I PRIMI GIUBILEI

"UNA VISITA CRITICA DEI PELLEGRINI ANCHE AI MONUMENTI DELLA ROMA PAGANA"


















MAGISTRI GREGORII NARRATIO DE MIRABILIBUS URBIS ROMAE
(XII/XII secc.)
Incipit prologus magistri Gregorii de mirabilibus quae Romae quondam fuerunt vel adhuc sunt et quorum vestigia vel praesens memoria hodieque manet. Multo sociorum meorum rogatu et praecipue magistri Martini et domini Thomae et aliorum plurium delictissimorum meorum cogor quae apud Romam maiori admiratione digna didici, scripto assignare. Ceterum valde vereor parum conferenti relatione sacrum studium vestrum et lectionis divinae interpolare delicias, et aures summorum doctorum sermonibus assuetas rudi oratione offendere erubesco: quis enim deliciis assuetos convivas aridae et rusticanae cenae praesumat invitare? Hinc est quod cunctabundam manum operi promisso coactus impono, quoniam, dum incompositi sermonis mei nuditatem attendo, saepe sumpturus calamum mentem a proposito revoco. Sed vicit tandem apud me votum consodalium verecundiam meam, qui, ne veritati promissae obviarem, sumpto calamo in manu rudi et minus perita, opus promissum quo melius potui in hunc modum persolvi. Explicit prologus.
Incipit narratio de mirabilibus urbis Romae quae vel arte magica vel humano labore sunt condita. 1. Vehementius igitur admirandam censeo totius urbis inspectionem, ubi tanta seges turrium, tot aedificia palatiorum, quot nulli hominum contigit enumerare. Quam cum primo a latere montis alonge vidissem, stupefactam mentem meam illud Caesarianum subiit, quod quondam victis Gallis cum Alpes supervolaret inquit, magnae miratus moenia Romae:
"Tene, deum sedes, non ullo Marte coacti Deseruere viri? Pro qua pugnabitur urbe? Dii melius," et cetera.
Paulo post: Ignavae manus liquere urbem, capacem turbae humani generis, si coiret, et Romam invocans, instar summi numinis eam appellat. Cuius incomprehensibilem decorem diu admirans deo apud me gratias egi, qui magnus in universa terra ibi opera hominum inaestimabili decore mirificavit. Nam licet tota Roma ruat, nil tamen integrum sibi potest aequiperari; unde quidam sic ait:
Par tibi, Roma, nihil, cum sis prope tota ruina:
Fracta docere potes, integra quanta fores.
Cuius ruina, ut arbitror, docet evidenter cuncta temporalia proxime ruitura, praesertim cum caput omnium temporalium Roma tantum cotidie languescit et labitur.
2. Huius urbis portae XIIII sunt, quarum haec sunt nomina: Porta Aurea, Porta Latina, Porta Sacra, Porta Salaria, Porta Marcia, Porta Livia, Porta Collatina, Porta Flaminea, Porta Numantia, Porta Appia, Porta Tiburtina, Porta Aquileia quae nunc sancti Laurentii dicitur, Porta Asinaria.
3. Et primum quidem de signis aeneis huius urbis disseram. De primo signo aeneo. Primum signum aeneum taurus est in specie illius, quo Iupiter Europam iuxta fabulam decepit. Hoc autem signum eminens a vallo castri Crescentii tanto pollet artificio, ut inspicientibus mugituro et moturo similis videatur.
4. De secundo signo. Aliud signum aeneum est ante palatium domini papae, equus videlicet immensus et sessor eius. Quem peregrini Theodericum, populus vero Romanus Constantinum dicunt, at cardinales et clerici Romane curiae seu Marcum seu Quintum Quirinum appellant. Hoc autem memoriale mira arte perfectum super quattuor columnas aereas antiquitus ante aram Iovis in Capitolio stabat, sed beatus Gregorius equitem et equum suum deiecit et quattuor columnas praefatas in ecclesia beati Iohannis Lateranensis posuit. Romani vero equitem cum equo ante palatium domini papae posuerunt. Eratque equus et eques et columnae optimae deauratae, sed pluribus in locis partem auri Romana abrasit avaritia, partem vero vetustas delevit. Sedet autem eques manum dexteram dirigens tamquam populo loquens vel imperans; sinistra manu frenum retentat, quo caput equi in dexteram partem obliquat, tamquam alio diversurus. Avicula etiam quam cuculam vocant inter aures equi sedet et nanus quidam sub pede equi premitur, miram morientis et extrema patientis speciem repraesentans. Hoc autem opus admirabile sicut diversa sortitum est nomina, sic et diversas compositionis causas suscepit. Ceterum peregrinorum et Romanorum super hac re vanas fabulas penitus declinabo eamque originem huius operis assignabo, quam a senioribus et cardinalibus et viris doctissimis didici. Qui Marcum appellant, hanc compositionis causam assignant. Rex Mesenorum, corpore quidem nanus, peritia vero artis nigromantiae prava prae cunctis mortalibus imbutus, cum finitimos sibi reges subiugavisset, regnum Romanorum aggressus est, cum quibus facili eventu plurima bella gessit. Quippe et robur hostium et aciem armorum arte magica ita prestrinxit, quod hostes virtutem feriendi et arma usum secandi penitus amiserunt. Unde facile superior factus in omni certamine Romanos tantum castris coegit confidere, ad ultimum autem eos arta obsidione circumdedit. Obsessi itaque Romani nullum subsidium sibi reperire potuerunt. Magus etenim ille memoratus singulis diebus ante lucis ortum extra castra solus egrediebatur avisque a castris quantum clamor auditur appellantis, artem magicam solus in agro exercuit ibique verbis quibusdam secretis et prestigiis potentibus obtinuit, ne Romani ullam virtutem victoriae contra eum possent exercere. Quod cum a Romanis compertum esset et ex multa consuetudine didicissent eum ita a castris exire, quendam militem strenuissimum Marcum nomine adierunt. Cui summum honorem promiserunt, si se vellet periculo opponere ut urbem ab illa obsidione liberaret dominiumque ei libertate urbis pepigerunt et memoriale sempiternum promiserunt. Quibus cum prono favore paruisset, sanctito foedere protinus murum et antemurale ex ea parte, qua rex praedictus exire solebat, noctu perforaverunt, ubi miles memoratus cum equo suo transire posset. Deinde ei consilium suum aperiunt, videlicet ut nocte exiens regem Misenorum a castris egredientem non armis aggrederetur, quibus minime laedi potuisset, set manu raptum intra muros reciperet. Quorum consilio omnino paruit et de nocte media murum exivit. Cumque auroram vigili animo exspectaret, cuculus ut assolet cantum emisit, signum scilicet lucis orientis. Quo eques admonitus ascenso equo, regem tunc primum frustra magica arte occupatum conspicit et eo vasto impetu raptus, improviso casu magum manu raptum infra murum recepit. Quem in conspectu populi, metuentis ne si capto fandi moram concederent, se per artem magicam liberaret, sub pedibus equi sui contritum occidit: non enim armis ei quisquam nocere potuit. Deinde portis apertis, rege perempto exercitum perturbatum et in fugam conversum invadunt et occidunt maximaque copia in ea pugna capta et caesa est. Nec ulla spolia tantum Romanorum ditaverunt aerarium, et ob huius beneficii commodum praetaxatum ei memoriale statutum est. Cui equum adhibuerunt, quia veloci cursu profuit, avem, quia nuntia lucis exstitit. Nanum autem sub pedibus equi posuerunt, quia protritus occubuit.
5. Alia causa compositionis huius signi. Qui vero Quintum Quirinum dicunt, hanc causam assignant. Tempore quo Quintus Quirinus rem publicam rexit, in palatio Sallustiano terra magno hiatu dissiliit, unde ignis sulphureus et aer corruptus exivit, quibus orta gravissima pestilentia magnam partem Romanorum delevit. Cumque tabe morientium pestilentia cotidie sumeret incrementum, Phoebo consulto didicerunt quod numquam cessaret, nisi aliquis Romanorum se sponte hiatu praefato praecipitaret, praeferens salutem populi suae propriae saluti. Itaque quendam civem Romanorum, generosae quidem stirpis, set aetate et ignavia inutilem sibi et urbi vitam degentem, exoraverunt ut se victimam pro salute universae urbis faceret, ea quidem conditione, quod progeniem eius totam ditarent et in numero potentum susciperent. Qui id omnino renuens, respondit sibi nihil prodesse posteritatis gloriam suscipere si vivus regionem intraret tartaream. Deinde vero, cum in tota urbe nullum penitus invenirent qui ad ullam conventionem huiusmodi victimam vellet persolvere, Quintus Quirinus coram contione totius urbis sic ait: ■Saepe in ancipiti casu bellorum pro re publica periculum subivi mortis. Nunc autem, cum nemo reperitur qui salutem populi sui praeferat propriae saluti, princeps ego orbis et urbis huius dominus paratus sum pro salute civium vivus tartareum ingredi aditum, idque coniugi meae et liberis et toti posteritati meae inconcusse servari volo, quod ignavis promissum est.■ Et ascenso equo coram cunctis alacer et intrepidus, tamquam convivium aditurus, se cursu veloci in aditum praefatum praecipitavit. Et protinus quaedam avis in specie cuculi inde exivit et ilico hiatus os suum compressit et omnis pestilentia abiit. Liberati itaque a tanta peste Romani ob summum beneficium memoriale ei statuerunt sempiternum. Cui equum, quia eo vectus pro cunctis mactatus est, adhibuerunt, avem vero, quae a specu exivit, inter aures equi statuerunt et nanum, qui cum uxore eius concubuit, pedibus equi supposuerunt.
