cultura barocca
riprod. foto turistica primi '50

L'ELOGIO DI LERINO E DEL MONACHESIMO EREMITICO NEL DE LAUDE HEREMI AD HILARUM LIRINENSEM PRESBYTERUM EPISTOLA DI S. EUCHERIO D'ARLES



















EVCHERI ARELATIS DE LAVDE EREMI
1. Magno tu quidem animo egressus dudum de domo tua et de cognatione tua usque in mare magnum recedentia penetraveras, maiore tamen virtute eremus a te repetita est. Siquidem, cum hanc primum hospes ingressus es, [habuisti] ducem et velut itineris tui praevium, quem deinde militiae caelestis magistrum, eumque tunc secutus et parentes relinquens parentem tamen sequebaris; nunc vero, cum eundem ascitum ad pontificale fastigium prosequendum putaveris, ad familiare secretum eremi te amor rettulit. Ergo nunc es nobilior et maior exemplo: prius enim, cum desertum peteres, comitatus etiam fratrem videbaris; nunc, cum desertum repeteres, etiam fratrem reliquisti. At qualem illum quantumque! Quanto tibi semper dilectionis cultu observatum! Quam singulari tibi affectione devinctum! Ut cuius caritati praeferre nihil possis, nisi forte solam eremi caritatem! Quam cum illi iusto praeponis examine, [approbasti] diligere te non illum parum sed hanc amplius aliquid. Ostendisti etiam ille in te secreti amor quam magnus esset, cui etiam maximus cederet. Qui quidem eremi amor, quid in te nisi Dei amor appellandus est! [Servasti] ergo caritatis ordinem lege [praescriptum] primo Deum tuum, exin proximum diligendo.
2. Quem tamen ego sola profectus tui contemplatione, ut animo conicio, nec adversatum itineri consilioque tuo [existimo], sed inusitato inter devinctas sibi personas modo [dimittere] te ille, ut puto, non minus voluit quam tu [discedere]. Diligit enim et ille te multum vicissim; in amore tamen tuo [commodum] tuum consulit, cumque affluentissima eius et summa in te sit caritas, fastigium tamen illius tendit usque ad utilitatem. 3. Et tu licet omnem iamdudum censum in Christi pauperes Christo dives effuderis, tum et praeferas licet annis iuvenem, moribus senem, sis etiam ingenio clarus, clarus eloquio, nihil in te tamen primore loco magis suspexerim dilexerimque quam quod solitudinis sedem sic concupisti; unde quia me respondere copiosius spatiosissimis ac facundissimis litteris tuis saepe postulas, sufferas paulisper necesse est, cum sis sapiens, insipientiam meam, dum recolo multimodam Domini gratiam erga hanc ipsam eremum dilectam tuam. Eremum ergo recte incircumscriptum Dei nostri templum dixerim; etenim quem certum est habitare in silentio, credendum est gaudere secreto. Saepius se illic videndum sanctis suis praebuit et conciliante loco congressum non est aspernatus humanum; in deserto quippe Moyses glorificato vulta Deum conspicit, in deserto Helias vultum pavens, ne Deum conspiciat, obvolvit; et quamvis omnia ipse tamquam sua revisitet neque uspiam desit, tamen, ut aestimare licet peculiarius visitationem dignatur eremi et caeli secretum.
4. Ferunt quendam alio quaerenti quali inesse loco Deum crederet respondisse, ut, quo se duceret, impiger sequeretur; tunc comitante eodem, ad late patentis eremi secreta venisse et ostendens solitudinis vastae recessum: "En," inquit, "ubi Deus est." Nec immerito ibi esse promptius creditur, ubi facilius invenitur.
5. Nam et in primordiis rerum, cum omnia Deus in sapientia faceret et singula quaeque futuris usibus apta distingueret, non utique hanc terrae partem inutilem et inhonoratam reliquit, sed cuncta [non magis praesenti magnificentia quam futuri praescientia creans, venturis, ut arbitror, eremum sanctis paravit]. Credo, his illam locupletem in fructibus voluit et pro indulgentioris naturae vice hanc sanctorum dare fecundam, ut sic pinguescerent fines deserti et, cum rigaret de superioribus suis montes, abundarent quoque multiplicata fruge convalles, locorumque damna suppleret, cum habitationem sterilem habitatore ditaret.
