INFORMATIZZAZIONE DI B. EZIO DURANTE

Jean Passerat (1534-1602), di cui sopra si vede un ritratto da un'incisione entro un suo volume, ed altresž classicamente noto con l'appellativo di Passeratius, fu professore al CollŤge de France, insieme ai Fratelli Pithou, giuristi consulenti e letterati, fu uno degli autori della ďSatira MenippeaĒ foglio sugli Stati Generali del 1593 sulle guerre di religione.
Autore di numerose opere, tra cui celeberrime pubblicazioni sulla cultura e filologia classica, mosse alcune osservazioni al rigore filologico di Ambrogio Calepino come anche fu registrato dall'Aprosio nel suo repertorio precisamente a pagina 605.
Witte, Henning nel volume Memoriae philosophorum, oratorum, poetarum, historicorum et philologorum nostri seculi clarissimorum renovatae decas prima (- nona), KŲnigsberg , Frankfurt

: Hallervord, 1677-1679 ne registrÚ il seguente elogio:
ELOGIUM CL. VIRI IOANNIS PASSERATII, Eloquentiae in Academia Parisiensi Professoris et Interpretis Regii, Auctore, IO. PAPYRIO MASSONO, In Regia et Senatu Parisiensi Advocato.
Apud Trecassinam Campaniae Urbem, quae Sequan‚ fluvio interluitur, IOANNES PASSERATIUS die festo D. Lucae natus est, anno a partu Virginis supra mille quingentos tricesimo quarto. Pater eius Pantaleo literas multum amabat, iuvenisque et admodum senex earum radices coluit, perque varias orbis regiones diu vagatus, uxorem duxit Nicoleam Thienotiam, in eodem municipio ortam, ex qua prognatus. Ioannes, qui perspicacis ingenii atque in studiis doctrinae noti celebratique nominisfuit. Si enim illum dixero omnibus, serme Grammaticis et Rhetoribus aetatis suae fuisse clariorem, sique addidero, ultimum Romanorum apud nosobiisse, verissime, ut opinor, sensisse debeo videri. Maternum avunculum habebat, Flaminem, seu Canoniaum D. Petri Tricassium; qui sorotis suae filium, ubi infantiae annos excessit, ad Scholam municipii cum paedagogo, Laurentio Acaria, Presbytero, deduci quottidie curabat: Sed forte evenit, ut propter Orbilii nescio cuius saevitiam durus habitus, quam oportuit, ex fuga in agrum Biturigum trans Ligerim flumen abierit, habueritque. Dominos, quos fortuna puero dedit, in his ferratiae magistrum (ferrarias enim Caesar in Biturigibus frequentes esse ait) apud eum magn‚ voluptates piscari didicit, semperque recolens, quae cumque ad id tempus dicisset. Indesacrum Caesaris oppidum in altissimo monte et vitibus undique consito felicissimis totius regionis profectus, Religiosos cuidam serviit e Monasterio Satyri, unde subiectum Ligerim videre, et remotissimos agros, oppidaque et vicos intueri licebat. Ibi cum tres quatuorve menses fuisset, subiit patriae dulcis recordatio, reversusque est Tricassium, et apud axunculum sistitur, qui veni‚ illi humaniter concess‚, in collegio urbis suae triennio alimenta praebuit. Quo spatio temporis elapso, Lutetiam mittitur, et Classicus Collegii Remensis fuit, docente tunc Lochonio, quem Medicinae facultas extulit. Iterum in patriam revertitur docendi causa, promovente Lescotio, viro Latina facundia nobili: nec non multo postrogantibus eum Plessaeis, ut Lutetiam ad se docendi causa venire dignaretur, Passeratium secum adduxit, illeque primo ordini praefuit, hic secundum rexit, ac tum legendo optimos quosque ex Latinis Graecisque Scriptoribus, ex iis magno labore indices seu tabulas contexuit, in quibus quid quaeque vox Latina significaret, adhibito acri iudicio complexus est; unde factum, ut in posterum in ea lingua nihil ignoraret. Postea in Collegio Ioannis. Monachi (hodie Cardinalitium dicitur) docuit, ubi