6. De tertio signo aeneo. Tertium signum est imago Colossei, quam quidam statuam Solis existimant, alii Romae effigiem dicunt. De qua haec admodum miranda sunt, videlicet quomodo tanta moles fundi potuit vel quomodo erigi aut stare mirum est. Fuit enim longitudo eius, ut scriptum repperi, CXXVI pedum. Stabat autem haec imago tam immensae magnitudinis in insula Herodii super Colosseum, XV pedibus altior eminentioribus locis et urbe. In manu dextera sphaeram gerebat et in sinistra gladium: per sphaeram mundum et per gladium virtutem bellicam significabat, gladium autem ideo Romani sinistrae et sphaeram dextrae commiserunt, quia minoris virtutis est quaerere quam quaesita servare; unde quidam familiaris philosophiae sic ait:
O faciles dare summa deos eademque tueri
difficiles!
Quare non ob aliam causam firmiori parti commisere sphaeram et infirmiori gladium, nisi quia minori virtute orbem sibi subiugaverunt quam subiugatum servaverunt. Haec autem imago aenea tota auro imperiali deaurata per tenebras irradiabat. De qua longe ante omnia monstruosum fuit, quod continuo et equali motu cum sole circumferebatur, semper solari corpori faciem gerens oppositam: quare multi eam Solis imaginem credebant. Hanc dum Roma floruit quicumque Romam veniebat flexis genibus adorabat, Romae scilicet deferens honorem, cuius supplex venerabatur imaginem. Hanc autem statuam post destructionem omnium statuarum quae Romae fuerunt et deturpationem beatus Gregorius hoc modo destruxit. Cum tantam molem multa vi et gravi conamine non posset evertere, copiosum ignem idolo supponi iussit et sic immensum illud simulacrum in antiquum chaos et rudem materiam redegit. Ex quo tamen caput et manus dextera cum sphaera tanto superfuerunt incendio, quae nunc ante palatium domini papae duabus marmoreis erecta columnis mirandum spectaculum cunctis spectantibus exhibent. Nam cum horrendae magnitudinis sint, mira tamen laus artificis in his apparet. Nihil quippe habet perfecte pulcritudinis humanum caput vel manus, quod his ulla parte desit: miro enim modo ars fusilis in aere rigido molles mentitur capillos. Quod si quis defixis luminibus attentius inspexerit, moturo et locuturo simillimum videtur: nullum namque signum, ut aiunt, tanta cura vel impensis in urbe conditum fuit.
7. De ridiculoso simulachro Priapi. Est etiam aliud aeneum simulacrum, valde ridiculosum, quod Priapum dicunt. Qui dimisso capite velut spinam calcatam educturus de pede, asperam lesionem patientis speciem representat. Cui si demisso capite velut quid agat exploraturus suspexeris, mirae magnitudinis virilia videbis.
8. De multitudine statuarum. Inter universa opera monstruosa quae Romae quondam fuerunt, magis miranda est multitudo statuarum quae 'Salvatio civium' dicebantur. Haec arte magica fuit consecratio statuarum omnium gentium quae Romano regno subiectae fuerunt. Nulla etenim gens sive regio subiecta fuit Romano imperio, cuius imago in quadam domo ad has consecrata non esset. Huius autem domus magna pars parietum adhuc restat et cryptae eius horridae et inaccessibiles apparent. In hac quondam domo praedictae imagines ex ordine stabant et quaelibet imago nomen gentis illius, cuius imaginem tenebat, in pectore scriptum habebat et tintinnabulum argenteum, quia omni metallo sonorius est, unaquaeque in collo gerebat, erantque sacerdotes die ac nocte semper vigilantes, qui eas custodiebant. Et si qua gens in rebellionem consurgere conabatur in imperium Romanorum, protinus statua illus movebatur et tintinnabulum in collo eius sonuit et statim scriptum nomen illius imaginis sacerdos principibus deportabat. Erat autem supra domum his imaginibus consecratam miles aeneus cum equo suo, semper concordans motui imaginis lanceamque apud illam gentem diregens, cuius imago movebatur. Hoc itaque non dubio indicio praemoniti, Romani principes sine mora exercitum ad rebellionem illius gentis reprimendam direxerunt, qui saepius hostes antequam arma et impedimenta paravissent praevenientens, facile et sine sanguine eos sibi subiugaverunt. Fertur autem in eadem domo ignem inextinguibilem fuisse. De hoc autem mirando opere artifex sciscitatus quam diu duraret, respondit illud duraturum donec virgo pareret. Dicunt autem ingenti ruina militem praefatum cum domo sua corruisse ea nocte, qua Christus natus fuit de Virgine, et lumen illud ficticium et magicum extinctum est iure, cum lux vera et sempiterna oriri cepisset. Credibile est et malignum hostem potentiam fallendi homines deseruisse, cum deus homo esse cepisset.
9. De ferreo simulacro Belloforontis. Fuit etiam ingens miraculum Romae, ferreum simulacrum Belloforontis cum equo suo consistens in a╬re, nec tamen ulla catena superius appensum nec inferius ullo stipite sustentatum. Set magnetes lapides arcus in volsura circumquaque habebantur et hinc et inde in assumptione proportionali trahebatur et sic in mensura equiperata constabat. Erat tamen existimatio ponderis huius circiter XV milia librarum ferri.
10. De balneo Bianei Apollinis. Est etiam valde mirandum balneum Bianei Appollinis quod Romae adhuc est. Hoc autem balneum Bianeus Apollo confectione quadam sulphuris et nigri salis et tartari arte miranda aeneo vase inclusa perfecit perfectasque termas cum una candela consecrationis incendit et perpetuo igne calentes effecit. Hoc quidem balneum ipse vidi et in eo manus lavi datoque pretio balneari renui ob foetorem odoris sulphurei.
11. De theatro in Heraclea. Theatrum autem admirabile in Heraclea de monte marmoreo inter monstruosa non pigebit referre. Quod quidem ita sculptum est, ut omnes cellulae mansionum et sedilia universa per girum et exitus omnes et antra ex uno solidoque lapide sculpta sint. Universum etiam hoc opus super VI cancros ex ipso monte sculptos innititur. Ubi nullus tam secrete aut solus aut cum alio loqui potest, quod omnes qui in circuitu sunt non audiant. Hactenus de eis quae maiore admiratione digna sunt diximus. 12. Nunc vero pauca subiciam de signis marmoreis, quae paene omnes a beato Gregorio aut deletae aut deturpatae sunt. Quarum unam propter eximiae pulcritudinis speciem primum referam. Haec autem imago a Romanis Veneri dedicata fuit in ea forma, in qua iuxta fabulam cum Iunone et Pallade Paridi in temerario examine dicitur Venus se nudam exhibuisse. Quam temerarius arbiter intuens inquit:
Iudicio nostro vincit utramque Venus.
Haec autem imago ex Pario marmore tam miro et inexplicabili perfecta est artificio, ut magis viva creatura videatur quam statua: erubescenti etenim nuditatem suam similis, faciem purpureo colore perfusam gerit. Videturque comminus aspicientibus in niveo ore imaginis sanguinem natare. Hanc autem propter mirandam speciem et nescio quam magicam persuasionem ter coactus sum revisere, cum ab hospitio meo duobus stadiis distaret. Non longe inde sunt equi marmorei mirandae magnitudinis et artificiosae compositionis. Hi autem, ut fertur, priorum compotistarum imagines fuerunt. Quibus ideo equi assignati sunt, quia velocis ingenii fuerunt.
13. Iuxta hos sub duabus fornicibus recubant duae seniorum imagines ex marmore, quarum utraque porrigitur in longitidinem XL pedum. Harum alteram Salomonis effigiem dicunt, alteram vero Liberi Patris imaginem asserunt. Sed qui Bacus dicitur viteam stipitem gerit in manu, qui vero Salomon appellatur sceptrum tenet in manu.
