor".
Dig.24.2.2.3
Gaius 11 ad ed. provinc.
Sive autem ipsi praesenti renuntietur sive absenti per eum, qui in potestate eius sit cuiusve is eave in potestate sit, nihil interest.
Dig.24.2.3
Paulus 35 ad ed.
Divortium non est nisi verum, quod animo perpetuam constituendi dissensionem fit. itaque quidquid in calore iracundiae vel fit vel dicitur, non prius ratum est, quam si perseverantia apparuit iudicium animi fuisse: ideoque per calorem misso repudio si brevi reversa uxor est, nec divortisse videtur.
Dig.24.2.4
Ulpianus 26 ad sab.
Iulianus libro octavo decimo digestorum quaerit, an furiosa repudium mittere vel repudiari possit. et scribit furiosam repudiari posse, quia ignorantis loco habetur: repudiare autem non posse neque ipsam propter dementiam neque curatorem eius, patrem tamen eius nuntium mittere posse. quod non tractaret de repudio, nisi constaret retineri matrimonium: quae sententia mihi videtur vera.
Dig.24.2.5
Ulpianus 34 ad ed.
Si filia emancipata idcirco diverterat, ut maritum lucro dotis adficiat, patrem fraudet, qui profecticiam dotem potuit petere, si constante matrimonio decessisset, ideo patri succurrendum est, ne dotem perdat: non enim minus patri quam marito succurrere praetorem oportet. danda igitur est ei dotis exactio, atque si constante matrimonio decessisset filia.
Dig.24.2.6
Iulianus 62 dig.
Uxores eorum, qui in hostium potestate pervenerunt, possunt videri nuptarum locum retinere eo solo, quod alii temere nubere non possunt. et generaliter definiendum est, donec certum est maritum vivere in captivitate constitutum, nullam habere licentiam uxores eorum migrare ad aliud matrimonium, nisi mallent ipsae mulieres causam repudii praestare. sin autem in incerto est, an vivus apud hostes teneatur vel morte praeventus, tunc, si quinquennium a tempore captivitatis excesserit, licentiam habet mulier ad alias migrare nuptias, ita tamen, ut bona gratia dissolutum videatur pristinum matrimonium et unusquisque suum ius habeat imminutum: eodem iure et in marito in civitate degente et uxore captiva observando.
Dig.24.2.7
Papinianus 1 de adult.
Si paenituit eum, qui libellum tradendum divortii dedit, isque per ignorantiam mutatae voluntatis oblatus est, durare matrimonium dicendum, nisi paenitentia cognita is qui accepit ipse voluit matrimonium dissolvere: tunc enim per eum qui accepit solvitur matrimonium.
Dig.24.2.8
Papinianus 2 de adult.
Divus hadrianus eum, qui alienam uxorem ex itinere domum suam duxisset et inde marito eius repudium misisset, in triennium relegavit.
Dig.24.2.9
Paulus 2 de adult.
Nullum divortium ratum est nisi septem civibus romanis puberibus adhibitis praeter libertum eius qui divortium faciet. libertum accipiemus etiam eum, qui a patre avo proavo et ceteris susum versum manumissus sit.
Dig.24.2.10
Modestinus 1 reg.
Patrono invito liberta, quam in matrimonio habuit, ab eo discedere non potest, nisi ex causa fideicommissi manumissa sit: tunc enim potest, licet eius fit liberta.
Dig.24.2.11pr.
Ulpianus 3 ad l. iul. et pap.
Quod ait lex: " divortii faciendi potestas libertae, quae nupta est patrono, ne esto", non infectum videtur effecisse divortium, quod iure civili dissolvere solet matrimonium. quare constare matrimonium dicere non possumus, cum sit separatum. denique scribit iulianus de dote hanc actionem non habere. merito igitur, quamdiu patronus eius eam uxorem suam esse vult, cum nullo alio conubium ei est nam quia intellexit legis lator facto libertae quasi diremptum matrimonium, detraxit ei cum alio conubium. quare cuicumque nupserit, pro non nupta habebitur. iulianus quidem amplius putat nec in concubinatu eam alterius patroni esse posse.
Dig.24.2.11.1
Ulpianus 3 ad l. iul. et pap.
Ait lex: " quamdiu patronus eam uxorem esse volet". et velle debet uxorem esse et patronus durare: si igitur aut patronus esse aut velle desierit, finita est legis auctoritas.
Dig.24.2.11.2
Ulpianus 3 ad l. iul. et pap.
Illud rectissime placuit, qualiquali voluntate intellegi possit patronus animum habere desisse quasi in uxorem, finiri legis huius beneficium. proinde cum patronus rerum amotarum cum liberta, quae ab invito eo divorterat, vellet experiri, imperator noster cum divo patre suo rescripsit intellegi eum hoc ipso nolle nuptam sibi, qui eam actionem vel aliam importet, quae non solet nisi ex divortio oriri. quare si accusare eam adulterii coeperit vel alio crimine postulare, quod uxori nemo obicit, magis est, ut diremptum sit matrimonium: etenim meminisse oportet ideo adimi cum alio conubium, quia patronus sibi nuptam cupit. ubicumque igitur vel tenuis intellectus videri potest nolentis nuptam, dicendum est iam incipere libertae cum alio esse conubium. proinde si patronus sibi desponderit aliam vel destinaverit vel matrimonium alterius appetierit, credendus est nolle hanc nuptam: et si concubinam sibi adhibuerit, idem erit probandum.

Dig.24.3.0. Soluto matrimonio dos quemadmodum petatur.
Dig.24.3.1
Pomponius 15 ad sab.
Dotium causa semper et ubique praecipua est: nam et publice interest dotes mulieribus conservari, cum dotatas esse feminas ad subolem procreandam replendamque liberis civitatem maxime sit necessarium.
Dig.24.3.2pr.
Ulpianus 35 ad sab.
Soluto matrimonio solvi mulieri dos debet. nec cogitur maritus alii eam ab initio stipulanti promittere, nisi hoc ei nihil nocet: nam si incommodum aliquod maritus suspectum habet, non debere eum cogi alii quam uxori promittere dicendum est. haec si sui iuris mulier est.
Dig.24.3.2.1
Ulpianus 35 ad sab.
Quod si in patris potestate est et dos ab eo profecta sit, ipsius et filiae dos est: denique pater non aliter quam ex voluntate filiae petere dotem nec per se nec per procuratorem potest. sic ergo et promittendum sabinus ait. ei ergo promittendum erit, cui uterque iusserit. ceterum si pater solus iussit, dotis actio filiae non erit adempta, quandoque sui iuris filia fuerit facta. item si voluntate solius filiae promittatur, remanebit dotis actio integra patri: sed utrum ut et agat solus an et ut adiuncta quoque filiae persona experiri possit? et puto nec eam actionem amissam, quam adiuncta filiae persona potest habere. quod si sui iuris fuerit facta filia, nocebit ei ista stipulatio.
Dig.24.3.2.2
Ulpianus 35 ad sab.
Voluntatem autem filiae, cum pater agit de dote, utrum sic accipimus, ut consentiat an vero ne contradicat filia? et est ab imperatore antonino rescriptum filiam, nisi evidenter contradicat, videri consentire patri. et iulianus libro quadragesimo octavo digestorum scripsit quasi ex voluntate filiae videri experiri patrem, si furiosam filiam habeat: nam ubi non potest per dementiam contradicere, consentire quis eam merito credet. sed si absens filia sit, dicendum erit non ex voluntate eius id factum cavendumque ratam rem filiam habituram a patre: ubi enim sapit, scire eam exigimus, ut videatur non contradicere.
Dig.24.3.3
Paulus 7 ad sab.
Non solum autem in exigenda, sed etiam in solvenda dote, quae communis est patris et filiae, utriusque voluntas exquiritur nec alter alterius deteriorem condicionem facere potest. sed si pecunia ad patrem pervenit, quam filia accepit, actio de dote utrisque tolletur.
Dig.24.3.4
Pomponius 15 ad sab.
Si pater sine consensu filiae dotem a viro exegisset et eandem alii viro eius filiae nomine dedisset et mortuo patre filia cum priore viro ageret, doli mali exceptione repellitur.
Dig.24.3.5
Ulpianus 30 ad sab.
De divisione anni eius, quo divortium factum est, quaeritur, ex die matrimonii an ex die traditi marito fundi maritus sibi computet tempus. et utique in fructibus a viro retinendis neque dies dotis constitutae neque nuptiarum observabitur, sed quo primum dotale praedium constitutum est id est tradita possessione.
Dig.24.3.6
Paulus 7 ad sab.
Si ante nuptias fundus traditus est, ex die nuptiarum ad eundem diem sequentis anni computandus annus est: idem in ceteris annis servatur, donec divortium fiat. nam si ante nuptias traditus sit et fructus inde percepti, hi restituendi sunt quandoque divortio facto quasi dotis facti.
Dig.24.3.7pr.
Ulpianus 31 ad sab.
Fructus eos esse constat, qui deducta impensa supererunt: quod scaevola et ad mariti et ad mulieris impensas refert. nam si mulier pridie vindemias doti dedit, mox sublatis a marito vindemiis divortit, non putat ei undecim dumtaxat mensum fructus restitui, sed et impensas, quae, antequam portiones fructuum fiant, deducendae sunt: igitur, si et maritus aliquid impendit in eundem annum, utriusque impensae concurrent. ita et, si impensarum a muliere factarum ratio habeatur, cum plurimis annis in matrimonio fuit, necesse est primi anni computari temporis quod sit ante datum praedium.
Dig.24.3.7.1
Ulpianus 31 ad sab.
Papinianus autem libro undecimo quaestionum divortio facto fructus dividi ait non ex die locationis, sed habita ratione praecedentis temporis, quo mulier in matrimonio fuit: neque enim, si vindemiae tempore fundus in dotem datus sit eumque vir ex calendis novembribus primis fruendum locaverit, mensis ianuarii suprema die facto divortio, retinere virum et vindemiae fructus et eius anni, quo divortium factum est, quartam partem mercedis aequum est: alioquin si coactis vindemiis altera die divortium intercedat, fructus integros retinebit. itaque si fine mensis ianuarii divortium fiat et quattuor mensibus matrimonium steterit, vindemiae fructus et quarta portio mercedis instantis anni confundi debebunt, ut ex ea pecunia tertia portio viro relinquatur.
Dig.24.3.7.2
Ulpianus 31 ad sab.
E contrario quoque idem observandum est: nam si mulier percepta vindemia statim fundum viro in dotem dederit et vir ex calendis martiis eundem locaverit et calendis aprilibus primis divortium fuerit secutum, non solum partem duodecimam mercedis, sed pro modo temporis omnium mensum, quo dotale praedium fuit, ex mercede quae debebitur portionem retinebit.
Dig.24.3.7.3
Ulpianus 31 ad sab.
Item si messes eius anni, quo divortium factum est, colonum ex forma locationis sequantur, ante vindemiam soluto matrimonio nihilo minus pecunia messium in computationem cum spe futurae vindemiae veniet.
Dig.24.3.7.4
Ulpianus 31 ad sab.
Apparet igitur ex his illos fructus, quos mulier percepit antequam nuberet, non debere in contributionem venire.
Dig.24.3.7.5
Ulpianus 31 ad sab.
Ob donationes, item ob res amotas ex his fructibus, qui post divortium percepti sunt, compensationes fieri possunt.
Dig.24.3.7.6
Ulpianus 31 ad sab.
Quod in anno dicitur, potest dici et in sex mensibus, si bis in anno fructus capientur, ut est in locis inriguis.
Dig.24.3.7.7
Ulpianus 31 ad sab.
Et in pluribus annis idem dici potest, ut in silva caedua.
Dig.24.3.7.8
Ulpianus 31 ad sab.
Item si locatio agri talis sit, ut super annuam mercedem quinquennio quoque aliquid amplius praestaretur: in eo enim quod amplius est tempus ad quinquennium computamus.
Dig.24.3.7.9
Ulpianus 31 ad sab.
Non solum autem de fundo, sed etiam de pecore idem dicemus, ut lana ovium fetusque pecorum praestaretur. quare enim, si maritus prope partum oves doti acceperit, item proximas tonsurae, post partum et tonsas oves protinus divortio facto nihil reddat? nam et hic fructus toto tempore quo curantur, non quo percipiuntur, rationem accipere debemus.
Dig.24.3.7.10
Ulpianus 31 ad sab.
In servo quoque anni ratio habetur, si in annum forte operae eius locatae sunt, ut praeteriti temporis ad maritum, post divortium autem ad mulierem operae pertineant.
Dig.24.3.7.11
Ulpianus 31 ad sab.
De pensionibus quoque praediorum urbanorum idem est quod in fructibus rusticorum.
Dig.24.3.7.12
Ulpianus 31 ad sab.
Si fundum viro uxor in dotem dederit isque inde arbores deciderit, si hae fructus intelleguntur, pro portione anni debent restitui ( puto autem, si arbores caeduae fuerunt vel gremiales, dici oportet in fructu cedere), si minus, quasi deteriorem fundum fecerit, maritus tenebitur. sed et si vi tempestatis ceciderunt, dici oportet pretium earum restituendum mulieri nec in fructum cedere non magis, quam si thensaurus fuerit inventus: in fructum enim non computabitur, sed pars eius dimidia restituetur quasi in alieno inventi.
Dig.24.3.7.13
Ulpianus 31 ad sab.
Si vir in fundo mulieris dotali lapidicinas marmoreas invenerit et fundum fructuosiorem fecerit, marmor, quod caesum neque exportatum est, mariti et impensa non est ei praestanda, quia nec in fructu est marmor: nisi tale sit, ut lapis ibi renascatur, quales sunt in gallia, sunt et in asia.
Dig.24.3.7.14
Ulpianus 31 ad sab.
Sed si cretifodinae, argentifodinae vel auri vel cuius alterius materiae sint vel harenae, utique in fructu habebuntur.
Dig.24.3.7.15
Ulpianus 31 ad sab.
Interdum marito de fructibus a muliere cavetur et nihil retinet, si fructibus stantibus fundum mulier recipiet: interdum retinebit tantum maritus et nihil restituet, id est si non plus erit, quam pro portione eum retinere oportet: interdum vero et reddet, si plus percepit quam eum retinere oportet. eadem condicio erit etiam, si cum socero vel cum herede alterutrius de dote agatur.
Dig.24.3.7.16
Ulpianus 31 ad sab.
Impendi autem fructuum percipiendorum pomponius ait, quod in arando serendoque agro impensum est, quodque in tutelam aedificiorum aegrumve servum curandum, scilicet si ex aedificio vel servo fructus aliqui percipiebantur. sed hae impensae non petentur, cum maritus fructum totum anni retinet, quia ex fructibus prius impensis satisfaciendum est. plane si novam villam necessario exstruxit vel veterem totam sine culpa sua collapsam restituerit, erit eius impensae petitio: simili modo et si pastina instituit. hae enim impensae aut in res necessarias aut utiles cedunt pariuntque marito actionem.
Dig.24.3.8pr.
Paulus 7 ad sab.
Si fundus in dotem datus sit, in quo lapis caeditur, lapidicinarum commodum ad maritum pertinere constat, quia palam sit eo animo dedisse mulierem fundum, ut iste fructus ad maritum pertineat, nisi si contrariam voluntatem in dote danda declaraverit mulier.
Dig.24.3.8.1
Paulus 7 ad sab.
Quod in sementem erogatur, si non responderint messes, ex vindemia deducetur, quia totius anni unus fructus est.
Dig.24.3.9
Pomponius 10 ad sab.
Si mora per mulierem fuit, quo minus dotem reciperet, dolum malum dumtaxat in ea re, non etiam culpam maritus praestare debet, ne facto mulieris in perpetuum agrum eius colere cogatur: fructus tamen, qui pervenissent ad virum, redduntur.
Dig.24.3.10pr.
Pomponius 15 ad sab.
Si ab hostibus capta filia, quae nupta erat et dotem a patre profectam habebat, ibi decesserit, puto dicendum perinde observanda omnia ac si nupta decessisset, ut, etiamsi in potestate non fuerit patris, dos ab eo profecta reverti ad eum debeat.
Dig.24.3.10.1
Pomponius 15 ad sab.
Si vir uxorem suam occiderit, dotis actionem heredibus uxoris dandam esse proculus ait, et recte: non enim aequum est virum ob facinus suum dotem sperare lucrifacere. idemque et e contrario statuendum est.
Dig.24.3.11
Pomponius 16 ad sab.
Si alienam rem sciens mulier in dotem dederit, reddenda ei est, quasi suam dedisset, et fructus pro portione anni, quo divortium factum est.
Dig.24.3.12
Ulpianus 36 ad sab.
Maritum in id quod facere potest condemnari exploratum est: sed hoc heredi non esse praestandum,
Dig.24.3.13
Paulus 7 ad sab.
Quia tale beneficium personale est et cum persona exstinguitur.
Dig.24.3.14pr.
Ulpianus 36 ad sab.
Alia causa est defensoris, quem placet sufficienter videri defendisse, si tantum uxori praestet, quantum consequeretur, si ipsum maritum convenisset.
Dig.24.3.14.1
Ulpianus 36 ad sab.
Eleganter quaerit pomponius libro quinto decimo ex sabino, si paciscatur maritus, ne in id quod facere possit condemnetur, sed in solidum, an hoc pactum servandum sit? et negat servari oportere, quod quidem et mihi videtur verum: namque contra bonos mores id pactum esse melius est dicere, quippe cum contra receptam reverentiam, quae maritis exhibenda est, id esse apparet.
Dig.24.3.15pr.
Paulus 7 ad sab.
Rei iudicatae tempus spectatur, quatenus maritus facere potest.
Dig.24.3.15.1
Paulus 7 ad sab.
Heredi mariti, licet in solidum condemnetur, compensationes tamen, quae ad pecuniariam causam respiciunt, proderunt, ut hoc minus sit obligatus, veluti ob res donatas et amotas et impensas: morum vero coercitionem non habet.
Dig.24.3.15.2
Paulus 7 ad sab.
Socero quoque, cum quo nurus de dote agit, idem honor habetur, ut in id damnetur quod facere potest,
Dig.24.3.16
Pomponius 16 ad sab.
Quia parentis locum socer optinet.
Dig.24.3.17pr.
Paulus 7 ad sab.
Ex diverso si socer ex promissione a marito conveniatur, solet quaeri, an idem ei honor habendus sit: neratius libris membranarum et proculus scribunt hoc iustum esse.
Dig.24.3.17.1
Paulus 7 ad sab.
Item si mulier ex promissione conveniatur, magis placuit defendendam eam per exceptionem: idem et proculus ait: sicuti cum socia fuit, dabitur ei exceptio, quamvis iure civili sit obligata.
Dig.24.3.17.2
Paulus 7 ad sab.
Si in iudicio dotis iudex ignorantia iuris lapsus condemnaverit maritum in solidum, neratius sabinus doli exceptione eum uti oportere aiunt eaque tutum fore.
Dig.24.3.18pr.
Pomponius 16 ad sab.
Etiam filios mulieris, qui patri heredes exstiterunt, in id quod facere possunt condemnandos labeo ait.
Dig.24.3.18.1
Pomponius 16 ad sab.
Licet in dotalibus rebus non solum dolum, sed et culpam maritus praestet, cum tamen quaeritur in iudicio de dote an facere possit, dolus dumtaxat comprehenditur, quia in rerum ipsius administratione non erat ab eo culpa exigenda. quamquam eum dumtaxat dolum ei nocere putem, si facere non possit, quem propter uxorem adhibuit, ne ei solidum solveret, non propter quemlibet alium. ofilius autem aiebat, si dolo mariti res dotalis interisset et alioquin solvendo non esset, quamvis nihil dolo fecisset, quo minus solvendo esset, perinde tamen eum damnandum eius rei dotalis nomine in qua dolum fecisset, atque si dolo eius factum esset, quo minus facere possit. ceterum si circa interitum rei dotalis dolus malus et culpa mariti absit, actiones solas, quas eo nomine quasi maritus habet, praestandas mulieri, veluti furti vel damni iniuriae.
Dig.24.3.19
Ulpianus 36 ad sab.
Si mulier diverterit et iudicio de dote contestato reversa fuerit in matrimonium, redintegrato matrimonio exspirat iudicium et omnia in statu pristino manent.
Dig.24.3.20
Paulus 7 ad sab.
Quamvis mulier non in hoc accipiat constante matrimonio dotem, ut aes alienum solvat aut praedia idonea emat, sed ut liberis ex alio viro egentibus aut fratribus aut parentibus consuleret vel ut eos ex hostibus redimeret, quia iusta et honesta causa est, non videtur male accipere et ideo recte ei solvitur: idque et in filia familias observatur.
Dig.24.3.21
Ulpianus 3 disp.
Sed et si ideo maritus ex dote expendit, ut a latronibus redimeret necessarias mulieri personas vel ut mulier vinculis vindicet de necessariis suis aliquem, reputatur ei id quod expensum est sive pars dotis sit, pro ea parte, sive tota dos sit, actio dotis evanescit. et multo magis idem dicendum est, si socer agat de dote, debere rationem haberi eius quod in ipsum impensum est, sive ipse maritus hoc fecit sive filiae ut faciat dedit: sed et si non pater experiretur, sed post mortem eius filia sola de dote ageret, idem erit dicendum: cum enim doli exceptio insit de dote actioni ut in ceteris bonae fidei iudiciis, potest dici, ut et celso videtur, inesse hunc sumptum actioni de dote, maxime si ex voluntate filiae factus sit.
Dig.24.3.22pr.
Ulpianus 33 ad ed.
Si, cum dotem daret pater vel extraneus pro muliere, in unum casum pepigit, vel in divortium vel in mortem, dicendum est eum in casum, in quem non pepigit, esse mulieri actionem.
Dig.24.3.22.1
Ulpianus 33 ad ed.
Si post solutum matrimonium filia familias citra patris voluntatem exactam communem dotem consumat, patri et viva ea et mortua actio superest, ut dos ipsi solvatur. quod ita verum est, si perditurae solvatur: ceterum si non perditurae et ex iustis causis soluta sit, non supererit actio. sed mortuo patre nec etiam heredes agent nec mulier.
Dig.24.3.22.2
Ulpianus 33 ad ed.
Si mulier soluto matrimonio egentem reum dotis per novationem decepta accipiat, nihilo minus actio dotis ei manebit.
Dig.24.3.22.3
Ulpianus 33 ad ed.
Si pater filia absente de dote egerit, etsi omissa sit de rato satisdatio, filiae denegari debet actio, sive patri heres exstiterit, sive in legato tantum acceperit, quantum dotis satis esset. et ita iulianus pluribus locis scribit compensandum ei in dotem quod a patre datur lucroque eius cedit, si tantum ab eo consecuta sit, quantum ei dotis nomine debeatur a marito qui patri solvit.
Dig.24.3.22.4
Ulpianus 33 ad ed.
Si patri propter condemnationem romae, ubi dos petatur, esse non liceat, filiae satis dotis fieri oportet, ita tamen, ut caveat ratam rem patrem habiturum.
Dig.24.3.22.5
Ulpianus 33 ad ed.
Eo autem tempore consentire filiam patri oportet, quo lis contestatur. secundum haec si filia dicat se patri consentire et ante litis contestationem mutaverit voluntatem vel etiam emancipata sit, frustra pater aget.
Dig.24.3.22.6
Ulpianus 33 ad ed.
Nec non illud quoque probamus, quod labeo probat, nonnumquam patri denegandam actionem, si tam turpis persona patris sit, ut verendum sit, ne acceptam dotem consumat: ideoque officium iudicis interponendum est, quatenus et filiae et patri competenter consuletur. sed si latitet filia, ne tali patri consentire cogatur, puto dari quidem patri actionem, sed causa cognita. quid enim, si filia verecunde per absentiam patri contradicat? cur non dicamus patri non esse dandam actionem? quod si is pater sit, cui omnimodo consentire filiam decet, hoc est vitae probatae, filia levis mulier vel admodum iuvenis vel nimia circa maritum non merentem, dicendum est patri potius adquiescere praetorem oportere dareque ei actionem.
Dig.24.3.22.7
Ulpianus 33 ad ed.
Si maritus vel uxor constante matrimonio furere coeperint, quid faciendum sit, tractamus. et illud quidem dubio procul observatur eam personam, quae furore detenta est, quia sensum non habet, nuntium mittere non posse. an autem illa repudianda est, considerandum est. et si quidem intervallum furor habeat vel perpetuus quidem morbus est, tamen ferendus his qui circa eam sunt, tunc nullo modo oportet dirimi matrimonium, sciente ea persona, quae, cum compos mentis esset, ita furenti quemadmodum diximus nuntium miserit, culpa sua nuptias esse diremptas: quid enim tam humanum est, quam ut fortuitis casibus mulieris maritum vel uxorem viri participem esse? sin autem tantus furor est, ita ferox, ita perniciosus, ut sanitatis nulla spes supersit, circa ministros terribilis, et forsitan altera persona vel propter saevitiam furoris vel, quia liberos non habet, procreandae subolis cupidine tenta est: licentia erit compoti mentis personae furenti nuntium mittere, ut nullius culpa videatur esse matrimonium dissolutum neque in damnum alterutra pars incidat.
Dig.24.3.22.8
Ulpianus 33 ad ed.
Sin autem in saevissimo furore muliere constituta maritus dirimere quidem matrimonium calliditate non vult, spernit autem infelicitatem uxoris et non ad eam flectitur nullamque ei competentem curam inferre manifestissimus est, sed abutitur dotem: tunc licentiam habeat vel curator furiosae vel cognati adire iudicem competentem, quatenus necessitas imponatur marito omnem talem mulieris sustentationem sufferre et alimenta praestare et medicinae eius succurrere et nihil praetermittere eorum, quae maritum uxori adferre decet secundum dotis quantitatem. sin vero dotem ita dissipaturus ita manifestus est, ut non hominem frugi oportet, tunc dotem sequestrari, quatenus ex ea mulier competens habeat solacium una cum sua familia, pactis videlicet dotalibus, quae inter eos ab initio nuptiarum inita fuerint, in suo statu durantibus et alterius exspectantibus sanitatem et mortis eventum.
Dig.24.3.22.9
Ulpianus 33 ad ed.
Item pater furiosae utiliter intendere sibi filiaeve suae reddi dotem potest: quamvis enim furiosa nuntium mittere non possit, patrem tamen eius posse certum est.
Dig.24.3.22.10
Ulpianus 33 ad ed.
Si soluto matrimonio pater furiosus sit, curator eius voluntate filiae dotem petere poterit: aut si curatoris copia non sit, agere filiae permittendum erit caverique oportebit de rato.
Dig.24.3.22.11
Ulpianus 33 ad ed.
Idem decernendum est et si ab hostibus captus sit pater, puellae dandam actionem de dote repetenda.
Dig.24.3.22.12
Ulpianus 33 ad ed.
Transgrediamur nunc ad hunc articulum, ut quaeramus, adversus quos competit de dote actio. et adversus ipsum maritum competere palam est, sive ipsi dos data sit sive alii ex voluntate mariti vel subiecto iuri eius vel non subiecto. sed si filius familias sit maritus et dos socero data sit, adversus socerum agetur. plane si filio data sit, si quidem iussu soceri, adhuc absolute socer tenebitur: quod si filio data sit non iussu patris, sabinus et cassius responderunt nihilo minus cum patre agi oportere: videri enim ad eum pervenisse dotem, penes quem est peculium: sufficit autem ad id damnandum quod est in peculio vel si quid in rem patris versum est. sin autem socero dotem dederit, cum marito non poterit experiri, nisi patri heres exstiterit.
Dig.24.3.22.13
Ulpianus 33 ad ed.
Si mulier in condicione mariti erraverit putaveritque esse liberum, cum servus esset, concedi oportet quasi privilegium in bonis viri mulieri, videlicet ut, si sint et alii creditores, haec praeferatur circa de peculio actionem et, si forte domino aliquid debeat servus, non praeferatur mulier nisi in his tantum rebus, quae vel in dote datae sunt vel ex dote comparatae, quasi et hae dotales sint.
Dig.24.3.23
Paulus 36 ad ed.
Et si quid in eam dotem impensum est nec a muliere reddetur, per doli mali exceptionem servabitur.
Dig.24.3.24pr.
Ulpianus 33 ad ed.
Si constante matrimonio propter inopiam mariti mulier agere volet, unde exactionem dotis initium accipere ponamus? et constat exinde dotis exactionem competere, ex quo evidentissime apparuerit mariti facultates ad dotis exactionem non sufficere.
Dig.24.3.24.1
Ulpianus 33 ad ed.
Si exheredato marito mulier agat, magis est, ut ex die aditae patris hereditatis incipiat ei dotis exactio.
Dig.24.3.24.2
Ulpianus 33 ad ed.
Quotiens mulieri satisdandum est de solutione dotis post certum tempus, si maritus satisdare non possit, tunc deducto commodo temporis condemnatio residui repraesentatur: sed si, cum maritus satisdare posset, nollet, in solidum eum condemnandum mela ait non habita ratione commodi temporis. iudicis igitur officio convenit, ut aut satisdatione interposita absolvat maritum aut habita ratione compensationis eum condemnet, quod quidem hodie magis usurpatur: nec ferenda est mulier, si dicat magis se velle dilationem pati quam in repraesentatione deductionem.
Dig.24.3.24.3
Ulpianus 33 ad ed.
Sive autem mariti sive uxoris periculo dos fuit, nihilo minus legitimo tempore debet solvere maritus.
Dig.24.3.24.4
Ulpianus 33 ad ed.
Si vir voluntate mulieris servos dotales manumiserit, si quidem donare ei mulier voluit, nec de libertatis causa impositis ei praestandis tenebitur: quod si negotium inter eos gestum est, utique tenebitur, ut officio iudicis caveat restituturum se mulieri, quidquid ad eum ex bonis liberti vel ex obligatione pervenisset.
Dig.24.3.24.5
Ulpianus 33 ad ed.
Si maritus saevus in servos dotales fuit, videndum, an de hoc possit conveniri. et si quidem tantum in servos uxoris saevus fuit, constat eum teneri hoc nomine: si vero et in suos est natura talis, adhuc dicendum est immoderatam eius saevitiam hoc iudicio coercendam: quamvis enim diligentiam uxor eam demum ab eo exigat, quam rebus suis exiget, nec plus possit, attamen saevitia, quae in propriis culpanda est, in alienis coercenda est, hoc est in dotalibus.
Dig.24.3.24.6
Ulpianus 33 ad ed.
Si uxor viri rem commodaverit eaque perierit, videndum, an compensationem hoc nomine pati possit. et puto, si quidem prohibuit eam maritus commodare, statim deductionem fieri: si vero non prohibuit eam commodare arbitrio iudicis modicum tempus ei indulgeri cautionem praebenti.
Dig.24.3.24.7
Ulpianus 33 ad ed.
Si bona mulieris pro parte sint publicata, superest mulieri reliquae partis dotis exactio: plus puto: et si post litem contestatam publicata sit pro parte dos, sufficiet arbitrium iudicis ad partis condemnationem faciendam. quod si tota dos publicata sit, exspirabit iudicium.
Dig.24.3.25pr.
Paulus 36 ad ed.
Si filio familias dos data sit iniussu patris, de peculio quidem agetur: sed sive propter impensas a filio familias factas sive propter res donatas a filio vel amotas ab uxore res peculiares hoc ipso, quod habet actionem pater ex persona filii, maius peculium fit, et sic totum est praestandum mulieri quod est in peculio, quia adhuc sit quod uxori debeatur.
Dig.24.3.25.1
Paulus 36 ad ed.
Maritum in reddenda dote de dolo malo et culpa cavere oportet. quod si dolo malo fecerit, quo minus restituere possit, damnandum eum, quanti mulier in litem iuraverit, quia invitis nobis res nostras alius retinere non debeat.
Dig.24.3.25.2
Paulus 36 ad ed.
Si post divortium res dotales deteriores factae sint et vir in reddenda dote moram fecerit, omnimodo detrimentum ipse praestabit.
Dig.24.3.25.3
Paulus 36 ad ed.
Si qui dotalium servorum in fuga erunt, cavere debebit maritus se eos viri boni arbitratu persecuturum et restituturum.
Dig.24.3.25.4
Paulus 36 ad ed.
Si vir in quinquennio locaverit fundum et post primum forte annum divortium intervenerit, sabinus ait non alias fundum mulieri reddi oportere, quam si caverit, si quid praeter unius anni locationem maritus damnatus sit, id se praestatum iri: sed et mulieri cavendum, quidquid praeter primum annum ex locatione vir consecutus fuerit, se ei restituturum.
Dig.24.3.26
Paulus 37 ad ed.
Semel mora facta si servum dotalem postea offerente marito mulier accipere noluerit et ita is decesserit, non debebit pretium eius maritus vel heres eius, ne damnum sentiat, quod postea offerente eo mulier accipere noluit.
Dig.24.3.27
Gaius 11 ad ed. provinc.
Si post divortium mortua muliere heres eius cum viro parenteve eius agat, eadem videntur de restituenda dote intervenire, quae ipsa muliere agente observari solent.
Dig.24.3.28
Ulpianus 1 inst.
Facere posse maritus etiam id videtur, quod a muliere consequi potest: scilicet si iam ei aliquid absit, quod pro muliere aliquid expendit vel mandato eius praestitit: ceterum si nondum ei abest, ut puta sub condicione est obligatus, nondum videtur facere posse.
Dig.24.3.29pr.
Ulpianus 3 disp.
Quotiens pater dotem dat et stipulatur, ita demum in suam personam de dote actionem transfert, si ex continenti stipuletur: ceterum si interposito tempore stipulari velit, non nisi consentiente filia poterit, quamvis in potestate sit, quia deteriorem condicionem in dote filiae facere non potest nisi consentiat. plane si ante nuptias dotem dederit, poterit ex intervallo, ante nuptias tamen, et citra voluntatem quoque filiae stipulari.
Dig.24.3.29.1
Ulpianus 3 disp.
Si quis pro muliere dotem dederit conveneritque, ut quoquo modo dirempto matrimonio ipsi solveretur, postea maritus uxori dotem solverit, rectissime dicetur exactionem nihilo minus ei qui dedit contra maritum competere.
Dig.24.3.30pr.
Iulianus 16 dig.
Nupta non impeditur, quo minus cum priore marito de dote experiatur.
Dig.24.3.30.1
Iulianus 16 dig.
Quotiens culpa viri accidit, ne dos a socero aut a quolibet alio, qui mulieris nomine promiserat, exigeretur: si aut in matrimonio filia decesserit aut mater familias facta eum qui dotem repromiserat heredem instituerit, satis constat nihil amplius virum praestare debere, quam ut eos obligatione liberet. Dig.24.3.31pr.
Iulianus 18 dig.
Si marito publico iudicio damnato pars aliqua bonorum eius publicetur, fiscus creditoribus eius satisfacere necesse habet: inter quos uxor quoque est.
Dig.24.3.31.1
Iulianus 18 dig.
Si pater, cum ducenta filiae suae nomine dotis gratia promisisset, pactus fuerit, ne amplius quam centum a se peterentur, et soluto matrimonio egerit, centum, de quibus convenit ne peterentur, nec intelleguntur dotis esse. quod si mortuo patre cum herede eius maritus agere coeperit, ista quoque pecunia in dote erit.
Dig.24.3.31.2
Iulianus 18 dig.
Si voluntate filiae procurator a patre datus litem de dote contestatus fuerit et re secundum eum iudicata pater decesserit, iudicati actionem filiae potius quam heredibus patris dari oportebit.
Dig.24.3.31.3
Iulianus 18 dig.
Cum patri dos data esset et ei filius ex aliqua parte heres sub condicione institutus fuerit et pendente condicione coheredes eius dotem pro sua portione mulieri solverint: hoc minus filius ex dote praestare debebit, quoniam nullam actionem eius pecuniae reciperandae gratia adversus coheredes habet.
Dig.24.3.31.4
Iulianus 18 dig.
Si fundum dotalem recepisset mulier non habita ratione fructuum pro portione anni, quo nupta non fuisset, nihilo minus de dote agere potest, quia minorem dotem recepisset: hoc enim ad dotis augmentum pertinet, quemadmodum si partum ancillarum non recepisset, aut legata vel hereditates, quae post divortium per servos dotales adquisitae marito fuissent.
Dig.24.3.32
Iulianus 2 ad urs. ferocem.
Si prior maritus posteriori dotis nomine tamquam debitor mulieris dotem promiserit, non plus quam id quod facere possit dotis futurum esse.
Dig.24.3.33
Africanus 7 quaest.
Quae dotis nomine certam pecuniam promiserat, quosdam adhibuerat, qui stipularentur partem dotis distracto matrimonio sibi solvi: ea nulla data dote obierat eodem marito suo herede relicto: is damnosam hereditatem eius adierat. nihilo minus stipulatoribus tenebitur, quoniam adeundo hereditatem debitricis intellegeretur secum pensasse: nec ad rem pertinere, quod solvendo non esset hereditas, quando ceteris etiam creditoribus teneatur.
Dig.24.3.34
Africanus 8 quaest.
Titia divortium a seio fecit: hanc titius in sua potestate esse dicit et dotem sibi reddi postulat: ipsa se matrem familias dicit et de dote agere vult: quaesitum est, quae partes iudicis sint. respondi patri, nisi probet filiam non solum in sua potestate esse, sed etiam consentire sibi, denegandam actionem, sicuti denegaretur, etiamsi constaret eam in potestate esse.
Dig.24.3.35
Marcianus 10 inst.
Liberta, quae voluntate patroni discessit, de dote cum eo agere potest quam ei dedit.
Dig.24.3.36
Paulus 2 de adult.
Si maritus minus facere potest et dos publicata sit, in id quod facere potest fisco maritus condemnandus est, ne in perniciem mariti mulier punita sit.
Dig.24.3.37
Ulpianus 2 resp.
Dotem voluntate filiae videri patrem recepisse, cum causas contradicendi ei filia non haberet, maxime cum ab eo postea ampliore summa dotata sit.
Dig.24.3.38
Marcellus l.S. resp.
Lucius titius cum esset filius familias, voluntate patris uxorem maeviam duxit et dotem pater accepit: maevia titio repudium misit: postea pater repudiati absente filio sponsalia cum ea de nomine filii sui fecit: maevia deinde repudium sponsalibus misit atque ita alii nupsit. quaero, si maevia aget cum lucio titio quondam marito et a patre herede relicto de dote et probetur culpa mulieris matrimonium dissolutum, an possit maritus propter culpam mulieris dotem retinere. Marcellus respondit, etiamsi ut heres institutus a patre titius conveniretur, tamen, si sponsalibus non consensisset, culpam mulieris multandam esse.
Dig.24.3.39
Papinianus 11 quaest.
Viro atque uxore mores invicem accusantibus causam repudii dedisse utrumque pronuntiatum est. id ita accipi debet, ut ea lege quam ambo contempserunt, neuter vindicetur: paria enim delicta mutua pensatione dissolvuntur.
Dig.24.3.40
Papinianus 28 quaest.
Post dotem datam et nuptias contractas stipulatus est pater non ex filiae voluntate divortio facto dotem dari. si condicio stipulationis impleatur et postea filia sine liberis decesserit, non erit impediendus pater, quo minus ex stipulatu agat: viva autem filia si agere vult, exceptione summovendus erit.
Dig.24.3.41
Papinianus 37 quaest.
Si pater ignorans filiam divortisse dotem ex causa promissionis numeravit, non per indebiti condictionem, sed de dote actione pecunia petetur.
Dig.24.3.42pr.
Papinianus 4 resp.
In insulam patre deportato, qui dotem pro filia dedit, actio dotis ad filiam pertinet. post divortium quoque patre damnato, cui quidem consentiente filia competierat, aeque dotis actio mulieris est.
Dig.24.3.42.1
Papinianus 4 resp.
Fructus ex praediis, quae in dotem data videbantur, bona fide perceptos et mulieris oneribus ante causam liberalem absumptos, quamvis servam fuisse postea constiterit, peti non posse placuit. sumptus vero necessarios et utiles in praedia quae dotalia videbantur factos, compensatis fructibus perceptis, ad finem superflui servari convenit.
Dig.24.3.42.2
Papinianus 4 resp.
Usuras numeratae dotis ex stipulatu pater in matrimonio defuncta filia si petat, gener, qui residuae dotis promissae faenus stipulatus est, ita demum ad finem vice mutua debitae quantitatis compensationem opponere iuste ^ iste^ videtur, si propriis sumptibus uxorem suam exhibuit: alioquin si patris sumptibus exhibita sit, inanis usurarum stipulatio compensationi non proderit.
Dig.24.3.42.3
Papinianus 4 resp.
Ad virum uxore post divortium reversa iudicium acceptum ex stipulatione, quam extraneus qui dotem dederit stipulatus fuerit, non dissolvitur nec officio iudicis absolutio continetur.
Dig.24.3.43
Scaevola 2 quaest.
Si maritus in id quod facere potest condemnatus sit et nomina sint ad dotis quantitatem neque amplius, necesse habebit mandare actiones.
Dig.24.3.44pr.
Paulus 5 quaest.
Si socer a genero heres institutus adierit hereditatem, quandoque mortuo patre cum herede eius filiam de dote acturam nerva et cato responderunt, ut est relatum apud sextum pomponium digestorum ab aristone libro quinto: ibidem aristoni consensit: ergo dicerem et si emancipasset pater filiam, ipsum quoque conveniri posse.
Dig.24.3.44.1
Paulus 5 quaest.
Lucius titius filiae suae nomine centum doti promisit gaio seio: inter gaium seium et lucium titium patrem mulieris convenit, ne dos a viro vivo lucio titio id est patre mulieris, peteretur: postea culpa mariti divortio facto solutum est matrimonium et pater mulieris decedens alios heredes instituit filia exheredata: quaero, an ab heredibus soceri maritus exigere dotem potest, cum eam mulieri redditurus est. respondi: cum filia aliis a patre heredibus institutis actionem de dote sua reciperanda habere coeperit, necesse habebit maritus aut exactam dotem aut actiones ei praestare: nec ullam exceptionem habebunt soceri heredes adversus eum, cum absurde dicitur dolo videri eum facere, qui non ipsi quem convenit sed alii restituturus petit: alioquin et si post mortem patris divortisset nondum exacta dote, excluderetur exactione dotis maritus, quod non est admittendum. sed et si ex parte filia heres patri suo exstiterit, debebit maritus coheredes eius pro parte virili exigere et mulieri reddere aut actiones ei praestare.
Dig.24.3.45
Paulus 6 quaest.
Gaius seius avus maternus seiae nepti, quae erat in patris potestate, certam pecuniae quantitatem dotis nomine lucio titio marito dedit et instrumento dotali huiusmodi pactum et stipulationem complexus est: " si inter lucium titium maritum et seiam divortium sine culpa mulieris factum esset, dos omnis seiae uxori vel gaio seio avo materno redderetur restituereturque". quaero, cum seius avus maternus statim vita defunctus sit et seia postea sine culpa sua divorterit vivo patre suo, in cuius potestate est, an et cui actio ex hoc pacto et stipulatione competat et utrum heredi avi materni ex stipulatu an nepti. respondi in persona quidem neptis videri inutiliter stipulationem esse conceptam, quoniam avus maternus ei stipulatus proponitur: quod cum ita est, heredi stipulatoris, quandoque divorterit mulier, actio competere videtur. sed dicendum est seiae posse dotem solvi ( quamvis actio ei directo non competat), ac si sibi aut illi dari avus stipulatus esset. sed permittendum est nepti ex hac avita conventione, ne commodo dotis defrudetur, utilem actionem: favore enim nuptiarum et maxime propter affectionem personarum ad hoc decurrendum est.
Dig.24.3.46
Paulus 19 quaest.
Qui dotem stipulanti uxori promiserat, eidem testamento quaedam legaverat, ita tamen, ne dotem ab heredibus peteret: ea quae legata erant, uxor capere non potuerat. respondi dotis actionem mulieri adversus heredes non esse denegandam.
Dig.24.3.47
Scaevola 19 quaest.
Cum mulier viri lenocinio adulterata fuerit, nihil ex dote retinetur: cur enim improbet maritus mores, quos ipse aut ante corrupit aut postea probavit? si tamen ex mente legis sumet quis, ut nec accusare possit, qui lenocinium uxori praebuerit, audiendus est.
Dig.24.3.48
Callistratus 2 quaest.
Si dotali instrumento ita stipulatio interposita sit, ut liberorum nomine dos apud maritum resideat, nepotum quoque nomine dos dos retinebitur.
Dig.24.3.49pr.
Paulus 7 resp.
Maevia marito suo inter alias res dotis etiam instrumentum solidorum decem tradidit, quo otacilius eidem maeviae caverat daturum se, cum nuptum ire coepisset, decem milia: ex eo instrumento maritus nihil exegit, quia nec potuit: quaesitum est, si dos a marito petatur, an compellendus sit etiam illam summam, quae instrumento continetur, refundere? respondi potuisse quidem eum, cui actiones mandatae sunt, debitorem convenire: sed si sine dolo malo vel culpa exigere pecuniam non potuit, neque dotis nomine eum conveniri posse neque mandati iudicio.
Dig.24.3.49.1
Paulus 7 resp.
Fundus aestimatus in dotem datus a creditore antecedente ex causa pignoris ablatus est: quaesitum est, an mulier, si aestimationem dotis repetat, exceptione summovenda sit: ait enim se propterea non teneri, quod pater eius dotem pro se dedit, cui heres non exstiterit. paulus respondit praedio evicto sine dolo et culpa viri pretium petenti mulieri doli mali exceptionem obesse: consequi enim eam pretium fundi evicti evidens iniquitas est, cum dolus patris ipsi nocere debeat.
Dig.24.3.50
Scaevola 2 resp.
Aestimatis rebus in dotem datis pactum intercessit, ut, ex quacumque causa dos reddi deberet, ipsae res restituerentur habita ratione augmenti et deminutionis viri boni arbitratu, quae vero non exstarent, ab initio aestimatio earum: quaesitum est, cum res quaedam quas maritus vendiderat exstarent, an secundum pactum et haec ad mulierem pertinerent. respondi res quae exstant, si neque volente neque ratum habente muliere venissent, perinde reddendas, atque si nulla aestimatio intervenisset.
Dig.24.3.51
Hermogenianus 2 iuris epit.
Aestimatae res usu etiam mulieris periculo mariti deteriores efficiuntur.
Dig.24.3.52
Tryphonus 7 disp.
Maritus dotem, quam non accepit, post divortium per errorem solvit: repetet, quia non numeratam caverat: exigi enim ab eo non potuit.
Dig.24.3.53
Tryphonus 12 disp.
Si filio familias dos data est, ipse quidem dotis actione tenetur, pater autem eius de peculio: nec interest, in peculio rem vel pecuniam dotalem habeat nec ne. sed quatenus facere potest, hic quoque condemnandus est: intellegitur autem peculio tenus facere posse, quod habet rei iudicandae tempore. atquin si cum patre agatur, deduceretur ex peculio, quod patri vel subiectis ei personis filius debet: at si cum ipso filio agatur, alterius debiti non fiet detractio in computatione quantum facere possit filius.
Dig.24.3.54
Paulus l.S. de iure singulari.
Maritus facere posse creditur nullo aere alieno, item socius, item patronus parensve: at is, qui ex donatione convenietur, omni aere alieno deducto facere posse intellegitur.
Dig.24.3.55
Paulus 5 ad plaut.
Cum mulier de dotis repetitione post solutum matrimonium agit, cavere debet marito, qui aedium nomine damni infecti cavit, si velit eam recipere, ut periculum mariti amoveat.
Dig.24.3.56
Paulus 6 ad plaut.
Si quis sic stipuletur a marito: " si quo casu titia tibi nupta esse desierit, dotem dabis?" hac generali commemoratione et ab hostibus capta ea committetur stipulatio vel etiam si deportata fuerit vel ancilla effecta: hac enim conceptione omnes hi casus continentur. plane quantum veniat in stipulatione, utrum quasi mortua sit an quasi divortium fecerit? humanius quis id competere dixerit, quod propter mortem convenit.
Dig.24.3.57
Marcellus 7 dig.
Usu fructu in dotem dato si divortium intervenerit nec proprietas rei apud maritum vel mulierem sit, eam dotis esse restitutionem, ut maritus caveat, quamdiu vixerit, passurum se uti frui mulierem heredemque eius. quod an verum sit circa adiectionem heredis, dubito. interest, quemadmodum sit usus fructus in dotem datus. si, cum haberet mulier fructum, viro, cuius erat proprietas fundi, usum fructum cessit, nihil mulier heredi suo relinquet: debebatur enim ei usus fructus, qui ad heredem non solet transire. quod si fundi sui fructum mulier viro cessit, restitui is a viro debet: cum proprietate enim ad heredem eius transisset, si vir in reddendo eo non fecisset moram. si vero alienata sit proprietas aut aliquis fundi sui usum fructum mulieris iussu viro eius dederit in dotem, inspiciendum est primum, quemadmodum mulieri possit restitui: potest autem vel cautionibus interpositis, ut sic ut potest vir iure suo cedat mulieri fruique eam patiatur, vel, si se accommodavit dominus proprietatis, volente eo mulieri constituatur usus fructus: nam aut fructum fundi ille mulieri poterit cedere aut aliquid videlicet pro eo, ut inter eos actum fuerit, dare. nam et finge hoc ipsum mulierem posse proprietatis domino vendere. quo casu non inique etiam mulieris herede agente vir facere cogetur: quippe si moram non fecisset, pretium fructus mulier heredi suo reliquisset. quod si facultatem usus fructus vendendi proprietatis domino mulier non habuerit, patientiam, quam percipiendi fructus praestare ipsi debuit, etiam heredi eius praestat.
Dig.24.3.58
Modestinus l.S. de heuremat.
Servus dotalis heres ab aliquo institutus mariti iussu vel adire vel repudiare debet hereditatem. sed ne maritus aut facile repudiando vel temere suscipiendo incognitam successionem dotis iudicio uxori suae obligetur, consulendum est mulierem coram testibus interrogari, utrum velit omittere an adquirere hereditatem. et si repudiare se dixerit, facile mariti iussu repudiabit. quod si hereditatem agnoscere maluerit, reddendus est a marito servus uxori ea condicione, ut, cum iussu eius adierit, rursum marito retradatur. ita et mariti sollicitudini consuletur et uxoris desiderio parebitur.
Dig.24.3.59
Iulianus 2 ad urs. ferocem.
Filiae meae emancipatae et aegrae vir in hoc repudium misit, ut mortua ea dotem potius heredibus eius quam mihi redderet. sab
inus dicebat utile mihi eius dotis reciperandae iudicium dandum esse: gaius idem. Dig.24.3.60
Proculus 5 epist.
Si filia familias nupta decesserit et pater funus ei fecerit, tametsi ei dotem post aliquod tempus gener reddere deberet, tamen continuo socer agendo consequetur, ut impensam funeris praesentem recipiat, cetera dotis statuto tempore solvantur.
Dig.24.3.61
Papinianus 11 quaest.
Dotalem servum vir invita uxore manumisit. heres solus vir a liberto institutus portionem hereditatis, quam ut patronus consequi potuit ac debuit, restituere debet, alteram vero portionem dotis iudicio, si modo uxor manumittenti refragatur.
Dig.24.3.62
Ulpianus 33 ad ed.
Quod si vir voluntate mulieris servos dotales manumiserit, cum donare ei mulier voluit, nec de libertatis causa impositis ei praestandis tenebitur. Dig.24.3.63
Paulus 2 ad l. iul. et pap.
Et desinit servus in dote esse, quia, cui manumittendi causa donare liceret, ei quodammodo donaret, quod permitteret manumittere.
Dig.24.3.64pr.
Ulpianus 7 ad l. iul. et pap.
Si vero negotium gerens mulieris non invitae maritus dotalem servum voluntate eius manumiserit, debet uxori restituere quidquid ad eum pervenit.
Dig.24.3.64.1
Ulpianus 7 ad l. iul. et pap.
Sed et si quid libertatis causa maritus ei imposuit, id uxori praestabit.
Dig.24.3.64.2
Ulpianus 7 ad l. iul. et pap.
Plane si operae fuerint marito exhibitae, non aestimatio earum, non erit aequum hoc nomine uxori maritum quippiam praestare.
Dig.24.3.64.3
Ulpianus 7 ad l. iul. et pap.
Sed si post manumissionem aliquid ei fuerit liberto impositum, id uxori praestandum est.
Dig.24.3.64.4
Ulpianus 7 ad l. iul. et pap.
Sed et si reum maritus acceperit adpromissoremve, aeque adversus ipsum obligationem debet praestare.
Dig.24.3.64.5
Ulpianus 7 ad l. iul. et pap.
Item quidquid ad eum ex bonis liberti pervenerit, aeque praestare cogetur, si modo ad eum quasi ad patronum pervenerit: ceterum si alio iure, non cogetur praestare: nec enim beneficium quod in eum libertus contulit, hoc uxori debet, sed id tantum, quod iure patronatus adsequitur vel adsequi potuit. plane si ex maiore parte quam debet heres scriptus fuerit, quod amplius est non praestabit: et si forte, cum ei nihil deberet libertus, heredem eum scripsit, nihil uxori restituet.
Dig.24.3.64.6
Ulpianus 7 ad l. iul. et pap.
Dabit autem, ut ait lex, quod ad eum pervenit. pervenisse accipimus, sive iam exegit sive exigere potest, quia actio ei delata est.
Dig.24.3.64.7
Ulpianus 7 ad l. iul. et pap.
Adicitur in lege, ut et, si dolo malo aliquid factum sit, quo minus ad eum perveniat, teneatur.
Dig.24.3.64.8
Ulpianus 7 ad l. iul. et pap.
Si filium exheredaverit patronus et ad eum bona liberti pertineant, videndum est, an heres hoc nomine teneatur. et cum nihil neque ad ipsum patronum neque ad heredem eius perveniat, quomodo fieri potest, ut hoc nomine teneatur?
Dig.24.3.64.9
Ulpianus 7 ad l. iul. et pap.
De viro heredeque eius lex tantum loquitur: de socero successoribusque soceri nihil in lege scriptum est: et hoc labeo quasi omissum adnotat. in quibus igitur casibus lex deficit, non erit nec utilis actio danda.
Dig.24.3.64.10
Ulpianus 7 ad l. iul. et pap.
Quod ait lex: " quanta pecunia erit tantam pecuniam dato", ostendit aestimationem hereditatis vel bonorum liberti, non ipsam hereditatem voluisse legem praestare, nisi maritus ipsas res tradere maluerit: et hoc enim benignius admitti debet.
Dig.24.3.65
Scaevola l.S. quaest. publ. tract.
Haec actio etiam constante matrimonio mulieri competit.
Dig.24.3.66pr.
Iavolenus 6 ex post. lab.
In his rebus, quas praeter numeratam pecuniam doti vir habet, dolum malum et culpam eum praestare oportere servius ait. ea sententia publii mucii est: nam is in licinnia gracchi uxore statuit, quod res dotales in ea seditione qua gracchus occisus erat, perissent, ait, quia gracchi culpa ea seditio facta esset, licinniae praestari oportere.
Dig.24.3.66.1
Iavolenus 6 ex post. lab.
Servis uxoris vir nummos in vestiarium dederat, quo parato deinde intra annum divortium intercesserat. placuit labeoni trebatio, qualia vestimenta post divortium essent, talia viro reddi: idem iuris futurum fuisset, si ipsa vestimenta vir emisset et servis dedisset: quod si vestimenta non redderentur, tum virum pretium in dote compensaturum.
Dig.24.3.66.2
Iavolenus 6 ex post. lab.
Filia familias divortio facto dotem patri reddi iusserat: deinde parte dotis persoluta pater decesserat. reliquam partem, si nec delegata nec promissa novandi animo patri fuisset, mulieri solvi debere labeo trebatius putant, idque verum est.
Dig.24.3.66.3
Iavolenus 6 ex post. lab.
Mancipia in dotem aestimata accepisti: pactum conventum deinde factum est, ut divortio facto tantidem aestimata redderes nec de partu dotalium ancillarum mentio facta est. manebit, inquit labeo, partus tuus, quia is pro periculo mancipiorum penes te esse deberet.
Dig.24.3.66.4
Iavolenus 6 ex post. lab.
Mulier, quae centum dotis apud virum habebat, divortio facto ducenta a viro errante stipulata erat. labeo putat, quanta dos fuisset, tantam deberi, sive prudens mulier plus esset stipulata sive imprudens: labeonis sententiam probo.
Dig.24.3.66.5
Iavolenus 6 ex post. lab.
Uxor divortio facto partem dotis receperat, partem apud virum reliquerat, deinde alii nupserat et iterum vidua facta ad priorem virum redierat, cui centum decem doti dederat neque eius pecuniae, quae reliqua ex priore dote erat, mentionem fecerat. divortio facto reliquum ex priore dote iisdem diebus virum redditurum ait labeo, quibus reddidisset, si superius divortium inter eos factum non esset, quoniam prioris dotis causa in sequentem dotis obligationem esset translata: et hoc verum puto.
Dig.24.3.66.6
Iavolenus 6 ex post. lab.
Si vir socero iniussu uxoris manente matrimonio dotem acceptam fecisset, etiamsi id propter egestatem soceri factum esset, viri tamen periculum futurum ait labeo, et hoc verum est.
Dig.24.3.66.7
Iavolenus 6 ex post. lab.
Si quis pro muliere dotem viro promisit, deinde herede muliere relicta decesserit, qua ex parte mulier ei heres esset, pro ea parte dotis periculum, quod viri fuisset, ad mulierem pertinere ait labeo, quia nec melius aequius esset, quod exigere vir ab uxore non potuisset, ob id ex detrimento viri mulierem locupletari: et hoc verum puto.
Dig.24.3.67
Pomponius 20 epist.
In partem dotis reddendae erit id, quod mulieri ex periculo servi restitui debebit: et ideo et dolum et culpam in eo peculio vel adquirendo vel conservando maritus praestare debet et fructus ex eo percepti quomodo cuiuslibet rei dotalis ad maritum pertinebunt.













