cultura barocca
GANDOLFO01

**********

1 ADAM, seu ADAMUS MONTALDUS, [P. 13] Patritius Genuensis, Poeta et Orator insignis. Is, cum Mahometes Secundus Hydruntinam Civitatem Aprutinae Provinciae in Regno Neapolitano occupasset, Tyrtaeum imitatus animos, et martia corda in accerrimum Christi fidelium hostem accendit, Romaeque Poema celeusmaticum coram Xisto IV; et Sacro Cardinalium caetu, magno applausu, memoriter recitavit. Floruit 1470 et ex Regestis Ordinis adhuc in humanis agebat 1479. Meminere ipsius cum laude Antonius Possevinus in Apparatu Sacro pag. mihi 14, Augustinus Schiaffinus tom. 3 Hist. Ecclesiast. Genuen., Claudius Robertus in Gallia Christ., Abbas Iustinianus, Sopranis et Oldoinus Iesuita in Liguriae Script. lit. A. et ex meis Augustinianis Episcopus Pamphilus in Chron. pag. 88, Cruserius in Monastico Par. 4, cap. 19, Herrera litt. A. de Scritpt., Gratianus in Anastasi, Elssius in Encomiastico, ac Torellus tom. 7, Saec. August., Romae in Vaticana, tom. 1567 et 1568. Sequentia asservantur ab eodem exarata:
Ad Calixtum III Sum. Pont., De clara Vita Divi Alphonsi Regis. Incipit: Vitam Regis Alphonsi, quam ego summopere ventilavi.
Cohortarorii ad Papam Calixtum pro Constanantinopoli Versus. Incipiunt: Salve Sancte Pater, Via, Dux, Rector et Altor.
Ad Calixtum Papam III, De clara vita Excellentissimi Arnoldi Rogerii Alexandriae Patriarchae Oratio. Incipit: Solebant Papae Calixtae.
De laudibus praeclarissimi D. Patriarchae Alexan. versus. Incipiunt: Gloria si qua manet, Syria datagente Latinis.
De laudibus SS. Patris Sixti Pont. Max. Oratio. Incipit: Cum post captam Civit. Idrontinorum.
Ad Sixtum Pont. Carmina latina. Eius Operis initium: Ante Caephas Mundi dignas dic Musa Camenas.
Carminibus heroicis edita Passio Domini nostri Iesu Christi. Eius principium: Hinc genus humanum precor etc. Finis: In quo nondum aliquis fuerat tamen inde sepultus. Ex vico Virginis 1475, die 8 Septembris. Servatur impressa in Bibl. S. Dominici Maioris Neapolis tom. 12; tamen absque anno, loco et nomine Impressoris. Adest etiam in nostra Tridentina.
Excelsae Domuus Auriae Ianuensis per Fratrem Adam de Montaldo Eremitarum D. Augustini clarissimi Triumphi. Genuae M. S. apud plures.
Tractatus de Familia Nobili Genuensi Cybo. Romae in Bibliotheca Barberina. Extat eiusdem in Ortographiam Ioannis Aretini disertum. Proemium Philippo de Leuiz Arelatensi Archiep. 70 dicatum, qui obiit Romae 1475. [P. 14] Carmina in laudem B. Christinae de Vicecomitibus sunt impressa in Alphab. August. Herrerae, ac in 2 tom. Februarij Operum Bollandi pag. 799; qui etiam meminit cum laude nostri Adami.
De Dolore B. Mariae Virginis in passione Filii scripsisse ferunt Oldoinus et Marracius.
Cum Fr. Antonius Raudensis Ordinis Minorum Theologus collegisset et exarasset errores praetensos in septem libros Operum Lactantii Firmiani antiqui et doctissimi Patris, ut in editione Romana 1468, in domo nobilis viri Petri de Maximis per Conradum Suueyneym et Arnoldum Panartz Fol., ac alia ibidem per Udaricum Gallum Alemanum, et Symonem Nicolaide Luca 1474. Fol., et Veneta per Andream de Palthasichis Catarensem et Boninum de Boninis 1478, Fol. Meus eruditus Fr. Adam Montaldus Genuensis ibidem his Carminibus increpat Fratrem Antonium: Hic male corripuit stolidis Antonius ausis / Auctorem, in varijs causa pianda locis. / Non erat in tenebris errantis imaginis astrum / Dicere vel nitidum luce carere iubar. / Denique cum Sanctae Ecclesiae pia in lumina constet / Obsequio ex tanto conticuisse viro. / Tu vero eloquio lingua interdicta Latino, / I cubitum, nam te pensitat eleborum. Auriae Domus inclytae dignae laudes per Fratrem Adam de Montaldo Eremitarum Divi Augustini: Illa ego sum Armipotens Pelagi Dea viribus impar / Auria celsa Domus, cui Mars Iove cessit in armis; / Neptunus, Thetis, atque euras sera signa subegi: / Pisarum, quibus arma, rates, aera Urbis et Urbem / Arripui, vexilla, Viros, laudesque vetustas. / Hinc Venetam attrivi rabiem sex classibus actis: / Marciferumque decus, et signa frementia bellis. / In Genuam captis hominum cum mille carinis / Detorsi, clypeumque dedit mihi victa marinum. / Armeriam, Getulosque feros, Danaosque potentes / Barbaricam gentem detractis viribus, arces / Urbis, et hostiles ego vici in sanguine terras. / Tum quater imperium patriae cum pace penatum, / Et populi obtentum magno mihi nomine adegi. / [P. 15] Dives opum, domibusque altis, et parte superba / Sola feror , dum fata diu sic alta manebo. / Cum volui fecisse duces et foedera rerum / Marte gerendarum, potui, atque expellere, tantum / Libertas mihi magna fuit, terraque, marique, / Ut stirps nulla queat se mecum aequare triumphis. Fratris Adae de Montaldo Eremitarum Sancti Augustini gloriosae Domus Auriae Ianuensis memores triumphi ad Virum inclytum Dominicum de Auria Pontificis Maximi Innocentii VIII Capitaneum edicti: Auria Dominicus ego sum Dux Inclitus Armis, / Quem mea Progenies facit usque ad sidera notum. Opus supradictum M. S. 4. in Pergamena cum miniaturis asservatur Genuae apud antiquarium eruditum amicum Dominum N. D. Mutium. In principio eiusdem adsunt notata carmina, et effigies bene delineata, et ad vivum expressa, ut puto, nostri Montaldi, quem ex dedic. apparet vixisse ultra annum 1484; in quo creatus Pontifex Innocentius VIII. Liber incipit: Quoniam ut inquit Salustius, etc .
2) AEGIDIUS BONUS, Blasij filius, Nobilis Cortonensis Etruscus, Theologus magni nominis, ac Ecclesiastes insignis. Eum Clemens VI Episcopum Vicentinae Civitatis creavit 1348, 7 idus Ianuarij. A Carolo IV Imperatore ad Pisanos Legatus missus fuit, et ab Innocentio VI instante eodem Imperatore 1361, tertia Creatione mense Septembris designatus Cardinalis S. R. E. Hoc (ultra iam a me expositum in Purpuris Augustinianis pag. 20, Card. 13) testantur Thomas Bracciolius Antiquarius, Canonicusque Cathedralis Cortonensis in suo tractatu Familiarum eiusdem Civitatis L. B; quem scripsit an. 1562; Pater Thomas Andreae de Bonis Augustinianus Libro Italico, sicuti superior, suarum memoriarum M. S. Antiqua Arbor Prosapiae de Bonis, ac vetus instrumentum insertum in alio pro Familia Baldella, quod asservarur Florentiae. Plura enim extensius ad hoc roborandum affert eruditus amicus Franciscus Pauli Baldelli, Nobilis Cortonae in suo M. S. Virorum illustrium Cortonensium, mihi ibidem ostenso. Haec visa ab Augustino Oldoino eum moverunt, ut Cardinalem designatum in suo Atheneo Etrusco assereret. [P. 16] Nec obstat ad dignitatem Aegidij, quod Cardinales in secreto Concistorio electi, donec insignia Cardinalium habeant, non debeant Cardinales nuncupari; quia huiusmodi lex Aegidij nostri tempore adhuc promulgata non fuerat; edidit enim eam Eugenius IV; ut ex Lauria in Epitome Canonum V Cardinales. Conuentui suo Cortonensi dono dedit Aegidius sequentes Reliquias, quas ab eodem Imperatore obtinuit, scilcet de Pillis D. N. Iesu Christi; de Ligno S. Crucis; de Mariae Virginis Lacte; ac unum ex Dentibus D. Appolloniae. Anno 1330, ut ex Bulla Ioannis 22, extitit Fundator Coenobij Castilionis Florentini. Laudatur ab Ughello in Italia Sacra tom. V, col. 1138; nec non ab Oldoino, et Amico erudito Ioanne Cinellio in Scriptoribus Aetruschis M. S. Memorarur quoque a nostris Scriptoribus Hieronymo Roman, Herrera, Crusenio, Elssio ac Torello, sed ab ipsis confunditur tempus quo floruit, et male in duos dividitur: Melius tamen Torellus, in Appendice tom. 6, a supranotato Baldello edoctus, ut ipse fatetur. Reliquit. Aegidius noster tria Volumina Teologica, quae olim asservabantur in Ducis Urbini Bibliotheca, nunc autem in Vaticana.
3) AEGIDIUS CANISIUS, Patritius Viterbiensis. Pater ipsius fuit Antoninus Canisius, et Mater D. Maria del Testa vocabatur, satis divites et nobiles. Longe profecto a veritate abberrarunt hi qui scripserunt ipsum ignobilem et pauperrimum fuisse. Nam in Diplomate Gabrielis Mascioli Anconitani, Sacrarij Apostolici Custodis et Episcopi Castrensis, in cuius Dioecesi mater nostri Aegidii tunc degebat, cuius copia apud me est, excerpta a quodam M.S. insignis Bibliothecae S. Augustini Senarum, dum inibi Conciones haberem tempore Prioratus Adm. R. P. Magistri Dioniysii Gori, modo condigne Ord. Prosecretarii, Domina vocatur, et eius qualitates nobiles enarrantur. Ut autem id clarius appareat, sciendum est nostrum Aegidium, cum solummodo esset S. Theologiae Magister, duas Sorores suas desponsasse duobus ex prmariis Familiis Viterbiensibus, idest D. Portiam D. Dominico Bussino, et D. Pacificam D. Hieronymo Peronio, ex quorum filia descendunt D. Bernardinus Peronius Segretarius Civitatis Viterbii, et Uxores D.D. Ioannis Pauli Riccioli Bernardini Salennii, et Felicis Messini Viterb. Patrit., ac amicorum meorum. Fuit igitur Aegidius Poeta celeberrimus, eloquentissimus Orator, concionandi gloria novum Vas electionis, [P. 17] variarum linguarum peritia, omniumque Scientiarum genere ornatus, et apud Principes rerum agendarum dexteritate singulari gratia, et vitae sanctimonia memorabilis. Eum Clemens VII, ut apud Herreram, summis laudibus ornavit; Paulus Iovius et Arnoldus Ferronus, Italiae Columen, Marronem et Ciceronem; Cardinalis Sodaletus clarissimum illius saeculi obscurascentis lumen Ecclesiae vocavit. Pauli III ante Pontificatum Confessiones audivit. Anno 1507, 12 Iunii, totius Ordinis Generalis Neapoli eligitur, gubernavitque annis 11 magno cum plausu, utilitate et fructu, licet temporibus adversis pro Regularibus. Anno 1512, 7 Maii, in prima Sessione Lateranensis Concilii coram Iulio II et Patribus Orationem habuit ornatissimam. Ab eodem ad Venetos et ad Regem Neapolitanum, nec non a Leone X 1515 ad Caesarem Nuncius missus fuit; deinde 1517 ad Ducem Urbini, ac eodem anno Kalendis Iulii creatus Presbyter Cardinali Tit. S. Bartholomaei in Insula, postea S. Matthaei, postremo S. Marcelli. Diverso tempore ornavit insulas Castri, Lanciani, Iaderae, Sutrii et Nepis, ac Patriae Viterbii. Anno 1518 ab eodem Leone Legatus a Latere declaratus ad Carolum Caesarem, aliosque Principes, ut eos sua mirabili eloquentia ad Bellum contra Selymum Orientis Tirannum impelleret. Anno 1523 Protector Ordinis, ac Patriarcha Constantinopolitanus a Clemente VII. Destinatus aptatusque, ait Iovius, ad summum Pontificatum, sed mors immatura abstulit Mundo virum omni laude et imperio dignissimum. Obiit igitur, ut veridice scribit Contelorius, die Martis 12 Novembris circa horam decimam noctis antecedentis 1532. Fere omnes Eruditi sui temporis et subsequentis eum summis et condignis praeconiis exaltarunt, sed quia fusius et distincte de ipso scripsi in meis editis iam operibus, nempe in Floribus Poeticis Eremi Augustini pag. 71 et seq; ac in Purpuris pariter Augustinensibus Cardinale vigesimo secundo pag. 30 et seq; ideo nunc praetermitto. Ad eum Leo X aliquas litteras scripsit, ut in Epist. Card Bembi; sequens tamen brevis et nervosa, placet, ut hic legatur: Leo X Pont. Max. Maximiliano Romanorum Imperatori designato. Aegidium Ordinis Augustinianorum Eremitarum, Magistrum, meum ad te Legatum mitto, ut tecum non sane pauca utriustque nostrum ad munus, officium, dignitatem, [P. 18] Resquepublicae Christianae utilitatem magnopere spectantia communicet meis verbis, apud Teque sit, quoad tractabuntur et terminabuntur. Is quoniam est eximia integritate, Religione, Doctrina, omniumque prope linguarum, quae nunc quidem excoluntur, usum, atque scientiam, omnium bonarum artium disciplinas cognitas et explicatas habet. Te hortor, ut eum liberaliter excipias, cum mea, tum ipsius etiam causa. Hominem egregium, et tuae clientelae dignissimum cognosces. Datum Idibus Decembris Anno 3, Bononiae. Opera ab eodem Aegidio composita; quae aspicere merui, sunt sequentia:
* Historia viginti saeculorum per totidem Psalmos digest. ad Leonem X Pont. Max. Duplicata habetur in Angelica Romana, atque orignialiter in Bibl. nostri Monasterii S. Ioannis ad Carbonariam Neapoli. Hoc opus idem est cum comm. in quosdam Psalmos ad Leonem X, quos plures Auctores de Aegidio loquentes aiunt scripsisse, ideo non distinguendum. Ab hac celebri Historia plurima excerpsit Andreas Victorellus, ac in suis adnot. ad Ciacconium inseruit, et loquens de Bonifacio Nono, qui Urbem Romanam subiecit, scribit: Certe Cardinalis Aegidius Ciacconii et Platinae sententiam munit, cuius verba non referrem, si erudita et elegans eius Hstoria 20 Saeculorum Typis lucem aspexisset. Corrigendus est locus eruditissimi Stephani Baluzii tom. 2 Vitarum Avenionensium Paparum ubi scribit: Et tamen Aegidius Cardinalis Viterbiensis in Oratione quadam, cuius Verba referuntur ab Andrea Victorello in Additionibus ad Ciacconium: quia non in quadam Oratione, sed in supranotata Historia haec scribit Aegidius. Ex supradicta Historia hoc notabile repono: Didicit Paulus Secundus, Humanum genus, tum praesertim Principes, id, quod supra ex Platone citavimus, nunquam impune laedi Litteratos, quod quidem hominum genus, ut vetus adagium est, Faenum habet in cornu: Proinde Eruditos magis formidandos esse, quam armatos; Stylum, quam gladios; Eloquium, quam Exercitus; resisti his aliquando posse, illis nunquam; vulnera hos inserre honestas temporalia, sanabilia; illos ignominiosa, aeterna, insanabilia; eripere hos opes, agros, Urbes; illos dignitatem, splendorem aetenitatem. In vita Pauli II pa. mihi 243.