14. De palatio Cornutorum. Prope has est palatium Cornutorum, ampla quidem et altissima domus in qua quidem multae imagines sunt, sed omnes cornutae. Inter quas quaedam imago, quae longo ceteris maior est, Iupiter Arenosus dicitur, set alii, quibus magis credendum arbitror, dicunt Cornutos quandam familiam fuisse qui illud palatium aedificaverunt: hi autem in urbe viri magni et clari, quoniam in hostes et cives superbi fuerunt et feroces, et Cornuti sunt a civibus suis appellati. 15. De palatio Diocletiani. Palatium etiam Diocletiani praeterire non possum, ubi urbis opus habetur. Cuius amplissimam magnitudinem et artificiosissimam et admirabilem compositionem scribere non sufficio. Hoc autem tam spatiosae magnitudinis, quod illud in maiore parte diei exacte per totum visere non potui. Ubi tantae altitudinis columnas repperi, quod nemo lapillum usque ad capitale potest proicere. Quarum quamlibet, ut a cardinalibus accepi, centum viri vix per annum secare, polire atque perficere potuerunt. De quo loqui refuto, quoniam si verum dixero, veritati obviare videbor. 16. De templo Palladis. Templum etiam Palladis opus quondam insigne fuit. Set multo sudore Christicolarum deiectum et longo senio dirutum, cum totum deleri non possit, pars quae residua est horreum est cardinalium. Ibi magna congeries est fractarum effigierum: ibi etiam armata imago Palladis, adhuc super altissimam testudinem exstans, amisso capite truncata mirandum spectaculum intuentibus exhibet. Hoc idolum in maiore veneratione erat apud veteres Romanorum. Huic adducebantur Christicolae et quicumque flexis genibus Palladem non adorebat, diversis poenis vitam terminabat. Ad hoc idolum vel simulacrum Hippolitus cum familia sua adductus, quia illud neglexit, equis distractus martyrium subiit.
17. Palatium autem divi Augusti non praetereo. Haec quidem amplissima domus admodum excellebat, iuxta excellentiam conditoris Augusti. Haec autem domus tota marmorea pretiosam materiam et copiosam aedificandis ecclesiis quae Romae sunt praebuit. De qua quoniam parum restat, pauca dixisse sufficiat. Restat autem inde quaedam particula solii, ubi haec scripta repperi: Domus divi augusti clementissimi; qui cum esset dominus urbis et totius orbis, appellationem tamen domini omnino vitavit.
18. Iuxta hoc palatium est murus quidam ex latere coctili descendens a summis montibus. Qui immensis fornicibus aqueductum sustentat, per quem amnis a montanis fontibus per spatium unius dietae urbi illabitur. Qui aereis fistulis postmodum divisus universis palatiis quondam influebat. Fluvius etenim Tiberis, qui urbem perlabitur, equis utilis est, set hominibus inutilis et nocuus habetur. Quare a quattuor partibus urbis per artificiosos meatus Romani veteres aquas recentes venire fecerunt, quibus dum res publica floruit, quicquid libuit licuit. Iuxta murum aquaeductus, qui per Portam Asinariam descendit, est balneum Bianei Apollinis, quod una candela consecrationis semel accendit et perpetuo, ut praediximus, calentes effecit.
19. Prope hoc balneum est domus Aquilea et domus Frontoniana. Sed cui contigit universa palatia urbis Romae sermone prosequi, cum nemini, ut arbitror, universa videre contingat? Nunc itaque palatium Tiberianum, opus quidem mirandum et immensum, praetereo, Neronis etiam palatium et divi Nervae mirabile edificium et Octaviani palatium transeo. Septem etiam solia mirae artis et altitudinis sileo, unde, ut aiunt, Ovidius inquit:
Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
Clara micante auro flammasque imitante pyropo.
20. De palatio LX imperatorum. Palatium etiam LX imperatorum describere quis poterit? Quod cum ex maiore parte lapsum sit, fertur tamen omnes Romanos huius temporis quod inde adhuc superest pro tota substantia sua non posse dissolvere.
21. De Pantheon. Pantheon autem brevi transitu praetereo, quod quondam erat idolium omnium deorum, immo demonum. Quae domus nunc dedicata ecclesia in honore omnium sanctorum Sancta Maria Rotunda vocatur, antonomasice quidem a prima et potiore parte, cum sit omnium sanctorum ecclesia. Haec quidem habet porticum spatiosam, multis et mirae altitudinis columnis marmoreis sustentatam. Ante quam conchae et vasa alia miranda de marmore porfirico et leones et cetera signa de eodem marmore usque in hodiernum diem perdurant. Huius domus latitudinem ipse mensus sum habetque spatium CCLXVI pedum in latitudine. Cuius quondam tectum deauratum fuit per totum, set immoderatus amor habendi et auri sacra fames Romani populi aurum abrasit et templum deorum suorum deturpavit. Qui ob inexplebilem cupiditatem, dum aurum sitivit et sitit, a nullo scelere manum retraxit aut retrahit.
22. De arcu triumphali Augusti. Prope hoc templum est arcus triumphalis Augusti Caesaris, in quo hoc epigramma scriptum repperi: Ob orbem devictum Romano regno restitutum et r.p. per Augustum receptam populus Romanus hoc opus condidit, videlicet tantae victoriae tantique triumphi perpetuum posteritatis monumentum. Est arcus ipse marmoreus et multiplex, in quo super exstantes longe tabulas lapideas erectae sunt imagines illorum, qui principes militiae fuerunt aut qui strenue pugnando perempti sunt vel aliquid memorandum in hostes gesserunt. Inter quas imago Augusti maior ceteris, mira arte caelata, praecellit et ubi triumphat et ubi hostes superat, ab omnibus in pictura cognoscendus; praeterea in arcu praefato exercitus undique celatus et undique bella detestanda, quae cum intentius aspicias, vera bella videre existimes. Ibi opere mirabili Actiacum bellum simulatur, in quo Caesar praeter spem victoriae superior factus in certamine Cleopatram biremi quadam fugientem persequitur. Cleopatra subducitur et appositis aspidibus mammis suis in Pario marmore superba mulier moritura pallescit. De hoc bello Caesar Augustus summum honorem attigit et hoc modo triumphavit: quattuor albi equi currum aureum, in quo sedebat togam auro et gemmis intextam indutus, trahebant, quos quattuor nobilissimi Romanorum duxerunt et ante eum longo ordine reges, duces ac principes captivi, manus post terga vincti, et innumerabiles alii celeberrimae pompae praeducebantur. Erantque bella eius et actus strenui lingua omnium gentium quae Romae habitabant composita, quae legere et cantare in triumpho populus non cessabat. Praeterea autem et in tabulis victoria eius depicta fuit, ut hi qui laudem eius audire non possent, eam cernerent. Celebri itaque cantu et inenarrabili iucunditate ipsum in Tarpeiam rupem usque ad Capitolium perduxerunt, ubi ipse arma, quibus in bello usus fuerat et quae hosti manu propria detraxerat, obtulit et in tholis signum tantae victoriae suspendit. Ibique a senatu et patribus conscriptis et populo Romano sibi provincia ultima dabatur, ut fama triumphi et laus tantae victoriae per universum orbem claresceret. Hanc rem gestam, ut praesenti relatione docui, arcus praetaxatus sculptis imaginibus per omnia representat.
23. Vidi etiam alios arcus triumphales plures, sed huic opere et sculptura valde similes. Quare et de qualitate aliorum dictum est, ubi arcus iste triumphalis descriptus est. Unusquisque etenim bellum victoris et actus eius egregios, arte miranda caelatus, immensum decus priorum praesentibus representat.
24. De arcu Pompeii. Est etiam arcus triumphalis Magni Pompeii, valde mirandus, quem habuit de victoria quam obtinuit victo Mithridate et filio eius Pharnace. Hi Romanis per XL annos rebelles fuerunt. Qui ad ultimum pirates effecti Sullam contra eos missum superaverunt et in fugam converterunt. Ad quos postmodum missus Pompeius, ante mensem ultra spem Romanorum felici usus fortuna memoratum Mithridatem cum filio suo et copiis omnino devicit. Postea autem, antequam Romam rediisset, magnam partem Orientis devicit et Romanis tributarios effecit. Ubi immensum pondus auri et argenti quaesivit, quod longo ordine Pompeiano triumpho praelatum est. Quod sculptura arcus triumphalis eius usque in hodiernum diem representat.