Liber Quintus-Vicesimus
Dig.25.1.0. De impensis in res dotales factis.
Dig.25.2.0. De actione rerum amotarum.
Dig.25.3.0. De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.
Dig.25.4.0. De inspiciendo ventre custodiendoque partu.
Dig.25.5.0. Si ventris nomine muliere in possessionem missa eadem possessio dolo malo ad alium translata esse dicatur.
Dig.25.6.0. Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.
Dig.25.7.0. De concubinis.























Dig.25.1.0. De impensis in res dotales factis.
Dig.25.1.1pr.
Ulpianus 36 ad sab.
Impensarum quaedam sunt necessariae, quaedam utiles, quaedam vero voluptariae.
Dig.25.1.1.1
Ulpianus 36 ad sab.
Necessariae hae dicuntur, quae habent in se necessitatem impendendi: ceterum si nulla fuit necessitas, alio iure habentur.
Dig.25.1.1.2
Ulpianus 36 ad sab.
In necessariis impensis hoc sciendum est eas demum impensas dotem minuere, quae in dotem factae sunt: ceterum si in dotem factae non sint, non habent in se reputationem.
Dig.25.1.1.3
Ulpianus 36 ad sab.
Inter necessarias impensas esse labeo ait moles in mare vel flumen proiectas. sed et si pistrinum vel horreum necessario factum sit, in necessariis impensis habendum ait. proinde fulcinius inquit, si aedificium ruens quod habere mulieri utile erat refecerit, aut si oliveta reiecta restauraverit, vel ex stipulatione damni infecti ne committatur praestiterit,
Dig.25.1.2
Paulus 7 ad sab.
Vel in valetudinem servorum impenderit,
Dig.25.1.3pr. Ulpianus 36 ad sab. Vel si vites propagaverit vel arbores curaverit vel seminaria pro utilitate agri fecerit, necessarias impensas fecisse videbitur. Dig.25.1.3.1
Ulpianus 36 ad sab.
Nos generaliter definiemus multum interesse, ad perpetuam utilitatem agri vel ad eam quae non ad praesentis temporis pertineat, an vero ad praesentis anni fructum: si in praesentis, cum fructibus hoc compensandum: si vero non fuit ad praesens tantum apta erogatio, necessariis impensis computandum.
Dig.25.1.4
Paulus 36 ad ed.
Et in totum id videtur necessariis impensis contineri, quod si a marito omissum sit, iudex tanti eum damnabit, quanti mulieris interfuerit eas impensas fieri. sed hoc differt, quod factarum ratio habetur, etsi res male gesta est, non factarum ita, si ob id res male gesta est: itaque si fulserit insulam ruentem eaque exusta sit, impensas consequitur, si non fecerit, deusta ea nihil praestabit.
Dig.25.1.5pr.
Ulpianus 36 ad sab.
Quod dicitur necessarias impensas dotem minuere, sic erit accipiendum, ut et pomponius ait, non ut ipsae res corporaliter deminuantur, ut puta fundus vel quodcumque aliud corpus: etenim absurdum est deminutionem corporis fieri propter pecuniam. ceterum haec res ^ ^ faciet ^ efficiet^ desinere esse fundum dotalem vel partem eius. manebit igitur maritus in rerum detentationem, donec ei satisfiat: non enim ipso iure corporum, sed dotis fit deminutio. ubi ergo admittimus deminutionem dotis ipso iure fieri? ubi non sunt corpora, sed pecunia: nam in pecunia ratio admittit deminutionem fieri. proinde si aestimata corpora in dotem data sint, ipso iure dos deminuetur per impensas necessarias. hoc de his impensis dictum est, quae in dotem ipsam factae sint: ceterum si extrinsecus, non imminuent dotem.
Dig.25.1.5.1
Ulpianus 36 ad sab.
Sed si impensis necessariis mulier satisfecerit, utrum dos crescat an vero dicimus ex integro videri dotem? et ego, ubi pecunia est, non dubito dotem videri crevisse.
Dig.25.1.5.2
Ulpianus 36 ad sab.
Si dos tota soluta sit non habita ratione impensarum, videndum est, an condici possit id, quod pro impensis necessariis compensari solet. et Marcellus admittit condictioni esse locum: sed etsi plerique negent, tamen propter aequitatem Marcelli sententia admittenda est.
Dig.25.1.5.3 Ulpianus 36 ad sab.
Utiles autem impensae sunt, quas maritus utiliter fecit, remque meliorem uxoris fecerit, hoc est dotem, Dig.25.1.6 Paulus 7 ad sab.
Veluti si novelletum in fundo factum sit, aut si in domo pistrinum aut tabernam adiecerit, si servos artes docuerit.
Dig.25.1.7
Ulpianus 36 ad sab.
Voluptariae autem impensae sunt, quas maritus ad voluptatem fecit et quae species exornant. quarum utiles non quidem minuunt ipso iure dotem, verumtamen habent exactionem.
Dig.25.1.8
Paulus 7 ad sab.
Utilium nomine ita faciendam deductionem quidam dicunt, si voluntate mulieris factae sint: iniquum enim esse compelli mulierem rem vendere, ut impensas in eam factas solveret, si aliunde solvere non potest: quod summam habet aequitatis rationem.
Dig.25.1.9 Ulpianus 36 ad sab.
Pro voluptariis impensis, nisi parata sit mulier pati maritum tollentem, exactionem patitur. nam si vult habere mulier, reddere ea quae impensa sunt debet marito: aut si non vult, pati debet tollentem, si modo recipiant separationem: ceterum si non recipiant, relinquendae sunt: ita enim permittendum est marito auferre ornatum quem posuit, si futurum est eius quod abstulit.
Dig.25.1.10
Paulus 36 ad ed.
Quod si hae res, in quibus impensae factae sunt, promercales fuerint, tales impensae non voluptariae, sed utiles sunt.
Dig.25.1.11pr.
Ulpianus 36 ad sab.
In voluptariis autem aristo scribit nec si voluntate mulieris factae sunt, exactionem parere.
Dig.25.1.11.1
Ulpianus 36 ad sab.
Donationem inter virum et uxorem circa impensas quoque inhibitam vere sabinus scribit.
Dig.25.1.12
Paulus 7 ad sab.
Omnino et in aedificandis aedibus et in reponendis propagandisque vineis et in valetudine mancipiorum modicas impensas non debet arbiter curare: alioquin negotiorum gestorum potius quam de dote iudicium videbitur.
Dig.25.1.13
Paulus 7 brev.
Neque stipendium neque tributum ob dotalem fundum praestita exigere vir a muliere potest: onus enim fructuum haec impendia sunt.
Dig.25.1.14pr.
Ulpianus 5 reg.
Impensae necessariae sunt, quibus non factis dos imminuitur, veluti aggeres facere, flumina avertere, aedificia vetera fulcire itemque reficere, arbores in locum mortuarum reponere.
Dig.25.1.14.1
Ulpianus 5 reg.
Utiles sunt veluti pecora praediis imponere, id est stercorare.
Dig.25.1.14.2
Ulpianus 5 reg.
Voluptuosae sunt balinea exstruere.
Dig.25.1.15
Nerva 2 membr.
Quod dicitur impensas, quae in res dotales necessario factae sunt, dotem deminuere, ita interpretandum est, ut, si quid extra tutelam necessariam in res dotales impensum est, id in ea causa sit: nam tueri res dotales vir suo sumptu debet. alioquin tam cibaria dotalibus mancipiis data et quaevis modica aedificiorum dotalium refectio et agrorum quoque cultura dotem minuent: omnia enim haec in specie necessariarum impensarum sunt. sed ipsae res ita praestare intelleguntur, ut non tam impendas in eas, quam deducto eo minus ex his percepisse videaris. quae autem impendia secundum eam distinctionem ex dote deduci debeant, non tam facile in universum definiri, quam per singula ex genere et magnitudine impendiorum aestimari possunt. Dig.25.1.16
Nerva 6 membr.
Et ante omnia quaecumque impensae quaerendorum fructuum causa factae erunt, quamquam eaedem etiam colendi causa fiant ideoque non solum ad percipiendos fructus, sed etiam ad conservandam ipsam rem speciemque eius necessariae sint, eas vir ex suo facit nec ullam habet eo nomine ex dote deductionem.