* In primum Sententiarum ad mentem ac Doctrinam Platonis, fol. adest in Angelica et in Carbonaria.
* Eiusdem in Iragion, idest signa facta super Litteras Hebraicas fol. in Angelica tantum.
* Eiusdem in Librum Radicum Hebraicae linguae fol. ibidem.
* De Ilicetana Familia, seu de Viris praeclaris Congregationis Ilicetarum. Ibidem in 4. Istud Opus originaliter asservabatur in Monasterii Ilicetani Archivo, ac ipsius copia in Biblioteca S. Martini Senarum, sed licet a me diligenter quaesitum, adinvenire non potui. [P. 19] Utinam Illustrissimus Ambrosius Landucius Sacrista et Episcopus Porphyriensis, qui saepius eum citat in sua Ilicetana Sylva, simul cum eadem praelo tradidisset nam robur magnum dedisset plurimis suis assertionibus.
* Variarum Epistolarum Libri octo. In Angelica. Hae Epistolae fuerunt collectae a P. Magist. Seraphino Ferri a Castellina, Florentino, et maior pars ipsarum est Aegidii, aliaeque celeberrimorum Virorum ad ipsum. Dictas Epistolas ex Bibl. Carbonariae transcribere voluerunt doctissimi Abbates Mabillon et Germein Monaci S. Germani Parisiensis, et ad publicam lucem exponere in votis habebant, sed heu sub frigido praetextu impediti fuere. Has ego, vita comite, edere desidero, ut satisfaciam eloquenti et erudito genio Illustrissimorum DD. Marcelli Severoli Praelati Romani, Signaturae Iustitiae Decani; Francisci Mariae Centurionis et Augustini Mari Genuensium Patritiorum, quibus multum debeo.
* Scholia Platonica Evangelio conformia 4, in Carbonaria: Scribit de hoc Libro P. M. Augustinus Rubeus iam excell. Principis Ioannis Andreae Auriae viventis Magister, et a secretis in Indice M.S. apud me. Est eiusdem Aegidii, ut opinor, nam nomen Auctoris non apparet, licet scriptio et doctrina satis Aegidium ostendant.
* Philosophia ad mentem Platonis eiusdem. In Carbonaria 4.
* Annotationes in tria priora capita Geneseos et Librum Dialogorum composuisse Aegidium narrant Iovius, Ciacconius et Oldoinus, sed ubinam asserventur, non exprimunt.
* De Ecclesiae incremento ad Iiulium II commendavit opus Pontifex sic: Iulius Papa II Dilecto Filio Aegidio Viterbiensi Ord. Fratrum Eremit. S. Augustini Priori Generali. Etsi ad benemerendum de universi Religione, tum praecipue de Augustiniana, cui tu praees, propensi magnopere simus. Libellus tamen, quem de Ecclesiae incremento edidisti facit nos ad res vel tuas, vel tui Ordinis longe propensiores etc. Et famosissimus Ambrosius Calepinus, meae Religionis splendor egregius, in principio sui Dictionarii exaravit: Quis Librum de Ecclesiae Incremento a te conscriptum, et divina Pontificis Maximi voce laudatum non admiretur?
* Stanaze, osia Rime eiusdem Aegidii pluries editae, et ultimo in meis citatis floribus Genuae editis apud Franchellum 1682, pag. 81 et seq. Celebrantur a Lilio Gregorio Giraldi, Ioanne Baptista Cinthio Ducis Ferrariae Secretario, Georgio Gratiano, Ioanne Baptista Spadio Dominicano, Abbate Ferdinando Ughellio ac Alexandro Ziliolo Veneto, expresse citatis in alio meo Opere. Ab antiquis tamen Accademicis Senen. adscriptae fuerunt Ioanni Baptistae Lapino, ut etiam innuit Eruditus Amicus Abbas Ioannes Marius Crescimbenius, sed immerito, ut ex dictis Testibus, et pluribus rationibus ostendi ipsi Abbati. Ea propter in secundo Tomo edendo Aegidianas vocabit. [P. 20]
* Oratio ad Lateranense Concilium, abita in Aede Lateranensi quinto nonas Maias 1512. Romae apud S. Eustachium per Ioannem Beplim Alemanum eodem anno 4, ac in dicto Concilio praecise 34 tom. Editionis Regiae Parisiensis. Advertendum est, quod illa inserta a Torello in 7 tom. Saeculorum Aug. et a Cornelio Curtio in Elogiis, non est integra, nec sincera Oratio Aegidij.
* Opus praenotatum Secchina est in Bibl. Regis Galliae ex Oldoino in Romano Atheneo. Plura Carmina Latina aliquibus in Libris inveniuntur impressa, praecise in meo citato Libro Ode in Aegidii Romani laude, ac unum Epigramma, etc.
4) B. AEGIDIUS COLUMNIUS. In Orbis emporio et Imperii Ecclesiastici sede lucem aspexit, qui Urbem et Orbem clarificavit suis lucidissimis virtutibus et spledidissimis voluminibus praeclarissimus Doctor Aegidius. Ortus igitur est Anno Domini 1247 ex insigni Prosapia Columnia, quidquid obmurmuret aliquis non audiendus. Nam B. Iordanus Saxo testis quasi coaevus, et plures alii hanc difficultatem explodunt. Pueritiam et infantiam transegit in saeculo egregie educatus, ut eius conspicua qualitas exigebar. In adolescentiae flore habitum Augustinensem induit in Coenobio S. Mariae de Populo Romano. Religiosus factus modestiam, puriratem cum gravitate, animique demissione ita coniunxit, ut nihil admirabilius. Transacto anno Probationis fere illico ad Parisiense Universale studium, tunc praecipue nominatissimum, perrexit. Et licet Torellus ac alius noster dicant in Italia per aliquot tempus suum ingenium erudivisse, tamen magis credendus est Guillelmus de Thoco Dominicanus, qui Aegidii tempore vixit; ait enim in vita D. Thomae Aquinatis, per tresdecim annos ipsum fuisse eiusdem Angel. Doct., qui obiit 1274; auditorem, anno 1280 edidit Hexameron, seu de operibus sex dierum, ut asservit ipse ibidem cap. 36. Anno 1281 in Generali Congressu Patavino extitit Aegidius Deffinitor suae Provinciae, cum esset Baccalaureus Parisinus. Anno 1283 interfuit capitulo eiusdem Proviciae in Monasterio S. Olivae de Core, et per compromissum in ipsum factum, Provincialem Iacobum Columnam Romanum S. T. Lectorem; nominatur in alio quoque capitulo 1284 dictae Provinciae. Denuo 1285 Parisios petiit, ob aliquos Articulos explanandos, quos Sorbona desiderabat ipsum retractare, ut ex Bulla Honorii IV; quae bene perpensa, expresse ostendit habere sensum diversum, quam Odoricus Raynaldus in Annalibus exposuit. [P. 21] Et forte ad hos allundens Aegidius, licet de aliis loquatur, in secundo Sentent. parte 2, pag. 471, resposuit: Nos ipsi tunc eramus Parisiis, et tamquam de re palpata testimonium perhibemus, quod plures de illis Articulis transierunt, non consilio Magistrorum, sed capitosiitate quorumdam paucorum. Adolescentis Principis Philippi Pulchri, quarti postea Galliarum Regis Praeceptor et institutor evasit, cuius gratia celeberrimum Volumen De Regimine Principum composuit, ac eidem Principi dicavit, in quo omnis moralis Philosophiae compendium fulgescit. Cum Rex ipse Pulcher, Rhemis Sacris inunctus, Lutetiam Parisiorum, accederet, ac Universitas Oratione eum excipere deberet, uti novis Regibus consuetum erat, cura demandata fuit nostro Aegidio, Paulo Emilio, qui eam divulgauit, testante: Quae Oratio, licet Iacobo Gretzero incompta visa fuerit, quia Tullianam eloquentiam non redolebat, nihilominus summo cum plausu excepta refulsit, causaque fuit institutionis Sacri Iustititiae Tribunalis Parisiensi in Urbe. Circa illud tempus cum Guillelmus Lamarensis Oxoniensis Magister insurrexisset contra Doctoris Angelici fulgentissimam doctrinam, ut eam obfuscaret, meus Aegidius ardentissimum suum erga Aquinatem Magistrum amorem ostendens, extemplo se opposuit propositionibus ipsius Lamarensis verbo et calamo; edidit enim Correctiorium corruptorii, seu defensorium D. Thomae, unde statim splendores Solis Angelici melius apparuere. Aliqui scribunt edidisse etiam D. Bonaventurae Defensorium, inter quos ultimus Ecclesiasticorum Scriptorum uberrimus Collector: verum valde suspicor, ne equivocum sumpserint, nam antiqui Scriptores de nostro Aegidio pertractantes hoc non memorant, nec talis Libri vestigium umquam observavi. Anno 1287 cum iam Lauream Magistralem habuisset, et suggestum Theologicum eiusdem Doctoris Angelici iuremerito ascendisset Aegidius, in Capitulo Generali Florentiae promulgatum fuit hoc Decretum, quod excellenter auget ipsius gloriam, cum pronullo alio vivente ab ulla Religione factum simile audiatur. Quia venerabilis Magistri nostri Aegidii Doctrina Mundum universum illustrat. Deffinimus et mandamus inviolabiliter observari, ut opiniones, positiones et Sententias scriptas, et scribendas praedicti Magistri nostri, omnes Ordinis nostri Lectores et Studentes recipiant, eisdem praebentes assensum, et eius Doctrinae omni qua poterunt, sollecitudine, ut, et ipsi illuminati alios illuminare possint, sint seduli defensores. [P. 22] Alia etiam duo Decreta, signa non inferioris honoris, leguntur exarata in Ratisponensi Capitulo 1290. Iam fama nominis eius per Orbem celebris diffusa, Romae in memorato Monasterio S. Mariae de Populo anno 1292 incredibili omnium Religiosorum laetitia electus in Ordinis Generalem Priorem apparuit, quem benigne, prudenter et suaviter gubernavit. Anno 1293 ad instantiam Generalis Aegidii Rex Philippus, accedente consensu Simeonis Episcopi Parisiensis, donavit Ordini magnum Parisinum Coenobium, antea Fratrum Saccitarum. Excitati deinde motus varij ob Summi Pontificatus renunciationem a Caelestino V viro piissimo factam. Noster Aegidius, licet dicto Caelestino charissimus, hos ut compesceret, Librum celebrem De renunciatione Papae divulgavit, qui ultra plures admiratores, etiam ipsi Bonifacio VIII ita gratus fuit, ut hanc ob causam eum ad Primatialem Aquitaniae Cathedram, nempe ad Archiepiscopatum Bituricensem evexerit. Antequam ad residentiam accederet, ad Capitulum Generale Senis celebrandum adivit; ibique, etsi Generalatus, et Infularis dignitate fulgens, uni Theologicae Conclusioni assistentiam praebuit, ut Regens. Instante postea Bonifacio VIII, composuit Tractatum brevem De conversione Tartarorum, qui plurimum adiuvit Missionarios tunc primitus illas in Regiones missos. Alio etiam Libro edito Conversionem Regni Armeniae procuravit. Cardinalium S.R.E. caetui adscriptus asseritur, sed Bonifacio mortuo, veluti alter dilectus requievit super pectus eius, et divulgatus non extitit. Qua de re erudite scripserunt Illustrissimus Donius Episcopus Eduensis, et Victorellus. Vitae eius Sanctitas eluxit, ut testatur B. Iordanus , inter alia, cum quaedam mulier gravi morbo vexata ad eum tamquam Pontificali gloria coronatum accessisset, remedium petens infirmitatis, ad haec B. Aegidii verba: Vade bona Mulier, fiat tibi secundum fidem tuam. Statim pristinam valetudinem recuperavit; sed id non mirum; nam omnia possibilia sunt credenti. Adfuit Viennensi Generali Concilio sub Clemente V, in quo Templariorum Equitum Ordine suppresso, Coenobium, quod ipsi in Bituricensi Civitate possidebant, pro nostra Religione obtinuit, illudque postea perpulchre exornavit. Provinciale Concilium celebravit sua in Bituricensi sede anno 1315 post Beatissimae Mariae Virginis Nativitatem, non sine summa spirituali utilitate Cleri et Populi. [P. 23] Habuit Alumnos celeberrimos, inter quos enumerandi sunt B. Albertus Patavinus, tunc Princeps Concionatorum, B. Angelus de Furcio Neapolitanus, Alexander de S. Elpidio, Ordinis Generalis ac Infulatus, et insignis Doctor Gerardus Senensis eius indivisibilis sequax. Aliqui aiunt etiam fuisse Discipulum Aegidii B. Iacobum Capoccium Viterbiensem Patritium, Doctorem speculatiuum Archiepiscopum Neapolitanum, sed profecto Condiscipulus, non Discipulus fuit ut clare ostendo in ipsius vita. Noster eximius Doctor Aegidius, licet extra ordinem foret dignitate ornatus, summo tamen amore Religionem suam prosectus est, quod in propriae vitae extremo etiam palam apparuit. Nam Capellam suam, ut vulgo dicitur, idest ornamenta ad Divinum cultum spectantia, Conventui nostro Romano tunc S. Tryphonis titulo gaudenti, nunc vero S. Augustini, legavit ac quaedam alia Monasterio Bituricensi. Libros porro omnes, cum corpore suo, magno Parisiensi Caenobio reliquit, expresse per hoc testitficans se fuisse Almae illius Univertitatis sincerum Alumnum, pro ut in sermone ibidem habito peroraverat, dicens: Est, qui me nutrit, et qui nutritur alumnus. Declarans