cultura barocca
INFORMATIZZAZ. DI B. E. DURANTE

DE NAVALI PROELIO di Leone imperatore
(Capitolo XIX dei Tactica, ovvero del De bellico apparatu liber)
[Si tratta dell'intero Capitolo XIX dei Tactica, di Leone VI, detto "il Saggio" o "il Filosofo", imperatore d'Oriente negli anni 886-911 d.C.. Nella redazione del presente testo, ci si è basati su: - Leonis imperatoris,
De bellico apparatu liber, e graeco in latinum conversus, Ioan. Checo Cantabrigiensi interp., Typis Conradi Waldkirch Aere Lazari Zetzneri, Basilea, 1595]

1. Restat iam ut de navali praelio verba faciamus. Nihil autem de ijs in antiquis rei militaris scriptoribus traditum invenimus: quae verò sparsim diffusa legimus, & mediocri usu ipsi cognovimus, quaeque praefecti nostri partim alijs inferentes, partim ab alijs accipientes, nobis explicarunt, & quae occasionem aliquam afferre possunt ad rem bene dromonibus, id est, triremibus gerendam, ea paucis explicabo.
2. Primum autem (nam ad te nunc Navarche verba facièda sunt) rei navalis peritia ac instructione pollere te oportet, & aëris, ventorum flatus praenoscere, per stellatum apparentium motum & astrorum signa. Tempestivitatum etiam mutationem perfectè cognoscas, ut si perfectus ijs in rebus fueris, tutus & securus ab omnibus maris tempestatibus conserveris.
3. Dromones, id est, Triremes fabricandae sunt ad navale praelium idoneae, adversum hostium instructà classem. Itaq; perspecto classis illorum apparatu & universa constitutione, tuam classem omnino sic parabis, ut ad pugnandum cum illis aptissima sit.
4. Triremium confectio neque admodum crassa sit, ut ne tardae sint ad cursum: neq; ad nimiam exilitatem attenuate, ne infirma ac fragilis facilè adversarum navium impetu elidatur: sed mediocrè habeat confectionem, ut incitatus celerq; ad cursum sit, & firmus ac stabilis ad hostes repellendos.
5. Ad triremis confectionem omnia parata habeant, eaq; in promptu & dupla ut , remos, scalmos, funes, caria, & transtra illorù, ceratia & catartia, & quaecunque alia nautica ars ad usum requilit. habeant praeterea ligna concava, asseros, stuppam, picè, picem liquidà, omniaque instrumenta navalia & ad fabricàdas naves spectantia, unus aliquis vector, ut asciam, terebrum, serram, atq; alia eius generis.
6. In prora siphonem aere obtectum de more habeas ad ignem in hostes eiaculandum & celsè supra siphonem pseudo patium cx asseribus confectum & asseribus circumrectum, in quo viri ad bellandum instructi sint, qui adversum hostes, ex prora pugnent, vel in hostilem navem tela aut alia ad vastandos hostes spectantia inijciant.
7. Sed & lignea castra, quae in medio catartij sunt, maximis in triremibus asserib. exaedificantur, è quibus milites in medià hostilem navem conijcient vel lapides molares, vel grave ferrum, ut malas cuspidatas, quibus vel navem confringent, vel subiectos in nave contundent, vel alia in illos profundent, aut hostium navem incendent, aut hostes ipsos in nave interficièt. Unaquaeq; aùt triremis oblonga sit & moderata, duos habens ordines remorum, aliù superiorem, alium inferiorem.
8. Ordo unusquisque habet ad minimum iuga vigintiquinq; , in quibus remiges considebunt, unus ad dextram, alter ad sinistram, qui tum armati milites tum remiges sunt superiores atq; inferiores viri centum. preter hos triremis Centurio, & qui flamùlum tenet, & duo gubernatores colli triremis, quos vocant, & si quis alius administer centurionis est. Ex ijs remigibus qui in puppi sunt, extremi duo sint alter siphonator, alter qui anchoram in mare iaciat. Sit & proreta, in summa parte prorae sedent armatus & navarchi, id est, céturionis grabatus in puppe sit, qui simul separatum à caeteris notet centurionem esse, simul praelij tempore illum a coniectis hostium telis defendat. Quorum loco singula perlustrans, ad omnem usum adduci triremen iubebit.