6. Possessor ille paradisi et transgressor praecepti, cum locum voluptatis habitaret, [fixam sibi a Deo legem] servare non potuit; quanto enim [iocundior] ille amoenitatibus locus, tanto hic in lapsum pronior fuit. Unde non solum hunc legibus suis subdidit, sed etiam in nos [usque suum illum stimulum mors] tetendit. Proinde eremum colat qui vitam cupit; quia amoeni incola mortem paravit. Sed iam ad posteriora eremi Deo semper acceptae exempla veniamus.
7. Moyses, cum egisset pecus ad interiora deserti, tunc resplendente eminus Deum igne vidit innocuo; nec solum vidit, verum etiam audivit loquentem. Nempe tunc Dominus, cum [abici pedum vincula commoneret], sanctam eremi terram pronuntiavit dicens: Locus in quo tu stas terra sancta est; manifesto tunc iudicio meritum occulti honoris expressit. Confirmata quippe est [a Deo sanctitas loci sanctitate etiam testimonii], in quo, ut reor, etiam illud pariter et latenter enuntiat, ut accedens ad eremum pristinis curarum obligationibus vitae gressus absolvat et anterioribus vinculis expeditus incedat, ne locum polluat. Ibi primum Moyses divini colloquii familiaris adhibetur interpres, accipit verba ac vicissim refert, dicenda [agendave] et percunctatur pariter et docetur ac mutuo confabulationis [usitatoque commercio] cum caeli Domino sermocinatur; ibi virgam resumit [in opera signorum potentem] ingressusque eremum pastor ovium, pastor ab eremo remittitur populorum.
8. Quid deinde plebs Dei ab Aegypto liberanda et operibus absolvenda terrenis, numquid non avia petiit ad solitudinesque confugit appropinquatura in eremo utique Deo, a quo fuerat exempta servitio? Tendebat igitur ad desertum longa vastitate terribile, Moyse duce. Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine! Eremum ingressus Moyses, Deum viderat; en redit rursus ut videat. Ipse plane dux itineris populum suum Dominus ad deserta ducebat, [in usum utriusque temporis viantibus] trahens columnam nunc rubentem flamma, nunc nube candentem. Dabat ita tunc promerentibus e caelo signum, quod lactea mole porrectum alternis irradiabat ardoribus. Intento Israhel lumine sequebatur radium corusco eminus igne rutilantem, [ut in eremi secreta tendentibus digne Dominus,] cum iter ostenderet, lumen praeferret.
9. Huic identidem populo nonne ad deserta tendenti obiecta invii maris claustra patuerunt, cum inter praeruptos gurgites iter carpens, pulverulenta vestigiis agmine rubris litoribus ingessit minantesque undarum pendentium montes de profunda valle suspiciens sic custos gentis freti stagna transivit.
10. Neque in hoc tantum divini operis virtus stetit; nudata namque rersum refluo aequore operiens, iter eorum cum hoste delevit, totumque in sedibus suis mare, credo ne ab eremo Israhel reverteretur, opposuit. Aperuit inter aquas viam et circumfusis deinde aquis texit, ut desertum expetentibus patefaceret itum, clauderet reditum.
11. Hac ergo [gratiae virtute] donata est gens illa, cum ad solitudinem tenderet; plura tamen promeruit, cum possideret. Illic namque eandem insperato Dominus miraculo refecit, cum percussa silice exundantes aquas sitientibus praebuit, et abhorrentibus saxis rivos nativo fonte depromens, [occulta manu imposuit subitam latentibus venis naturam]. Nec solum illic ingesto flumine viscera siccae rupis infudit, verum etiam dulcedine super indita amaros tristibus aquis haustus repressit. Illas elicuit, has placavit; nec maiore miraculo e saxis aquas quam ex aquis alias aquas reddidit. Obstupuit plebs cuncta caelestis auxilii illic opem sentiens non minus in his aquis quae erant quam in illis quae nondum fuerant.