quomodo fuisset ipse ab illa nutritus, et tandem doctrinae eam suae pabulo nutriret. Ad superos evolavit anno aetatis suae 69, tempore Ioannis XXII, Avenione die 22 Decembris 1316; ac in vigilia Nativitatis Domini ibidem in nostra Ecclesia tumulatus. Translatum postea fuit Corpus Parisios, ut ipse ordinaverat, ac in Templo magni Conventus repositum cum hoc Epitaphio: Hic iacet Aula morum, vitae munditia, Archiphilosophiae Aristotelis perspicacissimus Commentator, clavis et Doctor Theologiae, Lux in lucem reducens dubia, Fr. Aegidius de Roma, Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini, Archiepiscopus Bituricensis, qui obiit anno Domini 1316, die 22 mensis Decembris. Eius praeclarissima gloria est, quod tam miraculis, quam sanctis operibus, exemplarique vita tantum apud homines nomen comparaverit, ut a Scriptoribus titulo Beati passim decoretur, eiusque effigies radiis coronata etiam antiquitus conspiciacur. Sapientia ita eminuit, ut nomen Doctoris Fundatissimi a Sorbona et Eruditis iuste adeptus sit. Fundamenta enim doctrinae suae semper iecit irrefragabilia. In quaestionibus enodandis fuit amplissimus, rerum exquisitor diligentissimus, atque nihil ad quaestionem propositam intentatum, aut minus declaratum reliquit. [P. 24] Et quod de facto rarum et mirabile est, in tanta Scriptorum multitudine, ob inalterabilia fundamenta et incredibilis memoriae donum in nullo unquam sibi ipsi est adversatus, nihilque reprehensione, aut retractatione dignum, si bene intelligatur, et revera sint ipsius Opera pronunciaverit. Ita etiam clarus in dicendo, et in rebus enucleandis, ut omnis humanae et Divinae Sapientiae ex omnibus Doctoribus Scholasticis solus arcana dilucidasse videatur. Innumera sunt quae dictavit, scripsit et divulgavit ut, si omnia in uno corpore extarent impressa, quae inveniri possunt, plus quam vigintiquatuor Tomos in folio replerent. Fundate ergo de Fundatissimo Doctore locutus est Marcus Antonius Sabellicus lib. 9, Aennead. 7, proferens: Nam Aegidio post Aurelium Augustinum, nec plura quisquam in Divinis scripsit, nec acuratius. Eum quoque consimilem iudico sapientissimo Salomoni, qui si super lignis a Cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete, disputavit. Noster Doctor ab altissimis et coelestibus misteriis Divinae Theologiae, et Scripturae Sacrae, descendit usque ad infimam, hyssopum vulgaris Poesis, quia Commentarium Italice composuit super cantionem insignis Poetae Guidi Cavalcantis Florentini. Plures laudatores Beati, Fundatissimique Doctoris recenset Magister insignis Gavardi in Praefatione sui primi tom.: Theologiae Augustino Aegidianae, aliique diversi exposui in Purpuris Augustinianis a me editis Genuae 1696. Cardinale Octavo pag. 11; inter ipsos quoque enumerandi sunt Guillelmus de Nangis Monachus S. Dionysii in Chron. ad ann. 1295, pag. mihi 591; et Continuator ipsius ad 1305; dicens provectum seu perfectum Theologum tom. II. Dacherii, Guillelmus de Thoco in vita S. Thomae Aquinatis tom. p. Marcij Operum Bollandi, Paulus Aemilius de Gestis Francorum, Abbas Baluzius in Vitis Paparum Avenionensium, mei Guillelmus Farinonius Vicentinus in Controversiis, Illustrissimus Nicolaus Oliva Cortonensis Episcopus in M. S. Theologicis Bibliotecae Senarum, ac super alios B. Iacobus Capoccius Viterbiensis, Archiepiscopus Beneventanus, in Abbreviatione primi Sententiarum eiusdem Aaegidii in Carbonaria Neapolis, Gregoriusque Ariminensis in primo Sentent. dist. 2, quest. I, art. 2, ipsum nominans Doctorem solemnem, et Thomas de Argentina 3 sent. dist. 40, art. 3, pag. mihi 54, eum vocans Luminare maius nostri Ordinis. [P. 25] Qui expresse de B. Aegidio scripserunt a me observati, ex meis Augustiniansis fuere B. Iordanus Saxo in Vitis Fratrum, Ambrosius Coranus in Chronicis, Iacobus Philippus Forestus in Supplemento Chron. Orbis lib. 3; Vener. Alphonsus ab Orosco pariter in Chron. Ord. Lingua Hispanica, Iosephus Pamphilus Episcopus Signinus, etiam in Chron; Angelus Roccha Sacrista in Bibl. Theologica, et in primo tom. secundi sent. Aegidii, Paulus Ciera Venetus Episcopus Vesianus in principio sui primi sent.; Crusenius in Monastico Aug; Curtius in Elogiis, ubi reponit veram effigiem eiusdem Aegidii, Herrera in Alpabeto et in responsione pacifica, Ioannes Nevius in floribus honoris et sanctitatis Ordinis, Thomas Gratianus in Anastasi, Philippus Elssius in Encomiastico, ac ultimo Torellus in Centuriis et in tom. 5 Saeculorum Augustinensium. Externi vero Scriptores etiam a me visi sunt sequentes: Abbas Trithemius, Card. Bellarminus, Philippus Labbè, Episcopus Miraeus, et ultimo Guillelmus Cave Anglus, omnes suis in Operibus de Scriptoribus Ecclesiasticis, Sixtus Senensis in Bibliotheca Sancta, Antonius Possevinus in I tom. Apparatus Sacri, Ioannes Chenu in Chron. Hist. Arch. Bitur; Claudius Robertus in Gallia Christ; Ludovicus Donius de Antichii Episcopus Eduensis in Flor. Hist S.R.E. Cardinalium, Andreas Victorellius in addit. ad Ciaconium in vita Bonifac. VIII; Abraham Bzovius, Raynaldus et Spondanus in Ecclesist. Annalibus, Conradus Gesnerus in Bibliotheca Universali, Petrus de Alva in Biblioth. Virginali, Hyppolitus Maraccius in Bibl. et in principio Polyantheae Marianae, Abbas Ferdinandus Ughellus in Lib. S.R.E. Cardinalium Columniensis familiae nobilissimae Card. 7, Abbas Dominicus de Sanctis Lib. Columniensium Procerum Imagines Card. 7; ac postremo amici mei eruditi Augustinus Oldoinus in Athenaeo Romano, Illustrissimus Eques Prosper Mandosius in Centuriis Rom. Scrip. tom. I; et Abbas Ioannes Marius Crescimbenius nobilis Maceratensis in Hist. Vulgaris Poesis. Antequam ad Opererum Aegidianorum Catalogum texendum accedam, quem copiosum et exactum, si unquam alius, evulgare curabo, quatuor nostros et quatuor extraneos Doctorem Fundatissimum celebrantes, exponere volo. Principalis itaque sit primus rerurn Augustinensium Scriptor et illustrator B. Henricus de Urimaria Alemanus in tractatu de Origine Ordinis: [P. 26] Sextus Generalis, nempe post magnam unionem, fuit Venerabilis Pater et Dominus Aegidius de Roma, Archiepiscopus Bituricensis, S. Theologiae professor et Doctor eximius, qui suis scriptis Dei Ecclesiam irrigavit et claritate suae doctrine mentes volentium proficere illstravit. Secundus Ioannes Schiphonurus de Meppis in Chronicis Archicomitum Oldemburgensium tom. 2 Script. rerum Germanicarum Meibomii, pag. 146 et 147. Eo tempore claruerunt quatuor Doctores illuminatissimi Ord. Fratrum Erem. D. Patris Augustini. Primus fuit Aegidius Romanus de Regione, Columnae de parentela, Archicomitum Oldenburgensium. Is fuit primo Prior Generalis Ordinis nostri, et Archiepiscopus Bituricensis, nec non Primas Aquitaniae, qui ob ingenii magnitudinem Theologorum Princeps appellatus est, quod quidem coniici potest, si a curioso lectore eius volumina perspiciantur. Hic ex illustri Columniensium Romanorum familia natus, cum longo tempore Ordinem suum omnemque Ecclesiam illustrasset, plurimoque labore praeceptoris sui Thomae Aquinatis apud Parisios defensasset, tandem miraculis clarus bono fine quievit. Quo Sanctitatis merito Beatus Doctor appellatus est, etc. Tertius Eminentissimus Aegidius Canisius Cardinalis Viterbiensis in fine Octavi a se considerati saeculi pag. 100 a tergo Hist. 20 saeculorum. Codicis Originalis Carbonariae Neapolis: Erat Caelestino V in primis familiaris Aegidius Romanus, et ipse Eremitarum Religionis ornamentum et decus, qui sanctissimis moribus exactissimam eruditionem coniunixit, cuius quidem scripta qui legunt, sapientiae, copiae, doctrinae magnitudinem simul ac suavitatem admirati, nihil illo uberius, doctius, absolutius, dilucidiusque esse intelligunt. Quartus Magister Iulianus Brigantinus Etruscus, qui obiit 1551, in Dedicatoria Hexameron Aegidis, ab ipso primo editi, ait: Aegidius noster omnia ventilavit et excussit, nihil est, quod non tetigerit, nihil, quod non absolverit. Si eruditi memoria repetant conditionem illorum temporum, neminem invenient in eloquendo et disserendo, ut censuit Ioannes Picus Mirandulanus, Aegidio politiorem. Primus exterorum sit Monachus S. Sulpitii Bituricensis, quem quidam Benedictum Vernier fuisse dictum suspicantur, qui floruit anno 1536 in suo Bituricensi Patriarchio pag. 121, 122 et 123, de Aegidio plurima coacervat. Hic liber editus est in principio 2 tom. Bibl. Manuscriptorum Labbè Parisiis apud Cramolsii 1657. Fol.: Septuagesimusquintus praefuit Sanctus Aegidius de Roma vir certe omnium virtutum, conscientia et fama iuxta Beatus, qui etiam divino eloquio et sapientia incomparabiliter enitescens, [P. 27] multa suae posteritati profutura scripta reliquit etc. Hunc itaque doctissimum Praesulem, Doctorem Clarissimum, propter eruditionem et eloquentiam, vitae quoque sanctimoniam oportet omnibus studiosis esse commendatissimum etc. verum ut ad Sanctissimum Patriarcham Aegidium revertamur etc. Sedit annis decem et novem mensibus duobus ab anno 1296 usque ad 1315. Hic Auctor tamen tripliciter defecit in Chronologia, quod ut clarius pateat, sequens demonstrabit, quem hac de causa reposui in secundo loco, licet Aegidii coaetaneus fuerit. Bernardus Guidonis, Inquisitor in Francia Dominicanus, Episcopus Lodovensis in Catalogo Episcoporum Lemovicesium relatus a Baluzio ubi supra pag. 742 narrat: quod Reginaldus de la Porta a Ioanne XXII declaratus fuit Archiepiscopus Bituricensis in vigilia Circumcisionis pridie Kal. Ianuarii, scilicet octavo die a sepultura praedecessoris sui Domini Fratris Aegidii, qui in Vigilia Nativitatis Dominicae in Avenione in Ecclesia Fratrum S. Augustini extiterat tumulatus anno Domini 1316 iam tunc completo. Tertius denique alter Dominicanus insignis appareat, Alphonsus nempe Ciacconius tom. I Vit. Pont. Rom. Anno 1287, pag. mihi 780: Honorius IV Sabellus Summus Pontifex Eremitarum S. Augustini Ordini S. Triphonis Aedem Romae concessit, et ut eius Fratres in Gymnasio Parisiensi publice profiteri et Theologiae Doctores creare possent. Quare omnium suffragiis primus in eo Ordine Sacras Magistrales Infulas sumpsit Aegidius Romanus, postea ipsius Ordinis Generalis Magister, demum Archiepiscopus Bisuntinus (Bituricensis scribendum) creatus. Is S. Thomae Aquinatis adiutor fuit, divinarum, humanarumque literarum studiis omnium Literatorum sui temporis Princeps: Scripsit multa Opuscula et praeter excussa, nonnulla in Augustiniani Ordinis Bibliothecis extant. Auctor Addit. ad Speculum Historiale Vincentii Belluacensis lib. 31, qui, ut constat ex capite 34, fuit Atthamannus Schedel Nurembergensis Doctor, quique florebat 1480, scribit cap. 19, pag. mihi 466, a tergo: Aegidius Romanus Ord. Herem. Generalis Prior, et Bituricensis Archiep., ac Primas Aquitaniae declaratus, his temporibus ob ingenii magnitudinem Theologorum princeps appellatus est, quod quidem coniici potest, si a curioso Lectore eius volumina perspiciantur. Hic namque ex illustri Columniensium Romanorum familia natus, cum longo tempore Ordinem suum, omnemque Ecclesiam doctrina et moribus illustrasset, plurimoque labore praeceptoris sui Thomae Aquinatis opera apud Parisios defensasset tandem [P. 28] miraculis clarus beato fine quievit. Quo sanctitatis merito Beatus Doctor appellatus est. Pluraque edidit librorum volumina: Super Libros Sent. Compendium Theologiae etc. Adiectum Anagramma est Ianuarij Grossi I. C. Neapolitani, et Disticon in laudem Operum Aegidii cuiusdam nostri Religiosi Flandrensis. Ob Defensorium editum pro D. Thoma Aquinate. MAGISTER FRATER AEGIDIUS COLUMNA CARDINALIS. Anagramma parum: Is mira, cara agit, Sol rarus, defendit Angelicum. B. Aegidius Columna Cardinalis. Lucida non mirum Mundo te prodere scripta, Cum nitido stillent sydere scripta tua.