9. Aliae triremes ijs maiores fiant, ducétos viros aut plures vel minores pro opportunitate locorum temporumq; capientes: è quibus quinquaginta in inferiore remorum ordine locabuntur, centum quinquaginta superius stàtes, omnes adversum hostes armati pugnabunt. 10. Triremes minores fabricabis ad cursum celerrimas, unù remorù ordiné habéres, quas Galeas vocát, agiles & expeditas quibus ad excubias aliasq; celeres causas uteris.
11. Alias praeterea naves onerarias & equiferas parabis, quas impedimentorum loco habebis, quae apparatum universum militarem gcstabunt, ut ne ijs rebus triremes aliae graventur, belliq; potissimù tempore. Ubi autem commeatu aut armis aut alia materia opus est, inde ad usum suum depromant.
12. Triremium singularum, militumq; qui in illis vehentur numerum definire facile non est: temporum enim ipsorum opportunitas ad copias hostium expugnandas, tum triremum numerum, tum militum etiam, omnesq; res praeterea ad bellum necessarias, indicabit.
13. Naves onerarias & equestres omnia idonea in se habere oportebit, neque res solùm ad navigandum necessarias, sed etiam arcus, sagittas, iacula, & si quid preterea propter res circumstantes ad bellicum usum pertinet. Afferantur etiam armorum genera permulta, ut defectis sepe militibus, arma inde snppeditentur, Mangana etiam habeant, reliquaq; eius generis arma, ne militibus horum defectu offensiones magnae fiant. Praeter milites autem & superiores remiges, quicunque cum centurione sunt, reliquique à primo ad extremù, omnes armati sint, & scuta, hastas longiores, arcus, sagittas permultas. spathas, iacula, galeas, thoraces: si non à tergo, ante se saltem habeant cassides, brachialia, anterioraque corporis omnia in ipsa dimicatione & concertatione manuum. Qui autem galeas aut thoraces non habent, omnia haec ex nervis confecta cum duplicibus cenduclis gestent: & hi à tergo ceterorum locati arcubus utantur, & lapides maniplares, quos cochlaces vocant, in triremibus habeant, quos in hostes conijciant, ac pro armis utantur: lapides enim arma sunt bona & certa.
14. Neq; verò sic lapides conijciant, ut omne virium robur in illis consumant, & de caetero otiosè còsistant, ne hostes seuta addensantes & impetum horum excipientes, omnes facilè lapides absumant: ijs finitis & coniectoribus lapidum fatigatis, conferti exurgentes spathis & longis hastis se defendere conentur, & robustiores hoc conferto impetu existimati, & fatigatos milites adorti, facilè milites fundant atq; expugnent: ita enim solent barbari facere.
15. Saraceni impetum belli primò excipiùt: ubi hostes iam fatigatos armisq; defectos aut sagittis aut lapidibus aut alijs huiusmodi viderint, tum insultant & percerre faciunt hostes, & cominus consertis manibus, spathis hastisq; longioribus fortiter ac impetuose invadunt.
16. Itaq; huiusmodi cavéda sunt, ac provisione opportuna efficiendum est, ut hostes potius damnosa accipiant, quam exercitus noster vilum damnù accipiat. Robur enim militum & numerus telorù conijciendorum dimetiendus est, & ab initio ad finem usq; belli hostium constitutio diligenter perspicienda, atque adeo pugna instituenda est.
17. Ad haec imperator providebis, ut res necessarias commeatumq; milites habeant, ut ne ijs rebus defecti, vel seditionem faciant, vel nostra in regione municipes & subiectos sub imperium nostrum vexent, & iniuriis tyrannideq; opprimant, inedia necessitateq; compulsi. Atq; si fieri potest, hostilem celeriter populaberis terram, & omnem illis commeatum inde suppeditabis: praefectisq; mandabis, ut nullum sub dominatu tuo militem iniuria afficiat, vel ullum munus ab illo capiat, ne ea quidem quae consueta munera nominantur. De tua autem dignitate quid dicendum est, qui ne de donis accipiendis cogitare quidem debes ? neque donum aliquod ab ijs qui sub te subiecti sunt, sive ditioribus sive tenuioribus ulla ratione capere.
18. Milites strenuos robustosq; & alacres in summa triremis parte potissimù constitue, qui confertis manibus cum hostibus dimicent. Sin quos ex militibus ignaviores esse deprehenderis, eos in inferiorem ordinem remorum depelle. & si quam plagam superiores milites acceperint, eorum loca inferioribus nautis supplebis.