25. De columna triumphali Fabricii. Vidi etiam columnam triumphalem Fabricii, quam sibi devicto Pyrrho rege Epirotarum Romani statuerunt. Qua ut arbitror nihil altius habet Roma: est enim columna ista rotunda et cava ad instar epicaustolii. Sunt etiam aliae quattuor ad similitudinem istius, quas Romani fistulas vocant marmoreas. Quae cum admodum grossae sint, videntur tamen gracillimae ob nimiam altitudinem. Sed in quorum honore fuissent conditae nondum potui cognoscere, at cum favente deo in *** ex hac peregrinatione rediero, denuo quae nunc ambigua sunt et quae penitus latent adhuc maiore mora et exercitatiori indagatione perscrutabor et perscrutata gratanter amicis partibor. Nunc autem ad cognita redeo et columnam clari Fabricii redeo. Qui ab hoste Pyrrho approbatus hoc est eulogio descriptus. Cum Fabricius quendam Philippum Pyrrhi medicum domino suo vinctum mitteret, quia vitam domini sui secum pro auro habuit, Pyrrhus legatis Fabricii respondit: "Nimirum hic est ille Fabricius, qui non facilius divelli potest ab honestate quam sol a cursu suo!" Remisitque universum aurum suum, quo Romam emere proposuerat, cum eam viribus capere non posset. Unde Lucanus: Quo te Fabricius regi non vendidit auro.
Haec omnia et multa alia egregia facta Fabricii caelata sunt in praetaxata columna. 26. De arcu triumphali Scipionis. Est etiam ibi arcus triumphalis Scipionis, qui sibi perempto Hannibale a Romanis est conditus. Hic cum durissimo hoste Romanorum Hannibale equo certamine dimicavit et Hannibalem vinci primus spem Romanis tribuit. Habuitque Hannibal domesticum demonem, qui illum cum Scipione monuit pacem facere. Inde datis indutiis ut sepelirentur interfecti, sanctito foedere per triduum, Hannibal colloquium singulare habuit cum Scipione. Cum autem convenissent die quarto, duo mire magnitudinis canes ad locum colloquii Hannibalem sunt secuti. Quod cum Scipio novisset, ad colloquium venire noluit. Deinde inito prelio graviter utrimque dimicatum est et coactus est Hannibal de castris suis confugere. Sequenti autem die gravissimo victus certamine ad Lircum regem confugit. Cum quo iterum victus Hannibal a Scipione, cum se videret non posse evadere, hausto veneno quod gestabat in anulo, dormiendo obiit. Liberati itaque a gravissimo hoste Romani, quem usque hodie detestantur et odiunt, victori Scipioni arcum hunc triumphalem maximo sumptu statuerunt, in quo omnia supradicta et plura sculpta sunt.
27. De pyramidibus id est sepulcris potentum. Nunc autem de pyramidibus pauca subiciam. Sunt autem pyramides sepulcra potentum, mirae magnitudinis et altitudinis, in summitate acutae, figuram hemiconoidis referentes. Quarum prima quam vidi Romuli est. Hanc autem, ante castellum Crescentii sitam prope ecclesiam beati Petri, peregrini mentiuntur fuisse acervum segetis Petri apostoli, quam cum Nero sibi rapuisset, in lapideum collem pristinae quantitatis fuisse conversam. Quod omnino frivolum est, quo peregrini multum abundant. Habet autem pyramis quaelibet concham marmoream undique celatam infra se clausam, in qua corpus defuncti sepelitur.
28. De pyramide Augusti. Vidi etiam pyramidem Augusti prope Portam Latinam ex quadris lapidibus ferro compactis constructam, unde adhuc nulla vetustas lapidem unum divellere potuit.
29. Sunt autem Romae pyramides multae, sed omnium maiore admiratione digna est pyramis Iulii Caesaris, quae ex uno solidoque lapide porphyrico condita est. De qua valde mirandum est, quamodo secari aut erigi aut stare potuit tantae altitudinis moles. Est enim, ut asserunt, altitudo eius CCL pedes. Habetque in summitate sphaeram aeneam, in qua cineres et ossa Iulii Caesaris condita sunt. De qua mirando quidam sic ait:
Si lapis est unus, dic qua sit arte levatus,
Si lapides plurus, dic ubi congeries.
Stat autem eo loco, ut aiunt, quo quidam Iulio occurrit contionem adeunti, deferens ei litteras factae in se coniurationis dolum denudantes. Ubi inter cetera continebatur, ipsum crudeliter obiturum si eo die contionem aut Capitolium intraret. Qui cum litteras suscepisset, latori sic ait: "Nunc cum astronomico hoc sermonem habebo, post contionem litteras vestras videbo". Vocavit itaque obvium sibi astronomicum, qui Caesarem moriturum in Kalendis praedixerat et inquit ei: "Hodie Kalende sunt et adhuc vivo!" Cui astronomicus inquit: "Sunt quidem Kalendae, sed nondum transierunt et utinam mendax reperiar!" Et confestim Caesar inde divertens Capitolium ingreditur. Ubi a Bruto et Cassio et eorum fautoribus XXIIII stibiis confossus in Capitolio obiit. Dicit tamen Marius Suetonius, cui magis credo, quod capulis gladiorum fuerit interemptus, unde et vulnus in eo non apparuit: quare in numero deorum eum raptum dicebant. Unde Maro in epitaphio eius ita inquit:
Candidus insuetum miratur lumen Olympi.
Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,
Formosi custos pecoris formosior ipse, et cetera.
Litterae etiam praefatae in se coniurationis inventae sunt in sinistra manu eius. Caesar itaque dominator et dominus orbis terrarum, qui primum libertate depressa sibi usurpavit imperium, parvo rogo in parvum redactus cinerem praedicta aenea sphaera clauditur. Hanc autem pyramidem peregrini 'Acum beati Petri' appellant. Sub quo magno labore reptant ubi super IIII aeneos leones saxum fundatur mentiunturque mundum a peccatis et veram perfecisse paenitentiam qui sub saxo repere potuerit. 30. De pharo Alexandrino. Ingens etiam miraculum est pharum Alexandrinum, quomodo super IIII cancros vitreos in mare fundatum est, videlicet quomodo tam magni cancri ex vitro fieri potuerunt et quomodo in mare portati et non fracti et quomodo cementicia fundamenta sub aquis cancris supposita durare possunt. Est etiam valde mirandum, quomodo sub aqua durare potest cementum et quare cancri non frangantur in mari et quare non lubricat sub tanto pondere cementi fundamentum, quod magnum mirum est. Sed dicit Isidorus pulverem quendam huius naturae esse, quod aqua mixtum si soli aut igni apponitur, in pristinum pulverem redigitur, si vero aqua mergatur, solidatur et lapidescit. Set non est huius operis causas aperire mirabilium.
31. Colosseum autem, palatium Titi et Vespasiani, transeo. Quis enim artificiosam compositionem eius et magnitudinem sermone exequi poterit? Iuxta hoc palatium est imago suis, quam Aeneas fetam iuxta vaticinium Priamidis Heleni legitur reperisse, signum videlicet civitatis eo loco aedificandae, quam fata sibi dederant orbi toto imperaturam. De hoc signo Virgilius sic ait:
inverta sub ilicibus sus
alba solo recubans, albi circum ubera nati.
Est autem hoc signum ex Pario marmore candidissimo mira arte perfecto reptantque circum ubera eius nati numero XXX.
32. In porticu etiam ante hiemale palatium domini papae est imago aenea illius lupae, quae dicitur Remum et Romulum aluisse. Sed hoc quidem fabulosum est. Nam Lupa quaedam mulier eximiae pulchritudinis antiquitus Romae fuit. Haec Remum et Romulum in Tiberi proiectos invenit et pro suis aluit. Quae ideo Lupa dicta est, quoniam pulchritudine sua et illecebris suis homines in amorem suum rapiebat. Haec autem lupa aenea arieti aeneo insidiatur, qui ante palatium praefatum aquam abluendis manibus ore emittit. Lupa etiam quondam singulis mammis aquam abluendis manibus emittebat, sed nunc fractis pedibus a loco suo divulsa est.
33. Ante hanc aenea tabula est, ubi potiora legis praecepta scripta sunt. Quae tabula 'prohibens peccatum' dicitur. In hac tabula plura legi, sed pauca intellexi. Sunt enim afforismi, ubi fere omnia verba subaudiuntur.

















MIRABILIA URBIS ROMAE
De muro, portis, miliaribus, nominibus portarum, arcubus, montibus, termis, palatiis et theatris urbis.
1. De muro urbis.
Murus civitatis Rome habet turres CCCLXI, turres castella XLVIIII, propugnacula VIm. DCCCC. In circuitu vero eius sunt miliaria XXII, excepto Transtiberim et civitas Leoniana.
2. De portis urbis.
Portas habet XII sine Transtiberim, posterulas V. Nomina portarum: porta Capena que vocatur sancti Pauli, iuxta sepulchrum Remi; porta Appia; porta Latina; porta Mitrovi; porta Asinarica Lateranis; porta Lavicana que dicitur Major; porta Taurina, que dicitur sancti Laurentii vel Tiburtina; porta Numentana; porta Salaria; porta Pinciana; porta Flamminea; porta Collina ad castellum Adriani. Quot porte sunt Transtiberim. Porte Transtiberim III: porta Septimiana, septem Naiades iunctae Iano; porta Aurelia vel Aurea; porta Portuensis.