Opera impressa B. Aegidii Columnae
1. In tres Libros Rhetoricorum Aristotelis. Venetiis apud Georgium Arrivabenium 1515. Fol. Baldassar Dardanus ad Patritium Danielem Rainerum scribens, ait: Aegidius ita Phisophi praecepta Rhetorices lectitavit, ita universas difficultates, quas, vel paucissimi explicare potuerunt, medulitus reseravit, ut nullius ingenuae disciplinae scientiam ei defuisse credam. 2. In artem veterem, videlicet de universalibus, Predicamentis: Post praedicamentis, sex Principiis Gilberti Porretani et Perhiermenias. Venetiis apud Simonem Luere 1507. Fol. Ibidem 1582 per Hieronymum Scotum Fol. Deinde Berg. Typis Venturae 1591, 4 industria Augustini Panizzoni Lectoris Cong. Lombardiae. 3. Commentaria in Libros Priorum Analycticorum Aristotelis. Venetiis per Luere 1409. Fol. revisa per Magistrum Hieronymum Genezanensem Augustinianum. Demum Venetiis Typis Lucae Antonii de Giunta Florentini per S. T. Magistrum Augustinum Montisfalconium Augustinianum 1522. Fol. 4. In Libros Posteriorum. Venetiis 1488 et 1495 per Locatellum Fol; ac 1513 per Arrivabenium, et 1530 apud Heredes Scoti Fol. Opus dicatum Nobilissimo viro D. Stephano Maulei ex Anglorum Prosapia, cuius causa aliqua Monasteria Ordinis in dicto Regno extructa fuere. 5. Expositio in Libros Elenchorum, addita quaestione de medio Demonstrationis, ex Aegidio collecta ab Augustino de Meschiatis de Bugella Pedemontano affine Cardinalis Vercellensis, et ipsi dicata. Venetiis per Bonetum Locatellum 1499. Fol. et 1530 per Simonem Leere. Fol. [P. 29] 6. In octo Libros Physicorum Expositio impressa in Almo Gymnasio Patavino per Hieronymum Durantem impr. accurat. 1493 Fol. industria Aegidii Viterbiensis, postea Card. Ipse tamen in Praefatione haec scribit: Commentaria, quae de Physico auditu Aegidius noster edidit, magister Bernardus Granellus Ianuensis, vir doctrina et facundia sane clarissimus, cognoscenda, corrigendaque sumserat, verum ut ad quarti Libri calcem devenit, eum ab opere graviora negotia revocarunt. Iterum Venetiis per Locatellum 1502 Fol. studio Magistri Augustini Fivizanensis Senioris. 7. De bona Fortuna ac de morte et vita. Venetiis expensis Octaviani Scoti 1496. Fol. ac denuo 1551. Fol. per Haeredes dicti Scoti. 8. Super Textus Aristotelis de Generatione et Corruptione, ac etiam Quaestiones 26 super eumdem librum. Venetiis 1498 per Luere Fol. Postea apud Haeredes Scoti 1520, denuo 1567 correctae per Magistrum Paulum de Sclavis Genezanesem August. Fol. 9. Expositio subtilissima super tres Libros de Anima ad Iacobum Gagetanum nobilem Romanum, non ad Eduardum Regem Angliae, ut inquit Guillelmus Cave. Papiae per D. Christophorum de Canibus rogatu Hieronymi de Durantibus 1496 Fol. et Venetiis per Luere 1500, Fol. 10. Tractatus de Gradibus formarum, Quaestiones duae de materia Coeli, et unica intellectus possibilis pluralitate: Paduae 1493 per Hieronymum de Durantibus Fol. Venetiis per Luere 1500, Fol. Et 1502 castgatae per Aegidium Viterbiensem, et duae ultimae etiam 1552, Fol. 11. Quaestiones Aureae Metaphysicales, additis explicationibus locorum Aegidii contradictionis imaginem conferentium, a Mag. Iacobo Senensi Aug. Venetiis apud H. Scoti 1552, Fol. ac primum ibidem per Petrum de Parenghis dicatae Reverendisssimo Gratiano Venturae Fulginati Vic. Gen. Apostolico a M. Ioanne Baptista Tolentinate 1499, Fol. 12. De Formatione corporis humani Opus insigne, editum a Magistro Ioanne Benedicto Munceto de Castilione Aretino Vic. Gen. Franciae et Angliae Parisiis 1515, 4; ac Venetiis 1528, 8 per Iacobum Pencium de Leuco, procurante Mag. Augustino Montefalconio, qui in dedic. haec scribit: Aegidius Romanus Columna, acumine Ingenii, profunditate doctrinae et copia dicendi, pace omnium dico, caeteros antecellit. Ultimo Arimini per Simbenium 1626, 4 promovente Magistro Angelo Vantio Augustiniano. 13. De regimine Principum Libri tres Romae, per Stephanum Plannck de Patavia 1482, die 9 mensis Maii Fol. Venetiis per Simonem Bevilacquam Papiensem 1498, Fol. Ibidem per Bernardinum Vercellensem 1502, Fol. Postea Romae apud Antonium Bladum 1556, 8. Ac ibidem 1607, 8. per Zannetum, recognitione Magistri Hieronymi Samaritani Senensis Augustiniani. 14. Super Auctorem de causis, nempe Alpharabium, Opera [P.30] P. Magistri Aegidii Bonfii Patritii Florentini Aug. Venetiis apud Iacobum Zoppinum 1550, 4. Hoc Opus ab. Aegidio Columna dicatum fuit Benedicto Cardinali Caietano, qui fuit postea Bonifacius VIII Pont. Maximus. 15. Primus sententiarum Aegidii editus est Venetiis a Reverendissimo S. T. Professore Anselmo de Montefalcone Ordinis Gener. apud Peregrinum de Pasqualibus de Bononia 1492, 14 Aprilis Fol. Postea expensis Scoti 1521, emendatus a M. Augustino de Montefalcone. Ultimo Cordubae promotione P. M. adhuc non visus. 16. In secundum sententiarum eiusdem, Venetiis per Lucam Venetum Dominici Filium, Fol. Opus ab eodem Aegidio tunc Archiepisc. Bituricensi dicatum fuit Roberto utriusque Siciliae Regi. Iacobus Graffolarius Venetus in Epist. ad Franciscum de Palleriis V. I. Doctorem, scribit: Totius vitae Aegidii seriem, morumque Sanctitatem praedicet illa praeclara Columniensum Domus, ex qua Vir Summus, de quo nunc agitur, et toto iam Orbe celebris, duxit originem. Deinde Venetiis illustratus ab Illustrissimo Angelo Roccha, postea Pontif. Sacr. et Episc. Tagastensi (In qua Editione inconsulto ablata fuit Epistola dedicatoria) apud Franciscum Zillettum 1581, Fol. 17. Eiusdem pars secunda simul cum prima, sed Tomus separatus. 18. Eiusdem in Tertium sententiarum labore Reverendissimi Fulgentii Gallucii Georginatis Gen. Ord. ac postea Sacr. et Episc. Tagastensis. Romae apud Alexandrum Zannettum 1623, Fol. 19. Quodlibeta sex fertilissima eiusdem quinque impressiones habuere. Primam Bononiae 1481, Fol. per Dominicum de Lapis industria Fratris Simeonis de Ungaria Ord. Nostri. Secundam Venetiis 1496 diligentia Magistri Iacobi Baptistae Alovisiani Ravennatis. Tertiam ibidem per Luere 1502, Fol. Quartam 1504 ibidem per Locatellum emendatam a Laurentio Amolino Rodigino. Quintam studio Magistri Petri Damasi de Coninch Augustiniani. Lovanii Typis Hieron. Nempaei 1648, Fol. 20. Defensorium seu correctorium Fundatissimi Doctoris D. Aegidii etc. in corruptorium Librorum S. Thomae Aquinatis a quodam Aemulo depravatorum, Venetiis 1501, per Luere Fol. Postea 1516 apud Haer. Scoti Fol. dicatum Reverendissimo Aegidio Viterbiensi ab Augutino Montefalconio. Coloniae 1624, 8. promovente Illustrissimo Episcopo Ascalonense mei Ord. et Vic. Gen. Coloniensis Archiepiscopi M. Henrico Vultero a Streuvesdorf. Ultimo a Patribus Carmelitis Excalceatis Neapoli apud Franciscum de Thoma 1654, 4. Hoc Opus vere Aegidianum est, licet super eamdem materiam scripserit Ioannes Parisiensis. Nam praeter quamquod in ipso stylus, et doctrina Aegidii apparent, et non obscure colligitur ex Guillelmo de Thoco in Vita S. Thomae asserente ipsum derisisse insufficientiam correptorum. [P. 31] Testantur quoque plurimi Viri Eruditi, inter quos non infimum locum tenet meus Iacobus Baptista Alovisianus a Sabellico commendatus in Dedicatoria Quodlibet. Aegidii Reverendissimo Gratiano Fulginati sequentia reponens: Aegidius Illustri Columniensi sanguine ortus in nostra Familia Censor optime sese ultroneus immiscuit. Adeo virtuti et summis disciplinis addictus, ut paulo post primario gradu, post Augustinum inquam, insignitus fuerit etc. Novit, et Praedicatoria Academia, quantum ingenio valuit, qui eorum, qui D. Thoma taxabant, ut dilucide per eumdem correptorum, quod satius Defensorium dicam (his diebus in lucem missum) accerrime extitit refractarius. Noverunt, et Parisiis, ubi felicissime vixit et sanctissime obiit etc. 21. Elucubrationes in quatuor Libros sententiarum, cum Annotationibus B. Henrici de Urimaria. Coloniae, ac etiam Basileae 1497, Fol. 22. Quaestiones 13 de Esse et Essentia. De Cognitione Angelorum quaest. 14. De mensura Angelorum quaest. 10, et de subiecto Theologiae Venetiis 1530 et 1504, per Locatellum et per Luere. Fol. 23. Questiones septem De Resurrectione mortuorum, De gradibus Formarum in ordine ad Christi opera q. I., De intentionibus in medio q. I., De differentia Ethicae, Politicae et Rethoricae. Omnia haec cum aliquibus aliis Opusculis in To. sequenti notatis Neapoli per Antonium de Frisis de Corinaldo 1525,4 industria S. T. Baccal. Haerenii Marathoni Aug. Neapolitani. 24. Commentaria in Epistolas D. Pauli ad Romanos; Comm. in Cantica Canticorum. In capite Firmiter de Sum. Trinitate, et de Fide Catholica. In cap. Cum Marthae de Celebrat. Missarum. Explanatio in Orationem Dominicam. In Salutationem Angelicam. Tractatus de Corpore Christi. Tractatus de distinctione Articulorum fidei. Tractatus de Arca Noe. Liber de Renunciatione Papae. Tractatus de Charactere. Determinatio quomodo Reges circa bona ad coronam pertinentia possint liberalitatis Opera exercere. Liber contra exemptos. Tractatus de Divina influentia in Beatos. De laudibus Divinae Sapientiae. De Deviatione malorum culpae a Verbo. De Praedestinatione, Praescientia, Paradiso et Inferno. Tractatus de Peccato Originali. Theoremata quinquaginta de Corpore Christi. Hexameron seu de mundo sex diebus condito; industria et correctione Reverendissimi Christophori Patavini, Magistrorum Augustini de Monte Ilcinio, Fabiani Clavarii Patritii Genuensis et Iosephi Pamphili Veronensis. Omnia haec simul in uno Tomo magno Romae apud Antonium Bladum 1555. Fol. 25. Oratio in Coronatione Regis Francorum; eam exponunt Paulus Aemilius citatus initio lib. 8. Illustriss. Donius, Curtius in Elogiis, Torellus in saeculis, ac lingua Italica Marcus Guazzus a Casali in sua Historia Chronologica, qui etiam ibidem scribit, quod Aegidius Beatus Doctor vocatur. [P. 32] 26. De Erroribus Philosophorum, citatur a Dionysio Carthusiano in Epist. ad Galatas cap. 2; Venetiis in fine secundi Sententiarum 1581, Fol. de quo infra. 27. L’Espositione del Maestro Aegidio Colonna Romano degl’Eremitani, sopra la Canzone di Guido Cavalcanti Fiorentino, etc. Data in luce da Celso Cittadini Accademico Sanese. Senis apud Silvestrum Marchetti 1628, 8. 28. Capitula Fidei Christianae quae Bonifacius Papa VIII misit ad Tartarum Christi Sanctissimam Legem amplecti volentem. Ac Expositio, et quaest. in Lib. de Interpret. ex quodam Indice coniicio impressa, sed non vidi. 29. Aurea Theoremata vigintiduo de Esse et Essentia diversa a quaestionibus eiusdem, simul cum Tractatu de Genere et Specie B. Augustini Triumphi de Ancona Fr. Augustinus de Fulgineo S. T. Bacc. edidit Bononiae apud Iustinianum de Ruberia 1522, 4. Theoremata de Sacramento Altaris primo fuerunt excussa industria Lectoris Fratris Simeonis de Ungaria, et Magistri Ioannis de Ripis S. Iacobi Bononiae Prioris. Bononiae apud Balthasarem de Ruberia 1481, Fol. Hexameron primitus edidit Magister Iulianus Brigantinus Collensis Patavii 1540, 4. De Peccato Originali etiam Oxonii 1479, 4. De Laudibus Divinae Sapientie Patavii 1553, 4. 30. Compendium Theologicae Veriratis in septem Libros digestum pluribus Auctoribus tribuitur. Seraphinus Capponi a Porrecta Dominicanus adscribit Alberto Magno, et adducit duas Editiones in favorem ipsius saeculo Impressionis inventae. Vidi tamen plures alias Impressiones, quae in Epistola ad Lectorem Auctores faciunt D Thomam, D. Bonaventuram, Petrum de Tarantasia, Alexandrum de Ales, et meum B. Aegidium. Difficile est in tanta varietate veritatem elicere. Ait Possevinus, se vidisse unum in Bibliotheca Achillis Statii Romae M. S. sub nomine de Ales; ipse tamen, ut puto non vidit, sed hoc ad verbum desumpsit ex meo Pamphilo, quod exprimere debebat. Cogor tamen dicere plures rationes militare in favorem Aegidii, quam aliorum. Mei Reverendissimus Ambrosius Coranus Generalis et Iacobus Philippus Bergomas, qui vixerunt in principio Artis Impressoriae, Auctorem asserunt Aegidium, et est illudmet, quod aspicitur impressum, incipit enim: Veritatis Theologicae sublimitas. Eos secutus est Abbas Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis, ubi de Aegidio. In nostra Neapolitana S. Augustini adest impressum sine nomine Auctoris, Venetiis 1500 per M. Petrum de Parenghis, et inibi manu antiqua apparet: D. Aegidii Romani Ord. Eremit, et etiam manu moderna in fine, quae putatur sapientissimi Magistri Fulgentii de Iudice, in Doctrina Aegidiana versatissimi. Meus quoque Ioannes Paltz Saxo in suo Supplemento Coeli Fodinae impr. 1510 Lipsiae in 4 cap. de Conversione Pccatoris scribit: [P. 33] Magister in Compendio Veritatis Theologicae qui, ut habetur in Catalogo Scriptorum, fuit D. Aegidius de Roma Doctor Ordinis nostri, et secundum alios Hugo Card. Ord. Praed. Sed quod principale est, asservatur M. S. in Vaticana sub nomine Aegidii. In Patavina nostra antiquum in memb. in 4; ac etiam S. Georgii in Alga Venetiarum, titulo Aegidii, ut videre est apud Thomasinum Libro edito 1639, 4; nempe Indice Manuscrip. Bibl. Patavii et Venetiarum:
Opera B. Aegidii M. S. in Vaticana
1. Super Epistolas ad Corinthios lib. 2, citatur ab ipso in secundo sent. dist. 9, q. 7, art 2. 2. Super Libros Ethicorum et Compendium Theologiae supra nominatum. 3. De Incarnatione Verbi opus, quod existimo idem, ac illud impressum in 3 sent. 4. Quaestiones variae de Physica. 5. Quaest. An sit dare gradus in formis accidentalibus suppositis gradibus in formis substantialibus? Quomodo infinitas se habeat ad Deum? 6. De ideis et formis. Num generis, differentiae, speciei et individui sit tantum una forma idealis in Deo? 7. Utrum materia transmutabilis recipiat omnes formas substantiales receptas in ea per eamdem potentiam passivam? Utrum materia transmutabilis secundum aliquam vim aliam a potentia passiva recipiat formam? Utrum plures formae substantiales possint esse in eodem? Utrum in aliquo Individuo composito possibile sit plures formas substantiales simplices, seu formas partis esse? Utrum in Elementis, et in mixtis inanimatis sint plures formae substantiales? Utrum in animatis vel animalibus praecipue sit aliqua forma distincta ab Anima? Utrum in homine Vegetativum, Sensitivum et Intellectivum sint tria secundum substantiam et virtutem, vel tantum tria secundum virtutem, radicata in una substantia Animae? Utrum Christus assumpserit humanam naturam sine propria Hypostasi, et supposito eiusdem naturae? Vel si potuit aliquam naturam assumere sine propria Hypostasi? Utrum ponere in natura humana assumpta a Christo tantum unam formam sit ponere repugnans Fidei? 8. Alia fragmenta, videlicet: Utrum Regnum vel Civitatem sit melius regi optimo Rege, vel optima lege. Quomodo se habeat creialitas ad nobilitatem morum? Sermo in illud Proverbiorum. Si sapientiam inuvocas etc.