19. Uniuscuiusq; militis tui habitus, affectus, reliquusq; métis vigor cognoscendus est, quemadmodum venatores canis uniuscuiusq; naturá cognitam habentes, ad omné opportunitatem illis utuntur.
20. lta igitur institues omnia, quemadmodum ad propositam militiam idonea esse videbuntur, triremes & milites, arma & commeatum, reliquumq; omnem apparatum: quem quasi tuldum in tuto collocabis, ubi praelium speraveris futurum. Quod si necesse fuerit ut equos aliquos habeas, in navibus equiferis cum equitibus aliquot pones, omniaq; ad bellum praeparans idoneè iter facias.
21. Et priusquam ad classem procedas, precibus ac pijs votis se mutuò milites Deo commendent, & bonum prosperúq; iter aduersum hostes precentur. Deinde universam plebem simul & praefectos seorsim adhortaberis, ut officia sua sedulò industrieq; faciant: & omnes quantum fieri potest animabis, & vento fecundo flante solves.
22. Temerè ac fortuitò triremes ne procedant, sed tribus aut quinq; triremibus praefectum unum deliges, quem Comitem appellabis, qui omnium sub se triremium dux futurus est, & diligenter facileq; omnia instruet, quae ad hastas triremesq; pertinent.
23. Praefecti qui sub te sunt abs te mandata accipient, reliquisq; qui sub eorum potestate sunt tradent. Atq; haec de regia classe. Reliquarum copiarum triremibus drùgarij, id est, tribuni & turmarchae praeficientur, qui & ipsi imperatori subiecti erunt, & illus imperatis obtemperabùt.
24. Neq; sanè ignoro, ad similitudinem regie classis, reliquorum auxiliorum prefecti drungarij antiquis temporibus vocabuntur, & qui sub illorum dominatu fuerunt, Comites centurionesq; olim vocabantur. Sed nunc drungariorum singolorum dignitas ad nomen imperatorum pervenit, & sic nùc cùm appellatur, in acies imperatorias dividitur.
25. Nautas ipsos & triremes exercebis interdum sigillatim unumquenq; : interdum iùctae complures, ut se mutuò invadant, & gladiis scutisq; utàtur; integrasq; triremes quasi ad aciem instructam ad hibebis, interdum inter se mutuò illigatas, interdum solutas, & diversis modis in se mutuò irruentes. Interdum longis hastis naves hostium depellát, ut ne propè accedentes naves committantur, & ingentia ex eo pericula consequantur. Omnibusq; modis exerceantur, quemadmodum dignitas tua iudicaverit hostes cum illis dimicare velle, ut ad strepitus, clamores, reliquosq; motus bellicos assuefiant, neque confestim perturbentur, aut inscitè & praeter opinionem in haec incurrant.
26. Sic igitur exercitati instructiq; in acie procedentes navigent: tantum à se mutuò in cursu distèt, ut ne se mutuò impediant tù in cursu maritimo, tum in tempestatib. ingravescentib. & veritorú flatibus Aciei instructae & exercitatae in morem prodeant, & in appulsibus ad terram ordinatè classem instruant, & ad stationé aliquam se applicantes, sine ulla confusione ad littus, ad portum, ad locum portuosum veniant, ut si aliqua tempestas in salo oriatur, minus adflictentur.
27. Venti flatus ex signis astrorum praenoscendus tibi est, & locus ad quem applicabis eligendus: & nisi aliqua gravit urgeat necessitas, sine aliquo secùdo vento aut tranquillitate & tuta spe salutis, in perturbatam aliquam navigationem ne te conijcias, sed significationes astrorum quas nautae observarunt, reliquaq; quae ad hanc rem idonea sunt observabis, atq; ita iter tuum institues.
28. In castris ponèdis, si ad tuà appellis terrá, nullumq; timorem hostiù habes, ordinatè ibi requiescant milites, neque die aut nocte indigenarum quenquà laedant, aut iniuriam ullam inferant, aut fruges diripiant, aut agros populentur.
29. Si prope hostilem terram fueris, aut hostes prope adfuturos metuis, excubias eminus habere oportet tum mari tù terra, & vigilantem esse, & ordine instructum, paratumq; ad dimicandum: multae enim sunt hostiù insidiae: & si terra te invenerint procedentem, vim afferent tibi, si quam possint, & naves incèdent; vel per mare noctu aut interdiu irruptioné in te facient. quòd si imparatus ab illis paratis inveniare, facilè ab illis opprimêre: sin paratus fueris, irrita atq; inanis omnis illorum irruptio erit.