12. Illic etiam idem populus demissum caelitus cibum [albenti] solo legit, cum in nubibus Dominus panem pluvium sicco imbre deiecit. In tabernacula et in circumiecta castrorum manna ninguido aere [illapsum cecidit], ubi panem angelorum manducavit homo. Et quia sufficit diei malitia sua, cotidianum divina indulgentia victum contulit iam tunc lege praemissa, ne in crastinum cogitaret. Sic quondam in eremo [constitutis], quia [praestare] victum terrena non poterant, caelum ministrabat.
13. [Legem] etiam et caelestia edicta Hebraeus idem numquid non eremi inhabitator accepit, tum cum propius admotus inspicere divino digito impressa tabulis signa meruit? Eductus castris in occursum Domini, ad radicem montis obvius institit; vidit equidem pavore perculsus illum Sinai verticem, quem terrore multo conspicuae maiestatis [insederat]; aspexit attonitus montem [procul] [interfluenti] igne fumantem, quem deinde totum late nubes densissima obtectum operiebat; expavit hinc [micantia] expressis ignibus fulgura et tonitrua crebris fragoribus [mixto] buccinarum clangore reboantia. Ita filii Israhel, dum in solitudinibus [degerent], Dei sedem videre, vocem audire [meruerunt].
14. Talibus olim similibusque usa est ac sustentata miraculis natio illa, cum deserti incola fuit, cum eam inusitatus cibus, repentinus potus, [incomsummabilisque] vestitus aleret, cum etiam illorum quae extrinsecus corpus ambiebant infatigabili habitu permanerent. Quicquid eorum [necessitati] locorum [ingenium] non [obtulerat], manifesta Dei magnificentia suggerebat. Vix in haec caelestis gratiae dona [pervenit] sanctorum unus, qui de hoc populo ait: Non fecit taliter Dominus omni nationi; [specialia] contulit, [inaudita concessit], cum divinis [muneribus] populum refecit in eremo.
15. Et haec quamvis in figuram nostri facta tradantur et facies illa rerum mysteriis flagret occultis, omnesque in Moyse baptizati in nube et in mari escam spiritalem manducasse, potum spiritalem bibisse referantur, tamen omnia haec ita [futurorum] continent fidem, ut gestorum custodiant veritatem. Quamquam nec sic quidem eremi minor laus est, etiam si ea quae illic gesta sunt in sacramentorum sint altitudinem referenda; nihil gratiae derogatur, [etiam si ille tunc status corporis et vestimentorum non secuta corruptio] venturae vitae specimen detulerunt. Magna namque loci gratia est, si quales illos beatissimi saeculi felicitas habebit, tales in hoc iam istos eremus habeat. 16. Quid, quod filii Israhel ad illam desiderabilem terram non nisi habitatione eremi pervenerunt? Et ut gens eadem postea possideret illam lacte et melle manantem, prius hanc aridam incultamque posssedit. Totum semper ad veram patriam eremi mansionibus iter panditur. Habitet inhabitabilem terram, qui vult videre bona Domini in regione vivorum, sit hospes huius, qui civis esse contendit illius.
17. Sed ut haec relinquam, David ipse insidias regis infesti [non nisi] cum desertum expeteret evasit, qui in Idumaeae ariditatibus commoratus toto Dominum corde sitiebat, ut sitiens in deserto et in invio et inaquoso tum demum appareret Deo in sancto, ac deinceps Dei virtutem pariter et gloriam sanctus videret.
18. Helias vero, maximus secretorum colonus, caelum imbribus clausit, ignibus reseravit, ministra alite cibum sumpsit, fixa mortis iura revocavit, Iordanem dividuum interrupto amne transivit, caelum ardenti curru raptus ascendit.
19. Quid deinde Helisaeus, consectator vitae huius atque virtutis? Nonne perinde divinorum miraculorum opere claruit, quem insignem nunc scissus torrens, nunc innatans ferrum, nunc redivivi, nunc olei incrementa fecerunt, quique postremo post alia quam plurima duplicatam in se virtutem magistri hoc etiam comprobavit, quod ille superstes defunctum, hic defunctum exsuscitat iam defunctus?