In Bibliotheca Angelica Aug. Romae
9. In Libros quatuor de Coelo. 10. In Libros Meteororum. 11. In parva naturalia. 12. In Libros 12 Metaphysicorum. 13. Libri tres de Potestate Ecclesiastica in uno Volumine qui libri necessario impressioni tradendi sunt, ut melius ostendatur falsitas Libri editi a Goldasto. [P. 34] 14. Quodlibeta vigintiquinque. Et quaestio de potentia materiae. 15. Aegdii de Hostia consecrata, de Corpore Christi, de Duplicitate formarum et de Animae excellentia M. S. 1466, fol. In Bibliot. S. Ioannis in Viridario Patavii. 16. Quaestiones in Libros Metheororum, in duos Libros de Somno, et Vigilia, et in alia parva naturalia, fol. in memb. in Biblioth. Veneta S. Antonii. 17. Summa Naturalis Philosophiae, et eiusdem Aegidii de Pulsu, fol. memb. ibidem. 18. De compositione Mundi: erat olim in nostra Bibliotheca Veneta S. Stephani. 19. De excellentia Summi Pontificatus, qui liber extabat Veronae in nostra Bibliot. 20. In Boethium de Philosophica consolatione expositio. Parisiis in Bibl. Ordinis. 21. Super Poetria Aristotelis M. S. in Bibliot. Bodeleiana Angliae.
Alia Opera memorata a B. Iordano de Saxonia, Ambrosio Corano, Iacobo Philippo Bergomense, Ioanne Trithemio, Iosepho Pamphilo, Conrado Gesnero, Angelo Roccha et ab aliis
22. In omnes Epistolas Pauli. 23. In omnes Epist. Canonicas incaepta Commentaria. 24. Super Evangelium Ioannis Tractatus 2. 25. In totum Canonem Bibliae, sufficientiam et excellentiam librorum S. Scripturae. 26. In illud Canonicae Ioannis: omne quod est in mundo etc., lib I. 27. Libellus contra Fantasticas positiones Petri Ioannis de Narbona super Apocalypsim ad petitionem Bonifacii VIII et Ord. Minorum. Innuit ipse Aegidius in 3 sent. dist. 2, quaest. 2, art. 2, dub. 3, pag. 91. 28. De gratiarum actione ad Bonifacium VIII. Lib. I. 29. Contra Haereticos liber, quem Terrens Fulmen appellavit. 30. Quomodo Reges et Principes possint possessiones ac bona Regni peculiaria Ecclesiis elargiri? Lib. I. 31. De Praedestinatione lib. I, diversus a Tractatu impresso. 32. De rationibus seminalibus Lib. I, cuius meminit circa finem Lect. 15, in Epist. ad Romanos. 33. De Compositione Angelorum; de motu et cognitione Angelorum. Bononiae extabant in nostra Bibl. S. Iacobi. 34. In Libros Aristotelis de Physionomia Commentarium asservabatur in Coenobio S. P. Augustini Oppidi S. Genesii in Piceno. 35. In Topica Aristotelis Commentaria, citantur ab Augustino Nipho Suezano. 36. In Libros Oeconomicorum Commentaria. 37. In Libros Politicorum Comm.; testatur B. Iordanus Saxo. 38. Tractatus de deceptione, et quomodo sciens potest mala facere; citatur ad ipso Aegidio 2 sent., dist. 6, quaest. I, art. 2. [P. 35] 39. De medio Demostrationis, Liber incipiens: Quaeritur quid sit medium? 40. In quartum Librum Sententiarum scripsisse, tradunt Trithemius et Bergomensis. Adest M. S. usque ad Eucharistiam exclusive, in nostra Bibl. S. Augustini Senarum, sed periti in Aegidiana doctrina non approbant pro vero. Eumdem 4 Librum Sent. ex variis textibus Aegidii hincinde collectis disposuit doctus Amicus S. T. L. Angelus Finardus Bergomensis Augustinianus Lombardiae, ut mihi testatus est suis Epistolis datis 1685; sed a religiosa paupertate detentus edere non valuit. Ultimoque audio quartum sent. Aegidii inventum a nostris Patribus Tolosanis in sua Bibliotheca. 41. Sermones solemnes ad Clerum, B. Iordanus de Saxonia. 42. Sermones diversos et Epistolas varias edidisse scribit Ttrithemius. 43. Isagoge sive Introductio Fidei ad Regem Armeniae iubente Bonifacio VIII; extat Romae in Vaticana ex Pamphilo. 44. In Offcium Missae. 45. Quodlibeta multa. 46. Compendium Genaralis Ordinis, quod asservabatur in Archivo eiusdem, tradit Nicolaus Plenevaulx in primate Augustiniano Lib. I, cap 7, § Primus igitur. Summam totius Theologiae B. Aegidii Columnae confecit in Tomis quinque P. Magister Augustinus Maria Arpe Genuen. ex mea Congr, et Tomum primum edidit Bononiae inibi iure merito Regens, dicavitque Reverendiss. et Nobiliss. Priori perpetuo Brunensi Zuillelmo Manembac S. T. Magistro, Comiti Lateranensi, Protonotario Apostolico etc. Augustiniano. Bononiae Apud Pisarrum 1701, 12.
Notanda pro B. Aegidii Columnii operibus.
In Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam Commentarii, et Libellus seu parvus tractatus de Corp. Christi, aliqui negant esse Aegidii, aliqui asserunt, inter negantes sunt meus Pamphilus et Bellarminus, qui hoc ex Pamphilo ad verbum excerpsit, et non vidit dicta Opuscula, nam si vidisset, expressisset Editionem Romanam a me supranotatam, ut desiderat Guillelmus Cave, qui etiam aequivocavit putans Bellarminum asserere dubium Opus Theorematum de Sacramento Altaris, quod certissime Aegidianum est, nam Pamphilus et Bellarminus de parvo Tractatu loquuntur. Affirmantes vero supranotata Opuscula Aegidiana sunt Sixtus Senensis, Marracius, Alva et meus Gavardi praecise in Salutat. Angelicam. Tertius sent. usque ad distinctionem undecimam inclusive est Aegidii, reliqua addita et consarcinata ab aliis Operibus. Commentaria Physicae et Metaphysicae Ursellis in Germania 1618 impressa, non sunt Aegidii Romani, sed Aegidii Fonsecae a Praesentatione Lusitani, ut etiam asserit Biblioth. Hispanica Nicolai Antonii: De praecipuis Philosophorum erroribus ab Aeigidio (ut Rochensis opinatus est) collectis, in quibus tamen, quid contra sentiendum sit, diximus in nostra Biblioteca selecta, ubi de Aristotelis Philosophia egimus. [P. 36] Haec Possevinus in Apparatu sacro. Visa tamen Bibliotheca Selecta Lib. 12, cap. 34, pag. 88, nihil aliud observavi, nisi quod dictus Possevinus inibi reponit errores eosdemmet a Roccha nostro impressioni traditos, et nihil contra illos exprimit, prout ipse innuit. Liber de Potestate Ecclesiastica editus a Goldasto, revera non est nostri Fundatissimi: Videatur Tom. 4 Theologiae P. Magistri Gavardi Tract. de Hierarchia Ecclesiastica articulo VI, n. 4. Quod de Aegidio Corboliensi Medico dicitur circa Opera Aegidiana, iam ab omnibus Eruditis aerea opinio, et anilis fabula esse cognoscitur.
5) ALBERTUS BARO DE BONSTETEN. Natione Germanus, Maximiliano I Imperatori a Sacris ac nostri Ordinis in Helvetia Decanus, Seu Provincialis. Floruit 1491. Scripsit Historiam Austriacam, et Regi Galliae Carolo VIII dicavit. Extat in Augustissima Bibliotheca Vindobonae in Membrana inter Codices M. S. Historicos Latinos 191. Illam citat eruditissimus Petrus Lambeccius Lib. 2, comm. Bibl. Cesareae pag. 41, 124 et 239. Item Lib. 4, pag. 304; eamque se editurum promisserat, sed morte praeventus non praestitit. Idem tamen in se suscepit dignissimus eius successor Daniel Nesselius edita Sciagraphia Vindobonae 1692 Gerardus Ioannes Vossius de Historicis Latinis lib. 3, pag. 693; et cum eo Robertus Gerio in App. operis Guill. Cave pag. 318. Aiunt ex Simlero, ipsum edidisse vitam D. Nicolai Tolentinatis Ordinis Eremitici, et supponunt esse illam a Surio editam 10 Septembris. Sed profecto Viri clarissimi hallucinati sunt. Nam non D. Nicolai Tolentinensis vitam composuit, sed B. Nicolai de Flue Eremitae in Helvetia, mirabilis virtutis, qui obiit 1487 die 21 Martii. Observetur textus Simleri, et explicite veritas patebit; ait enim pag. mihi 19: Descripsit Vitam Nicolai Eremitae, qui in Helvetiis apud Subsilvanos plures annos absque cibo transegisse fertur. Meus itaque Albertus enumerandus est inter Scriptores, qui de eodem B. Nicolao Helvetico disseruerunt, videlicet in 2 To. Litterarum memorabilium Abbatis Iustiniani pag. 191, ante Vincentii Burgundi supplementum. Sciant ulterius eruditi, Vitam D. Nicolai Tolentinatis editam a Surio esse mei Fratris Petri de Monterubiano S. T. Lectoris, qui scripsit 1336, quae M. S. servatur Romae in Angelica nostra. Hoc asseritur etiam a meo Torello To. 4, pag. 697. Nominant cum laude, nempe Bonsteten, Crusenius, Elssius, Herrera et Gratianus, sed non bene cognitus fuit ab ipsis. [P. 37]
6) ALBERTUS EX PAGO RICKMERSTORFFENSI. Patre agricola natus, eximius et eloquentissimus Philosophus, cuius extant sophismata, eligitur in Halberstatensem Episcopum anno Domini 1366. Praefuit 23 annis. Pugnavit infeliciter adversus Hildeseymensem Episcopum, qui Gerardus vocabatur, excellensque erat Rhetor; exivit inde proverbium, quod totam Saxoniam pervasit, in quo dicebatur, Logica victa et superata fuit a Rhetorica. Rebus postea pacatis feliciter gubernavit suum Gregem et Populum; sui ingenii testimonia inter Scholasticos praeclara habentur, decessit anno Domini 1390 in bona senectute. Albertus Krantz lib. 9, Saxoniae cap. 33; et lib. 9 Metropol. cap. ultimo, Cratepolius de Episcopis Germaniae, Theat. Vitae hum. To. 3 verbo Episcopus. Pamphilus vero et Possevinus Iesuita, aliique Scriptores mei Ordinis solummodo sequentia notant: Albertus de Saxonia Theologus, cum esset in Philosophia Peripatetica et Mathematica admodum eruditus, reliquit Commentaria super Tabulas Alphonsi Regis ad Iudicia Astronomiae. Incipiunt: Tempus est mensura motus. Archetypum sua manu conscriptum anno Domini 1331 asservatur Bononiae in Bilb. S. Dominici. Scripsit quaestiones in Libros Aristotelis de Physico auditu, de Generatione et corruptione, ac de Anima, quae extant Bononiae in Bibl. S. Iacobi. Omnes igitur nostri cum Possevino ac Simlero, nec Episcopum et Principem Alberstatensem Albertum fuisse, nec tempus in qua floruerit, nec Opera impressa agnovere. Petrus tamen de Alva Minorita in Biblioth. Conceptionis ex meo doctissimo Ioanne de Meppis, haec reponit: Albertus de Saxonia Ord. S. Augustini et Episcopus Alberstadiensis, Germanus, eruditissimus, de quo plura dicit Ganderus de Meppis in Postillis suis in Ser. de 3 Dominica Adventus, qui incipit. Cum audisset Ioannes in vinculis, etc. Hic ergo egregius Doctor propter amorem Virginis multas Propositiones Parisiis et Pragae de Immaculata Conceptione defensavit, in quibus gloriosam Virginem ab originalis peccati macula immunem fuisse probavit. Verba sunt R. P. Ioannis de Meppis in Tractatu de Conceptione Auctore 15. Sic in Append. col 1499. Illustrissimus Episcopus Fulgentius Monforti Abellinas in Panegyri, cuius titulus Adamus gratiae pro S. P. Augustino, pagina mihi 165 narrat Albertum nostrum de Saxonia, veluti novum Archimedem, infudisse spiritum aeneae Columbae ita, ut volaret, sed quia nullum Auctorem antiquum haec asserentem citat, fides fit penes ipsum. [P. 38] Opera eiusdem Alberti, quae vidi, sunt subsignata, aliqua absque titulo religiosi Ord. Erem. S. Augustini. Quae rara mihi videntur invenienda, in quanam Bibliotheca asserventur, ex primam. Super Libros Analyticorum et Posteriorum. In fine adsunt haec verba: Expliciunt quaestiones Libros Analyticorum et Posteriorum castigatae et correctae per Ven. S. Theologiae viros Lectorem Fratrem Ioannem Baptistam Tolentinatem et Fratrem Iacobum Baptistam de Alouisiis Ravennatem S. Stephani Venetiarum Magistrum Studii eiusdem Ord. impress. Octaviani Scoti, per Bonettum Locatellum 1497, fol; in Epist. Alouisiani in fine Operis apparent haec verba: Albertus Saxo nostrae Aurelianae Religionis honos, quem inter omnes quaestionarios apud Sapientiss. primarium esse arbitror. Senis in nostra Martiniana. Quaestiones eximii Doctoris Magistri Alberti de Saxonia super octo libros Physicorum. Paduae 1493, fol; Venetiis 1544, per Iacobum Pentium de Leuco; edidit suprad. Alouisianus. Ven. apud Haeredes Scoti 1516, fol. Quaestines de Generatione et Corruptione. Venetiis apud Gregorium de Gregoriis 1515, fol. Deinde apud H. Scoti 1520; ac apud Hieronymum Scotum, 1568, fol. In fine habetur: Explicit Tabula totuus Libri etc. anno 1385, die 13 Aprilis. Ex hoc igitur, et ex supranotatis falsa, apparet coniectura nostri Herrerae. Praeclarissimi Doctoris Alberti de Saxonia super Libros de Coelo et Mundo Quaestiones emendatae per Magistrum Hieronymum Surianum. Venetiis per Octinum Papiensem 1491, fol. Deinde apud H. Scoti 1520, fol. Excellentissimi Magistri Alberti de Saxonia Liber Proportionum Paduae per M. Mathtaeum Cerdola 1482, 4 est apud me; deinde Venetiis auctior apud Octavianum Scotum 1496, fol; est in nostra Collis Etruriae; super dictum Librum Comm. composuit Benedictus Victorius Faventinus. Logica eiusdem edita est Venetiis, correcta et illustrata a P. Magistro Petro Aurelio Sannuto Augustiniano 1522, fol. In nostra Bononiae. Super octo Physicorum tres de Coelo et Mundo, et duos de Generatione et Corruptione simul Parisiis apud Ascentium et Conradum Resch 1515, fol; De Gener. Corrup. etiam ibidem 1518, fol. Alberti de Saxonia Grammatica speculativa de modis significandi, quae solet subtilissimo Scoto attribui. Venetiis 1529, fol. Sophismata Viri accutissimi Alberti de Saxonia. Parisiis per M. Petrum Setouge D. Regis Librarium et Impressorem ad requisitionem Durandi Gerserii 1489, 12 Decembris. In Bibl. Civitatis Perusinae, in 4. Eiusdem de maximo et minimo M. S. In Bibl. S. Antonii Veneta. [P. 39] Super Tabulas Alphonsi Regis supranotata, et de Anima in nostra Bononiae. Super quatuor Libros Sentent. scripsisse ait Possevinus libro 3. Bibl. selectae pag. mihi 276; et non obscure colligitur ex Gandero de Meppis. Adest Tractatus de velocitate motuum sub nomine Alberti de Saxonia Ord. Praedic. in Epitomen redactus a Fratre Isidoro de Isolanis Papiae 1513, 8; qui nihil aliud est, quam Opus de Proportionibus nostri Alberti. Deleatur itaque e Bibl. Dominicana Ambrosii de Altamura noster Albertus.