30. Quoniam verò horum satis ià mentione feci, agè de caetero, quemadmodù irruptiones atq; aciè instructà in dimicatione parabis, paucis explicabo, sicut in terrestribus copijs instruendis antea feceramus.
31. Quando igitur belli tempus imminere tibi videtur, congregatis militibus per acies & cohortes, legantur illis militares mulctè, quae à nobis antea, cùm de terrestribus copiis agebamus, commemoratae sunt: verbisq; illos idoneis cohortaberis ad pericula suscipienda, ut partim suppliciorum timore, partim tua cohortatione atq; incitatione strenui fortesq; fiant, & in ipso dimicationis discrimine cominus alacriter manus conserant.
32. Incursionibus alijsq; molitionibus imperatoriis adoriédi potius hostes sunt, quàm universa navali classe, vel aliqua eius ingenti quasi turma, nisi aliqua gravis necessitas ad hoc impulerit: neq; enim apertam in dimicationem teipsum conijcias. Multa enim fortunae momenta sunt, & casus belli nec opinati.
33. Propterea sedulò abs te cavendum est, ne ad publicam aciem instruendam, quemadmodum dixi, inciteris. Navibus enim inter se vinctis, perdifficilis & inevitabilis quaedam praeliandi necessitas imponitur, neq; quid maximè ex usu tuo sit, poteris efficere. Ista igitur cavenda sunt, nisi si fidas tum multitudini triremiù, tum armaturae, tum fortitudini tum alacritati militú, ut hostibus superior sis.
34. Neq; enim navium multitudo aut magnitudo bella conficit, nisi milites habeant strenuos, fortes, & ad hostes invadendos alacres: aut, quod maximum, nisi divinum praesidium benevolentiamque habeant, tum puritate, tum integritate vitae conciliatam: & erga muniunicipes hostes iustitiam colas: nihil impium aut turpe in captivos illorum patres, aut inhumanus sis, eumque qui nullam tibi iniuriam intulit ne laedas, qui iniuria te affecerit eum cum Dei benevolentia repellas.
35. Si omnino praelij tempus id exigat, variè & diversè triremes instrues pro temporum locorumque ratione. Itaq; si confidiste esse superiorem hostibus, quemadmodum prèdixi, atque ad eo cum illis confligere, quasi in spem capiendorum hostium veniens, ne in tua ipsius terra praelium committas, in qua sperant milites, iuxta vetus proverbium, si tantum hastas defigant servari, sed prope hostilem terram potius, ut hostes salutem sperantes, sua in terra fugam dimicationi anteponát. Miles enim in formidinem aliquam ipso tempore praelij incidens, & fuga se salutem quaesiturum putans, facilè arma abijcit, nihilque fugae praeponit: pauci enim sunt, sive Romanos sive Barbaros spectes, qui mortem fugae inglorie atque inhonestae, tempore praelij anteponunt.
36. Ante belli diem deliberatio quaedam cum praefectis capienda est, quidnam faciendum sit, & quod communi sententia videtur esse optimum, illud conflituas, & praefectis triremium mandabis, ut ad imperata facienda própri sint. Quod si contraria aliqua sententia ex hostium incursione intervenerit, tum omnes in tuá triremem intueantur, & parati sint ex eo signù aliquod capere, quid facto opus sit: quo signo ostenso, omnes ad illud explendum quod signo ostenditur se parent.
37. Prae caeteris omnibus, triremem habeas eximiam, & delectos in ea milites, magnitudine, strenuitate, crassitudine aliis anteeuntem, atqueadeo universae aciei caput: tibi talem triremé facias, qualem nominant.
38. Similiter reliqui sub te praefecti quicunq; sub se triremes habent, viros ex illis optimos eligant, & in suis secum triremibus habeant, ut & illi caeteris praestent. Isti omnes ac reliqui praeterea in tuam intueantur triremem, & ab ea belli tempore regantur, nisi quid aliud interea cadat, quod alia via ad conficiendum egeat.