20. Filii quoque prophetarum relictis urbibus expetebant gemino defluentem fonte Iordanem exstruebantque in abditis tabernacula remoto iuncta torrenti. Excubabat cohors sancta secreti fluminis ripis, velut quibusdam sparsa tentoriis et habitationibus congruis: egregia indoles spiritum custodiebat paternum.
21. Quid? Ille, quo maior inter mulierum natos non surrexit, nonne in deserto clamans in deserto vivebat? In deserto ab hoc baptismus traditur, in deserto paenitentia praedicatur, in deserto primum mentio regni caelestis infertur; ibi haec ille audientibus primus ingessit, ubi haec citius ambiens quisque promeruit. Nec immerito futurus hic arduus habitator deserti ante faciem Domini angelus mittitur, viam reserat in caeleste regnum, Christi et praecursor et testis dignum qui Patrem e caelo loquentem audiret, Filium baptizando contingeret, Spiritum sanctum descendentem videret.
22. Ipse quoque Dominus ac Salvator noster baptizatus confestim, ut Scriptura ait, a Spiritu in desertum ducitur. Quis hic igitur est Spiritus? [Cunctatio nulla subest, quin Sanctus. Quod deinde Spiritus sanctus pertrahit in desertum, nimirum istud ille dictat, ille istud tacitus inspirat, fitque eremus Spiritu sancto suggerente digna suggestio. Mystico ergo flumine infusus nihil sibi prius agendum putat, quam ut ad secreta contendat. Et tamen ille sanctificantes semper aquas tunc sanctificaverat nec peccati hominem purgatus abluerat]; peccatum enim ille neque fecerat neque metuebat. [Eremi tamen ardore flagrabat atque in onmibus salutaris auctor exempli hanc sibi non dignam nobis desiderabat. Quae si votiva Deo ab erroribus libero, quanto magis necessaria homini erroribus obnoxio? Si petita non delinquenti, quanto magis exoptanda peccanti]?
23. Ibi etiam in famulatum Domini remotis circumstrepentium turbis tacita divini vigoris ministeria succedunt, et in eremo constitutus, tamquam in caelum revectus, [occurrentium] excipitur officiis angelorum; ibi tunc temptantem notae artis insidiis hostem illum antiqui temporis confutavit supplantatoremque veteris Adam novus Adam reppulit. O laus magna deserti, ut diabolus qui vicerat in paradiso, in eremo vinceretur! 24. Desertus etiam locus ille erat, in quo Salvator noster quinque virorum milia panibus quinque et piscibus tantum duobus pavit, satiavit, explevit. Semper in deserto [suos] pane Iesus pascit; suis praetulerat olim manna divini muneris fidem, nunc fragmina praetulerunt, eodemque miraculo victus, ut tunc esurientibus decidit, ita nunc vescentibus crevit; cunctis dono suo epulae auctioribus maiores fuerunt cibis quam fuerant latae conviviis. Desertis, inquam, desertis tantorum nunc signorum causas demus: virtus potentiam declarasset, si habuisset locus copiam?
25. Et tunc Dominus Iesus ad excelsi montis remotiora secessit, cum tribus tantum sibi adhibitis electis insolita claritate vultus effulsit; qui, cum assumptum palam hominem praeferret, declarandae maiestatis indicium secretis credidit. Ibi tunc ille apostolorum maximus: Bonum erat, inquit, nos hic esse, adamans scilicet magnitudinem signi in remotione deserti.
26. Idem quoque Dominus Iesus, ut scribitur in desertum locum ibat ibique orabat. Locus ergo iam ille vocetur orationis locus, quem exerando Deum idoneum Deus auctor ostendit docuitque unde facilius nubes humiliantis se oratio penetraret, adiuta loco, quia honorata secreto, atque ipse illic orando cum peteret, demonstravit, ubi orare nos velle competeret.