7) BEATUS ALBERTUS PATAVINUS. Anno 1283, 25 Aprilis habitum Augustinensem elegit, ut verius Torellus scribit: Nam alias discipulus Fundatissimi Doctoris Parisiis esse potuisset, si ingressus suus in religionem anno 1293 fuisset. Eo enim tempore iam Subselium Scholasticum reliquerat Aegidius, et cathedram ordinis ascenderat. Parisiis Sacros Libros summa Discipulorum frequentia explanavit. Cum esset notabiliter admodum pronus ad benedicendi artem, in eam tanta animi contentione incubuit, ut primus habeatur, qui gestum pia, variaque affectione suggestu exornaverit; ac auditores non solum compta elocutione, sed motuum perfectione oblectaverit, et in sui admirationem rapuerit. Eapropter Bonifacius VIII tam celebrem Oratorem videre atque audire cupiens, Albertum in Italiam accersivit, et coram se, sacroque Cardinalium congressu concionari praecepit. Pateat insuper pro nostri huius Alberti Patavini singulari gloria, laudeque eximia, retentum morem in Ecclesia Catholica Concionatorum omnium salutandi Virginem Dei Matrem Mariam Salutatione Angelica ante publici sermonis seu Concionis exordium, quod alii Sancto Vincentio Ferrer, qui floruit ab anno 1349 usque ad annum 1419; et alii aliis tribuunt, salva omnium pace, nostro Alberto Patavino tribuendum esse, atque ab eo, qui floruit ab anno 1287 usque ad annum 1328 exordium sumpsisse dicendum, eo vel maxime, quod more hunc apud nullum Authorem ipso antiquiore hucusque notaverim, quamvis fere omnes antiquorum Patrum sermonarios typis mandatos, vel in nostra habeam, vel in insignioribus totius Hispaniae Bibliothecis viderim et legerim. Haec Petrus de Alva Minorita Tom. I, Marianae Biblioth. pag. 610. Ibidem quoque scribit sequentia, a me corrigenda ut infra: Hic praeclarus Doctor, celebrisque verbi Dei declamator ex Seraphica S. P. N. Francisci familia Alumnnus extitit, si Marco Antonio Coccio Sabellico credendum est, cuius [P. 40] haec sunt verba Tom. 2 Rapsodiae Aenenead. 9, lib. 8, fol. mihi 415 ad finem. Claruit cum his Augustinus Anconitanus Ereremitice observationis, qui, et ipse scite, et utiliter multa scripsit: Bonaventura et Albertus, uterque Patavinus, et ex Francisci Assisiatis Familia; hic Evangelica praedicatione, ille martyrio clarus . Haec Coccius. Quod autem de praesenti Alberto Patavino loquatur Coccius, fatetur Rev. P. Thomas de Herrera Augustinianus in suo Alphabeto. Tamen secundum alios sacram Eremitarum S. P. Augustini Religonem professus est. Sed hi forte ipsum non distinguunt ab Alberto Patavino Novello cognomine, antea Haebreo, deide Christiano, qui adversus eosdem de Messiae adventu multa docte scripsit et floruit ad ann. 1494; et instituti Eremitarum fuit. Noster vero Patavinus est an. Salutis 1287 etc. Miror igitur Religiosum tam eruditum non agnovisse errorem Sabellici, seu potius Amanuensis, qui anteposuit, quod postponendum erat. Nempe post illa verba, uterque Patavinus, sequi debebat: hic Evangelica praedicatione, ille martyrio clarus, deinde; et ex Francisci Assisiatis Familia Nicolaus Lyrensis, et Franciscus Maironus Theologus uterque eminens, qui revera Franciscani fuere. Impossibile enim est, Sabellicum accuratae attentionis Historicum, quique Venetae Reipublicae tali in ministerio inserviebat, ea propter tam proximus Patavii, ignorasse inscriptionem in Antenoreo publico Palatio expositam, quae Albertum Eremitam Augustinianum clare profert, ut ipsum Franciscanum asserverit. Herrera quoque non affert dictum Sabellici approbans, sed reprobans; exprimit enim pag. 53: Quem immerito Antonius Sabellicus Patribus Franciscanis attribuit. Non solum itaque fuit Augustinianus Albertus Novellus, sic vocatus, non a cognomine, immo ad distinctionem primi nostri Alberti, sed Augustinianissimus B.Albertus iste Patavinus. Testatur ipsemet, nam in libro Sermonum eius Parisiis impresso per Ambrosium Girault 1554, 8, pag. 290 habetur: Sermo in D. Patris Augustini Festivitate in ordine 56; et pag. 284: Plura consideranda occurrunt ad commendationem egregii Doctoris, et gloriosi Patris Augustini. Testantur M. S. antiqua ipsius in nostra Bibl. Patavina, uti refert Illustrissimus Thomasinus. Testantur inscriptio et statua in publico Palatio, Pater principalis Historiae Panvinius, Ciacconius, Bzovius et Raynaldus in Annal. de B. Bonaventura loquentes. Testantur denique pene innumerabiles Historici exteri et nostri. [P. 41] Ideo cum Sole clarior haec veritas sit, caetera, quae adducere possum, praetermitto. Memorant cum laude nostrum Albertum fere omnes Bibliotecarii Historici Patavini et Augustinenses. Inscriptio exposita in Patavino Praetorio, quam refert Iacobus Philippus Thomassinus pag. 343, n. 12, est ista: Albertus Patavinus Heremitanae Religionis splendor, continentissimae vitae, sumpta Parisiis infula magistrali in Theologia tantum profecit, ut Paulum, Moysen, Evangelia ac libros sententiarum laudatissime exposuerit. Facundissimus ea aetate concionator immortali memoriae optimo iure datur. In urbe Parisiensi ad aeternam requiem evolavit anno Domini 1323, 2 Aprilis, aetatis non 48 sed 58; ut verius existimo, aliter, quae de ipso narrantur, simul convenire non possunt, Iordanus enim de Saxonia antiquior, qui de eodem scripsit, solummodo reponit lib. 2, cap. 22: Multa alia opera fecit ille Reverendus Pater, et fecisset, nisi mortuus fuisset iuvenis. Ac si diceret, aetate immatura; Calepinus meus in dictione Padua secundae editionis habet: Alberti Eremitani nostrae Religionis Theologi, ingenii acumen, opera quae edidit declarant. Fuerunt itaque. Expositio Evangeliorum Dominicalium et Festorum. Venetiis per Mag. Adam de Rotevil et Andream Corona 1476, fol. Parisiis 1550, 8. Taurini in aedibus Antonii Raneti 1529, 4 industria et correctione P. L. Augustini M. Perachini Taurinensis Congreg. Lombardiae. Deinde Parisiis apud Girault 1544, 8 et 1586, 8. Expositio Evangeliorum Quadragesimalium, ac etiam super aliquas Epistolas edidit primus Bac. Valerius Bononiensis Aug. Venetiis 1523, per Iacobum Pentium de Leuco, 8. Deinde Taurini in aedibus Petri Pauli Porri 1527, 4; ac Parisiis per Girault 1544, 8. Postremo Venetiis per Zalterium et Zannettum 1584, duobus Tom. 8. Hoc Opus scriptum fuit ab Alberto 1315 in Coenobio S. Stephani Venetiarum, dum esset inibi Concionator, vel Regens, ut ex M. S. asservato in nostra Bononiae. Expositio super Pentatheucum videlicet Genesim, Leviticum, Deuteronomium, Exodum et Numeros. Patavii in nostra Bibl. fol. memb. Vet. Collationes Biblicae. Ibidem fol. memb. Vet. Postilla super Evangelia Quadragesimae. Ibidem miniata fol. in memb. In omnes Epistolas D. Pauli Lib. 14. In Quatuor Evangelistas lib. 4. Sermones de Tempore et ad Clerum Libri 2, aliaque, Ultima amplius haec Opera Patavii non adsunt, ut ex Indice Thomasin. pag. 71 et seq. [Pag. 42]
8) ALDEBRANDINUS CAVALCANTES Nobilis Florentinus, S. Theologiae Doctor celebris, Divini Verbi Concionator fervidus et fructuosus, pietate et virtutum meritis commendabilis enituit anno 1385. Nominatur a pluribus encomastice; suntque Possevinus in Apparatu, Pocciantius in Florentinis, Verderius in add. ad Gesnerum, Marraccius in I Tom. Marianae, Pamphilus, Crusenius, Gratianus, Herrera, Elssius et Torellus nostri. Ut posteros ad spem adipiscendae beatitudinis hortaretur, Conciones multas composuit, nempe: Sermones Quadragesimales, in Bibliotheca S. Spiritus Florentiae olim asservatas; initium eorum est: Convertimini ad me. Sermones festivos, seu de Sanctis. Liber incipit: Venite post me faciam vos etc. in verbis propositis quantum ad solemnitatem Beati Andreae, duo consideranda occurrunt: primum invitatorium amoris; secundum officium honoris. Sermones Dominicales et sermones Historiales edidisse constat, cum in fine priorum sermonum scribat. Si vis plus loqui de Epistola vel de Evangelo, quaere inter sermones Dominicales et Historiales. Commentarium in Appocalypsim sub nomine cuiusdam Aldobrandini observavit Possevinus M. S. in Bibliotheca S. Antonii Canonicorum Regularium Venetiis, sed num sit nostri, exprimere non audet, in Indice Thomanni eiusdem S. Antonii Bibliothecae, adinvenire non potui, nisi forte ille sit Pluteo 14 exopositio in Apocalipsim. Nullum huius initium 8 memb.
9) ALEXANDER ex domo FASSITELLI de Sancto Elpidio, Marchiae Anconitanae Oppido, non Umbriae, ut alii asserunt, S. T. D; humanis et Divinis litteris exornatus, facundissimi ingenii, et rarae experientiae in rebus agendis. Asserunt nostri Elssius et Herrera spineam Coronam Iesu Christi, quae olim in nostro Monasterio Elpidiense servabatur, ex Parisiensi Urbe in patriam deportasse Alexandrum. Ego vero potius assentior meo Ludovico Zacconio in viridi Prato Lib. I, pag. 114; qui donatam fuisse affirmat ab Alphonso IV Rege Aragonio P. M. Iacobo a S. Elpidio eius Confessario. Ipsa nunc non Recineti, ut Robertus de Licio cap. I, ser. 7, testatur, sed Firmi in nostro Caenobio asservatur. Viterbii anno 1312, 14 Maii, noster Alexander eligitur totius Ordinis Generalis. Anno 1315 in Congressu Gen. Patavino Magistratus in aliud triennium illi prorogatus fuit. Quodque facturm est in Ariminensi 1318, Tarvisino 1321 ac quinta vice in Montispesulano 1324. Tempore sui gubernii praesentavit Papae Clementi V Constitutiones Ordinis Ratisponenses et ab ipso Pontifice collaudatae, [P.43] non tamen confirmatae fuere. Quod in bonum Religionis cessit. Nam, si confirmatae fuissent, nisi de mandato Pontificio umquam variari vel infringi possent. Ordinem ampliare studens a Ioanne 22 facultatem obtinuit monasteria fundandi nova, et accitis ex Parisiensi universitate Alberto Patavino, Gerardo Senensi, aliisque praeclaris viris, studia erigere in Italia curavit. Ab eodem Ioanne 22 ad Principes diversos pro tuenda Ecclesiastica Iurisdictione, quam verbo et calamo fortiter tutatus est, pluries legationes varias laudabiliter gessit. Silentii religiosi amator praecipuus, haec Fratribus insusurrare solebat, ut testatur B. Iordanus Saxo: Antiqui PP. instinctu Spiritus Sancti provide et salubriter ordinaverunt, ut certis locis, in choro, in caenobio, in Religiosis mansionibus, silentium teneretur, ex quo nascitur quies mentium, surgit profectus studentium, et iuxta Propheticum Verbum Isaie cap. 32 Cultus iustitiae silentium. Parisiis primo fuit magni Aegidii discipulus, deinde publicus Universitatis professor. Cum Ioannes XXII intellexisset Archiepiscopum Cretensem obiisse, ne egregias operationes nostri Alexandri sine praemio manerent, ad illam Cathedram moderandam destinavit. At cum denuo accepisset, Archiepiscopum in humanis agere, eum ad inisignem Insulam Molphetensem tunc vacantem direxit. Hoc fere omnes Scriptores de nostro Alexandro pertractantes non agnovere, ideoque Archiepiscopum Ravvennatensem aut Amalphitanum incongrue pronunciarunt. Solus Torellus hanc veritatem ab antiquo Regesto Romanae Provinciae extraxit. Assertio dicti Regesti est: Post haec per Sanctissimum DD. Ioannem Summum Pontificem electus est, in Archiepiscopum Cretensem, sed post paucos dies inventum est, quod supradictus Archiepiscopus vivebat, et per eumdem S. Patrem provisum est ei de Episcopatu Molfetano, et per paucos menses vivens Episcopus diem clausit. Obiit igitur Alexander 1325. Ughellus nihil de eo in I Tom. Italiae Sacrae. Hoc vero nil mirum, quia non recte cognotit ea, quae ad seriem Episcoporum Molfetensium dirigendam erant necessaria, ut inibi patet expresse. Possevinus etiam inadvertenter discernit Alexandrum Archiep. Ravennae ab Alexandro a S. Elpidio. Commendatur supradictus a B. Henrico de Urimaria Germano in Tract. de Origine Ordinis sic: Undecimus Gen. fuit Magister Alexander de S. Elpidio, similiter Doctor in sacra pagina, vir utique multum cautus, mirae prudentiae et magnae scientiae. [P. 44] A B. Iordano de Saxonia lib. 2, cap. 14 et lib. 4, cap. 8; a Reverendissimo Ambrosio Corano, omnibusque nostris. Inter exteros apparent Iosias Simlerus in Gesneriana Bibliotheca, citatus Possevinus Litt. A; et in Appendice; Ludovicus Iacob a S. Carolo in Bibl. Pontificia; Lud. El. Dupin de Scriptoribus, Tomus Secundus Bibl. Max. Pontificiae, Natalis Medaglia in Opere, praenotato Memorie Istoriche di S. Elpidio Lib. 3, Par. 2, cap. I, pag. 73, fusius de nostro Alexandro, ac ultimo Henricus Varthon Anglus in App. Tom. I Cave. Opera eius sunt: 1) De Iurisdictione Imperii et Auctoritate Summi Pontificis. Lugduni per Claudium Gibeleti 1498, 4. 2) De Potestate Ecclesiastica ad Ioannem XXII Libri duo. Taurini apud Nicolaum de Benedictis et Iacobum Suignon 1494, 4. Postea Arimini apud Simbenium industria P. M. Angeli Vantii 1634, 4. Postremo Romae in 2 Tom. Biblioth. Max. Pont. per Buagnum 1696, fol. 3) De Cessione, Sedium fundatione et mutatione Tractatus in Vaticana. 4) Quaestiones ordinariae Theologicae citantur a nostro Arch. Hispalensi Alphonso Vargas in I sent., quaest. 4, dist. I, art. 3 et 4. 5) Quodlibetorum Libri tres; eos citat noster Argentinas in I, dist. II, art. 3: Sic respondet Alexander Ord. S. Augustini 3 suo quodlibeto q. 3; et dist. II. Art.3. Sic. R. spondet Alexander Ord. S. Augustini 3. supo quodlibeto q. 3 ; et dist. 17, quaest. 2, art. 2, citat 2 quodlibet. quaest 22. 6) De triplici Sacerdotio Tractatus 3, citatur a meo Gavardi de Hierarchia Eccl. Suae Theologiae Augustino Aegidianae Tom. IV, pag. 499, in Angelica et Vaticana. 7) De Paupertate Evangelica, Lib. I. 8) De Ecclesiastica unitate, Lib. I. 9) In Libros Priorum Aristotelis commentaria. 10) In libris Topicorum Aristotelis Comment, et alia multa.