Dig.25.2.0. De actione rerum amotarum.
Dig.25.2.1
Paulus 7 ad sab.
Rerum amotarum iudicium singulare introductum est adversus eam quae uxor fuit, quia non placuit cum ea furti agere posse: quibusdam existimantibus ne quidem furtum eam facere, ut nerva cassio, quia societas vitae quodammodo dominam eam faceret: aliis, ut sabino et proculo, furto quidem eam facere, sicut filia patri faciat, sed furti non esse actionem constituto iure, in qua sententia et iulianus rectissime est:
Dig.25.2.2
Gaius ad ed. pu. de re iud.
Nam in honorem matrimonii turpis actio adversus uxorem negatur:
Dig.25.2.3pr.
Paulus 7 ad sab.
Et ideo, si post divortium easdem res contrectat, etiam furti tenebitur.
Dig.25.2.3.1
Paulus 7 ad sab.
Item si servus eius furtum fecerit, furti cum ea agere possumus.
Dig.25.2.3.2
Paulus 7 ad sab.
Sed et cum uxore furti agere possibile est, si ei cui heredes simus furtum fecit, vel nobis antequam nuberet: tamen propter reverentiam personarum in utroque casu furtivam tantum condictionem competere, non etiam furti actionem dicimus.
Dig.25.2.3.3
Paulus 7 ad sab.
Item verum est quod ofilius ait etiam eas res, quas divortii tempore mulier comederit vendiderit donaverit qualibet ratione consumpserit, rerum amotarum iudicio contineri.
Dig.25.2.3.4
Paulus 7 ad sab.
Si filia familias res amoverit, mela fulcinius aiunt de peculio dandam actionem, quia displicuit eam furti obligari: vel in ipsam ob res amotas dari actionem. sed si pater adiuncta filia de dote agat, non aliter ei dandam actionem, quam si filiam rerum amotarum iudicio in solidum et cum satisdatione defendat. sed mortua filia in patrem rerum amotarum actionem dari non oportere proculus ait, nisi quatenus ex ea re pater locupletior sit.
Dig.25.2.4
Pomponius 16 ad sab.
Dolove malo fecerit, quo minus ad eum perveniret.
Dig.25.2.5
Papinianus 11 quaest.
Viva quoque filia, quod ad patrem ex rebus amotis pervenit, utili iudicio petendum est.
Dig.25.2.6pr.
Paulus 7 ad sab.
Contra nurum quoque socero hoc iudicium dandum atilicinus et fulcinius aiunt, quotiens filio familias dos data est:
Dig.25.2.6.1
Paulus 7 ad sab.
Socerum ob res divortii causa amotas furti agere non posse.
Dig.25.2.6.2
Paulus 7 ad sab.
Item cum rerum amotarum etiam in virum datur iudicium: si filius familias maritus sit, utrum de peculio an in ipsum actio dari debeat? eadem repetemus, quae de filia familias diximus.
Dig.25.2.6.3
Paulus 7 ad sab.
Si post divortium maritus decesserit, heres eius rerum amotarum iudicio uti potest.
Dig.25.2.6.4
Paulus 7 ad sab.
Item heres mulieris ex hac causa tenebitur, sicut condictionis nomine ex causa furtiva.
Dig.25.2.6.5
Paulus 7 ad sab.
Sed si morte mariti solutum sit matrimonium, heres mariti hereditatis petitione vel ad exhibendum actione eas consequi poterit. aristo et condici ei posse recte putat, quia ex iniusta causa apud eam essent.
Dig.25.2.6.6
Paulus 7 ad sab.
Quod si mortuo viro amoverit, non facit furtum, quia rei hereditariae nondum possessae non fit furtum: ideoque aut vindicari poterunt aut in hereditatis petitionem venient.
Dig.25.2.7
Ulpianus 36 ad sab.
Mulier habebit rerum amotarum actionem adversus virum et compensare potest mulier cum actione, qua maritus agere vult ob res amotas.
Dig.25.2.8pr.
Pomponius 16 ad sab.
Si, cum dos solveretur mulieri aut satis doti fieret, dictum non esset actum iri rerum amotarum, nihilo minus agi potest: nam et cum dos nulla sit, eadem actio datur.
Dig.25.2.8.1
Pomponius 16 ad sab.
Sabinus ait, si mulier res quas amoverit non reddat, aestimari debere quanti in litem vir iurasset.
Dig.25.2.9
Paulus 37 ad ed.
( non enim aequum est invitum suo pretio res suas vendere)
Dig.25.2.10
Pomponius 16 ad sab.
Ideoque nec debere eum pro evictione promittere, quod ex contumacia mulieris id ita acciderit.
Dig.25.2.11pr.
Ulpianus 33 ad ed.
Marcellus libro octavo digestorum scribit, sive vir uxorem sive uxor virum domo expulit et res amoverunt, rerum amotarum teneri.
Dig.25.2.11.1
Ulpianus 33 ad ed.
Qui rerum amotarum instituit actionem si velit magis iusiurandum deferre, cogitur adversarius iurare nihil divortii causa amotum esse, dum prius de calumnia iuret qui iusiurandum defert.

Dig.25.2.11.2
Ulpianus 33 ad ed. Iurare autem tam vir quam uxor cogetur. pater autem amoventis iurare non cogitur, cum iniquum sit de alieno facto alium iurare: is ergo cogitur iurare, qui amovisse dicitur. et idcirco nec heres eius, qui quaeve amovisse dicetur, iurare cogetur.
Dig.25.2.11.3
Ulpianus 33 ad ed.
Si quis delatum sibi iusiurandum referre velit, non videtur praetor permisisse,
Dig.25.2.12
Paulus 7 brev.
Non magis quam si quis ei qui furti agat iusiurandum deferat, an ipse fur sit.
Dig.25.2.13
Ulpianus 33 ad ed.
Ideo labeo scribit mulieri non esse permittendum referre iusiurandum, et ita edictum ordinatum videtur.
Dig.25.2.14
Paulus 18 ad ed.
De rebus amotis permittendum marito vel uxori de quibusdam rebus iusiurandum deferre, de quibusdam probare.
Dig.25.2.15pr.
Ulpianus 34 ad ed.
Nihil interest, utrum simul an separatim habitaverunt, cum actio rerum amotarum competat etiam adversus eam, quae ex ea domo subtraxit, in qua non simul cum viro habitavit.
Dig.25.2.15.1
Ulpianus 34 ad ed.
Uxor et nurus et pronurus viro et socero et prosocero furtum facere possunt, furti autem non tenentur, nisi forte emancipatus sit filius: tunc enim nurus patri eius et furtum facit et furti tenetur.
Dig.25.2.16
Hermogenianus 2 iuris epit.
Ad fiscum mariti bonis devolutis uxor rerum amotarum nomine in simplum convenitur, quamvis alii in quadruplum condemnentur.
Dig.25.2.17pr.
Ulpianus 30 ad ed.
Si concubina res amoverit, hoc iure utimur, ut furti teneatur: consequenter dicemus, ubicumque cessat matrimonium, ut puta in ea, quae tutori suo nupsit vel contra mandata convenit vel sicubi alibi cessat matrimonium, cessare rerum amotarum actionem, quia competit furti.
Dig.25.2.17.1
Ulpianus 30 ad ed.
Divortii causa res amotas dicimus non solum eas, quas mulier amovit, cum divortii consilium inisset, sed etiam eas quas nupta amoverit, si, cum discederet, eas celaverit.
Dig.25.2.17.2
Ulpianus 30 ad ed.
Non solum eas res, quae exstant, in rerum amotarum iudicium venire iulianus ait, verum etiam eas, quae in rerum natura esse desierunt: simili modo etiam certi condici eas posse ait.
Dig.25.2.17.3
Ulpianus 30 ad ed.
Quae viro suo res pignori datas amoverit, hoc iudicio tenebitur:
Dig.25.2.18 Paulus 6 quaest.
Sed et domino condictio competet. sed alterutri agere permittendum est.
Dig.25.2.19
Ulpianus 34 ad ed.
Sed et si divortii tempore fures in domum mariti induxerit et per eos res amoverit, ita ut ipsa non contrectaverit, rerum amotarum iudicio tenebitur. verum est itaque quod labeo scripsit uxorem rerum amotarum teneri, etiamsi ad eam res non pervenerit.
Dig.25.2.20
Marcellus 7 dig.
Si rem, quam maritus bona fide emerat, uxor amovit vel opem furi tulit idque fecit divortii causa, rerum amotarum iudicio damnabitur.
Dig.25.2.21pr.
Paulus 37 ad ed.
Si mulier, cum de viri vita desperasset, subreptis quibusdam rebus divortisset, si convaluerit vir, utilis rerum amotarum actio ei danda est.
Dig.25.2.21.1
Paulus 37 ad ed.
Si servus mulieris iussu dominae divortii causa res amoverit, pedius putat nec furtum eum facere, quoniam nihil lucri sui causa contrectet nec videri furtum facienti opem ferre, cum mulier furtum non faciat, quamvis servus in facinoribus domino dicto audiens esse non debeat: sed rerum amotarum actio erit.
Dig.25.2.21.2
Paulus 37 ad ed.
At si in dotem servus datus furtum viro fecerit, si quidem mulier talem esse eum scierit, totum damnum viro sarcietur: quod si ignoraverit, tunc non ultra condemnationem noxae multanda erit. Dig.25.2.21.3
Paulus 37 ad ed.
Rerum amotarum actio damnum repraesentat etiam si postea dotis exactio competat.
Dig.25.2.21.4
Paulus 37 ad ed.
Commodi quoque, si quod amotis rebus amiserit vir, ratio habenda est.
Dig.25.2.21.5
Paulus 37 ad ed.
Haec actio licet ex delicto nascatur, tamen rei persecutionem continet et ideo non anno finitur, sicut et condictio furtiva: praeterea et heredibus competit.
Dig.25.2.21.6
Paulus 37 ad ed.
Nec viro nec mulieri prodest in hoc iudicio, si facere non possunt: pendet enim id ex furto.
Dig.25.2.22pr.
Iulianus 19 dig.
Si propter res amotas egero cum muliere et lis aestimata sit, an actio ei danda sit, si amiserit possessionem? movet me, quia dolo adquisiit possessionem. respondi: qui litis aestimationem suffert, emptoris loco habendus est. ideo si mulier, cum qua rerum amotarum actum est, aestimationem litis praestiterit, adversus vindicantem maritum vel heredem mariti exceptionem habet et, si amiserit possessionem, in rem actio ei danda est.
Dig.25.2.22.1
Iulianus 19 dig.
Si mulier mortis causa res amoverit, deinde mortuus esset maritus, hereditatis petitione vel actione ad exhibendum consequi poterit heres id quod amotum est.
Dig.25.2.23
Africanus 8 quaest.
Redintegrato matrimonio si iterum divortium factum erit, ob res amotas prioris divortii causa, item ob impensas donationesque priore matrimonio factas manere actionem existimavit.
Dig.25.2.24
Ulpianus 5 reg.
Ob res amotas vel proprias viri vel etiam dotales tam vindicatio quam condictio viro adversus mulierem competit, et in potestate est, qua velit actione uti.
Dig.25.2.25
Marcianus 3 reg.
Rerum quidem amotarum iudicium sic habet locum, si divortii consilio res amotae fuerint et secutum divortium fuerit. sed si in matrimonio uxor marito res subtraxerit, licet cessat rerum amotarum actio, tamen ipsas res maritus condicere potest: nam iure gentium condici puto posse res ab his, qui non ex iusta causa possident.
Dig.25.2.26
Gaius 4 ad ed. provinc.
Rerum amotarum actio condictio est.
Dig.25.2.27
Papinianus 4 resp.
Rerum amotarum actio ob adulterii crimen, quo mulier postulata est, non differtur.
Dig.25.2.28
Paulus 6 quaest.
Si uxor rem viri ei, cui eam vir commodaverit, subripuerit isque conventus sit, habebit furti actionem, quamvis vir habere non possit.
Dig.25.2.29
Tryphonus 11 disp.
Rerum amotarum aestimatio ad tempus quo amotae sunt referri debet: nam veritate furtum fit, et si lenius coercetur mulier. quare nec a bonae fidei possessore ita res amotae usucapiuntur: sed si
pluris factae non restituuntur quae amotae sunt, crescit aestimatio, ut in condictione furtivae rei. Dig.25.2.30
Papinianus 11 quaest.
Cum soluto matrimonio rerum amotarum iudicium contra mulierem instituitur, redintegrato rursus matrimonio solvitur iudicium.

Dig.25.3.0. De agnoscendis et alendis liberis vel parentibus vel patronis vel libertis.
Dig.25.3.1pr.
Ulpianus 34 ad ed.
Senatus consultum, quod factum est de liberis agnoscendis, duas species complectitur, unam eorum qui agnoscunt, aliam earum quae falsum partum subiciunt.
Dig.25.3.1.1
Ulpianus 34 ad ed.
Permittit igitur mulieri parentive in cuius potestate est vel ei cui mandatum ab eis est, si se putet praegnatem, denuntiare intra dies triginta post divortium connumerandos ipsi marito vel parenti in cuius potestate est, aut domum denuntiare, si nullius eorum copiam habeat.
Dig.25.3.1.2
Ulpianus 34 ad ed.
Domum accipere debemus hospitium, si in civitate maneat: quod si non sit, sed in villa vel in municipio, illic ubi larem matrimonio collocarent:
Dig.25.3.1.3
Ulpianus 34 ad ed.
Denuntiare autem hoc tantum esse mulierem ex eo praegnantem. non ergo hoc denuntiat, ut mittat custodes maritus: sufficit enim mulieri hoc notum facere, quod sit praegnas. mariti est iam aut mittere custodes aut ei denuntiare, quod non sit ex se praegnas: hoc autem vel ipsi marito vel alii nomine eius facere permittitur.
Dig.25.3.1.4
Ulpianus 34 ad ed.
Poena autem mariti ea est, ut, nisi aut custodes praemiserit aut contra denuntiaverit non esse ex se praegnatem, cogatur maritus partum agnoscere: et, si non agnoverit, extra ordinem coercetur. debebit igitur respondere non esse ex se praegnatem aut nomine eius responderi: quod si factum fuerit, non alias necesse habebit agnoscere, nisi vere filius fuerit.
Dig.25.3.1.5
Ulpianus 34 ad ed.
Illud notandum est, quod denuntiatio a marito non incipit, sed a muliere:
Dig.25.3.1.6
Ulpianus 34 ad ed.
Sed si maritus ultro custodes offerat et ea non admittat, vel si non denuntiaverit mulier, aut si denuntiaverit quidem, custodes autem arbitrio iudicis non admiserit, liberum est marito parentive eius partum non agnoscere.
Dig.25.3.1.7
Ulpianus 34 ad ed.
Si mulier esse se praegnatem intra triginta dies non denuntiaverit, postea denuntians causa cognita audiri debebit.
Dig.25.3.1.8
Ulpianus 34 ad ed.
Quin immo et si in totum omiserit denuntiationem, iulianus ait nihil hoc nocere ei quod editur.
Dig.25.3.1.9
Ulpianus 34 ad ed.
Dies autem triginta continuos accipere debemus ex die divortii, non utiles.
Dig.25.3.1.10
Ulpianus 34 ad ed.
Eleganter autem apud iulianum libro nono decimo digestorum quaeritur, si intra dies triginta mulier marito non denuntiaverit et intra triginta partum ediderit, an senatus consulto locus sit. et ait plancianum senatus consultum cessare, quia de eo partu non videtur sentire, qui intra diem trigesimum nascatur: quippe dies triginta ad denuntiandum praestituit senatus. sed hanc rem non facere praeiudicium partui arbitror.
Dig.25.3.1.11
Ulpianus 34 ad ed.
Quemadmodum per contrarium si maritus uxore denuntiante custodes miserit, nullum praeiudicium sibi facit. licebit igitur ei partum editum ex se negare nec ei nocebit, quod ventrem custodierit: et ita Marcellus libro septimo digestorum scripsit: ait enim, sive quis neget uxorem sive ex se praegnatem, sine praeiudicio recte mittet custodes, maxime si missurus id ipsum protestetur.
Dig.25.3.1.12
Ulpianus 34 ad ed.
Iulianus libro nono decimo digestorum scripsit: quod senatus consulto comprehensum est, si mulier viro denuntiaverit se ex eo concepisse et is cui denuntiatum erit custodes ad ventrem custodiendum inspiciendumque non miserit neque contestato dixerit eam ex se praegnatem non esse, ut ei id quod editum sit agnoscere sit necesse, non eo pertinet, ut, si quis agnoscere se filium diceret, suum heredem haberet, quamvis ex alio conceptus sit: quandoque enim, inquit, coepit causa agi, grande praeiudicium adfert pro filio confessio patris.
Dig.25.3.1.13
Ulpianus 34 ad ed.
Idem per contrarium quoque ait, si mulier divortio facto non fecerit ea, quae senatus consulto praecipiuntur, ut liceat patri non agnoscere, non eo pertinere, ut filius natus suum se dicere non possit, sed ad id tantum, ut ita pater alere eum cogatur, si constiterit eum filium esse.
Dig.25.3.1.14
Ulpianus 34 ad ed.
Idem iulianus scribit, si uxore denuntiante se praegnatem maritus non negaverit, non utique suum illi partum effici, cogendum tamen alere: ceterum esse satis iniuriosum ait, si quis longo tempore afuerit et reversus uxorem praegnatem invenerit et idcirco reiecerit, si quid ex his, quae senatus consulto continentur, omiserit, suum heredem ei nasci.
Dig.25.3.1.15
Ulpianus 34 ad ed.
Ex his apparet, sive uxor omiserit, quae eam ex senatus consulto observare oportuit, nihil praeiudicare filio, si filius est, non tantum in iure sui, verum ne in alimentis quidem secundum divi pii rescriptum: sive maritus neglexerit facere, quae ex senatus consulto debet, natum cogitur omnimodo alere, ceterum recusare poterit filium.
Dig.25.3.1.16
Ulpianus 34 ad ed.
Plane si denuntiante muliere negaverit ex se esse praegnatem, tametsi custodes non miserit, non evitabit, quo minus quaeratur, an ex eo mulier praegnas sit. quae causa si fuerit acta apud iudicem et pronuntiaverit, cum de hoc agetur quod ex eo praegnas fuerit nec ne, in ea causa esse, ut agnosci debeat: sive filius non fuit sive fuit, esse suum.
Dig.25.3.2
Iulianus 19 dig.
In omnibus causis ( quare et fratribus consanguineus erit):
Dig.25.3.3pr.
Ulpianus 34 ad ed.
Sive contra pronuntiaverit, non fore suum, quamvis suus fuerit: placet enim eius rei iudicem ius facere. et ita Marcellus libro septimo digestorum probat, eoque iure utimur. Dig.25.3.3.1
Ulpianus 34 ad ed.
Quia plancianum senatus consultum ad eos partus pertinet qui post divortium eduntur, aliud senatus consultum temporibus divi hadriani factum est, ut, etiamsi constante matrimonio partus sit editus, de agnoscendo eo agatur.
Dig.25.3.3.2
Ulpianus 34 ad ed.
Quid ergo, si quis post mortem patris nascatur avo superstite, in cuius potestate recasurus est, ut si ex filio eius susceptus probetur? videndum quid dici debeat. et certe probandum est cum avo praeiudicium de partu agnoscendo similiter agendum.
Dig.25.3.3.3
Ulpianus 34 ad ed.
Quid si hoc ipsum in quaestionem veniat, utrum in matrimonio an postea editus sit? dicendum est et super hoc ex senatus consultis agendum.
Dig.25.3.3.4
Ulpianus 34 ad ed.
Et quid sit, si an uxor fuerit disceptetur? et iulianus sexto caecilio africano respondit locum esse praeiudicio.
Dig.25.3.3.5
Ulpianus 34 ad ed.
Illud tenendum haec senatus consulta post mortem parentis cessare, si is supersit, in cuius potestate recasuri non sunt. quid ergo est? in petitione hereditatis, quam filius intendit, quaeretur, utrum ex eo natus sit cuius hereditatem petit an non. adeo hoc verum est, ut iulianus libro nono decimo digestorum scribat, si vivo patre redditum sit praeiudicium et antequam sententia feratur, pater decesserit, transeundum ad carbonianum edictum.

Dig.25.3.3.6
Ulpianus 34 ad ed. Item haec senatus consulta pertinent ad eos, qui sui heredes adgnascantur: ceterum si forte non sint in potestatem recasuri, verius est senatus consulta cessare.
Dig.25.3.4
Paulus 2 sent.
Necare videtur non tantum is qui partum praefocat, sed et is qui abicit et qui alimonia denegat et is qui publicis locis misericordiae causa exponit, quam ipse non habet.
Dig.25.3.5pr.
Ulpianus 2 de off. cons.
Si quis a liberis ali desideret vel si liberi, ut a parente exhibeantur, iudex de ea re cognoscet.
Dig.25.3.5.1
Ulpianus 2 de off. cons.
Sed utrum eos tantum liberos qui sunt in potestate cogatur quis exhibere, an vero etiam emancipatos vel ex alia causa sui iuris constitutos, videndum est. et magis puto, etiamsi non sunt liberi in potestate, alendos a parentibus et vice mutua alere parentes debere.
Dig.25.3.5.2
Ulpianus 2 de off. cons.
Utrum autem tantum patrem avumve paternum proavumve paterni avi patrem ceterosque virilis sexus parentes alere cogamur, an vero etiam matrem ceterosque parentes et per illum sexum contingentes cogamur alere, videndum. et magis est, ut utrubique se iudex interponat, quorundam necessitatibus facilius succursurus, quorundam aegritudini: et cum ex aequitate haec res descendat caritateque sanguinis, singulorum desideria perpendere iudicem oportet.
Dig.25.3.5.3
Ulpianus 2 de off. cons.
Idem in liberis quoque exhibendis a parentibus dicendum est.
Dig.25.3.5.4
Ulpianus 2 de off. cons.
Ergo et matrem cogemus praesertim volgo quaesitos liberos alere nec non ipsos eam.
Dig.25.3.5.5
Ulpianus 2 de off. cons.
Item divus pius significat, quasi avus quoque maternus alere compellatur.
Dig.25.3.5.6
Ulpianus 2 de off. cons.
Idem rescripsit, ut filiam suam pater exhibeat, si constiterit apud iudicium iuste eam procreatam.
Dig.25.3.5.7
Ulpianus 2 de off. cons.
Sed si filius possit se exhibere, aestimare iudices debent, ne non debeant ei alimenta decernere. denique idem pius ita rescripsit: " aditi a te competentes iudices ali te a patre tuo iubebunt pro modo facultatium eius, si modo, cum opificem te esse dicas, in ea valetudine es, ut operis sufficere non possis".
Dig.25.3.5.8
Ulpianus 2 de off. cons.
Si vel parens neget filium idcircoque alere se non debere contendat, vel filius neget parentem, summatim iudices oportet super ea re cognoscere. si constiterit filium vel parentem esse, tunc ali iubebunt: ceterum si non constiterit, nec decernent alimenta.
Dig.25.3.5.9
Ulpianus 2 de off. cons.
Meminisse autem oportet, etsi pronuntiaverint ali oportere, attamen eam rem praeiudicium non facere veritati: nec enim hoc pronuntiatur filium esse, sed ali debere: et ita divus marcus rescripsit.
Dig.25.3.5.10
Ulpianus 2 de off. cons.
Si quis ex his alere detrectet, pro modo facultatium alimenta constituentur: quod si non praestentur, pignoribus captis et distractis cogetur sententiae satisfacere.
Dig.25.3.5.11
Ulpianus 2 de off. cons.
Idem iudex aestimare debet, num habeat aliquid parens vel an pater quod merito filios suos nolit alere: trebatio denique marino rescriptum est merito patrem eum nolle alere, quod eum detulerat.
Dig.25.3.5.12
Ulpianus 2 de off. cons.
Non tantum alimenta, verum etiam cetera quoque onera liberorum patrem ab iudice cogi praebere rescriptis continetur.
Dig.25.3.5.13
Ulpianus 2 de off. cons.
Si impubes sit filius emancipatus, patrem inopem alere cogetur: iniquissimum enim quis merito dixerit patrem egere, cum filius sit in facultatibus.
Dig.25.3.5.14
Ulpianus 2 de off. cons.
Si mater alimenta, quae fecit in filium, a patre repetat, cum modo eam audiendam. ita divus marcus rescripsit antoniae montanae in haec verba: " sed et quantum tibi alimentorum nomine, quibus necessario filiam tuam exhibuisti, a patre eius praestari oporteat, iudices aestimabunt, nec impetrare debes ea, quae exigente materno affectu in filiam tuam erogatura esses, etiamsi a patre suo educaretur".
Dig.25.3.5.15
Ulpianus 2 de off. cons.
A milite quoque filio, qui in facultatibus sit, exhibendos parentes esse pietatis exigit ratio.
Dig.25.3.5.16
Ulpianus 2 de off. cons.
Parens quamvis ali a filio ratione naturali debeat, tamen aes alienum eius non esse cogendum exsolvere filium rescriptum est.
Dig.25.3.5.17
Ulpianus 2 de off. cons.
Item rescriptum est heredes filii ad ea praestanda, quae vivus filius ex officio pietatis suae dabit, invitos cogi non oportere, nisi in summam egestatem pater deductus est.
Dig.25.3.5.18
Ulpianus 2 de off. cons.
Solent iudices cognoscere et inter patronos et libertos, si alendis his agatur: itaque si negent se esse libertos, cognoscere eos oportebit: quod si libertos constiterit, tunc demum decernere, ut alant: nec tamen alimentorum decretum tollet liberto facultatem, quo minus praeiudicio certare possit, si libertum se neget.
Dig.25.3.5.19
Ulpianus 2 de off. cons.
Alimenta autem pro modo facultatium erunt praebenda, egentibus scilicet patronis: ceterum si sit unde se exhibeant, cessabunt partes iudicis.
Dig.25.3.5.20
Ulpianus 2 de off. cons.
Utrum autem tantum patroni alendi sint an etiam patronorum liberi, tractari potest. et puto causa cognita iudices et liberos quoque patronorum alendos decernere, non quidem tam facile ut patronos, sed nonnumquam et ipsos: nam et obsequium non solum patronis, verum etiam liberis eorum debere praestari.
Dig.25.3.5.21
Ulpianus 2 de off. cons.
Sed et libertus maternus alere cogitur.
Dig.25.3.5.22
Ulpianus 2 de off. cons.
Si quis a liberti liberto ali se desideret vel ab eo, quem ex causa fideicommissi manumisit quemque suis nummis redemit, non debet audiri, ut et Marcellus scribit, exaequatque eum, qui mercedes exigendo ius libertorum amisit.
Dig.25.3.5.23
Ulpianus 2 de off. cons.
Sed et patroni filium, qui capitis accusavit libertum paternum, negat exhibendum.
Dig.25.3.5.24
Ulpianus 2 de off. cons.
Sed et liberta cogitur patronum alere.
Dig.25.3.5.25
Ulpianus 2 de off. cons.
De alimentis patroni arbiter solet dari arbitraturus, quantum sit in facultatibus, ut perinde possint alimenta moderari, quae tamdiu praestabuntur, quamdiu liberto supersit, patrono desit.
Dig.25.3.5.26
Ulpianus 2 de off. cons.
Patrem et matrem patroni, cum patronus et filii eius minime supersint, alere egentes, ipsi si idonei facultatibus sunt, coguntur.
Dig.25.3.6pr.
Modestinus l.S. de manumiss.
Alimenta liberto petente non praestando patronus amissione libertatis causa impositorum et hereditatis liberti punietur: non autem necesse habebit praestare, etiamsi potest.
Dig.25.3.6.1
Modestinus l.S. de manumiss.
Imperatoris commodi constitutio talis profertur: " cum probatum sit contumeliis patronos a libertis esse violatos vel illata manu atroci esse pulsatos aut etiam paupertate vel corporis valetudine laborantes relictos, primum eos in potestate patronorum redigi et ministerium dominis praebere cogi: sin autem nec hoc modo admoneantur, vel a praeside emptori addicentur et pretium patronis tribuetur".
Dig.25.3.7
Modestinus 5 resp.
Si neget qui maritus fuisse dicitur matrimonium esse contractum eo, quod eam quae se uxorem fuisse dicit ancillam esse probare paratus sit, alimenta quidem liberis praestare interim compellendum, sin autem constiterit eam servam fuisse, nihil ei, qui pascendos curavit, ex hoc praeiudicium generare respondi.
Dig.25.3.8
Marcellus 1 ad l. iul. et pap.
Non quemadmodum masculorum liberorum nostrorum liberi ad onus nostrum pertinent, ita et in feminis est: nam manifestum est id quod filia parit non avo, sed patri suo esse oneri, nisi pater aut non sit superstes aut egens est.
Dig.25.3.9
Paulus l.S. de iure patronatus.
In bonis superstitum libertorum nullum omnino ius patroni liberive patronorum habent, nisi si tam esse infirmos tamque pauperes praesidibus probaverint, ut merito menstruis alimentis a libertis suis adiuvari debeant. idque ius ita plurimis principum constitutionibus manifestatur.