27. Quid nunc ergo Iohannem, Macariumque commemorem, aliosque quam plures, quorum conversatio dum in desertis est, in caelis facta est? Appropinquaverunt illi tantum Domino quantum appropinquare Deo hominem fas sinebat admissique sunt in divinarum opera rerum quantum carne [circumdatos] licebat admitti. Fixam in superna mentem caelestibus inseruerunt secretis; hinc comitantem gratiam aut revelationibus tacitis aut clamantibus signis protulerunt, et suffragante secreto usque in id provecti sunt, ut terram quidem corpore tunc contingerent, caelum vero spiritu iam possiderent. 28. Hoc igitur eremi habitaculum dicam non immerito quamdam fidei sedem, virtutis arcam, caritatis sacrarium, pietatis thesaurum, iustitiae promptuarium. Nam sicut in magna domo pretiosa quaeque claustris obsignata in remotis habentur, ita magnificentia illa sanctorum abditorum eremo, quam [dificultatibus suis] natura observavit; deponiturque in terra quoddam conclave deserti, ne conversationis humanae usu obsolescat. Apteque a mundi Domino haec pretiosior divitiarum suppellex in illa mundanae domus [parte non solum] conditur, verum etiam, cum usus est, ex reconditis promitur.
29. Fuit olim erga eremum cura divinae Providentiae summa et maxima, sed ne nunc quidem parva est. Nam et nunc, cum eremi incolis victus divinitus insperata supervenit largitate, quid aliud quam e caelo lapsus defluit? Habent et isti in hac caelesti munificentia suum manna, nec minus his Dominus brachii sui opere secreto alimoniam spargit ex abdito. Et cum silicibus perfossis tandem divino munere respondentes e saxis aquae profluunt, quid aliud quam velut Moysi virgae ictu percussa rupe emerguntur? Vestimentorum perinde habitus in eremi vastitate degentibus; nunc quoque ecce non deficit, qui, dum iugiter gratuito divina provisione succedit, utique succedendo manet. Aluit Dominus in deserto suos quondam, sed et nunc alit; et illos quidem quadraginta annis, hos vero quousque anni erunt.
30. Merito hanc Sanctus divino igne succensus relicta sede propria sedem legat; merito propinquis, filiis parentibusque praeponat, suorumque omnium commercio emat; merito haec genitalem deserentibus patriam temporariae patriae nomen obtineat, a qua non metus, non desiderium, non gaudium, non maeror evocet; merito plane universorum affectuum sola sit pretium.
31. Quis enim enumerare beneficia eremi digne queat, virtutisque commoda habitantium in ea? In mundo positi, quodammodo extra mundum recedunt, in solitudinibus, ut ait Apostolus, errantes, in montibus et in speluncis et in cavernis terrae. Nec immerito dignum talibus Apostolus negat esse mundum, qui alieni sunt ab illo rei publicae humanae tumultu, sepositi, quieti, silentes, nec magis absunt a voluntate peccandi quam a facultate.
32. Clari apud veteres saeculi huius viri, defatigati laboribus negotiorum suorum, in philosophiam se tamquam in domum suam recipiebant. Quanto pulchrius ad haec manifestissimae sapientiae studia divertunt magnificentiusque ad solitudinum libertatem et desertorum secreta secedunt, ut, philosophiae tantum vacantes, in illius eremi deambulacris tamquam in suis gymnasiis, exerceantur! Ubi, quaeso, liberius quam in deserti habitatione servetur Pascha? Sed virtutibus et continentia: continentia, inquam, quae velut alia quaedam est cordis eremus. Nam et Moyses quadraginta continuos se in eremo dies, totidemque et post se illic Helias ieiunio dedit, et uterque ibi inediam ultra humani effectus vires extendit; deinde et Dominus idem, sed in deserto, abstinentiae tempus exegit. Nec praeterea usquam legimus spatia eadem exacta ieiunio, ut putandum sit aliquem tribui per Dominum locis illis etiam vigorem.
33. Ubi, quaeso, magis vacare et quam dulcis sit Dominus, videre contingit? Ubi promptior ad perfectionem tendentibus via panditur? Ubi maior virtutibus campus aperitur? Ubi facilius mentis, ut possit circumspicere, custodia? Ubi liberior cordis, ut deo inhaerere certet, intentio, quam illis utique secretis, in quibus Deum non solum invenire promptum est, verum etiam custodire?