39. Signum aliquod in tua triremi, sive bandum, sive flamùlum, sive aliud quippiam celso aliquo in loco sit, ut tu eo significare possis, quid facto opus sit: ac ceteri hoc à.te propositum negotium suscipiant, sive confligendum in bello sit, sive à bello discedèdum, sive in circuitionem hostium evoluendum, sive ad afflictae partis praesidium accurrendum, sive cursum tardare, sive ad celeritatem incitare, sive insidiae faciendae, sive ex insidijs adoriendi sint, sive quae alia signa è triremi tua proficiscuntur, omnia ea intuentes in tuà triremem expleant.
40. Neq; enim eo tempore vel voce vel buccina praecipere possis quae facto opus sunt: quia magnus tumultus, marisq; fragor, caeteriq; strepitus & triremium concursus atque commissio, & quod maximum, clamor hominum praeliantium, illa ut exaudiantur impediet.
41. Signum autem monstrabitur, si directum stet, vel ad dextram aut laevam inclinetur, aut perpetuo agitetur, aut elevetur, aut deprimatur, aut omnino detrahatur, aut commutetur, aut caput vertexq; eius, ut diversum videatur, vel figuris vel coloribus, ut olim fieri solebat, immutetur. Nam belli tempore confligendi signum habebant, quod appellabant, erat autem camelaucion, hasta longiore elevatum, rubro colore, atque alia quaedá huiusmodi. Sed tutius fortassis sua ipsius manu hec signa demonstrabuntur.
42. Ita tibi sit consuetudo horum signorum exercitata, ut omnes sub te praefecti, quicunq; triremib. praefecti sunt, certam horum signorum notionem habeàt, tum qua de causa fiat unumquodq; & quando quomodoq; intelligant, ut istis rebus bene exercitati, usus ipsius tempore parati sint ad cognoscenda & agenda ea quae istis praecipiuntur.
43. Triremium instructionem conflictationis tempore, si quidem tanta adsit necessitas ut necessariò manus conserendae sint, aut si victoriam te comparaturum speraveris, quemadmodum loco & tempori idoneam ad hostium apparatum instructionem iudicaveris, ita instrues. Neque enim hoc loco dici potest, quid futurum, aut usu venturum sit.
44. Interdum enim lunabis classem, id est, ad semicirculi formam instrues, alijs triremibus hinc atque illinc quasi cornibus aut manibus collocatis: & in summa fronte potissimum strenui atque alacres constituantur. In ipsius semicirculi ambitu quasi caput dignitas tua consistat, ut omnia perlustres, instruas & administres, & sicubi praesidio opus est, eò praesidia mittas ad sublevandos eos idonea. Haec lunata forma ad hostes circumcludendos potissimum valet.
45. Interdum frontem classis directam instrues, ut ubi usus ferat in hostium proras irruat, & siphonibus ignem eijcientibus naves illorum incendat. 46. Interdum in diversas tribuantur acies duas aut tres, pro numero triremium quae in classe tua sunt: cumque una cum hostibus dimicaverit, altera in hostes iam iunctos sive ad latus sive à tergo irruat: ita fiet ut haec subsidia ad defendendam primam aciem missa, ab hostibus sustineri nequeant.
47. Interdum insidiae apparentur. Cùm enim vagantur hostes, & in nostros, quos paucos esse vident, invadunt, subitò hae intervenientes insidiae & hostium classem perturbantes, omne robur illorum debilitabunt. Interdum verò expeditis & celeribus triremibus confligentibus, & fugam postea simulantibus, & hostibus ad insequendum omnibus remis navigantibus, & prementibus penè semper, sed nunquam intervertentibus eos quos insequuntur, aliae tum triremes recentes & minimè antea exercitatae, eos tum nec opinatò adoriantur, atqueadeo illos capiant: vel si quis instructiores fortioresque hostium naves pratermittat, debiliores & imparatiores capiat. Interdum cominus & confertis manibus cum hoste confligens usquedum obscura nox est, alias a labore vacuas & recentes triremes strenuas ac robustas immittes, quae illorum in praelio ferocitatem omnem comprimant, atque ad eò victoriam de illis reportes: hoc potissimum fiet, ubi hostes multitudine atq; apparatu navium longè superaveris.
48. Interdum fugam simulans cum triremibus celeribus atq; incitatis, ad persequendas naves tuas hostes quodam modo provocabis, puppe tua ad illos conversa. Illi autem ad insequendum concitati, facile aciem instructam dissolvent: itaq; tu in illos conversus, ad hunc modum in illos dispersos dissipatosq; irrues, & plures quàm illi triremes cùm habeas, duas aut tres ad unamquanque illòrum triremem separans, de hostibus nullo negocio victoriam reportabis.