3. De arcubus.
Hii sunt arcus triumphales: arcus aureus Alexandri ad sanctum Celtium; arcus Theodosii et Valentiniani et Gratiani imperatorum ad sanctum Ursum; foris portam Appiam ad templum Martis arcus triumphalis, in circo arcus Titi et Vespasiani; arcus Constantini iuxta amphitheatrum; arcus Septem lucernarum Titi et Vespasiani ad sanctam Mariam Novam, inter Pallanteum et templum Romuli; arcus lulii Cesaris et senatorum inter edem Concordie et templum Fatale; iuxta sanctum Laurentium in Lucina est arcus triumphalis Octaviani; inde prope arcus qui nunc vocatur Antonini; est arcus ad sanctum Marcum qui vocatur Manus carnea; in Capitello arcus Panis aurei.
4. De montibus.
Hii sunt montes infra urbem: Ianiculus, Aventinus qui et Quirinalis dicitur, Celius mons, Capitolium, Pallanteum, Exquilinus, Viminalis.
5. De thermis.
Therme Antoniane, Domitiane, Maximiane, Licinii, Dioclitiane, Tiberiane, Novatiane, Olimpiadis, Agrippine, Alexandrine.
6. De palatiis.
Palatia: palatium maius in Pallanteo; palatium Severini; palatium Claudii; palatium Constantini; palatium Susurrianum; palatium Volusianum, palatium Romulianum. In Romuliano palatio sunt due edes, Pietatis et Concordie, ubi posuit Romulus statua suam auream, dicens: "Non cadet, donec virgo pariat". Statim ut virgo peperit, illa corruit; palatium Tracianum; palatium Traiani et Adriani, ubi est columna; palatium Constantini; palatium Salustii; palatium Camilli; palatium Antonini ubi est columna; palatium Neronis, ubi est sepulchrum Julii Cesaris; palatium Cromatii; palatium Pompei; palatium Titi et Vespasiani foris Romam, Catacumbis; palatium Octaviani.
7. De theatris.
Theatra Titi et Vespasiani ad Catacumbas; theatrum Tarquinii et imperatorum ad Septem solium; theatrum Pompeii ad sanctum Laurentium; theatrum Alexandri iuxta sanctam Mariam Rotundam; theatrum Neronis iuxta Castellum Crescentii; et theatrum Flammineum.
8. De locis que inveniuntur in sanctorum passionibus.
Hec sunt loca que inveniuntur in passionibus sanctorum: foris portam Appiam, ubi beatus Xistus decollatus est, et ubi dominus apparuit Petro, Domine quo vadis, templum Martis; intus portam arcus Stille; deinde regio Fasciole ad sanctum Nereum; vicus canarius ad sanctum Georgium, ubi fuit domus Lucilli et est Velum aureum ibi; aqua Salvia ad sanctum Anastasium, ubi decollatus fuit beatus Paulus; ortus Lucine, ubi est ecclesia sancti Pauli et requiescit; inter Lude, id est inter duos ludos, id est clivus Scauri, qui est inter amphitheatrum et stadium, ante Septem solium, ubi est cloaca ubi jactatus fuit sanctus Sebastianus, qui revelavit corpus suum Lucine dicens: "Invenies corpus meum pendens in gumfo"; via Cornelia per pontem Milvium et exit in stratam; via Aurelia iuxta Girolum; gradus Eliogabali in introitu palatii; et insula catenata post sanctam Trinitatem; arcus Stillans ante Septemsolium; arcus Romanus ante Aventinum et Albiston, ubi beatus Silvester et Constantinus osculati sunt et diviserunt se, in Tellure, id est in Canapara, ubi fuit domus Telluris; privata Mamertini, ante Martem, sub Capitolium; vicus Patricii ad sanctam Pudentianam; vicus Laterici ad sanctam Praxedem; basilica lovis ad sanctum Quiricum; thermas Olimpiadis, ubi assatus fuit beatus Laurentius, in Panisperna; palatium Tiberianum, ubi Decius et Valerianus recesserunt mortuo sancto Laurentio; circus Flammineus, ad pontem Iudeorum; in Transtiberim, templum Ravennatium effundens oleum, ubi est sancta Maria.
9. De pontibus.
Hii sunt pontes: pons Milvius, pons Adrianus, pons Neronianus, pons Antoninus, pons Fabricius, pons Gratianus, pons Senatorum, pons marmoreus Theodosii, et pons Valentinianus.
10. De cimiteriis.
Cimiterium Calepodii ad s. Pancratium; cimiterium s. Agathe ad Girolum; cimiterium Ursi ad Portesan, et cimiterium s. Felicis; cimiterium Calixti juxta catacumbas; cimiterium Pretestati iuxta portam Appiam, ad s. Apolinarem; cimiterium Cordianum foris portam Latinam; cimiterium inter duos lauros ad s. Helenam; cimiterium Ursum pilleatum ad s. Vivianam; cimiterium in agrum Veranum ad s. Laurentium; cimiterium s. Agnetis; cimiterium Fontis s. Petri; cimiterium Priscille ad Salarium, et cimiterium Cucumeris; cimiterium Trasonis ad s. Saturninum; et cimiterium sancte Felicitatis iuxta cimiterium Calixti; cimiterium Pontianum; cimiterium sancti Hermetis et Domitille; cimiterium s. Ciriaci via Hostiensi.
11. De iussione Octaviani imperatoris et responsione Sibille.
Tempore Octaviani imperatoris, senatores videntes eum tante pulchritudinis quod nemo in oculos eius intueri poterat et tante prosperitatis et pacis quod totum mundum sibi tributarium fecerat, dicunt: "Te adorare volumus quia deitas est in te; si hoc non esset, non tibi omnia essent prospera". Qui renitens, indutias postulavit, ad se sibillam Tiburtinam vocavit, cui quod senatores dixerant recitavit. Que spatium trium dierum petiit, in quibus artum jejunium operata est. Post tertium diem respondit imperatori: "Hoc pro certo erit, domine imperator: Iudicii signum, tellus sudore madescet; e celo rex adveniet per secla futurus, scilicet in carne presens, ut judicet orbem" et cetera que secuntur. Ilico apertum est celum et nimius splendor irruit super eum; vidit in celo quandam pulcerrimam virginem stantem super altare, puerum tenentem in bracchiis. Miratus est nimis et vocem dicentem audivit: "Hec ara filii Dei est". Qui statim in terram procidens adoravit. Quam visionem retulit senatoribus et ipsi mirati sunt nimis. Hec visio fuit in camera Octaviani imperatoris, ubi nunc est ecclesia sancte Marie in Capitolio; idcirco dicta est Sancta Maria Ara celi.
12. Quare facti sunt caballi marmorei.
Caballi marmorei ad quid facti fuerunt nudi et quid numerent et quid sit quod ante caballos quedam femina circumdata sedet serpentibus, habens concam ante se. Temporibus Tiberii imperatoris venerunt Romam duo philosophi iuvenes, Praxitelis et Fidia. Quos imperator cognoscens tante sapientie, caros in palatio suo habuit. Qui dixerunt ei se esse tante sapientie ut quicquid imperator eis absentibus in die vel in nocte consiliaretur, ei usque ad unum verbum dicerent. Dixerunt itaque ei: "Domine imperator, quicquid nobis absentibus in die vel in nocte in camera tua dixeris, dicemus tibi usque ad unum verbum". Quibus imperator ait: "Si facitis quod dixistis, dabo vobis quicquid vultis". Qui respondentes dixerunt: "Nullam pecuniam, sed nostrorum memoriam postulamus". Veniente altero die per ordinem retulerunt imperatori quicquid preterita nocte consiliatus est. Unde fecit eis promissam prelibatam memoriam eorum, sicut postulaverunt, equos nudos videlicet qui calcant terram, id est potentes principes huius seculi qui dominantur homines huius mundi. Veniet rex potentissimus qui ascendet super equos, id est super potentiam principum huius seculi. In hoc seminudi qui stant iuxta equos et altis brachiis et replicatis digitis numerant ea que futura erant, et sicut ipsi sunt nudi, ita omnis mundialis sciencia nuda et aperta est mentibus eorum. Femina circumdata serpentibus sedens, habens concam ante se, significat ecclesiam et predicatores qui predicabunt eam, ut quicumque ad eam ire voluerit, non poterit nisi prius lavetur in conca illa.