Dig.25.4.0. De inspiciendo ventre custodiendoque partu.
Dig.25.4.1pr.
Ulpianus 24 ad ed.
Temporibus divorum fratrum cum hoc incidisset, ut maritus quidem praegnatem mulierem diceret, uxor negaret, consulti valerio prisciano praetori urbano rescripserunt in haec verba: " novam rem desiderare rutilius severus videtur, ut uxori, quae ab eo diverterat et se non esse praegnatem profiteatur, custodem apponat, et ideo nemo mirabitur, si nos quoque novum consilium et remedium suggeramus. igitur si perstat in eadem postulatione, commodissimum est eligi honestissimae feminae domum, in qua domitia veniat, et ibi tres obstetrices probatae et artis et fidei, quae a te adsumptae fuerint, eam inspiciant. et si quidem vel omnes vel duae renuntiaverint praegnatem videri, tunc persuadendum mulieri erit, ut perinde custodem admittat atque si ipsa hoc desiderasset: quod si enixa non fuerit, sciat maritus ad invidiam existimationemque suam pertinere, ut non immerito possit videri captasse hoc ad aliquam mulieris iniuriam. si autem vel omnes vel plures non esse gravidam renuntiaverint, nulla causa custodiendi erit".
Dig.25.4.1.1
Ulpianus 24 ad ed.
Ex hoc rescripto evidentissime apparet senatus consulta de liberis agnoscendis locum non habuisse, si mulier dissimularet se praegnatem vel etiam negaret, nec immerito: partus enim antequam edatur, mulieris portio est vel viscerum. post editum plane partum a muliere iam potest maritus iure suo filium per interdictum desiderare aut exhiberi sibi aut ducere permitti. extra ordinem igitur princeps in causa necessaria subvenit.
Dig.25.4.1.2
Ulpianus 24 ad ed.
Secundum quod rescriptum evocari mulier ad praetorem poterit et apud eum interrogari, an se putet praegnatem, cogendaque erit respondere.
Dig.25.4.1.3
Ulpianus 24 ad ed.
Quid ergo, si non responderit aut non veniat ad praetorem? numquid senatus consulti poenam adhibemus, scilicet ut liceat marito non agnoscere? sed finge non esse eo contentum maritum, qui se patrem potius optet quam carere filio velit. cogenda igitur erit remediis praetoris et in ius venire, si venit, respondere: pignoraque eius capienda et distrahenda, si contemnat, vel multis coercenda.
Dig.25.4.1.4
Ulpianus 24 ad ed.
Quid ergo, si interrogata dixerit se praegnatem? ordo senatus consultis expositus sequetur. quod si negaverit, tunc secundum hoc rescriptum praetor debebit obstetrices adhibere.
Dig.25.4.1.5
Ulpianus 24 ad ed.
Et notandum, quod non permittitur marito vel mulieri obstetricem adhibere, sed omnes a praetore adhibendae sunt.
Dig.25.4.1.6
Ulpianus 24 ad ed.
Item praetor domum honestae matronae eligere debet, in qua mulier veniat, ut possit inspici.
Dig.25.4.1.7
Ulpianus 24 ad ed.
Quid ergo, si inspici se non patiatur vel ad domum non veniat? aeque praetoris auctoritas interveniet.
Dig.25.4.1.8
Ulpianus 24 ad ed.
Si omnes vel plures renuntiaverint praegnatem non esse, an mulier possit iniuriarum experiri ex hac causa? et magis puto agere eam iniuriarum posse, sic tamen, si iniuriae faciendae causa id maritus desideravit: ceterum si non iniuriae faciendae animo, sed quia iuste credidit vel nimio voto liberorum suscipiendorum ductus est vel ipsa eum illexerat ut crederet, quod constante matrimonio hoc fingebat, aequissimum erit ignosci marito.
Dig.25.4.1.9
Ulpianus 24 ad ed.
Meminisse autem oportet tempus non esse praestitutum rescripto, quamvis in senatus consultis de liberis agnoscendis triginta dies praestituantur mulieri. quid ergo? semper dicemus marito licere uxorem ad praetorem evocare, an vero et ipsi triginta dies praestituimus? et putem praetorem causa cognita debere maritum et post triginta dies audire.
Dig.25.4.1.10
Ulpianus 24 ad ed.
De inspiciendo ventre custodiendoque partu sic praetor ait: " si mulier mortuo marito praegnatem se esse dicet, his ad quos ea res pertinebit procuratorive eorum bis in mense denuntiandum curet, ut mittant, si velint, quae ventrem inspicient. mittantur autem mulieres liberae dumtaxat quinque haeque simul omnes inspiciant, dum ne qua earum dum inspicit invita muliere ventrem tangat. mulier in domu honestissimae feminae pariat, quam ego constituam. mulier ante dies triginta, quam parituram se putat, denuntiet his ad quos ea res pertinet procuratoribusve eorum, ut mittant, si velint, qui ventrem custodiant. in quo conclavi mulier paritura erit, ibi ne plures aditus sint quam unus: si erunt, ex utraque parte tabulis praefigantur. ante ostium eius conclavis liberi tres et tres liberae cum binis comitibus custodiant. quotienscumque ea mulier in id conclave aliudve quod sive in balineum ibit, custodes, si volent, id ante prospiciant et eos qui introierint excutiant. custodes, qui ante conclave positi erunt, si volunt, omnes qui conclave aut domum introierint excutiant. mulier cum parturire incipiat, his ad quos ea res pertinet procuratoribusve eorum denuntiet, ut mittant, quibus praesentibus pariat. mittantur mulieres liberae dumtaxat quinque, ita ut praeter obstetrices duas in eo conclavi ne plures mulieres liberae sint quam decem, ancillae quam sex. hae quae intus futurae erunt excutiantur omnes in eo conclavi, ne qua praegnas sit. " tria lumina ne minus ibi sint", scilicet quia tenebrae ad subiciendum aptiores sunt. " quod natum erit, his ad quos ea res pertinet procuratoribusve eorum, si inspicere volent, ostendatur. apud eum educatur, apud quem parens iusserit. si autem nihil parens iusserit aut is, apud quem voluerit educari, curam non recipiet: apud quem educetur, causa cognita constituam. is apud quem educabitur quod natum erit, quoad trium mensum sit, bis in mense, ex eo tempore quoad sex mensum sit, semel in mense, a sex mensibus quoad anniculus fiat, alternis mensibus, ab anniculo quoad fari possit, semel in sex mensibus ubi volet ostendat. si cui ventrem inspici custodirive adesse partui licitum non erit factumve quid erit, quo minus ea ita fiant, uti supra compprehensum est: ei quod natum erit possessionem causa cognita non dabo. sive quod natum erit, ut supra cautum est, inspici non licuerit, quas utique actiones me daturum polliceor his quibus ex edicto meo bonorum possessio data sit, eas, si mihi iusta causa videbitur esse, ei non dabo"
Dig.25.4.1.11
Ulpianus 24 ad ed.
Quamvis sit manifestissimum edictum praetoris, attamen non est neglegenda interpretatio eius.
Dig.25.4.1.12
Ulpianus 24 ad ed.
Denuntiare igitur mulierem oportet his scilicet, quorum interest partum non edi, vel totam habituris hereditatem vel partem eius sive ab intestato sive ex testamento.
Dig.25.4.1.13
Ulpianus 24 ad ed.
Sed et si servus heres institutus fuerit, si nemo natus sit, aristo scribit, huic quoque servo quamvis non omnia, quaedam tamen circa partum custodiendum arbitrio praetoris esse concedenda. quam sententiam puto veram: publice enim interest partus non subici, ut ordinum dignitas familiarumque salva sit: ideoque etiam servus iste, cum sit in spe constitutus successionis, qualisqualis sit, debet audiri rem et publicam et suam gerens.
Dig.25.4.1.14
Ulpianus 24 ad ed.
Denuntiari autem oportet his, quos proxima spes successionis contingit, ut puta primo gradu heredi instituto ( non etiam substituto) et, si intestatus pater familias sit, ei qui primum locum ab intestato tenet: si vero plures sint simul successuri, omnibus denuntiandum est.
Dig.25.4.1.15
Ulpianus 24 ad ed.
Quod autem praetor ait causa cognita se possessionem non daturum vel actiones denegaturum, eo pertinet, ut, si per rusticitatem aliquid fuerit omissum ex his quae praetor servari voluit, non obsit partui. quale est enim, si quid ex his, quae leviter observanda praetor edixit, non sit factum, partui denegari bonorum possessionem: sed mos regionis inspiciendus est, et secundum eum et observari ventrem et partum et infantem oportet.
Dig.25.4.2pr.
Iulianus 24 dig.
Edictum de custodiendo partu derogatorium est eius, quod ad carboniani decreti exemplum comparatum est.
Dig.25.4.2.1
Iulianus 24 dig.
Sed hoc aliquando remittere praetor debet, si non malitia, sed imperitia mulieris factum fuerit, ne venter inspiceretur aut partus custodiretur.
Dig.25.4.3
Paulus 14 ad plaut.
Qui ventri substitutus est vel institutus, si ventrem servare velit, audiendus est.
Dig.25.4.4
Scaevola 20 dig.
Is a quo, si sine liberis decessisset, quidquid ad eum ex bonis pervenisset, sorori fideicommissum relictum erat, decessit postuma herede instituta et substitutis aliis: quaesitum est, cum uxor defuncti praegnatem se dicat, an sorori procuratorive eius secundum formam edicti ventrem inspicere et partum custodire permittendum sit. respondi in eiusmodi specie, de qua quaereretur, posse videri ad eius, cui fideicommissum datum esset, sollicitudinem perspiciendum idque causa cognita statuendum.

Dig.25.5.0. Si ventris nomine muliere in possessionem missa eadem possessio dolo malo ad alium translata esse dicatur.
Dig.25.5.1pr.
Ulpianus 34 ad ed.
Hoc edicto rectissime praetor prospexit, ne, dum in favorem partus possessionem polliceatur, aliis praedae occasionem praebeat:
Dig.25.5.1.1
Ulpianus 34 ad ed.
Idcirco constituit actionem in mulierem, quae in alium hanc possessionem dolo malo transtulit. non solum mulierem praetor coercet, verum eum quoque in cuius potestate ea fuerit, scilicet si dolo ipsorum alius in possessionem fuerit admissus, actionemque in tantum pollicetur in eos, quanti interfuit eius qui experitur.
Dig.25.5.1.2
Ulpianus 34 ad ed.
Necessario praetor adiecit, ut, qui per dolum venit in possessionem, cogatur decedere: coget autem eum decedere non praetoria potestate vel manu ministrorum, sed melius et civilius faciet, si eum per interdictum ad ius ordinarium remiserit.
Dig.25.5.1.3
Ulpianus 34 ad ed.
Interest autem eius qui experitur admissum alium in possessionem non fuisse, cum forte bona fide fructus perceptos consumpserit, aut si praedo venerit in possessionem, a quo fructus consequi non possit, quia solvendo non est.
Dig.25.5.1.4
Ulpianus 34 ad ed.
Haec actio etiam post annum dabitur, quia rei habet persecutionem.
Dig.25.5.1.5
Ulpianus 34 ad ed.
Et si filia familias sit quae dolo fecit, in patrem dabitur actio, si quid ad eum pervenerit.
Dig.25.5.2pr.
Paulus 37 ad ed.
Dolo facit mulier, non quae in possessionem venientem non prohibet, sed quae circumscribendi alicuius causa clam et per quandam machinationem in possessionem introducat.
Dig.25.5.2.1
Paulus 37 ad ed.
Si et patris et filiae factum arguetur, in alterum quem actor velit reddenda est actio. quia in id quod agentis interest datur, ideo, si id quod ei abest ab eo qui in potestate est servari possit, praeter sumptus litis causa factos inutilis erit ei haec actio.

Dig.25.6.0. Si mulier ventris nomine in possessione calumniae causa esse dicetur.
Dig.25.6.1pr.
Ulpianus 34 ad ed.
Si de possessione ventris nomine quaeratur et deferente herede mulier iuraverit praegnatem se esse, servandum est iusiurandum nec tenebitur mulier, quasi calumniae causa fuerit in possessionem missa, nec vis ei facienda est post iusiurandum. si tamen peperit, quaeretur veritas, an ex eo praegnas fuerit: alteri enim nec prodest nec nocet iusiurandum inter alios factum, nec partui igitur nocebit.
Dig.25.6.1.1
Ulpianus 34 ad ed.
Et hoc edictum ex eadem causa proficiscitur, qua superius: debet enim praetor, quemadmodum facilis est circa bonorum possessionem dandam mulieri ventris nomine, ita calumniam eius impunitam non relinquere.
Dig.25.6.1.2
Ulpianus 34 ad ed.
Per calumniam autem in possessione fuisse videtur, quae sciens prudensque se praegnatem non esse voluit in possessionem venire.
Dig.25.6.1.3
Ulpianus 34 ad ed.
Hanc autem actionem praetor intra annum utilem pollicetur, ultra non, videlicet quasi poenalem.
Dig.25.6.1.4
Ulpianus 34 ad ed.
Simili autem modo et hic quanti agentis interfuit praetor actionem pollicetur.
Dig.25.6.1.5
Ulpianus 34 ad ed.
In parentem etiam praetor actionem pollicetur, si modo per eum factum sit, ut in possessionem per calumniam veniret.
Dig.25.6.1.6
Ulpianus 34 ad ed.
Competit autem haec actio ei, cuius interfuit in possessionem missam non esse: ut puta vel coheredi speranti partum, vel si qui substitutus fuit, vel qui ab intestato, si partus non fuisset, succedere potuit.
Dig.25.6.1.7
Ulpianus 34 ad ed.
Interesse autem videtur primum de alimentis, quae in ventrem sunt erogata: nec enim alias haec repetuntur, nisi per calumniam in possessionem venit: ceterum si res calumnia caret, nihil praestabit mulier, quae sine causa alta est sub praetextu ventris. Dig.25.6.1.8
Ulpianus 34 ad ed.
Nonnumquam augebitur quod interest, si quis forte dubitans, an praegnas sit, exclusus sit hereditate: nam heredi eius qui exclusus est dandam hanc actionem iulianus ait, siquidem eius quoque interfuit non fuisse calumniae causa in possessione mulierem, quia hoc si non fuisset, adeundo hereditatem institutus heredi suo locupletiorem hereditatem suam relinqueret. sed et hoc imputatur mulieri, quod deminuta sunt multa in hereditate, dum hic contemplatione ventris non attigit hereditatem.
Dig.25.6.1.9
Ulpianus 34 ad ed.
Idem iulianus libro decimo nono digestorum sic ait: si substitutus manente muliere in possessione decesserit, heres eius eadem actione pretium hereditatis a muliere exiget.
Dig.25.6.1.10
Ulpianus 34 ad ed.
Sed an decedant legata ceteraque onera hereditatis, videndum. et mihi videtur posse dici legatarios potius cum muliere usuros hac actione, quia et ipsorum interfuit adiri hereditatem. Dig.25.6.1.11
Ulpianus 34 ad ed.
Libertati plane subveniendum erit adversus eum, qui propter hereditatem hac actione egit, scilicet ut fideicommissarias cogatur is praestare, qui pretium utique etiam eorum consequitur: sed et directis credo praetorem succurrere oportere, ut interventu suo tueatur eorum libertatem. Dig.25.6.1.12
Ulpianus 34 ad ed.
Si dolus filiae familias intervenerit et particeps doli fuerit pater, suo nomine tenebitur.

Dig.25.7.0. De concubinis.
Dig.25.7.1pr.
Ulpianus 2 ad l. iul. et pap.
Quae in concubinatu est, ab invito patrono poterit discedere et alteri se aut in matrimonium aut in concubinatum dare? ego quidem probo in concubina adimendum ei conubium, si patronum invitum deserat, quippe cum honestius sit patrono libertam concubinam quam matrem familias habere.
Dig.25.7.1.1
Ulpianus 2 ad l. iul. et pap.
Cum atilicino sentio et puto solas eas in concubinatu habere posse sine metu criminis, in quas stuprum non committitur.
Dig.25.7.1.2
Ulpianus 2 ad l. iul. et pap.
Qui autem damnatam adulterii in concubinatu habuit, non puto lege iulia de adulteriis teneri, quamvis, si uxorem eam duxisset, teneretur.
Dig.25.7.1.3
Ulpianus 2 ad l. iul. et pap.
Si qua in patroni fuit concubinatu, deinde filii esse coepit vel in nepotis, vel contra, non puto eam recte facere, quia prope nefaria est huiusmodi coniunctio, et ideo huiusmodi facinus prohibendum est.
Dig.25.7.1.4
Ulpianus 2 ad l. iul. et pap.
Cuiuscumque aetatis concubinam habere posse palam est, nisi minor annis duodecim sit.
Dig.25.7.2
Paulus 12 ad l. iul. et pap.
Si patronus libertam concubinam habens furere coeperit, in concubinatu eam esse humanius dicitur.
Dig.25.7.3pr.
Marcianus 12 inst.
In concubinatu potest esse et aliena liberta et ingenua et maxime ea quae obscuro loco nata est vel quaestum corpore fecit. alioquin si honestae vitae et ingenuam mulierem in concubinatum habere maluerit, sine testatione hoc manifestum faciente non conceditur. sed necesse est ei vel uxorem eam habere vel hoc recusantem stuprum cum ea committere:
Dig.25.7.3.1
Marcianus 12 inst.
Nec adulterium per concubinatum ab ipso committitur. nam quia concubinatus per leges nomen assumpsit, extra legis poenam est, ut et Marcellus libro septimo digestorum scripsit.
Dig.25.7.4
Paulus 19 resp.
Concubinam ex sola animi destinatione aestimari oportet.
Dig.25.7.5
Paulus 2 sent.
Concubinam ex ea provincia, in qua quis aliquid administrat, habere potest.

















Liber Sextus Vicesimus
Dig.26.1.0. De tutelis.
Dig.26.2.0. De testamentaria tutela.
Dig.26.3.0. De confirmando tutore vel curatore.
Dig.26.4.0. De legitimis tutoribus.
Dig.26.5.0. De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent, et qui et in quibus causis specialiter dari possunt.
Dig.26.6.0. Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.
Dig.26.7.0. De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non et de agentibus vel conveniendis uno vel pluribus.
Dig.26.8.0. De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.
Dig.26.9.0. Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.
Dig.26.10.0. De suspectis tutoribus et curatoribus.




















Dig.26.1.0. De tutelis.
Dig.26.1.1pr.
Paulus 38 ad ed.
Tutela est, ut servius definit, vis ac potestas in capite libero ad tuendum eum, qui propter aetatem sua sponte se defendere nequit, iure civili data ac permissa.
Dig.26.1.1.1
Paulus 38 ad ed.
Tutores autem sunt qui eam vim ac potestatem habent, exque re ipsa nomen ceperunt: itaque appellantur tutores quasi tuitores atque defensores, sicut aeditui dicuntur qui aedes tuentur.
Dig.26.1.1.2
Paulus 38 ad ed.
Mutus tutor dari non potest, quoniam auctoritatem praebere non potest.
Dig.26.1.1.3
Paulus 38 ad ed.
Surdum non posse dari tutorem plerique et pomponius libro sexagesimo nono ad edictum probant, quia non tantum loqui, sed et audire tutor debet.
Dig.26.1.2
Pomponius 3 ad sab.
Non est exigendum a pupillo, ut sibi tutorem petat aut ut ad tutorem suum proficiscatur.
Dig.26.1.3pr.
Ulpianus 37 ad sab.
Qui habet tutorem pupillus vel pupilla si furere coeperint, in ea causa sunt, ut in tutela nihilo minus durent: quae sententia quinti quoque mucii fuit et a iuliano probatur eoque iure utimur, ut cesset cura, si tutelae aetas indigeat. quare si tutores habent, per furorem in curam non rediguntur, sive non habent et furor eis accesserit, nihilo minus tutores accipere poterunt: quia lex duodecim tabularum ita accepta est, ut ad pupillos vel pupillas non pertineat.
Dig.26.1.3.1
Ulpianus 37 ad sab.
Quia autem in pupillorum persona adgnatos curatores non admittimus, idcirco putavi et si minor viginti quinque annis furiosus sit, curatorem ei non ut furioso, sed ut adulescenti dari, quasi aetatis esset impedimentum. et ita definiemus ei, quem aetas curae vel tutelae subicit, non esse necesse quasi dementi quaeri curatorem, et ita imperator antoninus augustus rescripsit, cum magis aetati quam dementiae tantisper sit consulendum.
Dig.26.1.3.2
Ulpianus 37 ad sab.
Si pupillus pupillave cum iusto tutore tutorve cum eorum quo litem agere vult et curator in eam rem petitur, utrum ipsis poscentibus datur an vero et adversario? et sciendum est, sive agant sive conveniantur, dari hunc curatorem posse, sed non alias, quam si ipse petat, cui dari eum oportet. denique cassius libro sexto scripsit talem curatorem neminem dari posse nisi praesentem neque cuique nisi praesenti et postulanti, itaque infanti non potest dari. idem cassius ait, si pupillus curatorem poscere non vult, quo minus cum eo agatur, cogi eum a praetore debuisse.
Dig.26.1.3.3
Ulpianus 37 ad sab.
Quolibet loco et tempore hunc curatorem dari posse pomponius libro sexto decimo ad sabinum scripsit.
Dig.26.1.3.4
Ulpianus 37 ad sab.
Si pupillus petat talem curatorem nec addat in quam rem, an in omnes controversias datus sit? et ait celsus servium constituisse in omnes res datum videri.
Dig.26.1.4pr.
Paulus 8 ad sab.
Quod dicitur, si indistincte datus sit curator, in totam litem datum videri, fortasse eo spectet, si familiae herciscundae aut communi dividundo aut finium regundorum actio esset cum tutore, et si indistincte datus esset, non solum eo nomine curator esset, quod ageret pupillus pupillave, sed invicem quoque quod cum his ageretur.
Dig.26.1.4.1
Paulus 8 ad sab.
Possunt autem vel plures in plurium locum vel unus in plurium vel unus unius loco vel in unam litem vel in plures curator peti.
Dig.26.1.5pr.
Pomponius 17 ad sab.
Cum semel petitus sit talis curator, quamdiu is curator maneat, alius in eandem litem curator peti non potest.
Dig.26.1.5.1
Pomponius 17 ad sab.
Etsi titius verbi gratia adversus seium curator petitus sit, idem titius adversus alium tutorem dari poterit, ut ex diversis causis unus duorum curatorum locum optineat. quod quidem et adversus eundem accidet, si in diversas lites in diversis temporibus idem petatur.
Dig.26.1.6pr.
Ulpianus 38 ad sab.
Muto itemque mutae impuberibus tutorem dari posse verum est: sed an auctoritas eis accommodari possit, dubitatur. et si potest tacenti, et muto potest. est autem verius, ut iulianus libro vicesimo primo digestorum scripsit, etiam tacentibus auctoritatem posse accommodare.
Dig.26.1.6.1
Ulpianus 38 ad sab.
Sub condicione a praesidibus provinciarum non posse dari tutorem placet et, si datus sit, nullius esse momenti dationem: et ita pomponius ait: hanc autem adiectionem, quam praesides provinciarum faciunt " tutorem do, si satisdederit" non condicionem in se habere, sed admonitionem, non aliter ei tutelam committi, quam si satisdederit, hoc est non aliter ei gerere permittendum, quam si rem salvam fore caverit.
Dig.26.1.6.2
Ulpianus 38 ad sab.
Tutoris datio neque imperii est neque iurisdictionis, sed ei soli competit, cui nominatim hoc dedit vel lex vel senatus consultum vel princeps.
Dig.26.1.6.3
Ulpianus 38 ad sab.
Surdo impuberi poterit tutor dari.
Dig.26.1.6.4
Ulpianus 38 ad sab.
Ei cuius pater in hostium potestate est tutorem dari non posse palam est: sed si datus sit, an in pendenti sit datio, quaeri potest. et non puto dationem valere: sic enim post patris regressum reccidit in potestatem, atque si numquam pater ab hostibus captus fuisset. immo curator substantiae dari debet, ne in medio pereat.
Dig.26.1.7
Ulpianus 2 disp.
Si filius familias tutor a praetore datus sit, si quidem pater tutelam agnovit, in solidum debet teneri, si non adgnovit, dumtaxat de peculio. adgnovisse autem videtur, sive gessit sive gerenti filio consensit sive omnino attigit tutelam. unde cum quidam filio scripsisset, ut diligenter tutelam gereret, " cum scias", inquit, " periculum ad nos pertinere", dixi hunc quoque videri adgnovisse: plane si solum monuit filium, non videtur agnita.
Dig.26.1.8
Ulpianus 1 opin.
Patronus quoque tutor liberti sui fidem exhibere debet, et si qua in fraudem debitorum quamvis pupilli liberti gesta sunt, revocari ius publicum permittit.
Dig.26.1.9
Marcianus 3 inst.
In eos extra ordinem animadvertitur, qui probentur nummis datis tutelam occupasse vel pretio accepto operam dedisse, ut non idoneus tutor daretur, vel consulto in edendo patrimonio quantitatem minuerit, vel evidenti fraude pupillorum bona alienasset.
Dig.26.1.10
Ulpianus 2 ad ed.
Etiam non municeps tutor dari potest, dummodo municipi detur.
Dig.26.1.11
Paulus 3 ad vitell.
Furiosus si tutor datus fuerit, potest intellegi ita dari, cum suae mentis esse coeperit.
Dig.26.1.12
Paulus 10 resp.
Quaesitum est, an hi, qui in locum absentis rei publicae causa tutores dati sunt, mortuo illo tutores perseverent, an alii petendi essent. paulus respondit eos, qui in locum absentis dati sunt, non reverso eo in eadem causa perseverare usque ad tempus pubertatis.
Dig.26.1.13pr.
Pomponius 2 enchir.
Solet etiam curator dari aliquando tutorem habenti propter adversam tutoris valetudinem vel senium aetatis: qui magis administrator rerum, quam curator esse intellegitur.
Dig.26.1.13.1
Pomponius 2 enchir.
Est etiam adiutor tutelae, quem solet praetor permittere tutoribus constituere, qui non possunt sufficere administrationi tutelae, ita tamen ut suo periculo eum constituant.
Dig.26.1.14pr.
Ulpianus 37 ad sab.
Si adrogati sunt adhuc impuberes vel deportati sint pupilli, tutores habere desinunt.
Dig.26.1.14.1
Ulpianus 37 ad sab.
Item si in servitutem pupillus redigatur, utique finitur tutela.
Dig.26.1.14.2
Ulpianus 37 ad sab.
Aliis quoque modis desinunt esse tutores, si forte quis ab hostibus fuerit captus vel pupillus vel tutor.
Dig.26.1.14.3
Ulpianus 37 ad sab.
Sed et si ad tempus fuerit quis datus, tempore finito tutor esse desinit.
Dig.26.1.14.4
Ulpianus 37 ad sab.
Praeterea si suspectus quis fuerit remotus, desinit esse tutor.
Dig.26.1.14.5
Ulpianus 37 ad sab.
Sed et si ad certam condicionem datus sit, aeque evenit, ut desinat esse tutor exsistente condicione.
Dig.26.1.15
Ulpianus 38 ad sab.
Si quis tutor non sit captus ab hostibus, sed missus ad eos quasi legatus, aut etiam receptus ab eis, aut transfugerit, quia servus non efficitur, tutor manet, sed interim a praesidibus alius tutor dabitur.
Dig.26.1.16pr.
Gaius 12 ad ed. provinc.
Tutela plerumque virile officium est.
Dig.26.1.16.1
Gaius 12 ad ed. provinc.
Et sciendum est nullam tutelam hereditario iure ad alium transire: sed ad liberos virilis sexus perfectae aetatis descendunt legitimae, ceterae non descendunt.
Dig.26.1.17
Paulus 8 ad sab.
Complura senatus consulta facta sunt, ut in locum furiosi et muti et surdi tutoris alii tutores dentur.
Dig.26.1.18
Nerva 3 reg.
Feminae tututores dari non possunt, quia id munus masculorum est, nisi a principe filiorum tutelam specialiter postulent.

Dig.26.2.0. De testamentaria tutela.
Dig.26.2.1pr.
Gaius 12 ad ed. provinc.
Lege duodecim tabularum permissum est parentibus liberis suis sive feminini sive masculini sexus, si modo in potestate sint, tutores testamento dare.
Dig.26.2.1.1
Gaius 12 ad ed. provinc.
Item scire debemus etiam postumis filiis vel nepotibus vel ceteris liberis licere parentibus testamento tutores dare, qui modo in ea causa sint, ut, si vivo eo nati fuerint, in potestate eius futuri sint neque testamentum rupturi.
Dig.26.2.1.2
Gaius 12 ad ed. provinc.
Item ignorandum non est eum, qui filium in potestate et nepotem ex eo aeque in potestate habebit, si nepoti tutorem dederit, ita recte dedisse videri, si nepos post mortem eius in patris sui potestatem recasurus non sit: quod evenit, si vivo testatore filius in potestate eius esse desierit.
Dig.26.2.2
Ulpianus 2 ad sab.
Nec militem liberis recasuris in potestatem tutorem dare posse a divis fratribus rescriptum est.
Dig.26.2.3pr.
Ulpianus 35 ad ed.
Testamento datos tutores accipere debemus etiam eos, qui codicillis testamento confirmatis scripti sunt.
Dig.26.2.3.1
Ulpianus 35 ad ed.
Sed eos demum testamento datos accipere nos oportet, qui iure dati sunt.
Dig.26.2.4
Modestinus 7 diff.
Pater heredi instituto filio vel exheredato tutorem dare potest, mater autem non nisi instituto, quasi in rem potius quam in personam tutorem dare videatur. sed et inquiri in eum, qui matris testamento datus est tutor, oportebit, cum a patre datus, quamvis minus iure datus sit, tamen sine inquisitione confirmatur, nisi si causa, propter quam datus videbatur, in eo mutata sit, veluti si ex amico inimicus vel ex divite pauperior effectus sit.
Dig.26.2.5
Ulpianus 15 ad sab.
Si quis filiabus suis vel filiis tutores dederit, etiam postumae videtur dedisse, quia filiae appellatione etiam postuma continetur.
Dig.26.2.6
Ulpianus 39 ad sab.
Quid si nepotes sint? an appellatione filiorum et ipsis tutores dati sint, videndum. et magis est, ut ipsis quoque dati videantur, si modo liberos dixit: ceterum si filios, non continebuntur: aliter enim filii, aliter nepotes appellantur. plane si postumis dederit, tam filii postumi quam ceteri liberi continebuntur.
Dig.26.2.7
Paulus 3 ad sab.
Tutores non ab herede, sed a testatore protinus proficiscuntur, simul atque aliquis heres exstitisset: nam et ipse heres tutor dari potest et post mortem heredis tutor recte dari potest.
Dig.26.2.8pr.
Ulpianus 24 ad sab.
Tutor datus vetari tutor esse potest vel testamento vel codicillis.
Dig.26.2.8.1
Ulpianus 24 ad sab.
Sed si sub condicione fuerit tutor datus, deficiente condicione tutor non erit.
Dig.26.2.8.2
Ulpianus 24 ad sab.
Tutorem autem et a certo tempore dare et usque ad certum tempus licet et sub condicione et usque ad condicionem.
Dig.26.2.8.3
Ulpianus 24 ad sab.
In tutoris dationem utrum levissima condicio an novissima, ut in legato, spectanda est? ut puta " titius cum poterit tutor esto": " titius si navis ex asia venerit tutor esto". et iulianus libro vicesimo digestorum recte scripsit novissimam scripturam esse spectandam.
Dig.26.2.9
Pomponius 3 ad q. muc.
Si nemo hereditatem adierit, nihil valet ex his, quae testamento scripta sunt: si vero unus ex pluribus adierit, tutelae statim valent nec exspectandum erit, ut omnes hereditatem adeant.
Dig.26.2.10pr.
Ulpianus 36 ad sab.
Si hereditas nondum adita sit, ex qua tutor speratur, verius est alium tutorem posse dari, quasi nondum sit, nec speretur.
Dig.26.2.10.1
Ulpianus 36 ad sab.
In tutelis testamentariis id sequimur quod novissimum est, et si saepius tutor datus sit, novissimam scripturam intuemur.
Dig.26.2.10.2
Ulpianus 36 ad sab.
Qui filium et ex eo nepotem habebat, si nepoti tutorem dederit, habet disceptationem, an aliquo casu non sit utilis datio: ut puta si proponas filium vivo patre decessisse et nepotem ex eo successisse vivo avo. et fortius dicendum est tutelam quoque e lege iunia vellea confirmatum: nam et pomponius libro sexto decimo ex sabino scripsit valere tutoris dationem. cum enim confirmatum sit testamentum, consequenter tutoris quoque datio valebit in eo testamento scripta quod valet, id est ubi nepos vel heres institutus sit vel nominatim exheredatus sit.
Dig.26.2.10.3
Ulpianus 36 ad sab.
Si furiosus testamento tutor detur, si quidem, cum furere desierit, tutorem esse recte datum proculus existimat: quod si datus sit pure, negat proculus valere dationem. sed est verius, quod et pomponius ait, recte videri datum et tunc fore tutorem, cum sapere coeperit.
Dig.26.2.10.4
Ulpianus 36 ad sab.
Servus alienus ita dari tutor potest"si liber erit, tutor esto". quin immo et si pure datus sit, videtur inesse haec condicio " cum liber erit". potest autem quis et extraneo servo defendere ex hac causa fideicommissariam libertatem: quid enim interest, suum servum an alienum tutorem scripserit, cum pupilli favore et publicae utilitatis adsumpta libertas sit in persona eius, qui tutor scriptus est? potest igitur et huic fideicommissaria libertas defendi, si voluntas apertissime non refragetur.
Dig.26.2.11pr.
Ulpianus 37 ad sab.
Si quis sub condicione vel ex die tutorem dederit, medio tempore alius tutor dandus est, quamvis legitimum tutorem pupillus habeat: sciendum est enim, quamdiu testamentaria tutela speratur, legitimam cessare.
Dig.26.2.11.1
Ulpianus 37 ad sab.
Et si semel ad testamentarium devoluta fuerit tutela, deinde excusatus sit tutor testamentarius, adhuc dicimus in locum excusati dandum, non ad legitimum tutorem redire tutelam.
Dig.26.2.11.2
Ulpianus 37 ad sab.
Idem dicimus et si fuerit remotus: nam et hic idcirco abit, ut alius detur.
Dig.26.2.11.3
Ulpianus 37 ad sab.
Quod si tutor testamento datus decesserit, ad legitimum tutela redit, quia hic senatus consultum cessat.
Dig.26.2.11.4
Ulpianus 37 ad sab.
Plane si duo pluresve fuerint tutores testamentarii, in locum eius, qui decessit vel in civitate esse desiit, poterit dari alius: ceterum si nullus supersit vel in civitate sit, legitima tutela succedit.
Dig.26.2.12
Ulpianus 38 ad sab.
Ceterarum rerum vel causarum testamento tutor dari non potest nec deductis rebus.
Dig.26.2.13
Pomponius 17 ad sab.
Et si datus fuerit, tota datio nihil valebit,
Dig.26.2.14
Marcianus 2 inst.
Quia personae, non rei vel causae datur.
Dig.26.2.15
Ulpianus 38 ad sab.
Si tamen tutor detur rei africanae vel rei syriaticae, utilis datio est: hoc enim iure utimur.
Dig.26.2.16pr.
Ulpianus 39 ad sab.
Si quis ita dederit " filiis meis tutorem do", in ea condicione est, ut tam filiis quam filiabus dedisse videatur: filiorum enim appellatione et filiae continentur.
Dig.26.2.16.1
Ulpianus 39 ad sab.
Si quis filio tutorem dederit et plures filios habeat, an omnibus filiis dedisse videatur? et de hoc pomponius dubitat: magis autem est, ut omnibus dedisse videatur.
Dig.26.2.16.2
Ulpianus 39 ad sab.
Si quis liberis tutores dederit vel filiis et habeat quosdam apud hostes, etiam ipsis dedisse videbitur, si non aliud aperte probetur testatorem sensisse.
Dig.26.2.16.3
Ulpianus 39 ad sab.
Si quis cum ignoraret se filium titium habere, filiis tutores dederit, utrum his solis dedisse videatur, quos in potestate scit an ei quoque, quem ignoravit se habere? et magis est, ut huic dedisse non videatur, licet nomen filiorum admittit et ipsum: sed quia de ipso non sensisset, dicendum est cessare in personam eius dationem.
Dig.26.2.16.4
Ulpianus 39 ad sab. Proinde et si certus fuit filium decessisse, qui supererat, idem erit dicendum: nec enim videtur ei dedisse, quem obisse credebat.
Dig.26.2.16.5
Ulpianus 39 ad sab.
Si postumis dederit tutores hique vivo nascantur, an datio valeat? et magis est, ut utilis datio fiat etiam si vivo eo nascantur.
Dig.26.2.17pr.
Ulpianus 35 ad ed.
Testamento datos tutores non esse cogendos satisdare rem salvam fore certo certius est: sed nihilo minus cum quis offert satisdationem, ut solus administret, audiendus est, ut edicto cavetur. sed recte praetor etiam ceteris detulit hanc condicionem, si et ipsi velint satisdare: nam et si ipsi parati sunt satisdare, non debent excludi alterius oblatione, sed impleta videlicet ab omnibus satisdatione omnes gerent, ut qui contentus est magis satis accipere quam gerere, securus esset.
Dig.26.2.17.1
Ulpianus 35 ad ed.
Non omnimodo autem is qui satisdet praeferendus est: quid enim si suspecta persona sit vel turpis, cui tutela committi nec cum satisdatione debeat? vel quid si iam multa flagitia in tutela admisit? nonne magis repelli et reici a tutela, quam solus administrare debeat? nec satis non dantes temere repelluntur, quia plerumque bene probati et idonei atque honesti tutores, etiamsi satis non dent, non debent reici: quin immo nec iubendi sunt satisdare.
Dig.26.2.17.2
Ulpianus 35 ad ed.
Duplex igitur causae cognitio est, una ex persona eius qui optulerit satisdationem, quis et qualis est, alia contutorum, quales sunt, num forte eius existimationis vel eius honestatis sunt, ut non debeant hanc contumeliam satisdationis subire.
Dig.26.2.18
Callistratus 3 ed. monit.
Quod si plures satisdare parati sint, tunc idonior praeferendus erit, ut et tutorum personae inter se et fideiussorum comparentur.
Dig.26.2.19pr.
Ulpianus 35 ad ed.
Si nemo tutorum provocet ad satisdationem, sed exsistat quidam qui tutor non est desideraretque, ut aut satisdent tutores, aut, si non dent, parato sibi satisdare committant tutelam, non est audiendus: neque enim aut extero committenda tutela est, aut testamento dati tutores contra ius satisdationi subiciendi sunt.
Dig.26.2.19.1
Ulpianus 35 ad ed.
Hoc edictum de satisdatione ad tutores testamentarios pertinet: sed et si ex inquisitione dati sint tutores, Marcellus ait et ad hos pertinere hoc edictum et id oratione etiam divorum fratrum significari. ideoque et illi clausulae sunt subiecti, ut, si cui maior pars tutorum decernat, is gerat quem maior pars eligat, quamvis verba edicti ad testamentarios pertineant.
Dig.26.2.19.2
Ulpianus 35 ad ed.
Testamento datus postumo tutor nondum est tutor, nisi postumus edatur: datur tamen adversus eum substituto pupilli negotiorum gestorum actio. sed si partus editus fuerit, deinde hic tutor, priusquam quicquam gereret, remotus a tutela fuerit, et hic eadem actione tenebitur. si quid plane gessit post editum partum, de eo quoque, quod ante gessit, tutelae iudicio tenebitur et omnis administratio in hac actione veniet.
Dig.26.2.20pr.
Paulus 38 ad ed.
Tutor incertus dari non potest.