34. Et quamvis saepe in eremo tenuis soli pulvis occurrat, nusquam tamen firmius Evangelicae illius domus fundamenta iaciuntur. In illis licet aliquis consistere harenis velit, nequaquam tamen super harenas domum construit, nusquam magis quam illic supra petram praedictum illud aedificium collocatur, quod immobili stabilitate fundatum, inconcussa mole durabit, ut tempore ingruentium procellarum non flantibus ventis, non immissis torrentibus subruatur. Itaque habitatores deserti talia sibi aedificia, sed in cordibus, fabricant, [illi qui summa imis appetunt, excelsa humilitate sectantur], desides atque immemores terrenorum, ob spem votumque caelestium; qui abiciunt divitias, dum egere malunt; non egere festinant, dum esse divites concupiscunt; die ac nocte labore vigilisque decertant, ut apprehendant vitae illius principium, cuius non invenietur extremum. Sic materno eremus sinu continet illos aeternitatis rectissime avaros, [bene prodigos brevitatis], incuriosos praesentis temporis, [certos futuri], et per haec assequuntur, ut in quos saeculorum fines decurrerunt, his saecula sine fine contingant. 35. Fervent ibi conscriptae interioris hominis salubriter leges et aeterni saeculi iura subtilius. Non illic humana criminum facinorumque praescripta vim suam resonant, nec se ultricia capitalium delictorum iura exserunt: cor nisi purissimum indignae leges faciunt reum; atque ipse omni studio mentis motus interior intra iustitiae terminos coercetur eodemque se iudice vel levium cogitationum principia plectuntur. Apud alios malum sit malum fecisse, apud hos vero malum est bonum non fecisse.
36. Sed quo modo ego possim commemoratione digna interiora eremi [instituta] venerari? Nunc vero [illud tacitus] praeterire non possum, quod in habitatoribus eius vis illa virtutis quam abscondita cunctis paene tam nota est. Nam cum se utique in remota abigunt mundum, humanumque consortium repudiantes, occuli quidem gestiunt, meritum tamen occulere non posunt; quantum se eorum introrsum agit vita, tantum se foras proripit gloria Deo, ut arbitror, ita [inter utrumque] moderante, ut [incola eremi suae] lateat saeculo et non lateat exemplo. Haec lucerna est, quae per universum mundum resplendet supra eremi candelabrum locata; hinc se flagrantissimum lumen per tenebrosa mundi membra diffundit; haec est civitas quae abscondi non potest in deserti monte constructa, quae imagine sua caelestem Hierusalem terris dedit. Proinde si quis in tenebris est, huic lumini appropinquet, ut videat, si quis discrimini patet, ad hanc civitatem tendat, ut tutus sit.
37. O quam iocundae sunt sitientibus Deum etiam deviae illis saltibus solitudines! Quam amoena sunt quaerentibus Christum illa secreta, quae longe lateque natura excubante porrecta sunt! Silent omnia: tunc in Deum suum laeta mens quibusdam silentii stimulis excitatur, tunc ineffabilibus vegetatur excessibus, nullus interstrepens illic sonus, nulla nisi forte cum Deo vox est; solus ille animo, dum sonitus silentium secretae stationis intervenit interpolatque illum placidae quietis statum, strepitus quiete dulcior, et sanctus modestissimae conversationis tumultus; tunc hymnis suave resonantibus excelsa ipsa ferventes [chori] pulsant, atque in caelum non minus [paene vocibus quam orationibus] pervenitur.
38. Fremit frustra tunc circuiens adversarius tamquam intra caulas ovibus septis lupus, et tamquam [munorum] obiectu [ita eremi ambitu]. Hostes [suos] submovet ac, ne in vanum vigilent qui custodiunt civitatem, peculiarius Christo propugnatore munitur, ut adoptiva Deo gens quantum secreti spatiis exposita, tantum hostibus suis clausa sit. Invisit sane speciosa deserti laetantium angelorum chorus, et per illam Iacob scalam commeantes, eremum frequentia abditae visitationis illustrant. In illo quoque meridie sponsus recubat habitatoresque deserti caritate vulnerati contemplantur eum dicentes: Invenimus quem quaesivit anima nostra, tenebimus eum et non dimittemus.