13. De nominibus iudicum et eorum instructionibus.
Primicerius, id est prima manus: chera enim grece, latine manus dicitur. Primicerius apud Grecos Papia vocatur. Ipse debet habere curam de clavibus totius palatii et esse ibi honorabilis apud imperatorem; die noctuque in palatio existere debet. Secundicerius, id est secunda manus. Apud Grecos vocatur deptereu; in palatio honorabilis est, et ibi esse debet die et noctu, corone et omnium vestimentorum que per festivitates induuntur ipse debet habere curam. Nomenculator latine, apud Grecos questor dicitur. Ipse debet habere curam de viduis et orphanis et omnibus xenodochiis, et apud eum debet disputari de testamentis. Primus defensor latine, apud Grecos prohecdicos vocatur. Debet habere homines sub se, qui defendant sedem imperi. Archarius, qui ab archano dicitur debet scire secreta consilia imperatoris et colligere censum. Saccellarius debet habere curam monasteriorum ancillarum Dei et in festivitatibus debet introducere ante imperatorem. Protoscriniarius, id est primus scriniariorum. Bibliothecarius, apud Grecos logothenos. Referendarius, ipse debet renuntiare omnem scriptionem ad imperatorem.
14. De columpna Antonini et Traiani.
Columpna Antonini coclidis habet in altum pedes CLXXV, gradus numero CCIII, fenestras XLV. Columpna Traiani coclidis habet in altum pedes CXXXVIII, gradus numero CLXXXV, fenestras XLV. Coliseum amphiteatrum habet in altum pedes submissales CVIII.
15. Quare factus sit equus qui dicitur Constantinus.
Lateranis est quidam caballus hereus qui dicitur Constantini, sed non ita est; quia quicumque voluerit veritatem cognoscere hoc perlegat. Tempore consulum et senatorum, quidam rex potentissimus de Orientis partibus Italiam venit; ex parte Lateranis Romam obsedit; multa strage et bellis populum Romanum afflixit.Tunc quidam armiger magne forme et virtutis, audax et prudens surrexit, qui dixit consulibus et senatoribus: "Si esset qui liberaret vos de hac tribulatione, quid a senatu promeretur?". Qui respondentes dixerunt ei: "Quicquid ipse poposcerit mox obtinebit". Qui ait eis: "Date michi XXX milia sextertias et memoriam victorie michi facietis post peractum bellum, et optimum equum". Qui promiserunt se facturos quicquid ipse petierat. Qui ait: "Media nocte surgite et omnes armamini et state iuxta muros in specula, et quicquid vobis dixero facietis". Et illi continuo fecerunt imperata. Qui ascendit equum sine sella et tulit falcem. Per plurimas enim noctes viderat illum regem ad pedem cuiusdam arboris pro necessario venire; in cuius adventu cocovaia que in arbore sedebat semper cantabat. Ille vero exivit urbem et fecit herbam quam in fascem religatam portabat ante se, more scutiferi. Qui statim ut audivit cocovaiam cantantem accessit propius, cognovit illum regem venisse ad arborem. Ivit ergo contra eum, qui iam peregerat necessaria. Socii qui erant cum rege putabant illum esse suorum; ceperunt clamare ut ipse auferret se de via ante regem. Sed ille non dimittens propter eos, fingens se de loco abire, iuncxit se regi, et pre fortitudine sua illis omnibus spretis vi arripuit regem et portavit eum. Mox cum venisset ad muros civitatis cepit clamare: "Exite foras et interficite omnem exercitum regis quia ecce ipsum teneo captivum". Qui exeuntes alios interfecerunt, alios in fugam miserunt; unde Romani innumerabile pondus auri et argenti habuerunt. Sic gloriosi ad urbem redierunt, et quod predicto armigero promiserant persolverunt, XXX scilicet milia sextertias et equum hereum pro memoria deauratum et sine sella, ipso desuper residente, extenta manu qua ceperat regem; in capite equi, memoriam cocovaie ad cantum cuius victoriam fecerat. Ipsum quoque regem, qui parve persone fuerat, retro ligatis manibus, sicuti eum ceperat, sub ungula memorialiter destinavit.
16. Quare factum sit Pantheon et postmodum oratio Bonifacii.
Temporibus consulum et senatorum, Agrippa prefectus subiugavit Romano senatui Suevios, Saxones, et alios occidentales populos, cum quatuor legionibus, in cuius reversione tintinnabulum statue Perside, que erat in Capitolio, in templo lovis et Monete (sonuit). Uniuscuiusque regni totius orbis erat statua in Capitolio, cum tintinnabulo ad collum; statim ut sonabat tintinnabulum, cognoscebant illud regnum esse rebelle. Cuius tintinnabulum audiens sacerdos qui erat in speculo in ebdomada sua, nuntiavit senatoribus. Senatores autem hanc legationem prefecto Agrippe imposuerunt. Qui rennuens non posse pati tantum negotium, tandem convictus petiit consilium trium dierum; in quo termino quadam nocte ex nimio cogitatu obdormivit. Apparuit ei quedam femina, que ait: "Agrippa, quid agis? in magno cogitatu es", qui respondit ei: "Sum, domina". Que dixit: "Confortare et promitte michi te templum facturum quale tibi ostendo, ei dico tibi si eris victurus". Qui ait: "Faciam, domina". Que in illa visione ostendit ei templum in hunc modum. Qui dixit: "Domina, que es tu?". Que ait: "Ego sum Cibeles, mater deorum. Fer libamina Neptuno qui est magnus deus, ut te adiuvet. Hoc templum fac dedicari ad honorem meum et Neptuni, quia tecum erimus et vinces". Agrippa vero surgens letus hoc recitavit in senatu. Cum magno apparatu navium, cum quinque legionibus, ivit et vicit omnes Persas et posuit eos annualiter sub tributo Romani senatus. Rediens Romam fecit hoc templum et dedicari fecit ad honorem Cibeles matris deorum et Neptuni dei marini et omnium demoniorum et posuit huic templo nomen Pantheon. Ad honorem cuius Cibeles fecit statua deauratam, quam posuit in fastigio templi super foramen et cooperuit eam mirifico tegmine ereo deaurato. Venit Bonifatius papa tempore Foce imperatoris christiani. Videns illud templum ita mirabile dedicatum ad honorem Cibeles matris deorum, ante quod multotiens a demonibus Christiani percutiebantur, rogavit papa imperatorem ut condonaret ei hoc templum; ut sicut in kalendis novembris dedicatum fuit ad honorem Cibeles matris deorum, sic illud dedicaret in kalendis novembris ad honorem beate Marie semper virginis que est mater omnium sanctorum. Quod Cesar ei concessit, et papa cum omni Romano populo in die kalendis novembris dedicavit; et statuit ut in isto die Romanus pontifex ibi celebraret missam et populus accipiat corpus et sanguinem Domini, sicut in die Natalis Domini; et in isto die omnes sancti cum matre sua Maria semper virgine et celestibus spiritibus habeant festivitatem et defuncti habeant per ecclesias totius mundi sacrificium pro redemptione animarum suarum.