49. Navale praelium cum hostibus faciendum est, vel ubi contigerit illos naufragium facere, vel quando tempestate aliqua conturbati elanguerunt. vel noctu incendendae illorum naves sunt: vel quando in continentem terram hostes discesserunt, vel quemadmodum opportunitas rerum se offert, irruptionem facere oportet.
50. Nam cum magna varietas humanae mentis sit, haud facile est futuros rerum cuentus vel praescire aliquem, vel praedicere. Itaque fieri non potest ut contra omnes classium apparationes aliquid in praesenti tractatione explicetur, sed ad divinam providentiam hec referenda sunt, precandusq; Deus est, ut huiusmodi temporibus incidentibus, & deliberent, & cogitent, & efficiant quae utilissima ac opportunissima sunt.
51. Multae molitiones tum ab antiquioribus tum à recentioribus rei militaris peritis, tum contra naves tum contra nautas ipsos excogitatae sunt: cuius generis sunt, ignis cum tonitru & fumo ignito per siphones emissus & incendens naves.
52. Sagittarii in puppibus & proris & lateribus duobus sagittas parvas iaciant, quas musculos vocant. 53. Feras venenatas alij in ollas inclusas gestabant, & in hostium naves inijciebant, ut serpentes, nepas, scorpios, & huius generis mortifera animantia, quae si tangantur, mordent, & veneno suo hostes interficiunt.
54. Ollas calce viva plenas alij inijciunt, quib confractis, calcis vivae pulvis dislipatus suffocat & strangulat hostes, & magno ad praeliandum impedimento est.
55. Tribuli, id est, murices ferreae in hostium navem coniectae non parum vexant illos, & ad dimicationem ingrediendam magnopere impediunt.
56. Nos autem in primis iubemus, ut ignis parati plenae ollae in hostium naves eijciantur, quibus confractis naves illorum statim incendentur. 57. Utantur & siphonibus manu coniectis, quae milites post aerea scuta teneant, atque haec nominantur: haec enim parato igne referta, hostium in faciem conijcient.
58. Tribuli maiores ferreae aut clavi in spheris ligneis infixi, & stuppa aliaq; materia adiuncta incensi, & in hostes coniecti, & in multas variasque navium partes decidentes, naves triremesq; incendent. Sed & ad haec extinguenda si milites pedibus usi fuerint, atq; in ijs occupati permulti laesi pedibus erunt, & ipsum praelij impetum debiliorem facient, & non parvum hostibus erit impedimentum.
59. Quibusdam etiam geraniis, id est, gruibus, aut alijs huiusmodi instrumentis ad sublevanda onera idoneis, quae orbiculatè ac scitè versantur, aut picem liquidam ignitam, aut alium apparatum, aut materiam aliam in hostiles naves tuis triremibus adiunctas, & mangano aliquo in illos vibrato.
60. Universam hostium classem evertes, si latus classis tuae hostium lateri adiunxeris, & hostibus unam in partem, ut solent, ad conserendas manus concurrentibus, & triremibus illorum in nostras triremes innixis, invadat eos alia triremis ad latus puppis hostilis, & impulsu vehementi illam conquasset. Triremis autem nostra tum seipsam solvens paululum retrocedat, ut ne uIlo stabilimento hostium triremi sit, & hostilem triremem alia omnibus viribus deprimat, atqueadeo ipsis cum viris integram navem evertet. Providendum autem est, ut ne vinculum omnino aequale fiat, sed ad hostilis navis puppim nuda aliquantum latera relaxet, quibus irruens triremis hostium navem usquedum deprimatur invadet. Ad haec praeterea excogitemus, ut ab inferiore remorum ordine, remigibus per foramina hastas longas emittentibus, hostes interficere possint, quod in primis necessariù esse videtur.
61. Sed & aliud hoc magis necessarium est, si quis operas idoneas habeat, per inferiores triremis remorum ordines efficere, ut hostium navis aqua compleatur.
62. Sunt & alia quaedam bellica consilia ab antiquioribus in navali praelio excogitata, & plura etiam quae excogitari possunt, quae in praesentia propter longitudinem minimè perseribenda sunt: quedam verò etiam commemorare hoc loco inutile est, ne hostibus divulgentur, & illis adversus nos hostes utantur. Nam hae molitiones bellicae si semel usurpatae fuerint, facilè aliquid contra eas suscipi & excogitari ab hostibus potest. Quocirca unumquodq; inventum usquedum geritur, occultandum & secretò tenendum est.