10) B. ALEXANDER OLIVA Saxo-Ferratensis. Praeclarissimus hic Doctor et virtutum exemplar mundo expositus fuit anno 1407. Patre Alerentio, Matre Ioanna pauperrimis quidem, sed honestis et piis. Fortuito in aquas lapsu tertio vitae anno denatus est; sed mater ardenter amans, fusis precibus et lacrymis, spondens se eum religioni consecraturam optatam gratiam a Beatissima Virgine Consolationis Parente obtinuit. Anno 1413, ut votum exolveret, septennis habitum meae Religionis amplexus est. Tales in eadem breviter progressus fecit, ut Sanctimonia et doctrina clarus (verba sunt Reverendissimi Corani) in agendis circumspectus, in disputando acutus, in praedicando elegantissimus apparuerit. Anno 1437 iure merito Lauream Theologicam obtinuit. [P. 45] Anno 1439 Marchiae Anconitanae Provincialis. Cum Senis degeret, civilem cladem et caedem cruentam compescuit. Florentiae quoque sedavit tumultus. Perusiae saepe auctor concordiae Civibus fuit. Privatas inimicitias et odia, quocumque perrexit, sopivit ac extinxit. Anno 1452, 1456 et 1458 extitit Vicarius Generalis Congregationis suae dilectae Perusinae, ac omnium observantiarum Italiae, nec non antea Ordinis Procurator Generalis. Ad eius instantiam, cum esset adhuc Congregationis Perusinae Superior, Nicolaus V, anno 6 sui Pontificatus, Christi vero 1452 concessit Conventui nostro Perusino S. Augustini Abbatiam S. Salvatoris in Pariete Assisiensis, antiquitus Fratrum Cruciferorum, ut ex Bulla Urbani III sub datum Veronae 1186, anno primo sui Pontificatus, asservata in Archivo nostri Caenobii Perusini. Denique 1459 Tolentini in Ordinis Comitiis, licet viriliter renuens et obtestans, se futurum rigidum et zelatorem Observantiae, in Supremum Praesulem electus concorditer fuit. Anno sequenti, 3 nonarum Martii, Pius II Summus Pontifex Virorum praeclarissimorum existimator, agnoscens eius mirabiles qualitates, illum inter Purpuratos delegit, et modo plane mirabili, ut ex Comm. eiusdem Pii detexi in Purpuris Augustinianis Cardinale 18. Ad Purpuram igitur ubi fuit assumptus, nulla virtus apparuit, quae in Alexandro non visa sit eminentissima. Eodem, anno, non Episcopus Camerini, ut inquit Ughellus, sed Episcopatus perpetuus administrator, ut expresse probat Torellus, evasit. Bis fuit Legatus Pontificius in Marchia ad Bellum sedandum inter Anconitanos et Aesinos, ac semel ad excipiendum D. Andreae Apostoli caput venerandum. Eius vitae integritas adeo ubique sanctitatis speculum extitit atque omnifariam virtutum fragrantiam exhalavit, ut omnes futurum Summum Pontificem indubitato sperarent, nisi ab immatura morte praeoccupatus fuisset, uti Bergomensis Lib. 15 Supl. affirmat. Ad superos evolavit Tibure 22 Iulii 1463, aetatis suae 56. Morti proximus, cum ipsi circumstantes dicerent, ne timeret, respondit: Quid ego timeam, qui ad nuptias eo? Quia enim semper in vita mortem medicatus est (nam in domestico scrinio mortui figuram, ipsum repraesentantem habebat, quam saepius considerans, ut tentationes deprimeret, dicebat: Alexander quid post haec?) in morte mortem non horruit. En Pius Pontifex in Comm. qualitates ipsius necis exprimens sua nitida eloquentia: [P. 46] Medio (inquit) tempore Cardinalis S. Susannae non sine summo Pontificis maerore febre correptus extinguitur, cuius vitae sanctimonia cum per omnem vitam emicuisset, tum maxime in obitu claruit, qui etsi dies quamplures agonizavit, numquam tamen intermisit de fide Catholica disputare, symbulum exponere, obstrusos scripturarum sensus aperire, dubiaque resolvere, hortari astantes ad Evangelicam vitam, in ea patria thesaurizandum, cuius gaudia fine carent. Cum rogaretur testamentum facere: Animam, inquit, meam Deo relinquo; Pio Pontifici corpus et haec, quae vocantur saeculi bona; ipsi familiae curam et sepulturae meae committo. Deinde quasi dormiens expiravit, ingens sacri Collegii decus, in quo vitae fulgor cum doctrinae luce contendit. Potuerant sine damno multi homines periisse. In hoc grave vulnus accepit Ecclesia. Ita plerumque sit, vita brevis bono est, malo quam diutissima: servantur ad paenitentiam pessimi, sive ut bonos execeant; probitas Caelum petit. Pias exequias Cardinale dignas amico peregit, et familiae curam suscepit. Ipsius praeconia, ultra omnes nostros, profuse et dignissime recensuerunt Pius II In Comm. lib. 4 et 12; Antonius Campanus Episcopus in Oratione funebri; Ciacconius in vita Pii II; Bzovius in Annal. Tom. 17, an. 1463, n. 34; Spondanus n. 16; Raynaldus n. 110 eiusdem anni; Ludovicus Donius Episc. Eduensis in floribus Hist. S. R. E. Cardinalium, Marracius in Bibl. et in Purpuris Marianis, Oldoinus in Athenaeo Augusto, et Purpuratorum, Chartarius in syllabo Adv. Concist. Pag. 148; Possevinus in primo Tom. Apparatus, Garimbertus, Franciscus Philelphus, Hieronymus Plantus, et plures alii. Romae sepultus est in Templo S. P. Augustini cum Epitaphio relato ab Ughello Tom. I Italiae Sacrae Col. 610; nec non ab Herrera, Torello et Curtio, qui exponit effigiem ipsius ad vivum expressam. Scripsit Libros sequentes, quos non vidi, citantur tamen saepius a nostro Thoma de Tallamello. Illustrissimus Franciscus Sequeiiros Episcopos Cassanensis in sno Libro Enrythimia Pontificialis impr. 1683, 4 Conimbriae apud Fernandes pag. 6, Append. citat Alexandrum Oliva in suor. 4 par. quaest. 10, membr. 2 ,§ 2 in verbo pro Rege nostro, et 3 par., quaest. 4, memb. 5. 1) De Christi ortu Sermones 100. 2) De Caena cum Apostolis facta. 3) De peccato in Spiritum Sanctum. 4) Orationes elegantes Lib. I aliaque.
11) ALPHONSUS DE CORDUBA Bethicae Provinciae suscepta Doctoris Laurea a Parisiensi Accademia in Hispaniam rediit. [P. 47] Universitatis Complutensis publicus professor effectus, inibi habitum Eremiticum induit. Postea in celebrem Salamantinam pergens viam Nominalium introduxit 1538; praefuitque Cathedrae Gregorii Ariminensis suae doctrinae fama, et ipso instante ibidem institutae. Hinc habebatur illis in Regionibus omnium doctissimus. Ex hac vita migravit anno 1542. Eum laudant mei Ven. Alphonsus de Orosco in Chronicis, Pamphilus pag. 114; Herrera, Crusenius, Gratianus, Elssius ac Torellus, Possevinus quoque, et Nicolaus Antonius Tom. I. Bibl. novae Hispaniae pag. 15. Scripsit: 1) Principia Dialectices in terminos suppositiones, consequentias, parva exponibilia distincta. Salamantice 1519, 4. 2) Lectiones Theologicas, iuxta mentem autentici D. Ariminensis. 3) In Libros Aristotelis Ethicorum, Oeconomicorum et Politicorum, Commentarios, testantibus Iosepho Pamphilo et Ven. Orosco.
12) VEN. ALPHONSUS VARGAS Toletanus, Ioannis Alphonsi filius, Conventus eiusdem Civitatis alumnus, nobilitate conspicuus, doctrina celebris, Parisiensis Doctor, circa annum 1345 Lutetiae in memorabili Universitate integro decennio Philosophiam ac Theologiam docuit, ubi plures illustres viros doctrinae pabulo aluit. Reversus in Hispaniam, Episcopus primo Oxomensis, deinde Pacensis electus exitit. Cardinali Aegidio Carillo de Albornoz Innocentii VI Legato ad Statum Ecclesiasticum recuperandum, consilio, ut Doctor, opera, ut Dux, magno fuit adiumento. Inter alia etenim egregia facinora noster Vargas Civitatem Faventiae expugnavit. Profectus denuo in Hispaniam, ad Archiepiscopalem Cathedram Hispalensem exaltatus est. Per aliquot annos illam Ecclesiam administravit magno cum fructu, plausu et pietate, plures enim Infideles ad veram Religionem amplexandam induxit. Anno 1366, die 26 Decembris, decessit, non sine nota, sanctitatis in sua Metropolitana sepultus, hoc elogio decoratus: A qui yace Don Fr. Alfonso per la gracia de Dios Arçobispo de la santa Iglesia de la mui noble Ciudad de Sevilla, y Maestro en Santa Teologia. Espirò a 26 dias de Disiembre, era del mil e CCCC e IIII annos. Hoc est 1366. De eo mentionem cum laude faciunt omnes nostri, et inter alios Reverendissimus Coranus haec reponit: Commentatus est primum sententiarum tam subtiliter, tam alte, tamque formaliter et limate, ut nihil supra. Possevimus incongrue distinguit Alphonsum Hispalensem, Alphonsum Toletatunum et Alphonsum Vargas. [P. 48] Eum nominant etiam Bellarminus, Labbeus, Trithemius de Scriptoribus Eccl., Simlerus in Gesneriana, Nicolaus Antonius in Bibl. Hisp. vet; Ioannes Rhodius Danus de Auctoribus suppositiciis ex Bibl. Hisp. Valerii Andreae pag. 29. Lib. impr. Hamburgi apud Guht 1674, 4; ac ultimo Henricus Vuarthon in iam citata Appendice pag. 33: In hoc viro nescies, qua arte eximiam litterarum Theologicarum peritiam et professionem, religiosumque vitae institutum, apud Augustinianos susceptum, cum militari vita, et cunctis, quae in acie, et oppugnationibus ad profectum belli spectant, diu atque acriter exercitis, componas. Nicolaus Ant. in Bibl. vet Hispanica Tom. 2, pag. 113, n. 305. Edidit sequentia Opera: 1) Lectura super primum sententiarum subtilissimi Theologorum Monarchae Alphonsi Tolentani, qui legit Parisiis 1345. Venetiis per Paganinum de Paganinis 1490, fol. non 94, ut scribit Herrera. Epigramma Ioannis Petri Pincii Mantuani in laudem etc. Ignotum vetus ante dabat me, carta legendum. Scriptorumque mihi plurimus error erat. Verum Augustini semper memorandus alumnus. Quem Spilimberghi dat pia Terra, Thomas. Me procul erratis, docta renovavit ademptis. Impressit iustum sed Paganinus opus. 2) Quaestiones super libris de Anima. Florentiae per Nicholaum 26 Iulii 1477, fol.; exinde Venetiis 1566 per Zillettum fol. opera Rev. P. Magistri Christophori Amaroni Senensis. Postea Vincentiae per Ioannem Petrum Ioanninum 1608, fol, industria et correctione P. M. Innocentii Florini in Patavino Lycaeo Logicae interpretis. Ac Romae 1609, fol., ex Paulo Bolduano. 3) Liber de Potentiis Animae ex meo Reverendissimo Corano. 4) Super secundum, 3 et 4. sent., ex Possevini Bibl. selecta, et ex meo Rocca. Zilettus Impressor in Dedicatoria scribit: Propediemque diis faventibus, praelo supponam opus super sententias, aliasque eiusdem Alphonsi doctissimas Lucubrationes. Utinam nunc vel impressae, vel M.S. invenirentur.
13) AMADEUS PLACENTINUS , Doctor Parisiensis, egregius Concionator, claruit anno Domini 1443. De ipso ita scribit Salvator Vitalis Sardus Ordinis Minorum in suis Sardiniae Annalibus, Par. 2 impressa Mediolani Typis Ioannis Petri Cardi fol. pag. 116; asserens Nervam Imperatotem fuisse Sardum: Placet Placentinus, uti Amadeus, Amasius veritatis enituit, Deus enim veritas est et qui amat Deum, in veritate ambulat. Hic namque vir ingens eruditionis praestantissimae, laurea insignitus, [P. 49] in Oratione de B. Eusebio Vercellensi habita, et ab ipsomet recitata in Cathedrali Vercellensi impressa Venetiis 1443 (melius 1473 vel 1543; eo enim tempore ars Impressoria numquam in Ialia apparverat) ut extat in hac insigni Abrosiana recondita, haec inter alia peroravit Clero et Populo Vercellensi etc. Deinde sequitur pars ipsius Orationis, cuius titulus est: Oratio Amadei Placentini Ordinis Eremitarum S. Augustini habita in Ecclesia Cathedrali Vercellensi in Festo S. Eusebii Episc. et Martyris. Forsan alia Amadeus scripsit, sed hucusque latent. Nihil de eo apud Scriptores nostri ordinis, nec apud Ubertum Locati Balneoregiensem Episcopum, et Petrum Mariam Campi alias eruditos Historicos Placentinos.