17. Quare Octavianus vocatus sit Augustus et quare dicatur ecclesia sancti Petri ad vincula.
Interfecto lulio Cesare a senatu, Octavianus eius nepos sumpsit imperium. Contra quem Antonius eius cognatus, cuius baiulus post mortem Cesaris remanserat, nitebatur multo certamine ei auferre imperium; et repudiata Octaviani sorore duxit in uxorem Cleopatram reginam Egipti potentissimam in auro et argento et lapidibus pretiosis et populo. Cumque Antonius et Cleopatra cum magno apparatu navium et populi contra Romam venire cepissent, hoc Rome auditum est. Octavianus vero cum ingenti apparatu ivit et aggressus est eos ad Epirum et sic orta est pugna. Navis regine que tota deaurata erat cepit declinare. Antonius videns navem regine declinare declinavit. Quam insecutus est usque Alexandriam. Qui irruit in ferrum et mortuus est. Cleopatra autem, videns se conservatam pro triumpho, ornata auro et lapidibus pretiosis voluit sua pulchritudine Octavianum decipere, sed non potuit. Videns se ita despectam, ita ornata intravit mausoleum viri sui et posuit ad mammillas duas ptisanas, quod est genus serpentis et ita suaviter suxerunt quod obdormivit et mortua est. Octavianus inde tulit infinitam pecuniam ex illa victoria et triumphavit Alexandriam et Egiptum et totam regionis Orientis, et ita victoriosus reversus est Romam. Et susceperunt eum senatores et omnis populus Romanus cum magno triumpho. Et quia victoria ista fuit in sextilibus kalendis, posuerunt ei nomen Augusti ab augendo rem publicam, et statuerunt ut omni anno in kalendis Augusti tota civitas habeat festivitatem letitie illius prelibate victorie, ad honorem Octaviani Cesaris Augusti, et tota urbs floreat et gaudeat in tanta festivitate. Hic ritus pervenit usque ad tempus Archadii viri Eudoxie. Mortuo eius marito, remansit cum filio suo Theodosio parvulo; qui viriliter regebat (imperium) ac si eius vir Archadius viveret. Inspirata divino nutu et negotio rei publice ivit Ierosolimam, sepulchrum Dei et alia sanctuaria visitavit. Inter multa negotia rei publice comprovinciales detulerunt ei ingentia munera, inter que quidam Iudeus attulit ei catenas beati Petri apostoli, quibus ligatus fuit ab Herode in carcere sub quatuor quaternionibus. Quas ut vidit regina nimium letata est super omnia alia munera; cogitavit eas catenas non alibi poni in condigno loco nisi ubi corpus beati Petri requiescit in pulvere. Veniens autem Romam in kalendis augusti, vidit illum antiquissimum ritum paganitatis a populo Romano tam celeberrime fieri in sextilibus kalendis, quem nullus pontificum removere potuit. Aggressa est papam Pelagium et senatores et populum, quatinus hoc munus quod petere vellet ei concederetur. Cui diligenter condonare promiserunt. Regina vero dixit: "Video vos tam sollicitos in sextiles festivitates in honorem imperatoris mortui Octaviani, pro victoria quam fecit de Egiptiis; rogo vos ut michi donetis honorem imperatoris mortui Octaviani ad honorem imperatoris celestis et apostoli eius Petri, cuius catenas a Ierosolimis adduxi. Et sicut ille liberavit nos ab Egiptiaca servitute, ita iste imperator liberet nos a servitute demonum. Et volo facere ecclesiam ad honorem Dei et beati Petri, ibique ponere catenas, quam ecclesiam domnus apostolicus dedicet in kalendis augusti et vocetur Sanctus Petrus ad vincula ubi domnus apostolicus annualiter in hac ecclesia missarum solempnia celebret. Et sicut beatus Petrus ab angelo solutus fuit, ita Romanus populus a peccato cum benedictione liberatus recedat". Quod populus audiens gravissime suscepit; tandem rogatu pape et regine concessit. Que fabricavit ecclesiam, quam dominus papa dedicavit in kalendis augusti, sicut Eudoxia christianissima imperatrix proposuerat, ubi posuit catenas beati Petri et catenas beati Pauli Neronianas, ut ibi populus Romanus in hoc die kalendarum sextilium confluat et salutet catenas apostolorum Petri et Pauli.
18. (De Vaticano et agulio).
Infra palatium Neronianum est templum Apollinis, quod dicitur Sancta Petronilla, ante quod est basilica que vocatur Vaticanum, ex mirifico musibo laqueata, auro et vitro. Ideo dicitur Vaticanum quia vates, id est sacerdotes, canebant ibi sua officia ante templum Apollinis. Et iccirco tota illa pars ecclesie sancti Petri Vaticanum vocatur. Ibique est aliud templum quod fuit vestarium Neronis, quod nunc vocatur sanctus Andreas. Iuxta quod est memoria Cesaris, id est agulia, ubi splendide cinis eius in suo sarcophago requiescit: ut sicut eo vivente totus mundus ei subiectus fuit, ita eo mortuo usque in finem seculi subicietur. Cuius memoria inferius ornata fuit tabulis ereis et deauratis, litteris latinis decenter depicta. Superius vero ad malum, ubi requiescit, auro et preciosis lapidibus decoratur, ubi scriptum est: Cesar tantus eras quantus et orbis sed nunc in modico clauderis antro et hec memoria sacrata fuit suo more, sicut adhuc apparet et legitur.
19. (De cantaro Sancti Petri).
In paradiso sancti Petri est cantarum quod fecit Simacus papa columpnis porphireticis ornatumque tabulis marmoreis cum griphonibus connexe, precioso celo ereo cooperte, cum floribus et delfinis ereis et deauratis, aquas fundentibus. In medio cantari est pinea erea que fuit coopertorium cum sinino ereo et deaurato super statuam Cibeles matris deorum, in foramine Pantheon. In quam pineam subterranea fistula subministrabat aquam ex forma Sabbatina, que toto tempore plena prebebat aquam per foramina nucum omnibus indigentibus ea et per subterraneam fistulam quedam pars fluebat ad balneum imperatoris iuxta aguleam.
20. (De meta et de tiburtino Neronis).
In Naumachia est sepulcrum Romuli, quod vocatur Meta, que fuit de miro lapide tabulata, ex quibus factum est pavimentum paradisi et graduum sancti Petri. Habuit circa se plateam tiburtinam XX pedum cum cloaca et florali suo. Circa se habuit tiburtinum Neronis tante altitudinis quantum castellum Adriani, miro lapide tabulatam, ex quibus opus graduum et paradisi peractum fuit. Quod edificium rotundum fuit duobus gironibus sicut castrum, quorum labia erant cooperta tabulis lapideis pro stillicidiis, iuxta quod fuit crucifixus beatus Petrus apostolus.
21. (De Castello Adriani).
Est et castellum quod fuit templum Adriani, sicut legimus in sermone festivitatis sancti Petri, ubi dicit: "Memoria Adriani imperatoris mire magnitudinis templum constructum", quod totum lapidibus coopertum et diversis ystoriis est perornatum. In circuitu vero cancellis ereis circumseptum cum pavonibus aureis et tauro; ex quibus fuere duo qui sunt in cantaro paradisi. In IIIIor partes templi fuere IIIIor caballi erei deaurati; in unaquaque fronte porte eree. In medio giro sepulchrum Adriani porfireticum, quod nunc est Lateranis ante fulloniam; coopertorium est in paradiso sancti Petri super sepulchrum prefecti. Inferius autem porte eree, sicut nunc apparent. Hec monumenta que diximus omnia pro templis dedicata erant ad que confluebant Romane virgines cum votis sicut dicit Ovidius in libro Faustorum.
22. (De Augusto).
Ad portam Flammineam fecit Octavianus quoddam castellum quod vocatur Augustum, ubi sepelirentur imperatores, quod tabulatum fuit diversis lapidibus. Intus in girum est concavum per occultas vias. In inferiori giro sunt sepulture imperatorum. In unaquaque sepultura sunt littere ita dicentes: "Hec sunt ossa et cinis Nerve imperatoris et victoria quam fecit". Ante quos stabat statua dei sui, sicut in aliis omnibus sepulcris. In medio sepulcrorum est absida ubi sepe sedebat Octavianus, ibique erant sacerdotes facientes sua cerimonia. De omnibus regnis totius orbis iussit venire unum cirothecam plenum de terra, quam posuit super templum, ut esset in memoriam omnibus gentibus Romam venientibus.
23. (De diversis locis).
In fastigio Pantheon frontis stabant duo tauri erei et deaurati. Ante palatium Alexandri fuere duo templa, Flore et Phebi. Post palatium, ubi nunc est conca, fuit templum Bellone; ibi fuit scriptum: "Roma vetusta fui, sed nunc nova Roma vocabor, eruta ruderibus culmen ad alta fero". Ad concam Parrionis fuit templum Gnei Pompeii, mire magnitudinis et pulchritudinis. Monumentum vero illius quod dicitur Maiorentum, decenter ornatum, fuit oraculum Apollinis. Alia fuere, alia oracula. Ecclesia sancti Ursi fuit secretarium Neronis. In palatio Antonini, templum divi Antonini. Iuxta sanctum Salvatorem ante sanctam Mariam in Aquiro, templum Elii Adriani et arcus Pietatis. In campo Martio, templum Martis, ubi eligebantur consules in kalendas iulias et morabantur usque in kalendas ianuarias; si purus erat ille qui electus erat consul a crimine, confirmabatur ei consulatus. In hoc templo Romani victores ponebant rostra navium ex quibus efficiebantur opera ad spectaculum omnium gentium. Iuxta Pantheon, templum Minerve Calcidie. Post sanctum Marcum, templum Apollinis. In Camilliano, ubi est sanctus Cyriacus, fuit templum Veste. In Calcarari, templum Veneris. In monasterio domne Rose, castellum Aureum, quod fuit oraculum lunonis.
24. (De Capitolio).
Capitolium, quod erat caput mundi, ubi consules et senatores morabantur ad gubernandum orbem, cuius facies cooperta erat muris altis et firmis, diu super fastigium montis vitro et auro undique coopertis et miris operibus laqueatis. Infra arcem palatium fuit miris operibus, auro et argento et ere et lapidibus pretiosis perornatum, ut esset speculum omnibus gentibus. Templa quoque infra arcem fuere; que ad memoriam ducere possum, sunt hec: in summitate arcis, super porticum Crinorum, fuit templum Iovis et Monete, sicut repperitur in marthirologio Ovidii de Faustis; in partem fori, templum Veste et Cesaris; ibi fuit cathedra pontificum paganorum, ubi senatores posuerunt Iulium Cesarem, sexta die infra mensem martium; ex alia parte Capitolii, super Cannaparam, templum Iunonis; iuxta forum publicum, templum Herculis; in Tarpeio, templum Asilis, ubi interfectus fuit Iulius Cesar a senatu; in loco ubi est nunc Sancta Maria, fuere duo templa simul iuncta, cum palatio, Phebi et Carmentis, ubi Octavianus vidit visionem in celo; iuxta Camellariam, templum Iani, qui erat custos Capitolii. Ideo dicebatur aureum Capitolium quia pre omnibus regnis totius orbis pollebat sapientia et decore. Palatium Traiani et Adriani pene totum lapidibus constructum et miris operibus perornatum, diversis coloribus laqueatum, ubi est columna mire altitudinis et pulchritudinis cum celaturis historiarum horum imperatorum, sicut columna Antonini in palatio suo. Ex una parte fuit templum divi Traiani, ex alia divi Adriani.