Dig.26.2.20.1
Paulus 38 ad ed. Testamento quemlibet possumus tutorem dare, sive is praetor sive consul sit, quia lex duodecim tabularum id confirmat.
Dig.26.2.21
Paulus 8 brev.
Testamento tutores hi dari possunt, cum quibus testamenti factio est.
Dig.26.2.22
Ulpianus 45 ad ed.
Si quis tutorem dederit filio suo servum, quem putabat liberum esse, cum esset servus, is neque liber neque tutor erit.
Dig.26.2.23pr.
Africanus 8 quaest.
Tutor ita recte non datur: " illi aut illi filiis meis, utri eorum volet, titius tutor esto"; quid enim dicemus, si titius constituere nolit, utri ex filiis tutor esse velit?
Dig.26.2.23.1
Africanus 8 quaest.
Ita autem recte tutor dabitur: " titius si volet illi filio meo tutor esto".
Dig.26.2.24
Iavolenus 5 ex cass.
Si plures tutores sint, a praetore curatorem posci litis causa supervacuum est, quia altero auctore cum altero agi potest.
Dig.26.2.25
Modestinus 4 pand.
Duobus pupillis tutor datus etsi alterius tutela se excusare potest, cum res separatae sint, attamen alterius tutor manet.
Dig.26.2.26pr.
Papinianus 4 resp.
Iure nostro tutela communium liberorum matri testamento patris frustra mandatur, nec, si provinciae praeses imperitia lapsus patris voluntatem sequendam decreverit, successor eius sententiam, quam leges nostrae non admittunt, recte sequetur.
Dig.26.2.26.1
Papinianus 4 resp.
Honoris causa tutor datus non videtur, quem pater a ceteris tutoribus, quibus negotia gerenda mandavit, rationes accipere voluit.
Dig.26.2.26.2
Papinianus 4 resp.
Propter litem inofficiosi testamenti ordinandam exheredato filio, cui tutorem pater dedit, eundem a praetore confirmari oportet: eventus iudicatae rei declarabit, utrum ex testamento patris an ex decreto praetoris auctoritatem acceperit.
Dig.26.2.27pr.
Tryphonus 14 disp.
Idem fiet, si intestatum decessisse patrem pupilli nomine defendatur falsumve testamentum nomine pupilli dicatur et si patruus exstet legitimus tutor futurus ab intestato, quia tutorem habenti tutor dari non potest. nam commodius ipse, qui scriptura continetur, a praetore dabitur, ut sine ullo litis praeiudicio iustus tutor auctor pupillo ad eam litem fiat.
Dig.26.2.27.1
Tryphonus 14 disp.
Cum autem ipse patruus, quem tutorem legitimum sibi dicebat pupillus esse, subiectum filium criminaretur et ad se legitimam hereditatem pertinere contenderet, alium tutorem petendum iulianus respondit.
Dig.26.2.28pr.
Papinianus 4 resp.
Qui tutelam testamento mandatam excusationis iure suscipere noluit, ab his quoque legatis summovendus erit, quae filiis eius relicta sunt, modo si legata filii non affectione propria, sed in honorem patris meruerunt.
Dig.26.2.28.1
Papinianus 4 resp.
Verbis fidecommissi manumissus non iure tutor testamento datur: post libertatem itaque redditam ex voluntate testatoris ad tutelam vocatur.
Dig.26.2.28.2
Papinianus 4 resp.
Impuberi liberto patronus frustra tutorem dabit, sed voluntatem eius, si fides inquisitionis congruat, praetor sequetur.
Dig.26.2.29
Papinianus 15 resp.
Ex sententia senatus consulti liboniani tutor non erit, qui se testamento pupillo tutorem scripsit: cum autem patris voluntas hoc ipsum manu sua declarantis ambigua non esset, eum, quamvis alii tutores essent, curatorem dandum respondi, nec admittendam excusationem, quam iure publico habebat, quoniam promisisse videbatur, nec ut suspectum removeri.
Dig.26.2.30
Paulus 6 quaest.
Duo sunt titii, pater et filius: datus est tutor titius nec apparet, de quo sensit testator: quaero, quid sit iuris. respondit: is datus est, quem dare se testator sensit: si id non apparet, non ius deficit, sed probatio, igitur neuter est tutor.
Dig.26.2.31
Scaevola 4 quaest.
Si pater exheredatae filiae tutores dederit et testamentum eius ruptum dicatur nato postumo, commodissimum est eosdem tutores pupillae dari ad petendam intestati hereditatem.
Dig.26.2.32pr.
Paulus 9 resp.
Quaero, an non eiusdem civitatis cives testamento quis tutores dare possit? paulus respondit posse.
Dig.26.2.32.1
Paulus 9 resp.
Idem paulus respondit eum quoque, qui propter rerum notitiam tutor datus est, perinde in omnibus et administrationis et accessionis iure conveniri posse atque ceteros tutores, qui eodem testamento dati sunt.
Dig.26.2.32.2
Paulus 9 resp.
Lucius titius heredes instituit filios suos pupillaris aetatis eisque tutores his verbis dedit: " filiis meis tutores sunto gaius maevius et lucius eros", cui eroti libertatem non dedit: fuit autem eros intra viginti quinque annos aetatis: quaero an possit libertatem sibi vindicare. paulus respondit, quoniam placet eum, qui a domino tutor datus est, libertatem quoque meruisse videri, eum quoque de quo quaeritur in eadem causa habendum et liberum quidem ab adita hereditate esse, tutela autem post legitimam aetatem onerari.
Dig.26.2.33
Iavolenus 8 ex post. lab.
Tutoribus ita datis: " lucium titium tutorem do. si is non vivit, tum gaium plautium tutorem do" titius vixerat et tutelam gesserat, deinde mortuus erat. trebatius negat ad plautium pertinere tutelam, labeo contra, proculus quod labeo. ego trebatii sententiam probo, quia illa verba ad mortis tempus referuntur.
Dig.26.2.34
Scaevola 10 dig.
Cum codicillis ideo alios tutores dare significasset, quoniam testamento datos quosdam defunctos aut excusationem habere posse comperisset, an nihilo minus qui eorum viverent nec excusati essent, tutores permanerent? respondit nihil proponi, cur non permanerent.

Dig.26.3.0. De confirmando tutore vel curatore.
Dig.26.3.1pr.
Modestinus 6 excus.
Hina myde peri twn
bebaiwvynai dunamenwn epitropwn paraleiqwmen, braxea kai peri toutwn skeqwmeva. Dig.26.3.1.1
Modestinus 6 excus.
Eisi tines ohi didomenoi orvws kata diavykas epitropoi, tout' esti kai huf' hwn exryn kai ohis exryn kai hon tropon exryn kai hopou exryn. patyr gar uhiois y ekgonois, ohus exei en ecousiai, orvws didwsin epitropon all' en diavyky. ean de y proswpon toiouton ho my dunatai dounai, ohion mytyr y patrwn y allotrios tis, y proswpon hw my dunatai dounai, ohion patyr uhiw tw my onti en ecousiai y vugatri, y ean eipy " parakalw epimelesvai twn pragmatwn", y en kwdikillois my bebaiwveisi dw epitropon y kouratora, tote to endeon anaplyrousvai ek tys tou hupatikou ecousias ahi diataceis sunexwrysan kai kata tyn gnwmyn bebaiousvai tous epitropous.
Dig.26.3.1.2
Modestinus 6 excus.
Kai ean men patyr y ho dedwkws, peraiterw ouden hws epi to pleiston polupragmonei ho hygoumenos, alla haplws auton bebaioi: ean de allos tis, tote polupragmonei, to proswpon ei estin epitydeion.
Dig.26.3.1.3
Modestinus 6 excus.
Eti eidenai dei hoti kouratwr kata diavykas oude hupo patros orvws didotai, alla doveis eiwve bebaiousvai hupo tou hygoumenou.
Dig.26.3.2pr.
Nerva 3 reg.
Mulier liberis non recte testamento tutorem dat: sed si dederit, decreto praetoris vel proconsulis ex inquisitione confirmabitur nec satisdabit pupillo rem salvam fore.
Dig.26.3.2.1
Nerva 3 reg.
Sed et si curator a matre testamento datus sit filiis eius, decreto confirmatur ex inquisitione.
Dig.26.3.3
Iulianus 21 dig.
Qui a patre tutor scriptus est aut non iusto testamento aut non ut lege praecipiebatur, confirmandus est ad tutelam gerendam perinde ac si ex testamento tutor esset, id est ut satisdatio ei remittatur.
Dig.26.3.4
Paulus l.S. de excus. tutelarum.
Si patronus vel quivis extraneus impuberi, quem heredem instituerit, tutorem dederit et extra ea nihil in bonis habeat pupillus, non male dicetur iudicium eius sequendum esse, qui et personam eius, quem tutorem esse voluerit, noverit et impuberem ita dilexit, ut eum heredem institueret.
Dig.26.3.5
Papinianus 11 quaest.
Tutores a patruo testamento datos iussit praetor magistratus confirmare: hi cautionem quoque accipere debuerunt nec voluntas eius, qui tutorem dare non potuit, neglegentiam magistratuum excusat. denique praetor non ante decretum interponere potest quam per inquisitionem idoneis pronuntiatis. unde sequitur, ut, si tutelae tempore solvendo non fuerunt, in id, quod de bonis eorum servari non possit, contra magistratus actio decernatur.
Dig.26.3.6
Papinianus 5 resp.
Si filio puberi pater tutorem aut impuberi curatorem dederit, citra inquisitionem praetor eos confirmare debebit.
Dig.26.3.7pr.
Hermogenianus 2 iuris epit.
Naturali filio, cui nihil relictum est, tutor frustra datur a patre nec sine inquisitione confirmatur.
Dig.26.3.7.1
Hermogenianus 2 iuris epit.
Si quaeratur, an ex inquisitione recte datus sit tutor, quattuor haec consideranda sunt: an hic dederit qui dare potuit, et ille acceperit cui fuerat dandus, et is datur cuius dandi facultas erat, et pro tribunali decretum interpositum.
Dig.26.3.8
Tryphonus 14 disp.
In confirmando tutore hoc praetor inquirere debet, an duraverit patris voluntas: quod in facili est, si proximo mortis tempore tutores non iure vel curatores scripserit pater. nam si ante annos, ut spatio medio potuerit facultatium dati non iure tutoris a patre fieri deminutio, vel morum ante celata vel ignorata emersit improbitas, aut inimicitiae cum patre exarserunt,
Dig.26.3.9
Paulus l.S. de cogn.
Vel cum fisco aliquem contractum damnosum miscuissent,
Dig.26.3.10
Tryphonus 14 disp.
Utilitatem pupillorum praetor sequitur, non scripturam testamenti vel codicillorum. nam patris voluntatem praetor ita accipere debet, si non fuit ignarus scilicet eorum, quae ipsa praetor de tutore comperta habet. quid denique si postea de eo, quem pater testamento codicillisve non iure dedit, scripsit tutorem esse nolle? nempe non sequitur primam voluntatem praetor, a qua pater discessit.
Dig.26.3.11pr.
Scaevola 20 dig.
Avia nepotibus curatorem dedit fideicommisso ei relicto: quaesitum est, an administrare curator compelli debeat. respondit curatorem quidem non esse, sed cum aliquid ei testamento datum esset, teneri eum ex fideicommisso, si non curam susciperet, nisi id quod ei datum esset nollet petere aut reddere esset paratus.
Dig.26.3.11.1
Scaevola 20 dig.
Item quaesitum est, an iste curator satisdare nepotibus debeat. respondit quasi curatorem non debere, sed cum fideicommissum ab eo peti posset, fideicommissi nomine satisdare debere.

Dig.26.4.0. De legitimis tutoribus.

Dig.26.4.1pr.
Ulpianus 14 ad sab. Legitimae tutelae lege duodecim tabularum adgnatis delatae sunt et consanguineis, item patronis, id est his qui ad legitimam hereditatem admitti possint: hoc summa providentia, ut qui sperarent hanc successionem, idem tuerentur bona, ne dilapidarentur.

Dig.26.4.1.1 Ulpianus 14 ad sab.
Interdum alibi est hereditas, alibi tutela, ut puta si sit consanguinea pupillo: nam hereditas quidem ad adgnatam pertinet, tutela autem ad adgnatum. item in libertinis, si sit patrona et patroni filius: nam tutelam patroni filius, hereditatem patrona optinebit: tantundemque erit et si sit patroni filia et nepos.
Dig.26.4.1.2
Ulpianus 14 ad sab.
Si apud hostes sit frater, inferioris gradus adgnato tutela non defertur: nam et si patronus apud hostes sit, patroni filio tutela non defertur: sed interim a praetore datur.
Dig.26.4.1.3
Ulpianus 14 ad sab.
Interdum autem etiam sine hereditate tutela defertur, interdum hereditas sine tutela, ut puta in eo qui latitavit, cum servum suum rogatus esset manumittere: nam generaliter divus pius rescripsit aurelio basso ius patroni eum non habere, his verbis: " plane tergiversatio eorum, qui subvertere fideicommissam libertatem velint, eo modo puniatur, ne ius patroni adquirant in eo, quem liberum esse nolunt". idem erit, si filiae adsignatus libertus sit: tutela quidem apud fratres remanebit, ut Marcellus notat, legitima autem hereditas ad sororem pertinebit.
Dig.26.4.2
Ulpianus 37 ad sab.
Legitimam tutelam capitis deminutione pupilli etiam ea, quae salva civitate contingit, amitti nulla dubitatio est.
Dig.26.4.3pr.
Ulpianus 38 ad sab.
Tutela legitima, quae patronis defertur e lege duodecim tabularum, non quidem specialiter vel nominatim delata est, sed per consequentias hereditatium, quae ex ipsa lege patronis datae sunt.

Dig.26.4.3.1 Ulpianus 38 ad sab.
Ergo manumissor ex lege duodecim tabularum tutor est, sive sponte manumisit sive etiam compulsus ex causa fideicommissi manumisit.
Dig.26.4.3.2
Ulpianus 38 ad sab.
Sed et si hac lege emit, ut manumitteret, et ex constitutione divi marci ad aufidium victorinum pervenit ad libertatem, dicendum est tutorem esse.
Dig.26.4.3.3
Ulpianus 38 ad sab.
Plane si forte rubriano senatus consulto pervenerit ad libertatem, non habebit tutorem eum qui rogatus est, sed orcinus libertus effectus ad familiam testatoris pertinebit. in qua specie incipit tutela ad liberos patroni primos pertinere, quae ad patronos non pertinuit: quod quidem in omnibus orcinis libertis locum habet testamento manumissis.
Dig.26.4.3.4
Ulpianus 38 ad sab.
Si duo pluresve manumittant, omnes tutores sunt: sed si mulier sit inter manumissores, dicendum est solos masculos fore tutores.
Dig.26.4.3.5
Ulpianus 38 ad sab.
Sed si aliquis ex patronis decesserit, tutela penes ceteros patronos est, quamvis ille filium reliquerit. sed et si ab hostibus fuerit captus, interim soli compatroni tutores sunt. simili modo et si in servitutem redactus sit, apparet ceteros esse tutores.
Dig.26.4.3.6
Ulpianus 38 ad sab.
Sed si omnes patroni decesserint, tunc tutela ad liberos eorum incipit pertinere.
Dig.26.4.3.7
Ulpianus 38 ad sab.
Proinde si alter ex patronis filium, alter nepotem reliquerit, utrum ad solum filium an vero et ad nepotem tutela pertineat, quia et nepos in familia patris sui proximus est? hoc apparebit ex legitimis hereditatibus: legitima autem hereditas ad solum filium pertinet. ergo et tutela ad solum filium descendit, post filium tunc ad nepotem.
Dig.26.4.3.8
Ulpianus 38 ad sab.
Quaeri potest, si patroni filius sit remotus vel excusatus, an nepoti tutela deferatur. et Marcellus in ea sententia est, ut succedi non posse scribat: idcirco enim abierunt tutela, ut alii in locum eorum dentur, non ut successio admittatur.
Dig.26.4.3.9
Ulpianus 38 ad sab.
Non tantum autem morte, verum etiam capitis deminutione successio debet in legitima tutela admitti: quare si proximior capite deminutus est, qui post eum est succedit in tutelae administratione.
Dig.26.4.3.10
Ulpianus 38 ad sab.
Si parens filium vel filiam vel nepotem vel neptem vel deinceps impuberes, quos in potestate habeat, emancipet, vicem legitimi tutoris sustinet:
Dig.26.4.4
Modestinus 4 diff.
Quo defuncto si liberi perfectae aetatis exsistant, fiduciarii tutores fratris vel sororis efficiuntur.
Dig.26.4.5pr.
Ulpianus 35 ad ed.
Legitimos tutores nemo dat, sed lex duodecim tabularum fecit tutores.
Dig.26.4.5.1
Ulpianus 35 ad ed.
Sed etiam hos cogi satisdare certum est, in tantum ut etiam patronum et patroni filium ceterosque liberos eius cogi rem salvam fore satisdare plerisque videatur. sed hoc causa cognita praetorem statuere debere melius est, utrum debeat satisdare patronus liberique eius an non, ut, si persona honesta sit, remittatur ei satisdatio et maxime, si substantia modica sit: si autem patroni persona vulgaris vel minus honesta sit, ibi dicendum est satisdationem locum habere: ut aut modus tutelae aut persona aut causa admittat satisdationem.
Dig.26.4.5.2
Ulpianus 35 ad ed.
In legitimis et in his, qui a magistratibus dantur, quaesitum est, an uni decerni tutela possit. et ait labeo et uni recte tutelam decerni: posse enim aliquos vel absentes vel furiosos esse: quae sententia utilitatis gratia admittenda est, ut uni decernatur administratio.
Dig.26.4.5.3
Ulpianus 35 ad ed.
An ergo et provocare se invicem secundum superiorem clausulam possint? et magis est, ut, si omnes satis non dederint vel si finita est satisdatio ( nonnumquam enim satisdatio ab eis non petitur, aut satis desinit esse cautum, aut magistratus municipales ab his quos dederint aut non potuerunt aut noluerunt satis exigere), posse dici etiam in his, quo casu cautum non est, admittendam provocationem.
Dig.26.4.5.4
Ulpianus 35 ad ed.
An ergo et in patronis idem sit dicendum, maxime ubi cessat satisdatio? et puto in patronis non oportere admitti provocationem nisi ex magna causa, ne quis spem successionis deminuat: nam si patrono tutela non fuerit commissa, poterit per compatronum damno adfici, qui solus rem pupilli male administrat.
Dig.26.4.5.5
Ulpianus 35 ad ed.
Si legitimus tutor capite minutus sit, dicendum est desinere eum esse tutorem et locum esse iudicio tutelae finita tutela.
Dig.26.4.6
Paulus 38 ad ed.
Intestato parente mortuo adgnatis defertur tutela. intestatus autem videtur non tantum is qui testamentum non fecit, sed et is qui testamento liberis suis tutores non dedit: quantum enim ad tutelam pertinet, intestatus est. idem dicemus, si tutor testamento datus adhuc filio impubere manente decesserit: nam tutela eius ad adgnatum revertitur.
Dig.26.4.7
Gaius 1 inst.
Sunt autem adgnati, qui per virilis sexus personas cognatione iuncti sunt, quasi a patre cognati, veluti frater eodem patre natus, fratris filius neposve ex eo, item patruus et patrui filius neposve ex eo.
Dig.26.4.8
Paulus 38 ad ed.
Si reliquero filium impuberem et fratrem et nepotem ex alio filio, constat utrosque esse tutores, si perfectae aetatis sunt, quia eodem gradu sunt.
Dig.26.4.9 Gaius 12 ad ed. provinc.
Si plures sunt adgnati, proximus tutelam nanciscitur et, si eodem gradu plures sint, omnes tutelam nanciscuntur.
Dig.26.4.10pr.
Hermogenianus 2 iuris epit.
Adgnato propior femina, quo minus sit impuberis adgnati tutor, non obicitur, ideoque patruus sororem consanguineam habentis fratris filii legitimus erit tutor, nec amita patruo magno vel matertera fratris filiis ne sint tutores obstat.
Dig.26.4.10.1
Hermogenianus 2 iuris epit.
Surdus et mutus nec legitimi tutores esse possunt, cum nec testamento nec alio modo utiliter dari possint.
Dig.26.4.11 Paulus 16 ad plaut.
Minus autem audiens potest.

Dig.26.5.0. De tutoribus et curatoribus datis ab his qui ius dandi habent, et qui et in quibus causis specialiter dari possunt.
Dig.26.5.1pr.
Ulpianus 39 ad sab.
Sive proconsul sive praeses sive etiam praefectus aegypti sive proconsulatum optineat provinciae vel temporis causa praeside defuncto vel quia ipsi provincia regenda commissa est, tutorem dare poterit.
Dig.26.5.1.1
Ulpianus 39 ad sab.
Legatus quoque proconsulis ex oratione divi marci tutorem dare potest.

Dig.26.5.1.2
Ulpianus 39 ad sab.
Quod autem permittitur tutorem dare provinciae praesidi, eis tantum permittitur, qui ^ cui^ sunt eiusdem provinciae vel ibidem domicilium habent.
Dig.26.5.2
Ulpianus 35 ad ed.
Cum quidam tutores dati appellassent, quidam autem non adessent, divus pius rescripsit dandum temporarium tutorem, qui tutela fungatur.

Dig.26.5.3
Ulpianus 36 ad ed. Ius dandi tutores datum est omnibus magistratibus municipalibus eoque iure utimur, sed illum, qui ab eodem municipio vel agro eiusdem municipii est.
Dig.26.5.4
Ulpianus 9 ad l. iul. et pap.
Praetor ipse se tutorem dare non potest, sicut nec pedaneus iudex nec compromissarius ex sua sententia fieri potest.
Dig.26.5.5
Gaius 12 ad ed. provinc.
Illud semper constitit praesidem posse tutorem dare tam absentem quam praesentem et tam praesenti quam absenti.
Dig.26.5.6
Ulpianus 8 de omn. trib.
Nec non ignoranti et invito.
Dig.26.5.7
Ulpianus 1 de omn. trib.
Non tantum ad dotem dandam nupturae curatorem dari oportet, verum etiam ei quoque, quae iam nupta est. sed et ad dotem augendam datur et mutandae quoque dotis gratia curator dari potest.
Dig.26.5.8pr.
Ulpianus 8 de omn. trib.
Nec mandante praeside alius tutorem dare poterit.
Dig.26.5.8.1
Ulpianus 8 de omn. trib.
Si praetor vel praeses provinciae in furore aut dementia constitutus dederit tutorem, non puto valere: quamvis enim praetor vel praeses sit nec furor ei magistratum abroget, attamen datio nullius erit momenti.
Dig.26.5.8.2
Ulpianus 8 de omn. trib.
Dari tutor omni die poterit.
Dig.26.5.8.3
Ulpianus 8 de omn. trib.
Furioso et furiosae et muto et surdo tutor vel curator a praetore vel praeside dari poterit.
Dig.26.5.9
Marcianus 9 inst.
Impuberi ad hereditatem adeundam ut tutor detur, ex causa permissum est.
Dig.26.5.10
Marcianus 5 reg.
Tutor si petitus fuerit habenti, sed absente eo quasi non habenti datus sit, datio nulla est: nam et quoquo modo in petitione tutoris si erratum fuerit in facti causa, maxime post constitutionem divorum fratrum non valet tutoris datio. Dig.26.5.11
Celsus 11 dig.
Curator pupillo vel pupillae non datur, si tutor eorum afuerit.
Dig.26.5.12pr.
Ulpianus 3 de off. procons.
His qui in ea causa sunt, ut superesse rebus suis non possint, dare curatorem proconsulem oportebit.
Dig.26.5.12.1
Ulpianus 3 de off. procons.
Nec dubitabit filium quoque patri curatorem dare: quamvis enim contra sit apud celsum et apud alios plerosque relatum, quasi indecorum sit patrem a filio regi, attamen divus pius instio celeri, item divi fratres rescripserunt filium, si sobrie vivat, patri curatorem dandum magis quam extraneum.
Dig.26.5.12.2
Ulpianus 3 de off. procons.
Divus pius matris querellam de filiis prodigis admisit, ut curatorem accipiant, in haec verba: " non est novum quosdam, etsi mentis suae videbuntur ex sermonibus compotes esse, tamen sic tractare bona ad se pertinentia, ut, nisi subveniatur is, deducantur in egestatem. eligendus itaque erit, qui eos consilio regat: nam aequum est prospicere nos etiam eis, qui quod ad bona ipsorum pertinet, furiosum faciunt exitum".

Dig.26.5.13pr. Papinianus 11 quaest.
Si impuberi libertas et hereditas per fideicommissum data sit et institutus adire nolit, senatus censuit eum, si impuberis nomine desideretur, adire cogendum, ut tamen pupillo pupillae tutor ab eo, cui ius dandi erit, detur, qui tutelam retineat, quoad restituatur hereditas et rem salvam fore ab herede caveatur. postea divus hadrianus, ut idem in eo servetur, cui directa libertas data fuerit, rescripsit.
Dig.26.5.13.1
Papinianus 11 quaest.
Quamvis autem a patrono rem salvam pupillo fore non facile cautio exigatur, tamen senatus pro extraneo haberi voluit eum, qui, quod in ipso fuit, etiam libertate privavit impuberem: et ius quidem liberti, quod habet, quia ex causa fideicommissi manumittit, non est ei ablatum, tutela vero sine vinculo cautionis non committitur. quid ergo si non caveat? non dubie tutela non erit apud patronum.
Dig.26.5.13.2
Papinianus 11 quaest.
Sed si puella duodecimum annum impleverit, tutor desinit esse: quoniam tamen minoribus annorum desiderantibus curatores dari solent, si curator patronus petatur, fides inquisitionis pro vinculo cedet cautionis.
Dig.26.5.14
Papinianus 12 quaest.
Libertus non aliis patroni patronaeve liberis tutor esse cogitur, quam qui iura patronatus sperare possunt.
Dig.26.5.15
Paulus 2 ad ed.
In omnem rem curator dandus est in eius tutoris locum, qui rei publicae causa afuit:
Dig.26.5.16
Paulus 73 ad ed. Nec ille desinit tutor esse. quod et in omnibus, qui ad tempus excusantur, iuris est.
Dig.26.5.17
Ulpianus 9 ad ed. Ei, qui de statu suo litigat, tutorem dari posse pomponius scribit et verum est, ut ita demum teneat datio, si liber est.
Dig.26.5.18
Ulpianus 61 ad ed.
In dando tutore ex inquisitione et in eum inquiritur, qui senator est: et ita severus rescripsit.
Dig.26.5.19pr.
Paulus 16 ad plaut.
Ubi absunt hi, qui tutores dare possunt, decuriones iubentur dare tutores, dummodo maior pars conveniat: ubi non est dubium, quin unum ex se dare possint.
Dig.26.5.19.1
Paulus 16 ad plaut.
Magistratus municipalis collegam suum quin dare tutorem possit, non est dubium.
Dig.26.5.20pr.
Modestinus 7 diff.
Ventri tutor a magistratibus populi romani dari non potest, curator potest: nam de curatore constituendo edicto comprehensum est.
Dig.26.5.20.1
Modestinus 7 diff.
Curatorem habenti quo minus alius curator detur, regula iuris non est impedimento.
Dig.26.5.21pr.
Modestinus 1 excus.
Eidenai dei tous arxontas, hoti kouratoras afylici gunaikas ou xeirotonysousin.
Dig.26.5.21.1
Modestinus 1 excus.
Ean mytyr epi tauty ty ahiresei graqy uhious klyronomous ean apoluvwsi tys tou patros ecousias, apoluventwn toutwn kai dia touto klyronomysantwn autos ho patyr kouratwr xeirotonyvynai ou dunatai, kan boulytai, hina my ally hodw touto hoper ouk yboulyvy hy diavemeny genytai. kai touto ohutws hupo tou veiou sebyrou nenomovetytai.
Dig.26.5.21.2
Modestinus 1 excus.
Alla kan tis apo gonewn kwluvy epitropeuein, touton oute xheirotoneisvai prosykei: kan xeirotonyveis my paraitysytai, kwluesvai auton epitropeuein menousys tys epitimias.
Dig.26.5.21.3
Modestinus 1 excus.
Tous en presbeiai ontas my xeirotoneitwsan epitropous y kouratoras ohi arxontes, epeidyper par' hon xronon presbeuousin, ho kindunos autois ou diaferei.
Dig.26.5.21.4
Modestinus 1 excus.
Ean eparxiakon anvrwpon presbeuonta ho en hrwmy arxwn dw epitropon, afevysetai.
Dig.26.5.21.5
Modestinus 1 excus.
Pros tois loipois dikaiois dei ton arxonta kai tous tropous twn mellontwn xeirotonyvysesvai skopein: oute gar ousia oute aciwma ohutws hikanon pros pistin, hws agavy proairesis kai xrystoi tropoi.
Dig.26.5.21.6
Modestinus 1 excus.
Dia pantos de malista touto paratyreitwsan ohi arxontes my xeirotonein tous boulomenous epirriptein ehautous, hina xeirotonyvwsi, kai argurion didontas: toutous gar kai kolasei hupeuvunous einai nenomovetytai.
Dig.26.5.22
Modestinus 5 excus.
Kai ohi my bouleutai bouleutwn paisi xeirotonountai epitropoi, hwsper kai bouleutai tois my ek bouleutwn.
Dig.26.5.23
Modestinus 4 pand.
Simul plures tutores dari possunt.
Dig.26.5.24
Paulus 9 resp.
" divi marcus et verus cornelio proculo. si quando desint in civitate, ex qua pupilli oriundi sunt, qui idonei videantur esse tutores, officium sit magistratuum inquirere ex vicinis civitatibus honestissimum quemque et nomina praesidi provinciae mittere, non ipsos arbitrium dandi sibi vindicare".
Dig.26.5.25
Paulus 10 resp.
Curatorem impuberi datum quacumque ex causa perseverare in diem pubertatis in eadem cura respondi: ergo post pubertatem alium curatorem sibi petere debebit.
Dig.26.5.26
Scaevola 2 resp.
Seiae egressae annos duodecim decreto praetoris ex inquisitione datus est tutor quasi minori: quaero an excusare se deberet. respondi secundum ea quae proponerentur neque excusationem necessariam esse neque obligari quod non gereret.
Dig.26.5.27pr.
Hermogenianus 2 iuris epit.
Pupillo, qui tam romae quam in provincia facultates habet, rerum quae sunt romae praetor, provincialium praeses tutorem dare potest.
Dig.26.5.27.1
Hermogenianus 2 iuris epit.
Libertino tutores liberti dandi sunt: sed et si ingenuus detur nec se excusaverit, tutor perseverabit.
Dig.26.5.28
Paulus 2 decr.
Romanius appulus ab iudice appellaverat dicens se non debuisse dari in tutela collegam ei, quem ipse, cum magistratus esset, nominasset suo periculo, ne in una tutela duplex periculum sustineret. decrevit imperator posse quem et fideiussorem pro tutore esse et nihilo minus tutorem dari: itaque detentus est in tutela.
Dig.26.5.29 Paulus l.S. de cogn.
Si peregre agant qui tutores vel curatores dati sunt, ut intra diem trigesimum notum his a magistratibus fiat, divus marcus rescripsit.