39. Non est infructuosum, ut creditur, non est istud sterile eremi solum nec infecunda arentis saxa deserti. Illic multiplex germen et centenos accola fructus recondit; non facile illic iacta semina [secus] viam decidunt, quae volucres assumant, nec in petrosa facile dilabuntur, quae non habentia altitudinem terrae orto sole aestuent et arescant, neque in spineta facile fugiunt, quae iam adultis sentibus obruantur. Uberi illic messem proventu colonus metet, producitur in his saxis seges illa per quam etiam ossa pinguescunt. Invenitur etiam illic panis vivus qui de caelo descendit, erumpunt in illis rupibus fontes irrigui et aquae vivae, quae non satiandis solum, verum etiam possint sufficere salvandis. [Hic interioris hominis pratum et voluptas, hic incultum desertum illic mira amoenitate iocundum est, eademque corporis est eremus, animae paradisus].
40. Nulla iam quamvis fertilis tellus terrae eremi se comparatione iactaverit. Est terra aliqua frugibus ditis? In hac maxime nascitur frumentum illud, quod esurientes adipe suo satiat. Est alia gravidis laeta vinetis? In hac maxime profertur vinum illud, quod bene laetificat cor hominis. Est alia pascuis praestans? In hac saluberrime pascunt oves illae, de quibus dicitur, Pasce oves meas. Est alia floribus picta vernantibus? In hac maxime verus ille flos campi et lilium convallium refulget. Postremo alia est speciosis exsultans metallis, alia vero auro suo fulva est? In hac varii lapidum micant vibrante luce fulgores. Ita terra haec singulis terris maior ad singula, omnes longe praecedit bonis omnibus.
41. Recte ergo tu, veneranda tellus, sanctis aut in te positis aut non procul a te remotis aut habitabilis dudum aut desiderabilis exstitisti, quia pro universis bonis illius es fertilis, in quo habentur universa. Tu cultorem hunc, qui suam terram, non qui tuam excolat, requiris, [tu inhabitantium te vitiis sterilis, tu fecunda virtutibus]. Tuam quicumque sanctorum familiaritatem quaesivit, Deum repperit; Christum in te, quisquis te coluit, invenit. Ipse qui habitat, Domino habitatore laetatur idemque est et possessor tuus et divina possessio; tuum qui non refugit habitaculum, factus est ipse Dei templum.
42. Equidem cunctis eremi locis quae piorum illuminantur secessu reverentiam debeo, praecipuo tamen Lirinum meam honore complector, quae procellosi naufragiis mundi effusis, piissimis ulnis receptat venientes ab illo, saeculi flagrantes aestu blande introducit sub umbras suas, ut illic spiritum sub illa interiore Domini umbra anheli resumant. Aquis scatens, herbis virens, floribus renitens, visibus odoribusque iocunda, [paradisum possidentibus se] exhibet quem possidebunt; digna quae caelestibus disciplinis Honorato auctore fundata sit, quae tantis institutis tantum nacta sit patrem, apostolici spiritus vigore et vultus radiantem; digna quae illum suscipiens, ita emitteret; digna quae et praestantissimos alat monachos et [ambiendos] proferat sacerdotes. Haec nunc successorem eius tenet, Maximum nomine, clarum, quia post ipsum meruit adsciri; haec habuit reverendi nominis Lupum, qui nobis illum ex tribu Beniamin lupum retulit; haec habuit germanum eius Vincentium, interno gemmam splendore perspicuam; haec nunc possidet venerabilem gravitate Caprasium, veteribus sanctis parem; haec nunc habet sanctos senes illos, qui divisis cellulis Aegyptios Patres Galliis nostris intulerunt.
43. Quos ego illic, Iesu bone, sanctorum coetus, conventusque vidi! Pretiosa in his suavi unguedine alabastra flagrabant, spirabat passim odor vitae. Interioris hominis faciem exterioris habitu praeferebant, constricti caritate, humilitate deiecti, mollissimi pietate, firmissimi in spe, incessu modesti, oboedientia citi, occursu taciti, vultu sereni, prorsus ipsa protinus contemplatione angelicae quietis agmen ostendunt. Nihil concupiscunt, nihil desiderant nisi eum tantum, quem solum desiderantes concupiscunt. Dum beatam quaerunt vitam, beata agunt, eamque et dum adhuc ambiunt, iam consequuntur. Itaque optant a [peccatoribus] segregari? iam segregati sunt. Castam possidere vitam volunt? Iam possident. Omne in Dei laudibus tempus habere ambiunt? Habent. Desiderant gaudere sanctorum coetibus? Gaudent. Christo frui cupiunt? Spiritu fruuntur. Vitam eremi adipisci gestiunt? Corde adipiscuntur. Ita per largissimam gratiam Christi multa ex his quae in futurum exoptant in [praesentiarum] merentur; rem porro ipsam capiunt, dum spem sequuntur. [Habent non parvum etiam in labore ipso pretium laboris, quia paene iam in opere est quod merces erit].