In clivo Argentarii, templum Concordie et Saturni. In insula, templum Bachi. In fine huius insule Argentarie, templum Vespasiani. In clivo Sancte Marie in Campo, templum Titi. Ubi est sanctus Basilius, templum Carmentis. Infra hunc terrninum fuit palatium cum duobus foris, Nerve cum templo suo divi Nerve, cum maiori foro Traiani, ante fores cuius templum Sospite dee. Ubi est sanctus Quiricus, templum Iovis. In muro sancti Basilii fuit magna tabula erea infixa, ubi fuit amicitia scripta in loco bono et notabili, que fuit inter Romanos et Iudeos tempore Iude Machabei.
25. (De diversis locis).
Ante privatam Mamertini, templum Martis, ubi nunc iacet simulacrum eius. Iuxta eum templum Fatale, id est Sancta Martina; iuxta quod est templum Refugii, id est Sanctus Adrianus; prope, aliud templum Fatale. Iuxta privatam publicam, templum Fabiorum. Post sanctum Sergium, templum Concordie, ante quod arcus triumphalis unde erat ascensus in Capitolium. Iuxta erarium publicum quod erat templum Saturni, ex alia parte fuit arcus miris lapidibus tabulatus, in quo fuit historia qualiter milites accipiebant a senatu donativa sua per saccellarium qui amministrabat hoc; que omnia pensabat in statera antequam darentur militibus, ideo vocatur Salvator de Statera. In Cannapara, templum Cereris et Telluris cuius atrium duabus domibus ornatur per circuitum porticibus columpnatis, ut quicumque ibi sederet ad iudicium, undique videretur. Iuxta eam domum fuit palatium Cateline, ubi fuit ecclesia sancti Antonii; iuxta quam est iocus qui dicitur Infernus, eo quod antiquo tempore ibi eructuabat et magnam pernitiem Rome inferebat; ubi quidam nobilis miles, ut liberaretur civitas, responso suorum deorum armatus proiecit se, et clausa est terra, sic civitas liberata est. Ibi est templum Veste, ubi dicitur inferius draco cubare, sicut legimus in vita beati Silvestri. Est ibi templum Palladis et forum Cesaris et templum Iani, qui previdet annum in principio et fine, sicut dicit Ovidius in Fastis; nunc autem dicitur turris Centii Fraiapanis. Templum Minerve cum arcu coniunctum est ei, nunc autem vocatur Sanctus Laurentius de Mirandi. Iuxta eum sancti Cosmatis ecclesia, que fuit templum Asili. Retro fuit templum Pacis et Latone; super idem, templum Romuli. Post Sanctam Mariam novam, duo templa Concordie et Pietatis. Iuxta arcum Septem lucernarum, templum Escolapii. Ideo dicitur Cartularium quia ibi fuit bibliotheca publica, de quibus XXVIII fuere in urbe. Superius fuit templum Palladis et templum Iunonis.
26. (De regione Colosei).
Infra Palatium est templum Iuliani. In fronte Palatii, templum Solis. In eodem Palatio, templum Iovis quod vocatur Casa Maior. Ubi est Sanctus Cesarius fuit auguratorium Cesaris. Ante Coloseum, templum Solis, ubi flebant cerimonie simulacro quod stabat in fastigio Colosei. Septisolium fuit templum Solis et Lune, ante quod fuit templum Fortune. Sancta Balbina fuit mutatorium Cesaris; ibi fuere therme Severiane et Commodiane. Ubi est Sanctus Saba fuit area Apollinis et Splenis.
27. (De Circo Maximo).
Circus Prisci Tarquinii fuit mire pulchritudinis, qui ita erat gradatus quod nemo Romanus offendebat alterum in visu ludi. In summitate erant arcus per circuitum vitro et fulvo auro laqueati. Superius erat domus Palatii in circuitu, ubi sedebant femine ad videndum ludum, XIIII kalendas madii quando fiebat ludus. In medio erant due agulie: minor habebat octoginta septem pedes semis, maior CXX duos. In summitate triumphalis arcus qui est in capite, stabat quidam eques ereus et deauratus qui videbatur facere impetum, ac si miles vellet currere equum. In alio arcu qui est in fine stabat alius eques ereus et deauratus similiter. In altitudine Palatii erat sedes imperatoris et regine, unde videbant ludum.
28. (De Celio monte).
In Celio monte, templum Scipionis. Ante thermas Maximianas, ubi fuere due conce et duo templa Hisidis et Serapis. In Orphonotrophio, templum Apollinis. In palatio Lateranis sunt quedam miranda sed non scribenda. In palatio Susurriano fuit templum Herculis.
29. (De Exquilino monte).
In Exquilino monte fuit templum Marii, quod nunc vocatur Cimbrum, eo quod vicit Cimbros. In palatio Licinii, templum Honoris et Diane. Ubi est Sancta Maria maior fuit templum Cybeles. Ubi est Sanctus Petrus ad vincula fuit templum Veneris. Ad sanctam Mariam in Fontana, templum Fauni; quod simulacrum locutum est Iuliano et decepit eum. In palatio Dioclitiani quatuor templa fuere, Asclepii et Saturni, Martis et Apollinis, que vocantur modii. In capite Trivii, fuit templum Veneris, ubi hactenus dicitur ortus Veneris. In palatio Tiberii, templum deorum. In cilio montis fuit templum lovis et Diane, quod nunc vocatur (Mensa) imperatoris, super palatium Constantini. Ibi in palatio fuit templum Saturni et Bachi, ubi nunc iacent simulacra eorum. Ibi iuxta sunt caballi marmorei. In thermis Olimpiadis, ubi fuit assatus beatus Laurentius, fuit templum Apollinis. Ante palatium Traiani, ubi fores palatii nunc permanent, fuit templum. 30. (De diversis templis).
In Aventino templum Mercurii aspiciens in circo et templum Palladis et fons Mercurii, ubi mercatores accipiebant responsa. Ad arcum Stadii, domus Aurelie Orestille; ex una parte templum Mecenatis, ex alia parte templum Iovis. Iuxta Scolam grecam fuit palatium Lentuli. Ex alia parte, ubi nunc est turris Centii de Orrigo, fuit templum Bachi. Ad Gradellas fuit templum Solis. Sanctus Stephanus rotundus fuit templum Fauni. In Alephanto, templum Sibille, et templum Ciceronis in Tulliano, et templum lovis, ubi fuit pergula aurea, et templum Severianum ubi est sanctus Angelus. Ad Velum Aureum, templum Minerve. In ponte Iudeorum, templum Fauni. Ad Caccavari, templum Craticule. Ad pontem Antoninum, circus Antonii, ubi nunc est Sancta Maria in Cataneo. Ad Sanctum Stephanum in Piscina, palatium Cromatii prefecti, templum quod dicebatur olovitreum, totum factum ex cristallo et auro per artem mathematicam, ubi erat astronomia cum omnibus signis celi; quod destruxit sanctus Sebastianus cum Tiburtio filio Cromatii.
31. Quot sunt templa Trans Tiberim.
Trans Tiberim, ubi nunc est Sancta Maria, fuit templum Ravennatium, ubi terra manavit oleum tempore Octaviani, et fuit ibi domus meritoria, ubi merebantur milites qui gratis serviebant in senatu. Sub laniculo templum Gorgonis. Ad ripam fluminis, ubi naves morantur, templum Herculis. In Piscina, templum Fortune et Diane. In insula Licaonia, templum lovis et templum Esculapii. Foris portam Appiam, templum Martis et triumphalis arcus.
32. Hec et alia multa templa et palatia imperatorum, consulum, senatorum prefectorumque tempore paganorum in hac Romama urbe fuere, sicut in priscis annalibus legimus et oculis nostris vidimus et ab antiquis audivimus. Quante etiam essent pulchritudinis, auri et argenti, heris et eboris pretiosorumque lapidum, scriptis ad posterorum memoriam quanto melius potuimus reducere curavimus.
[tratto da Cesare D┤Onofrio, Visitiamo Roma mille anni fa. La cittÓ dei Mirabilia , Roma, 1988).]