Dig.26.6.0. Qui petant tutores vel curatores et ubi petantur.
Dig.26.6.1
Modestinus 7 diff.
Matris sollicitudo in petendis filio tutoribus, non etiam curatoribus observatur, nisi quo casu impuberi curator petendus est.
Dig.26.6.2pr.
Modestinus 1 excus.
Ean ohi afylikes my exwsi tous ek twn nomwn kydemonas, ean men epitropwn dewntai dia tyn hylikian, dunantai aitysai autois epitropous katastavynai ohi te suggeneis kai ohi kat' epigamian ^ epigamin^ oikeioi gonewn arrenwn te kai vyleiwn: dunantai kai filoi twn gonewn kai trofeis autwn twn paidwn touto aitysai.

Dig.26.6.2.1
Modestinus 1 excus.
Hoi men oun alloi ek proairesews aitousin epitropous: eisi de tines ohis epanagkes estin aitein epitropous, ohion mytyr kai apeleuveroi: ek toutwn gar ahi men zymiountai, ohi de kai kolazontai, ean my aityswsi tous ek twn nomwn kydemonas. hy men gar mytyr ecelaunetai tys tou paidos nomimou klyronomias, hws ousa anacia labein klyron nomimon, my frontisasa autw katastavynai epitropon. kai ou monon ean my aitysy, alla kai, hon an aitysy, hosias xarin aitysy ton afevynai dunamenon, eita afeventos autou y kai apoblyventos allon my aitysy palin, y ecepitydes kakous aitysy. apeleuveroi de ek toutwn twn aitiwn katygoryventes epi tou hygoumenou kolazontai epistrefws, ean fainwntai y di' ameleian y dia kakian my ytykotes.
Dig.26.6.2.2
Modestinus 1 excus.
Ta de peri tys mytros proeirymena dyloutai en epistoly sebyrou, hys ta hrymata hupotetaktai. " divus severus cuspio rufino. omnem me rationem adhibere subveniendis pupillis, cum ad curam publicam pertineat, liquere omnibus volo. et ideo quae mater vel non petierit tutores idoneos filiis suis vel prioribus excusatis reiectisve non confestim aliorum nomina dederit, ius non habeat vindicandorum sibi bonorum intestatorum filiorum".
Dig.26.6.2.3
Modestinus 1 excus.
Ean mentoi tis y daneistys y legatarios y allyn anagkaian exy pros ton orfanon sustasin, autos men ouk aitysei epitropon tw orfanw, alla tous aitein dunamenous aciwsei aitysai, y ean ohutoi apoknyswsi, tote proselvwn tw hygoumenw auto touto erei, hina katastaventos epitropou nomimou he pros ton orfanon genytai sustasis.
Dig.26.6.2.4
Modestinus 1 excus.
Tauta men peri epitropwn: kouratoras de heautois aitysousin ohi afylikes, ean men parwsi, di' heautwn: ean de apodymy tis autwn, aitysei dia frontistou.
Dig.26.6.2.5
Modestinus 1 excus.
Ei de allos aitysai kouratora dunatai tw afyliki, ezytyvy. kai oulpianos ho kratistos ohutws grafei, hws deon allon autw my aitein, alla auton heautw, et apud paulum libro nono responsorum ita relatum est curatorem ignorante nec mandante pupilla non recte ei a tutore petitum videri periculumque eorum, quae curator non iure datus gessit, non sine ratione eum qui petit cogendum agnoscere. et alia parte eiusdem libri ita respondit, si matris iudicium princeps secutus curatores filiae eius dedit, periculum administrationis eorum eam respicere debere.
Dig.26.6.2.6
Modestinus 1 excus.
Ohi hopwsoun afeventes di' excusationos tys epitropys anagkyn ouk exousin aitein tois orfanois epitropon, hws fysi sebyrou kai antwninou diatacis.
Dig.26.6.3
Paulus 10 resp.
Decreto decurionum et ipsum magistratum curatorem dari potuisse respondi.
Dig.26.6.4pr.
Tryphonus 13 disp. Credendum est et eam matrem constitutione contineri, quae a patre non legitime tutores testamento vel codicillis datos filiis impuberibus non postulavit decreto confirmari.
Dig.26.6.4.1
Tryphonus 13 disp.
Sin autem idoneis datis tutoribus pluribus unus eorum vel decessit vel temporalem excusationem accepit, mater, quae propterea in loco illius alium non petit, quia numerus reliquorum administrationi tutelae sufficiebat, incidit quidem in verba constitutionis, sed sententia excusatur.
Dig.26.6.4.2
Tryphonus 13 disp.
Sed si suspecto tutore pupilli accusato decretum erit ei adiungi alios, mater eos quoque petere debet et, si non petit, incidet in sententiam constitutionis.
Dig.26.6.4.3
Tryphonus 13 disp.
Haec autem mater ab omni quidem bonorum vindicatione intestatorum filiorum repellitur. si vero maritus ei fideicommissum a filio reliquerit, cui mulier non petit tutorem, " si sine liberis decesserit", vel sub hac ipsa condicione " si intestatus mortuus erit", fideicommissi petitio, quae ex alieno iudicio descendit, non est perempta.
Dig.26.6.4.4
Tryphonus 13 disp.
Quae autem suspectum tutorem non fecit, nec verbis nec sententia constitutionis in poenam incidit, quod eiusmodi facta diiudicare et aestimare virilis animi est et potest etiam delicta ignorare mater, satisque est eam petisse talem, qui inquisitione per praetorem habita idoneus apparuit. et ideo nec iudicium eius sufficit ad eligendos tutores, sed inquisitio fit, etiamsi maxime in bona propria liberis suis testamento tutores dederit.

Dig.26.7.0. De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non et de agentibus vel conveniendis uno vel pluribus.
Dig.26.7.1pr.
Ulpianus 35 ad ed.
Gerere atque administrare tutelam extra ordinem tutor cogi solet.
Dig.26.7.1.1
Ulpianus 35 ad ed. Ex quo scit se tutorem datum si cesset tutor, suo periculo cessat: id enim a divo marco constitutum est, ut, qui scit se tutorem datum nec excusationem si quam habet allegat intra tempora praestituta, suo periculo cesset. 1. Dig.26.7.1.2
Ulpianus 35 ad ed.
Sufficit tutoribus ad plenam defensionem, sive ipsi iudicium suscipiant sive pupillus ipsis auctoribus, nec cogendi sunt tutores cavere, ut defensores solent. licentia igitur erit, utrum malint ipsi suscipere iudicium an pupillum exhibere, ut ipsis auctoribus iudicium suscipiatur: ita tamen, ut pro his, qui fari non possunt vel absint, ipsi tutores iudicium suscipiant, pro his autem, qui supra septimum annum aetatis sunt et praesto fuerint, auctoritatem praestent.
Dig.26.7.1.3
Ulpianus 35 ad ed.
In causis autem adultorum licentia erit agentibus vel ipsum adultum praesentem in iudicium vocare, ut consensu curatoris conveniatur, vel contra curatorem agere, ut ipse litem suscipiat. in absentibus autem adultis omnimodo contra curatorem agendum.
Dig.26.7.1.4
Ulpianus 35 ad ed.
Non denegari autem neque tutoribus neque curatoribus etiam debitores pupillorum vel adultorum ex persona sua prospectu officii in iudicium vocare vel eis hoc facientibus suum accommodare consensum.
Dig.26.7.2pr.
Ulpianus 9 ad ed.
Si tutor condemnavit sive ipse condemnatus est, pupillo et in pupillum potius actio iudicati datur et maxime, si non se liti optulit, sed cum non posset vel propter absentiam pupilli vel propter infantiam auctor ei esse ad accipiendum iudicium. et hoc etiam divus pius rescripsit et exinde multis rescriptis declaratum est in pupillum dandam actionem iudicati semper tutore condemnato, nisi abstineatur: tunc enim nec in tutorem nec in pupillum. nec pignora tutoris capienda esse saepe rescriptum est.
Dig.26.7.2.1
Ulpianus 9 ad ed.
Amplius Marcellus libro vicesimo primo digestorum scribit et si satisdedit tutor, mox abstinuit pupillus, fideiussoribus quoque eius debere subveniri: sed et si pupillus non abstinuit, quemadmodum ipsi, ita et fideiussoribus eius subveniri, maxime si pro absente pupillo vel pro infante satisdedit.
Dig.26.7.3pr.
Ulpianus 35 ad ed.
Si plures curatores dati sunt, pomponius libro sexagesimo octavo ad edictum scripsit ratum haberi debere etiam quod per unum gestum est: nam et in furiosi curatoribus, ne utilitates furiosi impediantur, praetor uni eorum curationem decernet ratumque habebit, quod per eum sine dolo malo gestum est.
Dig.26.7.3.1
Ulpianus 35 ad ed.
Si parens vel pater qui in potestate habet destinaverit testamento, quis tutorum tutelam gerat, illum debere gerere praetor putavit, meritoque parentis statur voluntati, qui utique recte filio prospexit. tantundem praetor facit et de his, quos parens destinavit testamento, ipse autem confirmavit, ut, si parens declaravit, quem velit tutelam administrare, ille solus administret.
Dig.26.7.3.2
Ulpianus 35 ad ed.
Ceteri igitur tutores non administrabunt, sed erunt hi, quos vulgo honorarios appellamus. nec quisquam putet ad hos periculum nullum redundare: constat enim hos quoque, excussis prius facultatibus eius qui gesserit, conveniri oportere: dati sunt enim quasi observatores actus eius et custodes, imputabiturque eis quandoque, cur, si male eum conversari videbant, suspectum eum non fecerunt. adsidue igitur et rationem ab eo exigere eos oportet et sollicite curare, qualiter conversetur, et si pecunia sit, quae deponi possit, curare, ut deponatur ad praediorum comparationem: blandiuntur enim sibi, qui putant honorarios tutores omnino non teneri: tenentur enim secundum ea quae supra ostendimus.
Dig.26.7.3.3
Ulpianus 35 ad ed.
Quamvis autem ei potissimum se tutelam commissurum praetor dicat, cui testator delegavit, attamen nonnumquam ab hoc recedet, ut puta si pater minus penso consilio hoc fecit, forte minor viginti quinque annis, vel eo tempore fecit, quo iste tutor bonae vitae vel frugi videbatur, deinde postea idem coepit male conversari ignorante testatore, vel si contemplatione facultatium eius res ei commissa est, quibus postea exutus est.
Dig.26.7.3.4
Ulpianus 35 ad ed.
Nam et si unum pater dederit tutorem, nonnumquam ei adiunguntur curatores: nam imperator noster cum patre rescripsit, cum duos quis libertos suos tutores dedisset, unum rerum italicarum, alium rerum africanarum, curatores eis adiungendos, nec patris secuti sunt voluntatem.
Dig.26.7.3.5
Ulpianus 35 ad ed.
Quod in tutoribus scriptum est, et in curatoribus erit observandum, quos pater testamento destinavit a praetore confirmandos.
Dig.26.7.3.6
Ulpianus 35 ad ed.
Apparet igitur praetori curae fuisse, ne tutela per plures administretur, quippe etsi pater non destinaverit quis gerere debeat, attamen id agit, ut per unum administretur: sane enim facilius unus tutor et actiones exercet et excipit.
Dig.26.7.3.7
Ulpianus 35 ad ed.
Ne per multos tutela spargatur, si non erit a testatore electus tutor aut gerere nolet, tum is gerat, cui maior pars tutorum tutelam decreverit: praetor igitur iubebit eos convocari aut, si non coibunt aut coacti non decernent, causa cognita ipse statuet, quis tutelam geret.
Dig.26.7.3.8
Ulpianus 35 ad ed.
Plane si non consentiant tutores praetori, sed velint omnes gerere, quia fidem non habeant electo nec patiuntur succedanei esse alieni periculi, dicendum est praetorem permittere eis omnibus gerere.
Dig.26.7.3.9
Ulpianus 35 ad ed.
Item si dividi inter se tutelam velint tutores, audiendi sunt, ut distribuatur inter eos administratio.
Dig.26.7.4
Ulpianus 9 ad ed.
Vel in partes vel in regiones, et si ita fuerit divisa, unusquisque exceptione summovebitur pro ea parte vel regione, quam non administrat.
Dig.26.7.5pr.
Ulpianus 35 ad ed.
Ita autem depositioni pecuniarum locus est, si ea summa corradi, id est colligi possit, ut comparari ager possit: si enim tam exiguam esse tutelam facile probatur, ut ex nummo refecto praedium puero comparari non possit, depositio cessat. quae ergo tutelae quantitas depositionem inducat, videamus. et cum causa depositionis exprimatur, ut praedia pupillis comparentur, manifestum est, ut ad minimas summas non videatur pertinere: quibus modus praefiniri generaliter non potest, cum facilius causa cognita per singulos possit examinari. nec tamen auferenda facultas est etiam minores summas interdum deponi postulare, si suspecti tutores esse videantur.
Dig.26.7.5.1
Ulpianus 35 ad ed.
Gessisse autem videtur tutor, qui quid omnino pupillare attigit etiamsi modicum, cessantque partes eorum, qui solent cessantes cogere administrare.
Dig.26.7.5.2
Ulpianus 35 ad ed.
Quod si posteaquam gessit, tunc se gestu abstinuit, etiam suspecti postulatio succedit.
Dig.26.7.5.3
Ulpianus 35 ad ed.
Quod si quis tutelam mandaverit gerendam gestaque fuerit ab eo cui mandatum est, locus erit tutelae actioni: videtur enim gessisse qui per alium gessit. quod si non accessit is cui mandatum est, utili actioni convenitur.
Dig.26.7.5.4
Ulpianus 35 ad ed.
Debitor patris, qui tutelam administravit filii, tutealae iudicio tenebitur etiam ob id quod patri debuit. Dig.26.7.5.5
Ulpianus 35 ad ed.
Si tutor pupillum suum puberem factum non admonuerit, ut sibi curatores peteret ( sacris enim constitutionibus hoc facere iubetur qui tutelam administravit), an tutelae iudicio teneatur? et magis puto sufficere tutelae iudicium, quasi conexum sit hoc tutelae officio, quamvis post pubertatem admittatur.
Dig.26.7.5.6
Ulpianus 35 ad ed.
Post completum vicesimum quintum annum aetatis si nondum rationes redditae sunt nec ad causam instrumenta pertinentia, fidei ac verecundiae curatorum convenit, ut consilio suo coeptam litem perficiant. si igitur cessent in his quae constituta sunt faciendis, magis puto sufficere negotiorum gestorum iudicium etiam si iam actum est, si tamen huius rei ratio reddita non est. Dig.26.7.5.7
Ulpianus 35 ad ed.
Iulianus libro vicesimo primo digestorum huiusmodi speciem proponit: quidam decedens filiis suis dederat tutores et adiecerat: " eosque aneclogistos esse volo". et ait iulianus tutores, nisi bonam fidem in administratione praestiterint, damnari debere, quamvis testamento comprehensum sit, ut aneclogisti essent: nec eo nomine ex causa fideicommissi quicquam consequi debebunt, ut ait iulianus, et est vera ista sententia: nemo enim ius publicum remittere potest huiusmodi cautionibus nec mutare formam antiquitus constitutam. damnum vero, quodcumque ex tutela quis senserit, et legari et per fideicommissum ei relinqui potest.
Dig.26.7.5.8
Ulpianus 35 ad ed.
Papinianus libro quinto responsorum ita scribit: pater tutelam filiorum consilio matris geri mandavit et eo nomine tutores liberavit. non idcirco minus officium tutorum integrum erit, sed viris bonis conveniet salubre consilium matris admittere, tametsi neque liberatio tutoris neque voluntas patris aut intercessio matris tutoris officium infringat.
Dig.26.7.5.9
Ulpianus 35 ad ed.
Usque adeo autem licet tutoribus patris praeceptum neglegere, ut, si pater caverit, ne quid rei suae distraheretur vel ne mancipia distrahantur vel ne vestis vel ne domus vel ne aliae res periculo subiectae, liceat eis contemnere hanc patris voluntatem.
Dig.26.7.5.10
Ulpianus 35 ad ed.
Ex quo innotuit tutori se tutorem esse, scire debet periculum tutelae ad eum pertinere. innotescere autem qualiterqualiter sufficit, non utique testato eum conveniri: nam etsi citra testationem, scilicet undecumque cognovit, nulla dubitatio est, quin debeat periculum ad ipsum respicere.
Dig.26.7.6
Ulpianus 36 ad ed.
Hoc autem, quod cognovit tutor, pupillus probare debebit.
Dig.26.7.7pr.
Ulpianus 35 ad ed.
Tutor, qui repertorium non fecit, quod vulgo inventarium appellatur, dolo fecisse videtur, nisi forte aliqua necessaria et iustissima causa allegari possit, cur id factum non sit. si quis igitur dolo inventarium non fecerit, in ea condicione est, ut teneatur in id quod pupilli interest, quod ex iureiurando in litem aestimatur. nihil itaque gerere ante inventarium factum eum oportet, nisi id quod dilationem nec modicam exspectare possit.
Dig.26.7.7.1
Ulpianus 35 ad ed.
Si tutor cessaverit in distractione earum rerum quae tempore depereunt, suum periculum facit: debuit enim confestim officio suo fungi. quid si contutores exspectabat vel differentes vel etiam volententes se excusare, an ei ignoscatur? et non facile ignoscetur: debuit enim partibus suis fungi non quidem praecipiti festinatione, sed nec moratoria cunctatione.
Dig.26.7.7.2
Ulpianus 35 ad ed.
Competet adversus tutores tutelae actio, si male contraxerint, hoc est si praedia comparaverint non idonea per sordes aut gratiam. quid ergo si neque sordide neque gratiose, sed non bonam condicionem elegerint? recte quis dixerit solam latam neclegentiam eos praestare in hac parte debere.
Dig.26.7.7.3
Ulpianus 35 ad ed.
Si post depositionem pecuniae comparare praedia tutores neglexerunt, incipient in usuras conveniri: quamquam enim a praetore cogi eos oportet ad comparandum, tamen, si cessent, etiam usuris plectendi sunt tarditatis gratia, nisi si per eos factum non est quo minus compararent.
Dig.26.7.7.4
Ulpianus 35 ad ed.
Pecuniae, quam in usus suos converterunt tutores, legitimas usuras praestant, sed hoc ita demum, si evidenter doceantur pecuniam in usus suos convertisse: ceterum non utique qui non faeneravit vel non deposuit, in suos usus vertit, et ita divus severus decrevit. doceri igitur debet in usus suos pecuniam vertisse.
Dig.26.7.7.5
Ulpianus 35 ad ed.
Vertisse in suos usus non accipimus eum, qui debitor patris pupilli fuit, deinde ipse sibi non solvit: hic enim eas usuras praestabit, quas patri promiserat.
Dig.26.7.7.6
Ulpianus 35 ad ed.
Si tutor pecuniam pupillarem suo nomine faeneravit, ita demum cogetur usuras quas percepit praestare, si suscipiat pupillus ceterorum nominum periculum.
Dig.26.7.7.7
Ulpianus 35 ad ed.
Si deponi oporteat pecunias ad praediorum comparationem, si quidem factum est, usurae non current: sin vero factum non est, si quidem nec praeceptum est, ut deponantur, pupillares praestabuntur, si praeceptum est et neglectum, de modo usurarum videndum est. et solent praetores comminari, ut, si non fiat depositio vel quanto tardius fiat, legitimae usurae praestentur: si igitur comminatio intercessit, iudex qui quandoque cognoscet decretum praetoris sequetur.
Dig.26.7.7.8
Ulpianus 35 ad ed.
Idem solent facere praetores etiam circa eos tutores, qui negant habere ad alendos pupillos penes se aliquid, ut quidquid constiterit penes eos esse, eius gravissima usura pendatur: et hoc persequi oportere iudicem palam est cum et alia poenae adiectione.
Dig.26.7.7.9
Ulpianus 35 ad ed.
Residuarum autem summarum pupillares usuras pendi oportet.
Dig.26.7.7.10
Ulpianus 35 ad ed.
Quae autem sunt pupillares usurae, videndum est. et apparet hanc esse formam usurarum, ut eius quidem pecuniae, quam quis in usus suos convertit, legitimam usuram praestet. sed et si negavit apud se esse pecuniam et praetor pronuntiavit contra eum, legitimas solvere debebit, vel si moram depositioni fecit et praetor irrogavit ei legitimas. sed et si, dum negat aliquam quantitatem penes se esse, pupillis ad onera sua expedienda imposuit necessitatem mutuam pecuniam legitimis usuris accipiendi, tenebitur in legitimis. item si a debitoribus legitimas exegit. ex ceteris causis secundum morem provinciae praestabit usuras aut quincunces aut trientes aut si quae aliae leviores in provincia frequentantur.
Dig.26.7.7.11
Ulpianus 35 ad ed.
Usurae a tutoribus non statim exiguntur, sed interiecto tempore ad exigendum et ad collocandum duum mensum, idque in iudicio tutelae servari solet: quod spatium seu laxamentum temporis tribui non oportet his, qui nummos impuberum vel adulescentium in suos usus converterunt.
Dig.26.7.7.12
Ulpianus 35 ad ed.
Si usuras exactas tutor vel curator usibus suis retinuerint, earum usuras agnoscere eos oportet: sane enim parvi refert, utrum sortem pupillarem an usuras in usus suos converterint.
Dig.26.7.7.13
Ulpianus 35 ad ed.
Pecuniae, quae in arca fuit, etiam heredes curatoris tamdiu usuras praestabunt, quamdiu non interpellaverint, ut loco defuncti curator constituatur.
Dig.26.7.7.14
Ulpianus 35 ad ed.
Si tutor pro contutore condemnetur, an etiam in usuras condemnandus sit, quaeritur. et placet, ut multis rescriptis continetur et papinianus libro duodecimo quaestionum ait, etiam in usuras eum condemnandum, si suspectum facere supersedit, et quidem eas demum usuras cogendum praestare, quas etiam suae administrationis cogitur.
Dig.26.7.7.15
Ulpianus 35 ad ed.
Sciendum est tutorem et post officium finitum usuras debere in diem, quo tutelam restituit.
Dig.26.7.8
Ulpianus 23 ad ed.
Si tutelae agat is, cuius tutela administrata est, dicendum est nonnumquam diem creditae pecuniae exspectandam, si forte tutor pecunias crediderit pupilli nomine, quarum exigendarum dies nondum venit. sane quod ad pecunias attinet, ita demum verum est, si potuit et debuit credere: ceterum si non debet credere, non exspectabitur.
Dig.26.7.9pr.
Ulpianus 36 ad ed.
Quotiens tutor pecuniam pupillarem faenori dat, stipulatio hoc ordine facienda est. stipulari enim debet aut pupillus aut servus pupilli: quod si neque pupillus eius aetatis erit, ut stipulari possit, neque servum habebit, tunc ipse tutor quive in eius potestate erit, quo casu iulianus saepissime scripsit utilem actionem pupillo dandam. sed et si absens sit pupillus, oportere tutorem suo nomine stipulari nequaquam ambigendum est.
Dig.26.7.9.1
Ulpianus 36 ad ed.
Si pater familias eum, pro quo fideiussit, tutorem dederit filio suo, officio tutoris convenit, ut, cum dies pecuniae praeterierit, creditori debitum solvat: et ideo cessante eo si pupillus suae tutelae factus solverit ex causa fideiussoria, non solum mandati, sed etiam tutelae agere poterit: hoc enim ei imputatur, cur pro se non solverit. quod si in diem debitor fuit iste tutor, quibusdam videtur non venire in tutelae iudicium, si modo is dies post tutelam finitam supervenit: quod si dies adhuc durante tutela venit, putant omnimodo devolvi in tutelae iudicium. ego et hoc et superius ita verum puto, si facultatibus labi tutor coepit: ceterum si idoneus tutor fuit, nihil venire in tutelae iudicio. nec quisquam putet nullum effectum hoc habere: namque si quis dixerit in tutelae iudicium devolvi, et privilegio locus est et fideiussores tenebuntur, si rem salvam fore cautum est.
Dig.26.7.9.2
Ulpianus 36 ad ed.
Item si temporali actione fuit obligatus tutor, dicendum est locum esse tutelae iudicio, ut perpetua actio sit.
Dig.26.7.9.3
Ulpianus 36 ad ed.
Et generaliter quod adversus alium praestare debuit pupillo suo, id adversus se quoque praestare debet, fortassis et plus: adversus alios enim experiri sine actione non potuit, adversus se potuit.
Dig.26.7.9.4
Ulpianus 36 ad ed.
Sed si sub usuris gravioribus patri pupilli pecuniam debuit quam sint pupillares, videndum est, an ei aliquid imputetur. et si quidem solvit, nihil est quod ei imputetur: potuit enim solvere nec onerare se usuris: si vero non solvit, usuras cogendus est agnoscere, quas a se exigere debuit.