M. Antonius Muretus Rom‚ recens reversus, illum ultro adiit, multumque cum eo contulit. Ceterum, gravissima lues eum ad fugam compulit, Milliacum itaque oppidulum agri Vastinensis in Lugdunensi via positum se recepit. Cessante morbo apud Becodianos Collegas tanta celebritate professus est, quanta ullus sui temporis. Commentarios Caesaris explicabat, habebatque auditores inter ceteros, Rambulianae nobilis familiae proceres, Petrum Rosandum et Ioannem Bayfium, Lazari filium, eximios Poetas, Graec‚ Latin‚que facundi‚ celebres. At sine iuris civilis scientia sentiens Latinos Scriptores plane intelligi non posse, Avaritum urbem Biturigum ab amne sic dictam, cum Alphonso Delbenio, nunc Albiensi Episcopo, se contulit, fam‚ Cuiacii Antecessoris illuc alliciente: etenim, ut memoriae mandatum est, Servium Sulpitium virum aetate su‚ doctissimum fuisse, ita hic praeter alios excellens existimari uredebuit. Igitur, cum illo praestantissimo viro discendi caus‚ triennium versatus, reversus est in patriam, atque inde Spernacum Campaniae oppicum; Deligitur ab oppidanis cum aliquot aliis, ut Henricum Borbonium Condensem infestis signis ad obsidionem (ut videbatur) properantem, precibus ab eo conatu averteret, atque ita evenit. Lutetiam iterum rediit, ac Titulum de Rerum et Verborum Significatione interpretari coepit, multis gravibus viris ad portam Victorianam, ubi auditorium eius erat, sponte confluentibus; unde notitia illi celebrium Virorum quaesita est; maxime Henrici Memmii, qui tum auctoritate et gratia multum poterat, isque effecit, ut Passeratius secum habitaret, quod laxas et amoenas aedes haberet. Petrus Ramus Professor Eloquentiae fuerat, Stipendiisque Regis honorifice subnixus docuerat; quo mortuo, anno 1572. Passeratius eodem honore et praemio affectus est, commendatione eius, de quo diximus, Memmii Maecenatis. Tunc magisquam antea, scientia eius, et apud nostrates, et apud exteros, enituit, confluentibus ad eum egregiis viris, Magistratibus Urbis, plurimisque e vicina Germania adolescentibus, solitis excipere ab eius ore profluentia praecepta Eloquentiae. A nostris quoque Regibus CAROLO IX. et HENRICO II. amabatur; illiquidem Venationis cupi dissimo, libellum de Arte Venandi, Gallico versu scriptum, obtulit, quem amici Rensardus, Belloius, Barfius, Pimpontiusque et alii Poetae nostrates, magnopere probarunt. Latinus quoque fuit eximius, ut ostendunt 25. Poematia eius iam excusa, quorum quinque ad Memmium scripsit. HENRICI vero III. Elogium edidit, veteribus conferendum: verum dir‚ paralysi quinquennio ante mortem fuit vexatus, quae dimidiam corporis partem exceptŰ capite, illi extinxit. Morbum quidem patientissime tulit, nec unquam ingemuit eum sibi casum a caelitibus immissum. Tandem 68. aetatis anno decessit Lutetiae Parisiorum, 18. Cal. Octob. Anno a partu Virginis Sexcentesimo Secundo, inque Dominicano Templo sepultus iacet. Firmo corpore fuit, statura mediocri, vultu multo rubore perfuso; unius oculi usum amisit, in lusu pilae, globi volitantis ictu percussus. Interdum ab Aurora usque ad multam noctem studuit, immemor cibi et porus. quod bonum rectumque erat, libenter amplectebatur, aequitatem magnifaciens; et si quando perturbationibus a vero abducebatur, bene monenti amico e vestigio credebat, Comici vocem illam saepe repetens, Mutor veris. Memoria et iudicio incredibili erat, semper aliquid novi in lectulo cogitans, excipienteque sororis filio statim dictans, et poematia fere pia sub mortem scribens, quin vivens ipse sibi elogium funebresque titulos fecit in hanc sententiam.