44. [Horum mi Hilari carissime, redditus insertusque consortio, plurimum tibi, plurimum etiam illis contulisti, qui nunc pro reditu tuo alacri exsultatione laetantur]. Cum his, [obsecro peccatorum meorum intercessionisque memoriam ne oblitteraveris]; cum his, inquam, quibus nescio an ipse gaudii plus attuleris an maius inveneris. Tu nunc verior Israhel, qui corde Deum conspicaris, ab Aegypto saeculi tenebris dudum expeditus, salutiferas aquas submerso hoste transgressus, in deserto accensum fidei ignem secutus, amara quondam, per lignum crucis dulcia nunc experiris, salientes in vitam aeternam aquas a Christo trahis, internum hominem superno pane pascis, in Evangelio tonitrui divinam accipis vocem; qui cum Israhel in eremo contineris, cum Iesu terram repromissionis intrabis. Vale in Christo Iesu Domino nostro.




















SANT'EUCHERIO o come al secolo si diceva EUCHERIO D'ARELATE fu vescovo di Lione e scrittore ecclesiastico nato nella II metà del IV secolo.
Originariamente si diede alla carriera civile ma poi, assieme alla sposa Galla ed ai figli Salonio e Veranio, si ritirò nel già importante monastero di Lèrins (nell'isola di Saint-Honorat): finalmente ma solo insieme alla moglie prese dimora nella prossima isola di Sainte-Marguerite.
Poco dopo il 432 venne chiamato a rivestire la porpora episcopale a Lione, di cui si fregiò sin all'anno della morte da collocarsi tra il 450 ed il 455.
Poco è rimasto della sua produzione ma meritano soprattutto d'essere ricordati due opuscoli di contenuto ascetico, vale a dire la Epistola paraenetica ad Velerianum ad contemptu mundi et saecularis philosophiae e soprattutto la stilisticamente ancor più pregevole DE LAUDE HEREMI AD HILARUM LIRINENSEM PRESBYTERUM EPISTOLA di cui viene qui proposto il testo integrale e dove esplicitamente compare un sentito encomio dell'eremitismo di Lerino (e al proposito si veda L. CRISIANI, Lérins et ses fondateurs, Saint-Wandrille, 1946).
All'esegesi ed alla retta interpretazione della scrittura sono poi rivolti due trattati rivolti ai suoi figli: il Formulae spiritalis intelligentiaead Veranum e gli Instructionum ad salonium libri duo ove l'autore sostiene l'interpretazione allegorica di tutta la Bibbia, sia dell'Antico che del Nuovo Testamento.
E' reputato autentico uno scritto attribuitogli sui martiri della legione Tebea dal titolo Passio Agauniensium martyrum Ss. Mauritii ac sociorum eius e sono stati anche recuperati dei frammenti di un'Epitome operum Cassiani: al riguardo si legga D. VAN BERCHEM, Le martyre de la légion thébaine, Basilea, 1956.
In merito alla sua abbondante corrispondenza è sopravvissuta solo una lettera, l'Epistula ad Salvium episcopum, mentre non si è mai giunti alla convinzione che sia opera di Eucherio il piccolo trattato ad faustum de situ Iudeae urbis Hierosolymitanae.
Le Omelie di cui sarebbe stato autore sono andate perse: invece sono senza dubbio apocrifi i commenti attribuitigli alla Genesi, ai 4 Libri dei Re, l'Exhortatio, le Sententiae ad monachos, editi nel volume 50 del Migne (PL 50, 701-832: il De situ Iudeae eè reperibile in Pl, Suppl., III, 45-48).