Dig.26.7.9.5
Ulpianus 36 ad ed. Sicut autem solvere tutor quod debet, ita et exigere quod sibi debetur potest, si creditor fuit patris pupilli: nam et sibi solvere potest, si modo fuit pecunia unde solvat, et si usurae fuerunt graviores quae ei debebantur, relevabitur eis pupillus, quia tutor se potuit liberare, sicut aliis quoque solvere et potuit et debuit.
Dig.26.7.9.6
Ulpianus 36 ad ed.
Nec utique necesse habet, si conveniatur, per iudicem solvere, idcircoque si mala causa pupillaris est, denuntiare sibi verum debet. denique imperator antoninus cum patre etiam honoraria eos imputare pupillo prohibuit, si supervacaneam litem instituissent, cum convenirentur a vero creditore: nec enim prohibentur tutores bonam fidem agnoscere.
Dig.26.7.9.7
Ulpianus 36 ad ed.
Non tantum autem sibi solvere tutor, verum etiam sibi creditam pecuniam scribere potest, ut Marcellus libro octavo digestorum scripsit, seque mutua pecunia poterit obligare sibi mutuam proscribendo.
Dig.26.7.9.8
Ulpianus 36 ad ed.
Constat eum, qui ad augmentum datur, ut puta ad bona materna quae postea accesserunt vel ad quid aliud augmentum, administrare bona pristina non solere. si autem suspectum facere priorem tutorem supersedit vel satis ab eo exigere, plectetur.
Dig.26.7.9.9
Ulpianus 36 ad ed.
Per contrarium autem qui datus est simpliciter tutor pupillo vel curator, si quid postea augmenti accesserit, periculo tenetur, quamvis soleat ad augmentum dari curator: quae res non facit, ut ipsa augmenta non pertineant ad curam priorum, ad quos omnis utilitas pupillorum debet pertinere. sive igitur datus est, communicatur periculum cum prioribus, sive datus non est, tenetur administrationis necessitate is qui antea erat datus.
Dig.26.7.10
Ulpianus 49 ad ed.
Generaliter quotienscumque non fit nomine pupilli quod quivis pater familias idoneus facit, non videtur defendi: sive igitur solutionem sive iudicium sive stipulationem detrectat, defendi non videtur.
Dig.26.7.11
Ulpianus 33 ad ed.
Circa pupillum, cuius tutor servus erat pronuntiatus, divus pius rescripsit in rebus, quas ex pecunia pupilli servus comparaverat, dominum non posse uti praerogativa deductionis. quod et in curatore observandum est.
Dig.26.7.12pr.
Paulus 38 ad ed.
Cum plures tutelam gerunt, nulli eorum in contutorem actio pupilli nomine datur.
Dig.26.7.12.1
Paulus 38 ad ed.
Quae bona fide a tutore gesta sunt, rata habentur etiam ex rescriptis traiani et hadriani: et ideo pupillus rem a tutore legitime distractam vindicare non potest: nam et inutile est pupillis, si administratio eorum non servatur, nemine scilicet emente. nec interest, tutor solvendo fuerit nec ne, cum, si bona fide res gesta sit, servanda sit, si mala fide, alienatio non valet.
Dig.26.7.12.2
Paulus 38 ad ed.
Nimium est licere tutori respectu existimationis pupilli erogare ex bonis eius, quod ex suis non honestissime fuisset erogaturus.
Dig.26.7.12.3
Paulus 38 ad ed.
Cum tutor non rebus dumtaxat, sed etiam moribus pupilli praeponatur, imprimis mercedes praeceptoribus, non quas minimas poterit, sed pro facultate patrimonii, pro dignitate natalium constituet, alimenta servis libertisque, nonnumquam etiam exteris, si hoc pupillo expediet, praestabit, sollemnia munera parentibus cognatisque mittet. sed non dabit dotem sorori alio patre natae, etiamsi aliter ea nubere non potuit: nam etsi honeste, ex liberalitate tamen fit, quae servanda arbitrio pupilli est.
Dig.26.7.12.4
Paulus 38 ad ed.
Si tutor pecuniam pupillarem credere non potuit, quod non erat cui crederet, pupillo vacabit.
Dig.26.7.13pr.
Gaius 12 ad ed. provinc.
Tutor secundum dignitatem facultatesque pupilli modum servorum aestimare debet, qui circa eum futuri sunt.
Dig.26.7.13.1
Gaius 12 ad ed. provinc.
Non est audiendus tutor, cum dicat ideo cessasse pupillarem pecuniam, quod idonea nomina non inveniret, si arguatur eo tempore suam pecuniam bene collocasse.
Dig.26.7.13.2
Gaius 12 ad ed. provinc.
In solvendis legatis et fideicommissis attendere debet tutor, ne cui non debitum solvat, nec nuptiale munus matri pupilli vel sorori mittere. aliud est, si matri forte aut sorori pupilli tutor ea quae ad victum necessaria sunt praestiterit, cum semet ipsa sustinere non possit: nam ratum id habendum est: nec enim eadem causa est eius, quod in eam rem impenditur et quod muneris legatorumve nomine erogatur.
Dig.26.7.14
Paulus 8 brev.
Etiam contutoris factum imputatur collegae, si potuit et debuit suspectum facere: interdum et si debuit satis petere: nam si idoneus subito lapsus est, nihil collegae imputari potest.
Dig.26.7.15
Paulus 2 sent.
Si tutor constitutus quos invenerit debitores non convenerit ac per hoc minus idonei efficiantur, vel intra sex primos menses pupillares pecunias non collocaverit, ipse in debitam pecuniam et in usuras eius pecuniae quam non faeneravit convenitur.
Dig.26.7.16
Paulus 6 ad sab.
Cum quaeritur iudicio tutelae, quae nomina a tutore facta agnoscere pupillus debeat, Marcellus putabat, si tutor pecuniam pupilli mutuam dedisset et suo nomine stipulatus esset, posse dici nomina integra pupillo salva esse, deperdita et male contracta ad tutorem pertinere. sed verius se putare posse tutorem eam condicionem adulescenti deferre, ut id quod gessisset tutor in contrahendis nominibus aut in totum agnoscere aut a toto recedere, ita ut perinde esset ac si tutor sibi negotium gessisset. idem est et si pupilli nomine credidisset.
Dig.26.7.17
Pomponius 17 ad sab.
Qui iussus est ab eo, qui ius iubendi habet, tutelam gerere, si cessasset, ex quo iussus est indemnem pupillum praestare debebit, non ex quo tutor esse coepit.
Dig.26.7.18pr.
Iulianus 21 dig.
Qui tutor negotia pupilli gessit, quamvis in nulla re auctor pupillo fuerit, quin tutelae iudicio teneatur, dubitari non oportet: quid enim prohibet ita patrimonium pupilli compositum esse, ut nihil gerere necesse sit, in quo tutoris auctoritas interponi debeat?
Dig.26.7.18.1
Iulianus 21 dig.
Ex duobus tutoribus si cum altero actum fuerit, alter non liberabitur.
Dig.26.7.19
Ulpianus 1 resp.
Actus sui rationem concuratori reddere non esse compellendum: sed nisi cum eo administrationem communicet aut si non ex fide curam gerat, suspectum postulari posse.
Dig.26.7.20
Ulpianus 5 de off. procons.
Tutor vel curator, cuius iniusta appellatio pronuntiata erit cuiusve excusatio recepta non sit, ex quo accedere ad administrationem debuit erit obligatus.
Dig.26.7.21
Marcellus l.S. resp.
Lucius titius gaium seium filium familias testamento filio suo tutorem dedit: gaius seius sciente et consentiente patre tutelam administravit: quaero, an defuncto gaio seio actio tutelae adversus patrem eius et in quantum competat. Marcellus respondit secundum ea quae proposita essent actione de peculio et de in rem verso patrem teneri: nec multum videri in hoc casu facere patris scientiam et consensum ad obligandum eum in solidum, nisi forte contutore vel alio quo volente eum facere suspectum intercessit et quasi in se periculum recepit.
Dig.26.7.22
Paulus 3 ad ed.
Tutor ad utilitatem pupilli et novare et rem in iudicium deducere potest: donationes autem ab eo factae pupillo non nocent.
Dig.26.7.23
Ulpianus 9 ad ed.
Vulgo observatur, ne tutor caveat ratam rem pupillum habiturum, quia rem in iudicium deducit. quid tamen si dubitetur, an tutor sit vel an duret tutor vel an gestus illi commissus sit? aequum est adversarium non decipi. idem et in curatore est, ut iulianus scripsit.
Dig.26.7.24pr.
Paulus 9 ad ed.
Decreto praetoris actor constitui periculo tutoris solet, quotiensque aut diffusa negotia sint aut dignitas vel aetas aut valetudo tutoris id postulet: si tamen nondum fari pupillus potest, ut procuratorem facere possit, aut absens sit, tunc actor necessario constituendus est.
Dig.26.7.24.1
Paulus 9 ad ed.
Si duobus simul tutela gerenda permissa est vel a parente vel a contutoribus vel a magistratibus, benigne accipiendum est etiam uni agere permissum, quia duo simul agere non possunt.
Dig.26.7.25
Ulpianus 13 ad ed.
Si minoris actum fuerit cum tutoribus adsistentibus curatoribus et pupillus ob hoc egerit cum curatoribus et ei sint condemnati in id quod sua intererat minoris tutores culpa eorum condemnatos non esse: an restitutio adversus tutores cesset? et papinianus responsorum libro secundo ait nihilo minus posse restitui et idcirco curatores, si nondum iudicatum fecerunt, posse provocantes per exceptionem doli consequi, ut eis mandentur adversus tutores actiones. quid tamen si iam fecerunt iudicatum curatores? proderit hoc tutoribus, quoniam nihil minori abest, qui de praeda magis quam de damno sollicitus est, nisi forte mandare actiones paratus sit curatoribus.
Dig.26.7.26
Paulus 24 ad ed.
Cum curatore et pro tutore etiam manente administratione agi potest.
Dig.26.7.27
Paulus 7 ad plaut.
Tutor, qui tutelam gerit, quantum ad providentiam pupillarem domini loco haberi debet.
Dig.26.7.28pr.
Marcellus 8 dig.
Tutor pro pupillo in iudicium vocatus sollemniter cavit: si inter moras puer ad pubertatem pervenit, non est cogendus accipere iudicium.
Dig.26.7.28.1
Marcellus 8 dig.
Tutor, qui post pubertatem pupilli negotiorum eius administratione abstinuit, usuras praestare non debet ex quo optulit pecuniam: quin etiam iustius mihi videtur eum per quem non stetit, quo minus conventus restitueret tutelam, ad praestationem usurarum non compelli. ulpianus notat: non sufficit optulisse, nisi et deposuit obsignatam tuto in loco,
Dig.26.7.29
Marcellus 8 dig.
Maximeque heredem tutoris: nam periniquum est eum, cui forte post viginti annos vel amplius in mentem venit tutelam reposcere, etiam usuras postulare.
Dig.26.7.30
Marcellus 21 dig.
Tutoris praecipuum est officium, ne indefensum pupillum relinquat.
Dig.26.7.31
Modestinus 1 excus.
Divi severus et antoninus augusti sergio iuliano. " forma, qua singuli tutores, prout quisque gessit tutelam, nonnunquam in solidum tenentur, dumtaxat intra pubertatis tempora locum habet, non etiam si post pubertatem administraverint".
Dig.26.7.32pr.
Modestinus 6 resp.
Sine herede tutor decessit: quaero, an curator pupillo datus, cum neque inventaria neque alia instrumenta a fideiussore tutoris exhibeantur, possit eundem fideiussorem convenire ex stipulatione, quanti pupilli interest. modestinus respondit in id quod tutor conveniri potuit, fideiussorem quoque conveniri posse.
Dig.26.7.32.1
Modestinus 6 resp.
Modestinus respondit damnum si quod accidit eo, quia cautiones soluti vectigalis inventae non sunt, ad tutorem, cuius nulla culpa admissa proponitur, minime pertinere.
Dig.26.7.32.2
Modestinus 6 resp.
Modestinus respondit tutorem eorum redituum nomine rationem pupillae reddere debere, qui ex fundo bona fide percipi potuerunt.
Dig.26.7.32.3
Modestinus 6 resp.
Item respondit, si minus a servo tutor percepit, quam bona fide ex fundo percipi potuit, ex eo, de quo pupillae sit obstrictus, quantum ex peculio servi servari possit, eidem tutori proficere debere, scilicet si non perdituro servo administrationem credidit.
Dig.26.7.32.4
Modestinus 6 resp.
Interposito curatore adulescens fundum titio vendidit: postea ^ posteo^ adgnita fraude in integrum restitutus in possessionem induci iussus est: quaero, an, cum ex hac venditione melior factus non est neque in rem suam quicquam versum probetur, pretium emptori restituere non debeat. modestinus respondit pretium fundi ab adulescente venumdati, si rationibus eius non profuit nec quicquam de eo a iudicante de in integrum restitutione statutum est, emptorem frustra postulare.
Dig.26.7.32.5
Modestinus 6 resp.
Item respondit sumptibus voluptatis causa ab emptore factis adulescentem onerandum non esse: qui tamen ab eodem aedificio ita auferri possunt, ut in facie pristina, id est quae fuit ante venditionem, aedificium esse possit, emptori auferre permitti oportere.
Dig.26.7.32.6
Modestinus 6 resp. Lucius titius coheres et curator sororis suae, cum esset ex civitate, in qua usitatum erat ipsos dominos praediorum, non conductores onera annonarum et contributionum temporariarum sustinere, morem hunc et consuetudinem semper observatam secutus et ipse pro communi et individua hereditate annonas praestitit: quaero, an in rationibus dandis opponi curatori possit, quia non recte pro parte sororis tales impensas fecerat. modestinus respondit in id demum curatorem adultae reputare ex causa de qua quaeritur posse, quod ipsa, si rem suam administraret, erogare compelleretur.
Dig.26.7.32.7
Modestinus 6 resp.
Tutores duo post venditionem pupillarium rerum factam pecuniam inter se diviserant, post quam divisionem alter eorum in exilium datus est durante tutela: quaerebatur, an actore constituto contutor eius partem pupillaris pecuniae petere ab eo poterit. modestinus respondit: si hoc quaeritur, an contutore relegato contutor eius tutelae actionem exercere possit, non posse respondi.
Dig.26.7.33pr.
Callistratus 4 de cogn.
A tutoribus et curatoribus pupillorum eadem diligentia exigenda est circa administrationem rerum pupillarium, quam pater familias rebus suis ex bona fide praebere debet.
Dig.26.7.33.1
Callistratus 4 de cogn.
Officium tutorum curatoribus constitutis finem accipit ideoque omnia negotia, quae inita sunt, ad fidem curatorum pertinent: idque etiam divus marcus cum filio suo commodo rescripsit.
Dig.26.7.33.2
Callistratus 4 de cogn.
Heredibus quoque pupillorum electio eadem adversus tutores, in quo potissimum consistere velint, competit, quae ipsis quorum tutela administrata sit, principalibus constitutionibus declaratur.
Dig.26.7.33.3
Callistratus 4 de cogn.
Sumptuum, qui bona fide in tutelam, non qui in ipsos tutores fiunt, ratio haberi solet, nisi ab eo qui eum dat certum solacium ei constitutum est.
Dig.26.7.34
aquila libro resp.
Respondit ad instruendam diligentiam iudicantis et pupillorum utilitatem admittendam servos quoque eorum interrogari posse.
Dig.26.7.35
Papinianus 2 quaest.
Tutor sive curator nomina, quae iuste putat non esse idonea, a priore tutore vel curatore suscipere quidem cogitur, non tamen exactionem periculo suo facere.
Dig.26.7.36
Papinianus 3 quaest.
Inter tutores divisa tutela est: aequitas, quae merum ius compensationis inducit, propter officium et personam agentis tutoris non differtur: nam divisio tutelae, quae non iuris, sed iurisdictionis est, modum administrationi facit et inter ipsos locum habet nec experiri cum pupillo volentibus obstare debet.
Dig.26.7.37pr.
Papinianus 11 quaest.
Tutorem, qui tutelam gerit, sabinus et cassius, prout gerit, in singulas res per tempora velut ex pluribus causis obligari putaverunt.
Dig.26.7.37.1
Papinianus 11 quaest.
Secundum quam sententiam servus institor dominicae mercis vel praepositus debitis exigendis si liber factus in eodem actu perseveret, quamvis tempore servitutis obligari non potuerit, praeteriti temporis nomine actione negotiorum gestorum non inutiliter convenietur, earum scilicet rerum, quae conexam rationem cum his, quae postea gesta sunt, habuerunt: sic enim et tutelae iudicium earum quoque rerum causa tenere placuit, quae post pubertatem administrantur, si posterior actus priori cohaereat neque divisus propriam rationem habet.
Dig.26.7.37.2
Papinianus 11 quaest.
Inde descendit quaestio, quae volgo circa filium familias tractata est, qui tutor testamento datus post tutelam gestam emancipatus in eodem officio perseveravit. et secundum sabini et cassii sententiam eveniet, ut de eo quidem, quod post emancipationem gestum est, in solidum conveniri possit, de praeterito autem, sive peculium non sit ademptum sive ademptum sit, in id quod facere possit. quod si superioris temporis nomine patrem de peculio pupillus convenire maluerit ( annus enim utilis ex quo tutela agi posse coepit computabitur): ne capiatur pater inducta totius temporis causa, tempus, quo filius familias tutelam gessit, comprehendendum erit.
Dig.26.7.38pr.
Papinianus 12 quaest.
Si plures tutelam non administraverint et omnes solvendo sint, utrum, quia nullae partes administrationis inveniuntur, electioni locus erit an ut eiusdem pecuniae debitores excipere debebunt periculi societatem? quod magis ratio suadet.
Dig.26.7.38.1
Papinianus 12 quaest.
Si quidam ex his idonei non sint, onerabuntur sine dubio ceteri, nec inique, cum singulorum contumacia pupillo damnum in solidum dederit.
Dig.26.7.38.2
Papinianus 12 quaest.
Unde quaerendum est, an actiones pupillus ei, qui solus convenitur, in alterum pro parte scilicet praestare debeat. sed cum propria cuiusque contumacia puniatur, qua fronte poterit hoc desiderari ?
Dig.26.7.39pr.
Papinianus 5 resp.
Tutores, qui post finem tutelae per errorem officii durantes rerum administrationem retinuerunt, nominum paternorum periculum, quae post pubertatem adulescentis idonea fuerunt, praestare cogendi non erunt, cum actionem inferre non potuerunt.
Dig.26.7.39.1
Papinianus 5 resp.
Curator a patre testamento datus impuberis negotiis se per errorem immiscuit: postea a praetore tutoribus aliis datis periculum futuri temporis ille, qui postea nihil gessit, non praestabit.
Dig.26.7.39.2
Papinianus 5 resp.
Qui se negotiis impuberis non iure tutor datus secundum patris voluntatem immiscuit, errore comperto tutorem a praetore constitui consultius petet, ne forte, si rem coeptam deseruerit, fraudis vel culpae causa condemnetur. non idem servatur, si quis ultro negotium alienum gesserit, cum satis abundeque sufficiat vel in una specie per amici laborem domino consuli.
Dig.26.7.39.3
Papinianus 5 resp.
Heres institutus, qui non habuit substitutum, priusquam hereditatem adiret, quam impuberi restituere debuit, vita decessit: cum hereditas in italia esset, scriptus autem heres in provincia vita decessisset, tutores provincialium rerum culpae nomine condemnandos existimavi, si causam testamenti non ignorantes utilitatem impuberis deseruerunt: nam hereditatis in provincia fideicommisso restituto causam quidem iuris expediri potuisse, rerum autem administrationem ad eos recidere debuisse, qui tutelam in italia suscepissent.
Dig.26.7.39.4
Papinianus 5 resp.
Adversus tutorem, qui pupillum hereditate patris abstinuit, actionem denegari non oportet creditori, qui cum ipso tutore contraxit, quamvis tutor pecuniam in rem impuberis verteret.
Dig.26.7.39.5
Papinianus 5 resp.
Curatores adulescentis mutui periculi gratia cautionem invicem sibi praebuerunt et in eam rem pignora dederunt: cum officio deposito solvendo fuissent, irritam cautionem esse factam et pignoris vinculum solutum apparuit.
Dig.26.7.39.6
Papinianus 5 resp.
Tutor datus adversus ipsam creationem provocavit: heres eius postea victus praeteriti temporis periculum praestabit, quia non videtur levis culpa contra iuris auctoritatem mandatum tutelae officium detrectare.
Dig.26.7.39.7
Papinianus 5 resp.
Rerum provincialium tutores in urbe causas appellationis impuberum agentes, rerum italicarum curatores ut impuberibus constituantur, ad officium suum revocare debent: alioquin si prius in provinciam redierint, dolum aut culpam eorum in ea quoque parte recte iudex conveniet.
Dig.26.7.39.8
Papinianus 5 resp.
Patruus testamento fratris filio tutor datus cum in italia domicilium haberet, tam italicarum rerum quam provincialium administrationem suscepit atque ita pecuniam ex venditionibus romae refectam in provinciam traiecit et in calendarium pupilli convertit: tutor in locum eius romae substitutus administrationem pecuniae, quae non pertinet ad tutelam suam, suscipere non cogitur.
Dig.26.7.39.9
Papinianus 5 resp.
Curatores testamento vel tutores inutiliter dati neque decreto praetoris confirmati negotia gesserunt. vice mutua periculum praestare coguntur, cum officium sponte citra iuris adminiculum iniverint et qui fuit idoneus, decretum praetoris curatores vel tutores constituentis implorare debuerit.
Dig.26.7.39.10
Papinianus 5 resp.
Tutoribus idoneis diem functis vice mutua periculum ad heredes eorum non redundat, quod non habuit locum officio tutelae manente.
Dig.26.7.39.11
Papinianus 5 resp.
In eum, qui tutelam gerere noluit, post ceteros qui gesserunt actionem utilem tutelae dari placuit. quod tamen ex tutela non pervenit ad eos, qui se negotiis miscuerunt, sed communi neglegentia perit, citra substitutionis ordinem aequaliter omnium periculum spectat.
Dig.26.7.39.12
Papinianus 5 resp.
Tutores pubere pupillo constituto litem appellationis inchoatam iussu consulum ob notitiam rei perfecerunt: cum iudicatum persequi non potuerunt, periculo culpae non subiciuntur.
Dig.26.7.39.13
Papinianus 5 resp.
Ab eo, qui restitutionis auxilio non iuvatur, quaestio culpae tutorum conventione remitti potest, nec donatum, sed transactum videtur.
Dig.26.7.39.14
Papinianus 5 resp.
Neglegentiae tutorum periculo nominum, quae pater usuris maioribus fecit, adscripto pupilla quidem actionem calendarii praestare cogitur, exactas autem usuras tutelae tempore citra ullam compensationem retinet.
Dig.26.7.39.15
Papinianus 5 resp.
Adulescens tutoribus conventis, a quibus totum servari non potuit, adversus curatores, qui tutelam ad se neglegentia non transtulerunt, integram actionem retinet: neque enim tutelae iudicio consumptum videtur, quod alterius officii querellam habuit.
Dig.26.7.39.16
Papinianus 5 resp.
Tutor, qui tutoris idoneum heredem convenire pupilli nomine noluit, damni vicarius substituitur, ut is, qui non idoneum tutelae tempore suspectum facere supersedit.
Dig.26.7.39.17
Papinianus 5 resp.
Tutelae iudicium ideo differri non oportet, quod fratris et coheredis impuberis idem tutelam sustineat.
Dig.26.7.39.18
Papinianus 5 resp.
Quod de peculio servi actoris, quem adulescens postquam res suas administrare coepit manumisit, retinuit aut retinere potuit, in ratione reddenda curatori per iudicem accepto feretur. Dig.26.7.40
Papinianus 6 resp.
Impuberi filio centurio curatorem dedit. decreto praetoris non secuto si nihil curator datus administret, periculo contumaciae vel neglegentiae non adstringetur: nam privilegium militum ad alienam iniuriam porrigi non oportet nec in aliis circa supremam voluntatem imperitiae venia datur quam in bonis militum, filii vero tutela iure patriae potestatis, non militiae praemio mandatur.
Dig.26.7.41
Papinianus 7 resp.
Qui plures tutores habuit, unum, qui solvendo non fuit, rationem actus sui vetuit reddere. quoniam eius liberatio, quod ex tutela percepit aut dolo contraxit, non est relicta, contutores, qui suspectum facere neglexerunt, ex culpa recte conveniuntur: tutor enim legatarius ex culpa, quae testamento remissa est, non tenetur.
Dig.26.7.42
Papinianus 1 def.
Ex pluribus tutoribus in solidum unum tutorem iudex condemnavit. in rem suam iudicatus procurator datus privilegium pupilli non habebit, quod nec heredi pupilli datur: non enim causae, sed personae succurritur, quae meruit praecipuum favorem.
Dig.26.7.43pr.
Paulus 7 quaest. Cum post mortem pupilli desinit esse nomen idoneum, tutor periculo eximitur.
Dig.26.7.43.1
Paulus 7 quaest.
Qui, cum esset fratris sui filiae curator, quadringenta dotis nomine marito eius se daturum promisit: quaero, an succurrendum sit ei, cum postea aere alieno emergente supra vires patrimonii eius dos promissa sit, quoniam in instrumento ita scriptum sit " ille patruus et curator stipulanti spopondit". movet quaestionem, quod non ut de suo dotem daret, sed cum crederet rationem pupillarem sufficere, promisit. praeterea et illud hic potest tractari, ut, si sciens curator non sufficere promiserit, vel donasse videatur vel, quoniam dolo fecit, non illi succurratur. respondi: curator cum officium suum egressus sponte se obligaverit, non puto ei a praetore subveniri debere, non magis quam si creditori puellae pecuniam se daturum spopondisset: sed is de quo tractamus si non donandi animo, sed negotii gerendi causa dotem promisit, habet mulierem obligatam et poterit dici etiam manente matrimonio eam teneri ( quia habet dotem sic ut in collatione bonorum dicitur) vel certe post divortium ( sive exacta sit dos sive maneat nomen), quia potest efficere, ut ei accepto feratur. quod si mulier suum curatorem adimplere id, quod supra vires patrimonii eius in dotem dare promisit, non queat, curatorem quidem in hoc, quod superfluum est, per exceptionem relevari: mulier vero cautionem in maritum exponere debet, quod, si quandoque locupletior constante matrimonio facta fuerit, dotis reliquum marito servat.
Dig.26.7.44pr.
Paulus 13 quaest.
Qui nominibus a curatoribus prioribus susceptis sive tutoribus nomina adgnoverunt, periculum in se transferunt.
Dig.26.7.44.1
Paulus 13 quaest.
Sed si pupillus post pubertatem rationibus a tutore acceptis reliquationem eius secutus usuras acceptaverit, privilegium suum non amittit in bonis tutoris venditis: praetor enim privilegium ei servare debet.
Dig.26.7.45
Paulus 14 quaest.
Si pupillus alterum ex tutoribus post pubertatem liberasset, improbe alterum illius nomine conabitur interpellare. idemque dicemus in duobus magistratibus collegis, quorum alterum res publica convenit. sed haec in magistratibus tractavi, quasi duo rei eiusdem debiti essent omnimodo: quod non ita est. nam si uterque idoneus est, electio locum non habet: is autem, qui tempore liberatus est, non ei similis est qui nihil habet, sed ei qui satisfecit: habet enim quod obiciat petitori.
Dig.26.7.46pr.
Paulus 9 resp.
Lucius titius curator gaii seii tempore curae fundum cornelianum locavit sempronio, qui sempronius reliqua traxit: pupillus aetate probata eundem quondam colonum sempronium fecit procuratorem: quaero, an ex eo, quod ille ut procurator egit, omne debitum adulescens agnovisse videatur eoque nomine curatorem suum liberasset. paulus respondit non ex eo, quod adultus eum, qui praedia eius coluit, procuratorem habere voluit, debitum, quod ex conductione reliquatus est, adgnovisse eum videri.
Dig.26.7.46.1
Paulus 9 resp.
Sempronii, qui ex pollicitatione debitor patriae suae exstiterat, bona res publica iussu praesidis possedit: quorum bonorum magistratus rei publicae tres curatores constituerunt, qui apud graecos epimelytai vocantur, qui postea inter se sine consensu rei publicae administrationem bonorum sempronii diviserunt: ex quibus quidam, cum reliqua traherent, idonei in ipso tempore administrationis esse desierunt: postea pupillus heres sempronii, qui abstentus erat, ab imperatore impetravit, ut bona paterna ei restituerentur: quaero, an ex bonis eorum, qui idonei sunt, indemnitati pupilli prospici debeat, cum individuum his officium curae a magistratibus iniunctum sit. paulus respondit, si pupillo in curatores bonorum actiones decerni placuerit, pro eius portione, qui idoneus non sit, magistratus conveniri oportere: alia enim causa est tutorum, alia eorum, qui rei publicae negotia administrant.
Dig.26.7.46.2
Paulus 9 resp.
Tutorem, qui pecuniam pupillarem quamvis suo nomine faeneravit, non videri contra constitutiones fecisse, quae prohibent pecuniam pupillarem in usus suos convertere.
Dig.26.7.46.3
Paulus 9 resp.
Quaesitum est, an eius pecuniae, qua tutor usus est, post finitam quoque tutelam in diem iudicii accepti easdem usuras praestare debeat. paulus respondit finita administratione eas usuras debere computari, quae in tutelae iudicio computantur.
Dig.26.7.46.4
Paulus 9 resp.
Paulus respondit propter ea, quae post pubertatem nulla necessitate cogente, sed ex voluntate sua tutor administravit, fideiussorem, qui salvam rem fore cavit, non teneri.
Dig.26.7.46.5
Paulus 9 resp. Tutelae iudicio tutor conventus edidit librum rationum et secundum eum condemnatus solvit: postea cum a debitoribus paternis, quorum nomina libro rationum non inerant, exigere vellet pupillus, prolatae sunt ab his apochae tutoris: quaesitum est, utrum adversus tutorem an adversus debitores actio ei competat. paulus respondit, si tempore administrandae tutelae tutori tutelam gerenti debitores solvissent, liberatos eos ipso iure a pupillo: sed si cum tutore actum esset, posse eundem adulescentem propter eam causam tutelae experiri et adversus exceptionem rei iudicatae doli mali uti replicatione.
Dig.26.7.46.6
Paulus 9 resp.
Cum testamento duo tutores dati essent pupillo et alter ex his vita defunctus fuisset, in locum eius petente matre ex praesidis provinciae praecepto a magistratibus alius tutor datus est, a quo magistratus satis exegerunt rem salvam fore: tutor testamento datus postea datum suspectum fecit: quaesitum est, in quantum teneatur. paulus respondit tutorem testamento datum pro ea parte conveniri oportere, pro qua parte administravit: pro contutoris autem portione prius eos conveniri debere, qui pro eo se obligaverunt vel magistratus qui eum dederunt: tunc si solidum pupillus consequi non potuerit, de officio contutoris quaerendum, an suspectum facere debuerit, praesertim cum suspectum quoque eum postulasse dicatur. alias quidem cum magistratus plures tutores dant, non prius ad eos reverti pupillus potest, quam omnes tutores excussi fuerint: in proposito cum unus a magistratibus datus proponeretur, non est visum prius collegam conveniendum, qui et suspectum fecit et testamento datus est, perindeque habendos singulos, ac si in partes dimidias tutores dati essent.
Dig.26.7.46.7
Paulus 9 resp.
Tutoribus concessum est a debitoribus pupilli pecuniam exigere, ut ipso iure liberentur, non etiam donare vel etiam deminuendi causa cum iis transigere: et ideo eum, qui minus tutori solvit, a pupillo in reliquum conveniri posse.
Dig.26.7.47pr.
Scaevola 2 resp.
Titium et maevium tutores quis dedit et cavit: boulomai kai parakalw pantas ginesvai meta tys maibiou tou adelfou mou gnwmys, kai dixa autou to ginomenon akuron estw. titius solus a debitoribus exegit: an liberati essent? respondi, si et administrationem maevio dedisset, non recte solutum.
Dig.26.7.47.1
Scaevola 2 resp.
" quantum autem filio meo diurnum sufficiat, marina et ianuaria aestimabunt": quaero, an contenti esse debeant tutores arbitrio mulierum. respondi sumptum boni viri arbitrio faciendum.
Dig.26.7.47.2
Scaevola 2 resp.
Tutores dati ad res italicas instrumenta romae reppererunt debitorum provincialium, ut pecunia romae aut ubicumque petitum fuerit solvatur: quaero, cum neque debitores in italia essent neque eorum praedia, an haec exactio ad italicae rei tutores pertineat. respondi, si provincialis contractus esset, non pertinere, respicere tamen ad officium eorum, ne instrumentorum ignorantia contractus eos, ad quos administratio pertineret, lateret.
Dig.26.7.47.3
Scaevola 2 resp.
A matre datus testamento tutor cum putaret se tutorem esse, distraxit bona materna et paterna pupillorum et decessit non solvendo: quaeritur, an pupillus res possit vindicare. respondi, si manent res pupilli, vindicari ab eo posse.
Dig.26.7.47.4
Scaevola 2 resp.
Praefectus legionis ita testamento cavit: " volo, ut sit in arbitrio tutorum filii mei, si voluerint, huius summae uncias inferre usurarum nomine ita, ne nummi dispargantur"; quaero, si apparuerit pecunia faenerata a tutoribus, iudicio tutelae uncias usuras an vero eas quas stipulati sunt praestare debeant. respondi, si secundum voluntatem defuncti elegissent usurarum praestationem neque pupilli nomine in faenus dedissent, id praestatur, quod testator voluisset.
Dig.26.7.47.5
Scaevola 2 resp.
Lucius titius mutuam pecuniam a tutore accepit et rem hereditariam pignori ei dedit: post triennium iam puberibus his, quorum tutela administrata est, fisco bona defuncti adiudicata sunt, quia mortem eius heres non est ultus: quaeritur, an id nomen pupillus recusare possit. respondi secundum ea quae proponuntur id nomen ad onus tutorum non pertinere.
Dig.26.7.47.6
Scaevola 2 resp.
Altero ex duobus fratribus sociis bonorum et negotiationis defuncto, herede filio, patruus tutor venditis omnibus communis negotiationis mercibus et sibi redemptis negotium suo nomine exercuit: quaesitum est, utrum compendium negotii an usuras pecuniae praestare debeat. respondi secundum ea quae proponuntur pupillo usuram, non compendium praestandum.
Dig.26.7.47.7
Scaevola 2 resp.
Tutor rerum italicarum conventus a creditore provinciali, ubi rem pupillus habuit, solvit: quaesitum est, an id tutelae iudicio reputari potest. respondi nihil proponi, cur non possit.
Dig.26.7.48
Hermogenianus 1 iuris epit.
Inter bonorum ventrisque curatorem et inter curatorem furiosi itemque prodigi pupillive magna est differentia, quippe cum illis quidem plane rerum administratio, duobus autem superioribus sola custodia et rerum, quae deteriores futurae sunt, venditio committitur.
Dig.26.7.49
Paulus 2 sent.
Ob faenus pupillaris pecuniae per contumaciam non exercitum aut fundorum omissam comparationem tutor, si non ad damnum resarciendum idoneus est, extra ordinem coercebitur.
Dig.26.7.50
Hermogenianus 2 iuris epit.
Si res pupillaris incursu latronum pereat vel argentarius, cui tutor pecuniam dedit, cum fuisset celeberrimus, solidum reddere non possit, nihil eo nomine tutor praestare cogitur.
Dig.26.7.51
Venonius 6 stipul.
Si duo pluresve tutores tutelam administrent, in fideiussorem quidem in solidum per quemlibet eorum committitur stipulatio: at si inter eos divisa sit tutela regionibus, quod plerumque fit, et alius urbica negotia, alius peregrina administraret, tunc ex substantia cuiusque rei aut committi contra fideiussorem stipulationem aut non committi dicemus: nam licet omnes tutores sint et tutelam gerant, tamen cum quis de ea re, quae extra suam regionem erit, experiri vel ad iudicium vocari coeperit, perinde non committitur stipulatio, atque si ei administratio tutelae permissa non esset: quantum enim facit in totum denegata, tantundem valet, si in ea re de qua agitur denegata sit.
Dig.26.7.52
Nerva 1 resp.
Curator pro minore non tantum dotem dare debet, sed etiam impendia, quae ad nuptias facienda sunt.
Dig.26.7.53
Paulus 2 decr.
Aemilius dexter magistratus sui tempore datis tutoribus cessaverat in exigenda satisdatione, deinde quibusdam excusatis a sequentibus magistratibus dexter tutor adsumptus fuerat: creatus conveniebatur in solidum duplici ratione, quod cum magistratus esset et tutores dedisset satisdationem non exegisset. ex diverso dictum est, licet satis exactum non esset, tamen in diem tutelae finitae idoneos fuisse tutores neque cessationem curatorum obesse tutoribus debere. pronuntiavit, si in diem finitae tutelae idonei permansissent tutores, licet et satis non esset exactum, curatorum esse periculum, si minus, tutorum et magistratuum: hoc est tunc esse periculum eius, qui suspectum non fecisset aut satis non exegisset, cum finita tutela non inveniretur idoneus fuisse.
Dig.26.7.54
Tryphonus 2 disp.
Non existimo maximis usuris subiciendum eum, qui a contutoribus suis mutuam pecuniam pupilli accepit et cavit certasque usuras promisit, quas et alii debitores pupillo dependunt, quia hic sibi non consumpsit nec clam nec quasi sua pecunia licenter abutitur et, nisi his usuris a contutore mutuum ei daretur, aliunde accepisset: et multum refert, palam aperteque debitorem se ut extraneum et quemlibet faceret pupillo an sub administratione tutelae pupillique utilitate latente sua commoda pupilli pecunia iuvaret.
Dig.26.7.55pr.
Tryphonus 14 disp.
Tres tutores pupillo dati sunt, unus tutelam gessit et solvendo non est, secundus titio gerendam mandavit et titius quaedam administravit, tertius nihil omnino gessit: quaesitum est, quatenus quisque eorum teneatur. et tutorum quidem periculum commune est in administratione tutelae et in solidum universi tenentur. plane si pecunia numerata pupilli inter eos distributa est, non in maiorem summam quisque eorum quam accepit tenetur.
Dig.26.7.55.1
Tryphonus 14 disp.
Sed si ipsi tutores rem pupilli furati sunt, videamus, an ea actione, quae proponitur ex lege duodecim tabularum adversus tutorem in duplum, singuli in solidum teneantur et, quamvis unus duplum praestiterit, nihilo minus etiam alii teneantur: nam in aliis furibus eiusdem rei pluribus non est propterea ceteris poenae deprecatio, quod ab uno iam exacta est. sed tutores propter admissam administrationem non tam invito domino contrectare eam videntur quam perfide agere: nemo denique dicet unum tutorem et duplum hac actione praestare et quasi specie condictionis aut ipsam rem aut eius aestimationem.
Dig.26.7.55.2
Tryphonus 14 disp.
Non solum ergo gessisse tutelam is creditur, qui alii gerendam mandavit, sed et qui satis a contutore accepit rem salvam pupillo futuram eique permisit administrationem totius tutelae, nec potest se defendere constitutionibus, quae iubent ante conveniri eum qui gessit.
Dig.26.7.55.3
Tryphonus 14 disp.
Item in eo quod nemo gessit non utique eius periculum est, qui quaedam gessit, sed communiter omnium: exigi autem ab eo solo periculum ob alia quae non gessit non oportet, nisi si qua talia sunt, quae vel consummationem coeptorum ab eo desiderabant vel ita coniuncta fuerunt, ut separari non debuerunt.
Dig.26.7.55.4
Tryphonus 14 disp.
Quod autem dicitur desisse solvendo esse vel non esse contutores praestare debere, videamus, qualem intellectum habet, id est utrum sufficit nihil deminutum esse de facultatibus contutoris, ex quo tempore datus est, sed eandem faciem patrimonii permansisse, an, etsi nihil post accidit, quod palam faciat deminutionem patrimonii, debet tamen contutor inquirere fortunas contutoris. sed hoc et ex personae qualitate et ex temporis intercapedine, quo testamentum factum est, usque ad mortem patris aliam aestimationem accipere debet: nam aperte prodigo vel cuius bona venierunt ( licet obreptum fuerit praetori, qui decreto eum dedit) permittere contutori administrationem non debet, et potuit aliquid pater eorum post testamentum factum accidens ignorasse aut, cum destinatum haberet mutare testamentum, id non fecisse.