HÓc situs in parv‚ IANUS PASSERTIUS urn‚,
Ausonii Doctor regius Eloquii,
Discipuli memores, tumulo date serta magistri,
Ut vario florum munere vernet humus;
Hoc culta officio, mea molliter ossa quiescent,
Sint modo Carminibus non onerata malis.
VENI, ABII: SIC VOS VENISTIS, ABIBITIS OMNES.
In hoc Epitaphium non nemo ita cecinit.
Ipse sibi vivens condidit PASSERTIUS
Titulum sepulcri: scilicet mortis memor:
Cuius se acerbo vindicans ab impetu,
Obliviosi fortean praesagiit
Doctis iniquum, saeculi silentium:
An ut h‚c (molestus nemini qui vixerat)
Mortuu opell‚ sublevaret posteros?
Legat, cui libet de PASSERATIO plura cognoscere, lacobum Augustum Thuanum, Tomo V. Histor. sui temporis lib. CXXVII. Scavolam Sammarthanum lib. IV. Elogiorum de viris in Gallia celebribus: Iulium Caesarem Bulengerum Historiarum sui temporis lib. XI. Emundum Richerium, in Obstetrice Animorum: Stephanum Paschasium lib. II. Epigrammatum: Iosephum Scaligerum libro IV. Epistolarum, ad Carolum Labbaeum: Georgium Critsonium in Oratione de Sortibus Homericis: Rodolphum Botereium de Rebus in Gallia et pene toto orbe gestis Commentariorum libro X. aliosque.
D. O. M. S. IANO PASSERTIO TRECENSI, VIRO INTER ERUDITISSIMOS MODESTISSIMO, INTER MODESTISSIMOS ERUDITISSIMO, ACADAEMIAE, IN QUA SOLI BARBARI ET IGNAVI PEREGRINANTUR, ASSERTORI PRAECIPUO: QUEM LICET SONTICUS MORBUS PER PLURES ANNOS LECTO PROSTRATUM AFFLIXERIT, TAMEN VEL HOC IUVIT STANTEM MORI UT TRIUNPHALEM REGIAE CATHEDRAE SESSIONEM EGREGIO PAEANE TERMINANS, MOXQUE INDIGES FUTURUS LITERATIS PRAESENTIUS NUMEN IN POSTERUM AFFULGERET. ACAD. MOER. P.
Cum reliquis dederit tam multa Epicedia vivens:
Qui facerent functo, vix habuisse doles?
SCRIPTA.
Praefatiuncula in Orationem de Ridiculis, quae est apud Ciceronem, in lib. 2. de Oratore: Francof. 1595. in 8.
Oratio de Caecitate: in 4.
Poemata Latina et Gallica: Parisiis 1597. in 4. 1606. in 8.
Commentarii in Catullum, Tibullum et Propertium, cum tribus accuratissimis rerum, verborum, auctorum et emendationum Iudicibus: ibid. 1608. in fol.
Coniecturarum liber: cui accesserunt Adriani Behotii Apophoretorum libri tres, in quibus auctores prisci passim illustrantur, emendantur recensentur. ibid. 1612. in 8.
Notae in Petronii Arbitri Satyricon: ibid. 1629.
De literarum inter se cognatione ac permutatione: in 8.
Orationes et Praefationes quibus non solum omnium fere Ciceronis Orationum, Plauti Comaediarum, Horatii et aliorum Poetarum lucubrationum argumenta continentur, sed et priscae gentilitatis ritus sacri, nuptiales, alii explicantur: Francof. 1615. 1621 in 12. Paris. 1637. in 8. Encomium Asini: Lugd. Bat. 1623. 1638. in 8.
Ambrosii Calepini Dictionarium octo linguarum, a Io Passeratio locupletatum II. Volum. Lugd. 1634, 1656. 1663 in Fol.
Calepinns contractus IX. linguarum: ibid. 1644. in 4.
Hymnenela Paix commente par M. A. a Paris. 1563. in 8.
Chant d' allegresse pour l'entree du Roy Charles IX. en sa ville de Troyes a Troye 1564. complainte sur le tres pas d' Adrian Turnebe a Paris. 1565.
Sonnets sur le tombeau du Sicur de la Castre dict de Sillac etc. ibid. 1569.