63. In alijs libris quae de consilijs factisque imperatoriis scribuntur, permulta quis huiusmodi atq; ijs etiam plura inveniet: neq; enim fieri potest, ut de omnib. rebus quae cadere in bello possunt verba faciamus, quae ipso genere immensa infinitaq; sunt.
64. Ad summam autem sint triremes instructe viris fortibus ac strenuis, qui cominus consertis manibus pugnare possunt, & qui alacri incitataq: mente sint, & omnes in partes exercitati. Armis autem talibus exerceantur, qualibus quivis terrestri in praelio miles armatur, ijq; potissimum qui in superiore remorum ordine consistunt.
65. Pro hostium viribus numeroq; navium tuam classem imperator instrues, ut ne minorem numerù navium nos hostium classe habeamus, sed aequalem potius, ut cum hostibus classe iuncta pugnemus, aut maiorem etiam, si fieri potest. Nam si utriq; fortiter ac strenuè dimicèt, qui pIures fuerint praevaleant necesse est.
66. Si hostes videris naves omnibus refertas ac ingentes copias habere, exaequa bis tu tuas triremes, eodemque numero complebis. Eliges autem ex omnibus optimos quosque, & ex illis satis magnas copias triremibus perfectis ac fortib. conficies, ut duarum triremium milites in unam triremem conferas: vel ex omnibus, ut dixi, optimos eliges, & ducenti milites vel eo plures una in triremi erunt, ut multitudine, viribus, alacritate, hostium classem superes, & victorià ab illis Deo propitio reportes.
67. Minores instruendae triremes sunt, & vulgatis triremibus expeditiores, ut se insequentes hostes capere possint: sin ab hostibus invadantur, non capiantur tamen. Istasq: ad opportunitatem temporis conservent, ut possint vel hostib. malum inferre, vel providere ut nullum malum ab hostib. accipiát. Parvas magnasq; triremes pro hostium ratione, cótra quos pugnas apparabis. Neq; enim Saracenorum & Bosphoriorum Scytharum eadem est classis apparatio: Saraceni enim Cùbarijs utùtur maioribus, & ad cursum tardioribus: Scythae autem Acatijs utuntur minoribus, expeditioribus & celerioribus. Nam per fluvios quosdam in Euxinum pontum prolabuntur, neque maioribus hac de causa uti poterunt. Atque haec à nobis de acie instruenda dicantur. Ubi verò discedere è praelio cogitas, classem tuam lunabis, atque ita discedes: huiusmodi enim forma, quemadmodum antiquiores quidam tradiderunt, tum ad progressiones, tum ad discessiones permultum valet.
68. Bello iam cófecto, omnia belli spolia ex aequo & bono militibus tuis distribues, & prandia epulasque, & multa convivia apparabis, & eos qui se in bello strenuè gesserunt, honorib. premiisq; muneraberis: qui aliquid milite indignum gesserit, supplicio ac pœna coerceatur.
69. Multitudo triremium ignavos viros continentium nullius momenti est, ne si adversus paucos quidem ac strenuos dimicandum sit. Neq; enim multitudine virorum aut paucitate bellum cernitur, sed alacritate & strenuitate milites veri demonstrantur. Quid enim mali non inferét pauci lupi permagno gregi ovium?
70. Itaque res hostium diligenter abs te perlustrandae sunt, & pro illorum ratione triremium apparatum, militum armaturam, multitudinem illorum & magnitudinem, reliquaq; omnia idoneè adversus omnes praeparabis.
71. Habeas in promptu parvas triremes & crassas, non ad bellum armatas, sed ad excubias & commeatum ac reliquum usum bellicum: & unius remorum ordinis naves, quas Galeas vocant, easque armis instructas ad omnem belli eventum. Tu verò ipse in omnib. industrius strenuusq; sis, & acer sedatusque in omnibus rebus aggrediendis atque instruendis, ut Deo complacitus probatusq; fias imperator, & utrinq; laborum reportes dignam mercedem, à Deo quidem immortalem, quia eius fortem religionemque propugnas, à nobis verò munera honoresq; idoneos, vocationem tuam nullo modo frustrans, sed re & verbo verus imperator sis atque habearis. Et haec de navali praelio pro brevitatis ratione satis dicta sint.