Dig.26.7.56
Scaevola 4 dig.
Tutor rerum et animalium pupilli venditionem fecit, sed quaedam animalia emptoribus pretium non solventibus retinuit et apud se habuit, pretium idem rationibus pupilli accepto tulit: ex his aliquot nata sunt: defuncto tutore heres eius eandem tutelam administravit et animalia annis plurimis possedit: quaesitum est, an, cum is cuius tutela administrata est annis viginti quattuor esset, iure animalia vindicaret. respondit secundum ea quae proponerentur pupillum ea vindicare non posse.
Dig.26.7.57pr.
Scaevola 10 dig.
Chirographis debitorum incendio exustis cum ex inventario tutores convenire eos possent ad solvendam pecuniam aut novationem faciendam cogere, cum idem circa priores debitores propter eundem casum fecissent, id omisissent circa debitores pupillorum, an, si quid propter hanc cessationem eorum pupilli damnum contraxerunt, iudicio tutelae consequantur? respondit, si adprobatum fuerit eos tutores hoc per dolum vel culpam praetermisisse, praestari ab his hoc debere.
Dig.26.7.57.1
Scaevola 10 dig.
Ab eo, qui sententia praesidis bonis ademptis relegatus erat, cum ex permissu principis appellatio eius recepta sit, quam is qui pronuntiaverat non receperat, fundum emerat pupillus intervenientibus tutoribus et appellatione iniusta pronuntiata fundus ei ablatus est: quaesitum est, an tutelae iudicio pretium fundi pupillus consequi a tutoribus possit. respondit, si scientes emerunt ab eo, qui in ea causa esset, ut obnoxius sententiae priori esset, tutelae iudicio eos teneri.
Dig.26.7.58pr.
Scaevola 11 dig.
Qui negotiationem per pamphilum et diphilum prius servos, postea libertos exercebat, suo testamento eos tutores reliquit et cavit, ut negotium eodem more exerceretur, quo se vivo exercebatur: hique tutelam administraverunt non tantum, cum impubes patroni filius fuisset, sed etiam post pubertatem eius. sed diphilus quidem cum incremento negotiationis rationes optulit, pamphilus autem putavit reddere oportere non ad incrementum negotiationis, sed ad computationem usurarum, ut in tutelae iudicio solet. quaesitum est, an secundum voluntatem defuncti exemplo diphili pamphilus quoque rationem reddere debeat. respondit debere. claudius tryphoninus: quia lucrum facere ex tutela non debet.
Dig.26.7.58.1
Scaevola 11 dig.
Ex duobus tutoribus pupilli altero defuncto adhuc impubere pupillo, qui supererat ex persona pupilli sui iudice accepto consecutus est cum usuris, quantum ex tutela ad tutorem defunctum pervenerat: quaesitum est, iudicio tutelae, quo experitur pubes factus, utrum eius tantum portionis, quae ab initio quod ex tutelae ratione pervenerat ad defunctum contutorem, usurae veniant, an etiam eius summae, quae ex sortis usuris pupillo aucta post mortem eius ad superstitem aeque cum sorte translata sit aut transferri debuit. respondit, si eam pecuniam in se vertisset, omnium pecuniarum usuras praestandas: quod si pecunia mansisset in rationibus pupilli, praestandum, quod bona fide percepisset aut percipere potuisset, sed, faenori dare cum potuisset, neglexisset, cum id, quod ab alio debitore nomine usurarum cum sorte datur, ei qui accipit totum sortis vice fungitur vel fungi debet.
Dig.26.7.58.2
Scaevola 11 dig.
Testamento dati tutores, quod ruptum videbatur, cessaverunt in administratione tutelae et a praeside tutor datus est pupillo, iussi autem sunt etiam hi, qui dati erant testamento tutores, tutelam administrare coniuncto eo, qui a praeside datus coeperat administrare: quaesitum est, ex testamento datos periculum antecedentis temporis administrationis utrum ex apertis tabulis, an ex quo iussi sunt, pertineat ad eos. respondit ad eos de quibus quaereretur nullum antecedentis temporis periculum pertinere.
Dig.26.7.58.3
Scaevola 11 dig.
Pupillo herede instituto filiae exheredatae duo milia nummorum aureorum legavit eosdemque tutores utrisque dedit: quaesitum est, an ex eo die, quo duo milia potuerunt a substantia hereditatis et in nomina collocare neglexerint, usurarum nomine pupillae tutelae iudicio teneantur. respondit teneri.
Dig.26.7.58.4
Scaevola 11 dig.
Quaesitum est, an usurae pupillaris pecuniae, quas tutores debuerunt, cum ad curatorem transferuntur, in sortem computantur et universae summae usuras debere curatores incipiant. respondit omnis pecuniae, quae ad curatores transit, parem causam esse, quia omnis sors efficitur.
Dig.26.7.59
Scaevola 26 dig.
Cum hereditas patris aere alieno gravaretur et res in eo statu videretur, ut pupilla ab hereditate paterna abstineretur, unus ex tutoribus cum plerisque creditoribus ita decidit, ut certa crediti portione contenti essent acciperentque: idem curatores iam viripotenti accepti cum plerisque creditoribus deciderunt: quaesitum est, an, si aliquis tutorum creditor patris pupillae solidam pecuniam expensam sibi ex re pupillae cum usuris fecerit, revocari a curatoribus pupillae ad portiones eas possit, quas ceteri quoque creditores acceperunt. respondit eum tutorem, qui ceteros ad portionem vocaret, eadem parte contentum esse debere.
Dig.26.7.60
Pomponius 8 epist.
Si tutoris heres exsecutus est quae tutor inchoavit, tutelae etiam eo nomine tenetur.
Dig.26.7.61
Pomponius 20 epist.
Apud aristonem ita scriptum est: quod culpa tutoris pupillus ex hereditate desiit possidere, eius aestimatio in petitione hereditatis sine ulla dubitatione fieri debebit ita, si pupillo de hereditate cautum sit: cautum autem esse videtur etiam si tutor erit idoneus, a quo servari possit id, quod pupillus ex litis aestimatione subierit. sed si tutor solvendo non est, videndum erit, utrum calamitas pupilli an detrimentum petitoris esse debeat perindeque haberi debet, ac si res fortuito casu interisset, similiter atque ipse pupillus expers culpae quid ex hereditate deminuisset corrupisset perdidisset. de possessore quoque furioso quaeri potest, si quid ne in rerum natura esset, per furorem eius accidisset. tu quid putas? pomponius: puto eum vere dicere. sed quare cunctatus es, si solvendo non sit tutor, cuius damnum esse debeat? cum alioquin elegantius dicere poterit actiones dumtaxat, quas haberet cum tutore pupillus, venditori hereditatis praestandas esse, sicuti heres vel bonorum possessor si nihil culpa eius factum sit ( veluti si fundo hereditario vi deiectus sit aut servus hereditarius vulneratus ab aliquo sit sine culpa possessoris), nihil plus quam actiones, quas eo nomine habet, praestare debeat. idem dicendum est et si per curatorem furiosi culpa vel dolo quid amissum fuerit, quemadmodum si quid stipulatus tutor vel curator fuisset aut vendidisset rem hereditariam. impune autem puto admittendum, quod per furorem alicuius accidit, quo modo si casu aliquo sine facto personae id accidisset.

Dig.26.8.0. De auctoritate et consensu tutorum et curatorum.
Dig.26.8.1pr.
Ulpianus 1 ad sab.
Quamquam regula sit iuris civilis in rem suam auctorem tutorem fieri non posse, tamen potest tutor proprii sui debitoris hereditatem adeunti pupillo auctoritatem accommodare, quamvis per hoc debitor eius efficiatur: prima enim ratio auctoritatis ea est, ut heres fiat, per consequentias contingit, ut debitum subeat. se tamen auctore ab eo stipulari non potest. et cum quidam auctoritatem accommodaret pupillae suae, ut servo suo stipulanti sponderet, divus pius antoninus rescripsit iure pupillam non teneri, sed in quantum locupletior facta est, dandam actionem. sed si auctor fiat, ut filio suo quid tradatur, nulla erit auctoritas: evidenter enim sua auctoritate rem adquirit.
Dig.26.8.1.1
Ulpianus 1 ad sab.
Tutor si invitus retentus sit per vim, non valet quod agitur: neque enim praesentia corporis sufficit ad auctoritatem, ut si somno aut morbo comitiali occupatus tacuisset.
Dig.26.8.2
Ulpianus 24 ad sab.
Nulla differentia est, non interveniat auctoritas tutoris an perperam adhibeatur.
Dig.26.8.3
Paulus 8 ad sab.
Etiamsi non interrogatus tutor auctor fiat, valet auctoritas eius, cum se probare dicit id quod agitur: hoc est enim auctorem fieri.
Dig.26.8.4
Pomponius 17 ad sab.
Etsi pluribus datis tutoribus unius auctoritas sufficiat, tamen si tutor auctoretur, cui administratio tutelae concessa non est, id ratum a praetore haberi non debet. et ideo puto verius esse, quod ofilio placebat, si eo tutore auctore, qui tutelam non gerat, emam a pupillo sciens alium eius tutelam gerere, dominum me non posse fieri: item si eo auctore emam, qui a tutela fuerit remotus: nec enim id ratum haberi.
Dig.26.8.5pr.
Ulpianus 40 ad sab. Pupillus obligari tutori eo auctore non potest. plane si plures sint tutores, quorum unius auctoritas sufficit, dicendum est altero auctore pupillum ei posse obligari, sive mutuam pecuniam ei det sive stipuletur ab eo. sed et cum solus sit tutor mutuam pecuniam pupillo dederit vel ab eo stipuletur, non erit obligatus tutori: naturaliter tamen obligabitur in quantum locupletior factus est: nam in pupillum non tantum tutori, verum cuivis actionem in quantum locupletior factus est dandam divus pius rescripsit.
Dig.26.8.5.1
Ulpianus 40 ad sab.
Pupillus vendendo sine tutoris auctoritate non obligetur sed nec in emendo, nisi in quantum locupletior factus est.
Dig.26.8.5.2
Ulpianus 40 ad sab.
Item ipse tutor et emptoris et venditoris officio fungi non potest: sed enim si contutorem habeat, cuius auctoritas sufficit, procul dubio emere potest. sed si mala fide emptio intercesserit, nullius erit momenti ideoque nec usucapere potest. sane si suae aetatis factus comprobaverit emptionem, contractus valet.
Dig.26.8.5.3
Ulpianus 40 ad sab.
Sed si per interpositam personam rem pupilli emerit, in ea causa est, ut emptio nullius momenti sit, quia non bona fide videtur rem gessisse: et ita est rescriptum a divo severo et antonino.
Dig.26.8.5.4
Ulpianus 40 ad sab.
Sane si ipse quidem emit palam, dedit autem nomen non mala fide sed simpliciter, ut solent honestiores non pati nomina sua instrumentis inscribi, valet emptio: quod si callide, idem erit ac si per interpositam personam emisset.
Dig.26.8.5.5
Ulpianus 40 ad sab.
Sed et si creditor pupilli distrahat, aeque emere bona fide poterit.
Dig.26.8.5.6
Ulpianus 40 ad sab.
Si filius tutoris vel quae alia persona iuri eius subiecta emerit, idem erit atque si ipse emisset.
Dig.26.8.6
Pomponius 17 ad sab.
Tutores, quibus administratio decreta non esset, tamquam extraneos recte a pupillo emere placet.
Dig.26.8.7pr.
Ulpianus 40 ad sab.
Quod dicimus in rem suam auctoritatem accommodare tutorem non posse, totiens verum est, quotiens per semet vel subiectas sibi personas adquiritur ei stipulatio: ceterum negotium ei geri per consequentias, ut dictum est, nihil prohibet auctoritas.
Dig.26.8.7.1
Ulpianus 40 ad sab.
Si duo rei sint stipulandi et alter me auctore a pupillo stipuletur, alter altero tutore auctore, dicendum est stipulationem valere, sic tamen, si auctoritas tutoris unius sufficiat: ceterum si non sufficiat, dicendum erit inutilem esse stipulationem.
Dig.26.8.7.2
Ulpianus 40 ad sab.
Si et pater et filius qui in potestate eius fuit tutores fuerunt et pater sit stipulatus filio auctore, nullius momenti erit stipulatio idcirco, quia in rem patris auctor esse filius non potest.
Dig.26.8.8
Ulpianus 48 ad sab.
Etsi condicionalis contractus cum pupillo fiat, tutor debet pure auctor fieri: nam auctoritas non condicionaliter, sed pure interponenda est, ut condicionalis contractus confirmetur.
Dig.26.8.9pr.
Gaius 12 ad ed. provinc.
Obligari ex omni contractu pupillus sine tutoris auctoritate non potest: adquirere autem sibi stipulando et per traditionem accipiendo etiam sine tutoris auctoritate potest: sed credendo obligare sibi non potest, quia sine tutoris auctoritate nihil alienare potest.
Dig.26.8.9.1
Gaius 12 ad ed. provinc.
Ex hoc autem, quod pupillus nullam rem sine tutoris auctoritate alienare potest, apparet nec manumittere eum sine tutoris auctoritate posse. hoc amplius licet tutoris auctoritate manumittat, debet e lege aelia sentia apud consilium causam probare.
Dig.26.8.9.2
Gaius 12 ad ed. provinc.
Pupillus ex omnibus causis solvendo sine tutoris auctoritate nihil agit, quia nullum dominium transferre potest: si tamen creditor bona fide pecuniam pupilli consumpserit, liberabitur pupillus.
Dig.26.8.9.3
Gaius 12 ad ed. provinc.
Hereditatem adire pupillus sine tutoris auctoritate non potest, quamvis lucrosa sit nec ullum habeat damnum.
Dig.26.8.9.4
Gaius 12 ad ed. provinc.
Nec ex senatus consulto trebelliano hereditatem recipere pupillus sine tutoris auctoritate potest.
Dig.26.8.9.5
Gaius 12 ad ed. provinc.
Tutor statim in ipso negotio praesens debet auctor fieri, post tempus vero aut per epistulam interposita eius auctoritas nihil agit.
Dig.26.8.9.6
Gaius 12 ad ed. provinc.
Etiamsi non exaudiat tutoris auctoritatem is qui cum pupillo contrahit, scriptis tamen hoc adprobetur, recte negotium geritur, veluti si absenti pupillo per epistulam vendam aliquid aut locem et is tutoris auctoritate consentiat.
Dig.26.8.10
Paulus 24 ad ed.
Tutor, qui per valetudinem vel absentiam vel aliam iustam causam auctor fieri non potuit, non tenetur.
Dig.26.8.11
Gaius 15 ad ed. provinc.
Si ad pupillum aut furiosum bonorum possessio pertineat, expediendarum rerum gratia et in agnoscenda et in repudianda bonorum possessione voluntatem tutoris curatorisque spectari debere placuit: qui scilicet si quid eorum contra commodum pupilli furiosive fecerint, tutelae curationisve iudicio tenebuntur.
Dig.26.8.12
Iulianus 21 dig.
Si servus communis tuus et titii a pupilla tua te auctore aliquam rem per traditionem acceperit, tota ad titium pertinebit. Marcellus notat: nam quodcumque ad omnes dominos non potest pertinere, id pro solido ad eum, cui adquiri potest, pertinere veteres comprobaverunt.
Dig.26.8.13
Iulianus 21 dig.
Impuberes tutore auctore obligantur, etiamsi taceant: nam cum pecuniam mutuam acceperint, quamvis nihil dicant, auctoritate tutoris interposita tenentur. quare et si non debita pecunia his personis soluta fuerit, quamvis tacuerint, interposita tutoris auctoritas sufficit, ut condictione teneantur.
Dig.26.8.14
Iulianus 31 dig.
Non multum interest, afuerit tutor, cum negotium contraheretur, an praesens ignoraverit, quale esset quod contrahebatur.
Dig.26.8.15
Marcianus 2 reg.
Accipientis et edentis iudicium idem tutor auctor utrique fit. sed hoc utrum ita est, si bis auctor factus est, an et una auctoritas sufficiat eo animo, ut ad utrumque pertineat ? dubitat quidem pomponius, sed fortiter defenditur sufficere unam auctoritatem.
Dig.26.8.16
Paulus 1 ad l. ael. sent.
Etiamsi tutor caecus factus sit, auctor fieri potest.
Dig.26.8.17
Paulus 6 ad ed.
Si tutor pupillo nolit auctor fieri, non debet eum praetor cogere, primum quia iniquum est, etiamsi non expedit pupillo, auctoritatem eum praestare, deinde etsi expedit, tutelae iudicio pupillus hanc iacturam consequitur.
Dig.26.8.18
Paulus 1 ad plaut.
Potest pupillus tutore auctore debitorem suum titio delegare: sed cum tutor debet pupillo, dicendum est neque delegari eum neque procuratorem adversus tutorem dari ipso tutore auctore posse, quia futurum sit, ut auctoritate sua liberetur.
Dig.26.8.19
Paulus 9 resp.
Curatorem etiam impuberi dari posse, sed ad ea, quae sollemnitatem iuris desiderant, explicanda tutore auctore opus esse.
Dig.26.8.20
Scaevola 10 dig.
Inter pupillos paternae hereditatis divisio facta est praesente tutore, sed non adsignante instrumento divisionis: quaesitum est, an ei stari oporteret. respondit, si tutor auctor fuisset, non idcirco minus standum esse divisioni, quod non adsignasset.
Dig.26.8.21
Scaevola 26 dig.
Defendente tutore pupillus condemnatus ex contractu patris accepit curatorem, inter quem et creditorem acta facta sunt apud procuratorem caesaris infra scripta. priscus procurator caesaris dixit: " faciat iudicata". novellius curator dixit: " abstineo pupillum". priscus procurator caesaris dixit: " responsum habes: scis, quid agere debeas". quaesitum est, an secundum haec acta adulescens a bonis patris abstentus sit. respondit proponi abstentum.
Dig.26.8.22
Labeo 5 pith.
Si quid est, quod pupillus agendo tutorem suum liberaturus est, id ipso tutore auctore agi recte non potest.

Dig.26.9.0. Quando ex facto tutoris vel curatoris minores agere vel conveniri possunt.
Dig.26.9.1
Pomponius 29 ad sab.
Ob dolum malum vel culpam tutoris aristo ait pupillum possessorem condemnandum, sed non puto, quanti actor in litem iuraret: et tamen illud ita est, si rem a tutore pupillus servare possit.
Dig.26.9.2
Ulpianus 1 opin.
Si tutor vel curator pecunia eius, cuius negotia administrat, mutua data ipse stipulatus fuerit vel praedia in nomen suum emerit, utilis actio ei, cuius pecunia fuit, datur ad rem vindicandam vel mutuam pecuniam exigendam.
Dig.26.9.3
Papinianus 20 quaest.
Dolus tutorum puero neque nocere neque prodesse debet: quod autem vulgo dicitur tutoris dolum pupillo non nocere, tunc verum est, cum ex illius fraude locupletior pupillus factus non est. quare merito sabinus tributoria actione pupillum conveniendum ex dolo tutoris existimavit, scilicet si per iniquam distributionem pupilli rationibus favit. quod in depositi quoque actione dicendum est, item hereditatis petitione, si modo, quod tutoris dolo desiit, pupilli rationibus illatum probetur.
Dig.26.9.4
Ulpianus 64 ad ed.
At si extrinsecus aliquid tutor dolo admiserit, pupillo nihil nocere oportet.
Dig.26.9.5pr.
Papinianus 5 resp.
Post mortem furiosi non dabitur in curatorem qui negotia gessit iudicati actio, non magis quam in tutores, si modo nullam ex consensu post depositum officium novationem factam et in curatorem vel tutorem obligationem esse translatam constabit.
Dig.26.9.5.1
Papinianus 5 resp.
Tutor, qui pecuniam se soluturum cavit, quam pater pupilli condemnatus fuerat, actionem post tutelam finitam recte recusat. non idem in eo placuit, qui suo nomine mutuam pecuniam accepit et iudicatum pro pupillo fecit, nisi forte creditor ideo contraxit, ut in causam iudicati pecunia transiret.
Dig.26.9.6
Papinianus 2 def.
Tutor interposito decreto praetoris actorem reliquit. secundum eum sententia dicta iudicati transfertur ad pupillum actio non minus, quam si tutor optinuisset.
Dig.26.9.7
Scaevola 13 quaest.
Tutori, qui infantem defendit, succurritur, ut in pupillum iudicati actio detur.
Dig.26.9.8
Scaevola 5 resp.
Tutor, qui et coheres pupillo erat, cum conveniretur fideicommissi nomine, in solidum ipse cavit: quaesitum est, an in adultum pupillum pro parte danda sit utilis actio. respondit danda ^ dandam^.

Dig.26.10.0. De suspectis tutoribus et curatoribus.

Dig.26.10.1pr.
Ulpianus 35 ad ed. Haec clausula et frequens et pernecessaria est: cottidie enim suspecti tutores postulantur.
Dig.26.10.1.1
Ulpianus 35 ad ed.
Primum igitur tractemus, unde descendat suspecti crimen et apud quos postulari quis possit suspectus tutor vel curator, deinde quis et a quo et ex quibus causis removetur, deque poena suspecti. Dig.26.10.1.2
Ulpianus 35 ad ed.
Sciendum est suspecti crimen e lege duodecim tabularum descendere.
Dig.26.10.1.3
Ulpianus 35 ad ed.
Damus autem ius removendi suspectos tutores romae praetoribus, in provinciis praesidibus earum.
Dig.26.10.1.4
Ulpianus 35 ad ed.
An autem apud legatum proconsulis suspectus postulari possit, dubium fuit: sed imperator antoninus cum divo severo braduae maurico proconsuli africae rescripsit posse, quia mandata iurisdictione officium ad eum totum iuris dicundi transit. ergo et si praetor mandet iurisdictionem, simili modo dicendum est suspectum posse apud eum postulari cui mandata est: cum enim sit in provincia hoc rescriptum, consequens erit dicere et eum, cui a praetore mandata est iurisdictio, posse de suspecto cognoscere.
Dig.26.10.1.5
Ulpianus 35 ad ed.
Ostendimus, qui possunt de suspecto cognoscere: nunc videamus, qui suspecti fieri possunt. et quidem omnes tutores possunt, sive testamentarii sint, sive non sint, sed alterius generis tutores. quare et si legitimus sit tutor, accusari poterit. quid si patronus? adhuc idem erit dicendum, modo ut meminerimus patrono parcendum.
Dig.26.10.1.6
Ulpianus 35 ad ed.
Consequens est, ut videamus, qui possunt suspectos postulare: et sciendum est quasi publicam esse hanc actionem, hoc est omnibus patere.
Dig.26.10.1.7
Ulpianus 35 ad ed.
Quin immo et mulieres admittuntur, sed hae solae, quae pietate necessitudinis ductae ad hoc procedunt, ut puta mater. nutrix quoque et avia possunt. potest et soror, nam in sorore et rescriptum exstat divi severi: et si qua alia mulier fuerit, cuius praetor perpensam pietatem intellexerit non sexus verecundiam egredientis, sed pietate productam non continere iniuriam pupillorum, admittet eam ad accusationem.
Dig.26.10.1.8
Ulpianus 35 ad ed.
Si quis de plebeis ob facta atrociora in tutela admissa fuerit apud praetorem accusatus, remittitur ad praefectum urbis graviter puniendus.
Dig.26.10.2
Ulpianus 1 de omn. trib.
Libertus quoque si fraudulenter gessisse tutelam filiorum patroni probetur, ad praefectum urbis remittetur puniendus.
Dig.26.10.3pr.
Ulpianus 35 ad ed.
Tutor quoque contutorem potest suspectum facere, sive duret adhuc tutor, sive iam desierit ipse, contutor autem maneat tutor: et ita divus severus rescripsit. plus divus pius caecilio paetino rescripsit posse tutorem suspectum remotum contutores suos suspectos facere.
Dig.26.10.3.1
Ulpianus 35 ad ed.
Liberti quoque pupillorum grate facient, si tutores vel curatores eorum male gerentes rem patronorum vel liberorum patronorum suspectos fecerint: sed si patronum suum ut suspectum in tutela facere velint, melius est libertos ab accusatione repelli, ne in ipsa cognitione gravius aliquid emergat, cum hoc aliis omnibus pateat.
Dig.26.10.3.2
Ulpianus 35 ad ed.
Non tantum autem adulescentis curator, sed etiam furiosi vel prodigi ut suspectus removeri potest.
Dig.26.10.3.3
Ulpianus 35 ad ed.
Sed et si quis curam ventris bonorumve administrat, non carebit huius criminis metu.
Dig.26.10.3.4
Ulpianus 35 ad ed.
Praeterea videndum, an et sine accusatione possit suspectus repelli. et magis est, ut repelli debeat, si praetori liqueat ex apertissimis rerum argumentis suspectum eum esse: quod favore pupillorum accipiendum est.
Dig.26.10.3.5
Ulpianus 35 ad ed.
Nunc videamus, ex quibus causis suspecti removeantur. et sciendum est aut ob dolum in tutela admissum suspectum licere postulare, si forte grassatus in tutela est aut sordide egit vel perniciose pupillo vel aliquid intercepit ex rebus pupillaribus iam tutor. quod si quid admisit, ante tamen admisit, quam tutor esset, quamvis in bonis pupilli vel in tutela, non potest suspectus tutor postulari, quia delictum tutelam praecessit. proinde si pupilli substantiam expilavit, sed antequam tutor esset, accusari debet expilatae hereditatis crimine, si minus, furti.
Dig.26.10.3.6
Ulpianus 35 ad ed.
Quaeri potest, si tutor fuerit pupilli idemque sit curator confirmatus adulescenti, an possit ex delictis tutelae suspectus postulari. et cum possit tutelae a concuratoribus conveniri, consequens erit dicere cessare suspecti accusationem, quia tutelae agi possit deposito officio et alio sumpto.
Dig.26.10.3.7
Ulpianus 35 ad ed.
Idem erit quaerendum et si proponas aliquem desisse esse tutorem et rursum coepisse ( ut puta usque ad tempus vel ad condicionem erat datus, deinde iterum vel superveniente condicione testamentaria vel etiam a praetore postea datus est), an suspectus postulari possit. et quia duae tutelae sunt, si est, qui eum tutelae iudicio conveniat, aequissimum erit dicere cessare crimen suspecti.
Dig.26.10.3.8
Ulpianus 35 ad ed.
Si autem ipse tutor est solus, numquid, quia tutelae cessat, removendus sit ab hac administratione, quasi in hac suspectus ex eo, quod in alia male versatus sit? ergo et in eo, qui curator solus post finitam tutelam confirmatus est, idem dici potest.
Dig.26.10.3.9
Ulpianus 35 ad ed.
Quod si quis ita tutor datus sit: " quoad in italia erit, tutor esto" vel " quoad trans mare non ierit", an possit suspectus postulari ex eo gestu, quem administravit, antequam trans mare abesset? et magis est, ut postulari possit, quasi una tutela sit habens intervalla.
Dig.26.10.3.10
Ulpianus 35 ad ed.
Si quis afuturus rei publicae causa desideravit in locum suum constitui alium tutorem, an reversus ex ante gesto suspectus postulari possit? et quia potest ex priore gestu utili actione conveniri, cessabit postulatio.
Dig.26.10.3.11
Ulpianus 35 ad ed.
Si curator ventri bonisque datus fraudulenter versatus sit, deinde tutor datus, an postulari suspectus propter fraudes in cura admissas possit, dubitari potest. et si quidem habet contutores, non poterit postulari, quia conveniri potest, si non habet, amoveri potest.
Dig.26.10.3.12
Ulpianus 35 ad ed.
Si tutor inimicus pupillo parentibusve eius sit et generaliter si qua iusta causa praetorem moverit, cur non debeat in ea tutela versari, reicere eum debebit.
Dig.26.10.3.13
Ulpianus 35 ad ed.
Severus et antoninus rescripserunt epicurio tutores, qui res vetitas sine decreto distraxerunt, nihil quidem egisse, verum si per fraudem id fecerunt, removeri eos oportere.
Dig.26.10.3.14
Ulpianus 35 ad ed.
Tutor, qui ad alimenta pupillo praestanda copiam sui non faciat, suspectus est poteritque removeri.
Dig.26.10.3.15
Ulpianus 35 ad ed.
Sed si non latitet, sed praesens nihil posse decerni contendit quasi inopibus, si datis pupillo advocatis in mendacio revincatur, ad praefectum urbis remittendus est: neque enim interest id agere quemquam, ut corrupta fide inquisitionis tutor constituatur, an bona fide constitutum velut praedonem bonis alienis incumbere: hic ergo non quasi suspectus removebitur, sed remittetur puniendus ea poena, qua solent adfici, qui tutelam corruptis ministeriis praetoris redemerunt.
Dig.26.10.3.16
Ulpianus 35 ad ed.
Qui pecuniam ad praediorum emptionem conferre neque pecuniam deponere pervicaciter perstant, quoad emptionis occasio inveniatur, vinculis publicis iubentur contineri, et insuper pro suspectis habentur. sed sciendum est non omnes hac severitate debere tractari, sed utique humiliores: ceterum eos, qui sunt in aliqua dignitate positi, non opinor vinculis publicis contineri oportere.
Dig.26.10.3.17
Ulpianus 35 ad ed.
Is tutor, qui inconsideranter pupillum vel dolo abstinuit hereditate, potest suspectus postulari.
Dig.26.10.3.18
Ulpianus 35 ad ed.
Qui ob segnitiam vel rusticitatem inertiam simplicitatem vel ineptiam remotus sit, in hac causa est, ut integra existimatione tutela vel cura abeat. sed et si quis ob fraudem non removebit aliquem, sed ei adiunxerit, non erit famosus, quia non est abire tutela iussus.
Dig.26.10.4pr.
Ulpianus 1 de omn. trib.
Hae enim causae faciunt, ut integra existimatione tutela vel cura quis abeat.
Dig.26.10.4.1
Ulpianus 1 de omn. trib.
Decreto igitur debebit causa removendi significari, ut appareat de existimatione.
Dig.26.10.4.2
Ulpianus 1 de omn. trib.
Quid ergo si non significaverit causam remotionis decreto suo? papinianus ait debuisse dici hunc integrae esse famae, et est verum.
Dig.26.10.4.3
Ulpianus 1 de omn. trib.
Si praetor sententia sua non removerit tutela, sed gerere prohibuit, dicendum est magis esse, ut et hic desinat tutor esse.
Dig.26.10.4.4
Ulpianus 1 de omn. trib.
Qui nihil gesserunt, non possunt suspecti postulari, verum ob ignaviam vel neglegentiam vel dolum, si dolo fecerunt, possunt removeri.
Dig.26.10.5
Ulpianus 3 disp.
Suspectus fieri is quoque, qui satis dederit vel nunc offerat, potest: expedit enim pupillo rem suam salvam fore, quam tabulas rem salvam fore cautionis habere: nec ferendus est contutor, qui ideo collegam suum suspectum non fecit, quoniam cautum erat pupillo,
Dig.26.10.6
Callistratus 4 de cogn.
Quia satisdatio propositum tutoris malevolum non mutat, sed diutius grassandi in re familiari facultatem praestat.
Dig.26.10.7pr.
Ulpianus 1 de omn. trib.
Impuberibus quidem non permittitur suspectos facere: adulescentibus plane volentibus suspectos facere curatores suos permittitur, dummodo ex consilio necessariorum id faciant.
Dig.26.10.7.1
Ulpianus 1 de omn. trib.
Si fraus non sit admissa, sed lata neglegentia, quia ista prope fraudem accedit, removeri hunc quasi suspectum oportet.
Dig.26.10.7.2
Ulpianus 1 de omn. trib.
Praeterea accesserunt quaedam species ex epistula imperatoris nostri et divi severi ad atrium clonium: nam adversus eos, qui, ne alimenta decernantur, sui copiam perseverant non facere, ut suis rebus careant praecipitur reique servandae causa pupillus in possessionem mittatur eius, qui suspectus sententia sua factus est quaeque mora deteriora futura sunt curatore dato distrahi iubentur.
Dig.26.10.7.3
Ulpianus 1 de omn. trib.
Item si quis tutor datus non compareat, solet edictis evocari, novissimeque si copiam sui non fecerit, ut suspectus removeri ob hoc ipsum, quod copiam sui non fecit. quod et perraro et diligenti habita inquisitione faciendum est.
Dig.26.10.8
Ulpianus 61 ad ed.
Suspectum tutorem eum putamus, qui moribus talis est, ut suspectus sit: enimvero tutor quamvis pauper est, fidelis tamen et diligens, removendus non est quasi suspectus.
Dig.26.10.9
Modestinus l.S. de heuremat.
Si tutor aliquo vinculo necessitudinis vel adfinitatis pupillo coniunctus sit vel si patronus pupilli liberti tutelam gerit et quis eorum a tutela removendus videatur, optimum factum est curatorem ei potius adiungi quam eundem cum notata fide et existimatione removeri.
Dig.26.10.10
Papinianus 12 quaest.
Decreto praetoris ut suspectus remotus periculum futuri temporis non timet: iniquum enim videtur removeri quidem a tutela vel cura, in futurum autem non esse securum.
Dig.26.10.11
Papinianus 5 resp.
Post finitam tutelam cognitio suspecti tutoris quamvis pridem recepta solvitur.
Dig.26.10.12
aquila libro resp.
Nihil proponi, cur praescribere curator possit in cognitione suspecti, quo minus religio praetoris a pupillari servo detegente fraudes instruatur.