14) B. AMADEUS SABAUDIAE DUX . Hic amore Christi succensus, relicto filiis Principatu, Eremiticam vitam sub regula S. Patris Augustini delegit, factus proinde Decanus, seu Institutor Militum S. Mauritii sub eadem Regula. Cum Basileense Concilium, postea Conciliabulum, terga vertere decrevisset vero Pontifici Eugenio IV; oculos coniecit in nostrum Amadeum, eumque Pontificem creavit Felicem V appellans, qui sedit in sua obedientia annos 9, menses sex et dies septem. Ego quidem expresse affirmo, non esse firmum asserere hunc Amadeum fuisse mei Ordinis Augustiniani verum professorem, sed pluries miratus sum iactantiam, ut mitissime loquar, Philippi Labbei Iesuitae Galli, alias eruditi, qui in secundo Tom. Scriptorum pag. 823, contra meum Elssium scribens, et excludens Amadeum, aliosque ab Ordine Augustiniano, testatur, quod non ita egisset, si ullius probabilitatis umbram in eo, similibusque, quos citare solet, Scriptoribus invenisset. Certe ostendit vel non se legisse Scriptores, vel ignorare voluisse, quid sit umbra probabilitatis. Legat eruditus Lector Aeneam Silvium, Philippum Pingonium, Victorellum, Decretum Concilii Basileensis, a quo Amadeus Pontifex creatus fuit, et melius Libros duos Sabaudorum Ducum, Principumque Historiae Gentilitiae, Lamberti Vandemburchii Ultraiecti Decani, ex Officina Plantiniana 1599; et expresse videbit, Amadeum fuisse Eremitam regularem sub Regula S. Augustini; Habitum gestasse, non Canonicalem, nec Militarem (etiamsi verus fundator Militum S. Mauritii apparverit) dicit enim Concilium: Depositis Capuccio et clamyde, quibus tunc utebatur etc. Superior Monasterii vocabatur Prior, etiamque cingulum gestabat. [P. 50] Si haec non est umbra probabilitatis, quaenam requirenda erunt ad conficiendum Corpus? Eritne neccessarium patrare miraculum Divi Stanislai Martyris, nempe pergere ad Amadei Sepulchrum, ipsumque surgere iubendo, in Iudicium ducere ad suam professionem testandam? Verum est, quod fuit in habitu Amadei aliqua diversitas in colore et in forma a nostro, sed mea religio habet Neapoli Congregationem Coloritorum variantem in veste, et tamen est Augustiniana. De S. Fulgentio Augustiniano quoque protulit Auctor incognitus eiusdem temporis: Subtus casulam nigello, vel lactineo Pallio circundatus incessit. Ad quae verba Baronius ad annum 504: Quibus vides nullam apud eos discriminationem fuisse colorum, num albo vel nigro pallio uterentur, dummodo quem exhiberet in velleribus natura colorem, absque delectu eum in vestibus retinerent. Sed pedetentim. Scio Labbeum in Indice eiusdem 2 Tom. de Scriptoribus Eccl. reponere D. Fulgentium inter eos, quos Benedictinos, Carmelitas, Augustinianos Eremitas et Canonicos ad se trahunt inanibus coniecturis, aut falsissimis argumentationibus. Quid igitur profetam? Nil aliud, quam quod Vir eruditissimus, hoc observans, dixit. Magis iuridice vocandus est Augustinianus D. Fulgentius, quam Labbeus Iesuita. Prospiciebat enim Vir clarissimus, ita exprimens, ad ea, quae in Libro Fundamina Religionum pag. 544 retulit meus eruditus Prosper Stellartius. Haec tamen omittendo, concludo. Non esse inconcussum, Amadeum fuisse verum professorem mei Ordinis. Sed affirmare absque ulla probabilitate hoc asseri, non est, uti Labbeus iactat in Biblioth. Bibl. pag.141: Invenes incautos monere, sed decipere et veritatem obsuscare. Qualitates et opera conspicua B. Amadei succinte enumerat Antonius Sola, vir gravissimus, apud Rossotum in Syllabo scriptorum Pedemontii. Ac etiam patent ex inscriptione apposita statuae ipius in Aede Cariniani erectae mandante Principe Mauritio a Sabaudia, quae est: Amadeus a Sabaudia, nomine septimus, successione decimus tertius, Ducatu primus, ter maximus; in puerili innocentia, iuvenili coniugio, senili Caelibatu, ter Pius; cum Filiis, cum Subditis, cum Vicinis, ter Pacificus; in Ducatu, Pontificatu, Legatione, ter Iustus; suorum, exterorum, Conciliorum acclamatione, ter Salomon; in Eremi cultu, ab Eremo exaltatione, ad Eremum reditu, ter Felix; Vita, obitu, miraculis ter Sanctus. Cum in Augustiniani Tyrocinii Carinianensis secretiori delubro ad vivum ex pictus, immemorabili, sed privata pietate coleretur; Mauritius Princeps a Sabaudia, ad maiorem Dei gloriam, populi Religionem, [P. 51] Regiae Stirpis decus, ad propriam denique, quam semper ei praestitit venerationem, imaginem hanc, ab illa exculptam, publice collocavit Anno MDCLVI. Plura iam fuse in Purpuris Augustinianis Cardinale 16; ideo hic praetereo. obiit Genevae, uti scribit Pingonius apud Victorellum, Idibus Ianuarii, Ripaliae sepultus; miraculis post mortem clarissimus, inter Beatos creditus. Deposito enim ad pedes Nicolai V sponte Pontificatu, Episcopus Sabinus, Collegii Cardinalium Decanus, perpetuusque totius Germaniae Apostolicae Sedis a Latere Legatus ac Vicarius Generalis creatus fuerat. In laudem et defensionem B. Amadei aliqua profert Gaddius de scrip. non Ecclesiasticis Tom. I, pag. 184. Scripta Amadei nostri, quae extant, sunt: 1) Statutorum Sabaudicorum Libri quinque, anno saeculi illius tricesimo mensis Iulii die 17 publici iuris facti, quibus hic praefixus est titulus: Nos Amadeus Dux Sabaudiae Chablasii et Augustae Princeps, Marchio in Italia, Comes Pedemontium, Gehennensium, Valentinensis et Diensis, Dominusque Civitatis Niciae et Vercellarum. Taurini 1478, fol., sine nomine Impressoris.
Sunt in nostra Aprosiana Vintimilii. 2) Epistolae, caeteraque id generis, quae in sex voluminibus continentur, sunt in publica Genevensis Civitatis Bibliotheca.
15) AMBROSIUS CALEPINUS Bergomensis. In saeculo Iacobus vocabatur, nobilis Trusardi Comitis Vallis Calepiae filius. Per manus P. Simpliciani de Adraria sui Patrii Coenobii Prioris anno 1458 Augustinianam vestem induit. Divinarum, humanarumque Litterarum indagator accuratissimus, Opus egregium rara industria, diligentia ac labore ex innumeris pene Auctoribus collectum, de vocabulorum notitia, ac Praepositionum interpretatione Graeca et Latina, cum bonorum Scriptorum auctoritate omnibus commune fecit. In ipso, non solum quae ad Litterarum Poetarum et Oratorum notitiam plurimum conserunt, sed etiam quae ad Historicos, Medicos, Philosophos, Geographos, Doctoresque Ecclesiasticos, ac scientificos omnes pertinent, docte satis, eleganterque explicavit, quae profecto doctis et indoctis magnum asserunt fulcimentum. Prima editio prodiit 1504 ve1 1505 dicata Senatui Bergomensi. Secunda correcta et aucta 1509 sub auspiciis Gen. Ord. Viterbiensis Aegidii. [P. 52] Felix re vera et fortunatum Opus, tot addictionibus, ampliationibus, appendicibus; et linguis adauctum. Hoc tamen iure merito successit. Nam auctoritati, gravitati et doctrinae SS. Patrum Ambrosii, Hieronymi et Augustini plus detulit, quam Laurentii Valae, Prisciani et similium, ut ipse Calepinus in citata Epistola ad Senatum, Populumque Bergomensem fatetur. Laus igitur summa debetur famoso Calepino; qui primus invenit fundamentum firmum et principale, super quod tam excelsa et mirabilis moles aedificata cernitur, quia facile est inventis addere. Non obtinuit Ordinis gubernia noster Ambrosius, ea enim, renuit et despexit, quia ipsius genius impellebat eius ingenium ad conversandum magis cum mortuis, quam ad vivos regendos. Pluries tamen ab obedientia compulsus, aliquorum Conventuum Pater spiritualis fuit. Illius familiaritas dulcis et suavis apparuit. Scribit ideo Forestus: Eius consuetudine et suavitate fruor, his temporibus nobiscum dulciter cohabitantis. Decrepita iam aetate, in qua mira pietate a fratribus complectebatur, quanquam caecus evasisset, domestica studia nunquam reliquit. Ultimus dies Ambrosii fuit 30 Novembris 1511; quidquid alii affirment. Pluribus et condignis laudibus cohonestarunt Calepinum omnes Scriptores Ordinis, inter quos optime Donatus Calvus Vic. Gen. Congr. Longobardiae in Scriptoribus Bergomatibus pag. 32 et seq. inibi effigiem Ambrosii proferens, Trithemius de script. Eccl.; Possevinus, Gesnerus, Novarinus in Encyclopedia Epistolari pag. 9 ad meum Zillium Maurocenum, Spondanus in Annal. Eccl. an. 1503, n. 14; Ughellus in Italia Sacra Tom. V, col. 586; plurimique alii Achilles Mutius in par. 4 Theatri Bergomensis pag. 57 cecinit: Aureliae, duo sunt hi maxima nomina heremi, / Et bene de Latiis qui meruere notis. / Callepiae sobolis prior est Ambrosius ille, / Ambrosia, et Nectar cuius ab ore fluit. / Omnia distincta vocabula classe redegit, / Hoc teriturque magis nullus in orbe Liber. / Assurgant operi tanto, gratoque labori, / Quaeque legit Latium, Graecia qua quaequae legit.
1) Ambrosii Calepini Dictionarium. Venetiis 1505, fol. Denuo 1509 in Officina Petri Liechtenstein, fol. Postea Basileae in Officina Curionis. Parisiis apud Girault 1539. Basilae apud Leonardum Hospinianum 1544. [P. 53] Lugduni addita lingua Haebraica, Gallica et Germanica 1570, fol. Deinde alibi plusquam 100 vicibus. Cum animadvertisset meus Angustinus Britinensis a Mondulpho S. T. Regens Venetus, novis editionibus verum Calepini nomen ablatum fuisse, edere curavit sub hac forma: Fr. Ambrosii Calepini Bergomensis Ord. Erem. S. Augustini Dictionarium septem linguarum. Venetiis apud Ioannem Guerilium 1612, fol. Hanc editionem commedavit Henricus Farnesius Eburo I. C, et Artis Oratoriae Ticini Interpres Regius. Ultimo ultra editionem Parisinam et Lugdunensem 1647 duobus Tomis in folio, prodiit pluries Venetiis etiam octo linguis exonatus, apposito distincte nomine veri Auctoris. Dignum observatione est, quod in defensionem eiusdem Dictionarii profert meus Illustris Antecessor P. Aprosius in prima parte Bibliothecae Aprosianae pag. 604 et sequent. 2) Interpretamenta omnium Dictionum ab ipso in invenili aetate, expositarum. 3) De laudibus Inclytae Civitatis Venetiarum. 4) Fuit quoque Ambrosius non mediocris Poeta; scripsit enim Odas duas versu saphico, primam in laudem S. P. Augustini incipientem: Quis tuos Praesul venerande gestus, etc. Secundam in honorem B. Clarae de Montefalco: Ecce quae Falco generata Monte etc. 5) Admonitiones ad Conversos suae Congregationis Elegia: Discite Conversi summum trepidare Tonantem. Sanctaque perpetuo vota fundere Deo.
16) AMBROSIUS FLANDINUS Neapolitanus, S. T. D., litteris Graecis, Latinis et Haebraicis eruditus, necnon Theologus et Concionator egregius, Philosophiae, praesertim Academicae valde peritus; Lutheri haeresum strenuus impugnator. Anno 1503 erat Lector Comitum Placentinorum de Landis; 1508 Regens Bononiensis, ut ex meo Hieronymo Gavardo eius discipulo. Regens Florentinus 1509; Regens et Provincialis Neapolitanus 1514; Vacante Ecclesia titulari Lamocensi per obitum D. Nicolai Grosteti Patavini Minoritae, ad eam promotus est die I Aprilis 1517; simulque suffraganeus Mantuanus deputatus. Anno 1531 adhuc vivebat, ut infra patebit. De viro hoc praecellenti satis bene scripsere Iosephus Pamphilus in Chronicis pag. 109; et Philippus Elssius ex eo; Petrus tamen de Alva Minorita, multa etiam, sed confuse Tom. 2. Bibl. Virginalis pag. 71. Ab ipso enim confunditur Ambrosius Florentinus Homo Dei cognominatus, cum Ambrosio isto Neapolitano, qui fuerunt duo, loco et rempore distantes. [P. 54] Florentinus enim floruit, ut ex Pocciantio Servita pag. 7 Catalogi scrip. Florentinorum deduxerunt nostri Historici anno 1456; Neapolitanus vero Episcopus Lamocensis, ut etiam ex Ughello Tom. I Italiae Sacrae pag. 940; ann. 1522 Notablie profecto est, Alvam observasse. Ambrosium in suo Quadragesimali pag. 292 meminisse Dantis Poetae Florentini sub nomine nostri, qui modus dicendi est a pluribus usurpatus, nempe nostri Itali, et non aspexisse, quod in principio Litterae Dedicatoriae Marchioni Francisco Gonzagae scribit: Ambrosius Eremita Augustinianae Familiae Parthenopeus. Et post Repertorium sententiarum non viderit litteram Marii Equicolae Cardinali Sigismundo Gonzagae, quae sic exprimit: inter hos noster Ambrosius Neapolitanus fulget. In eodem quadragesimali saepius citat Franciscum Petrarcam, Marsilium Ficinum, Ambrosiumque Camaldulensem Florentinos, et nunquam dicit nostros, at citando Iovianum Pontanum pag. 307; scribit: Recte itaque Pontanus ille meus. Fuit ergo Ambrosius noster Neapolitanus, cuius in primo Claustro S. Augustini Neapolis conspicitur vera effigies, quae vetustate consumpta, renovata fuit mandante benignissimo amico P. Bac. Bonaventura Rosa ex Provinciali, tunc Priore. Nicolaus Toppius pauca de eo scribit in Bibl. Neapolitana pag. 11; ex meo Herrera pag. 42. Nescio, quomodo perspicacissimus Herrera non prospexerit ac cum eo Thomas Gratianus, nostrum Pamphilum de Ambrosio bene disservisse. Revera omnes Scriptores similium Catalogotum aliqua, etsi clara, omiserunt, nec omnia viderunt; nosque et posteri aliquando caecutiemus. Ideo Auctores ut homines et non, Angeli aestimandi sunt. Ni maligne et malitiose scribant. Tunc enim redarguendi, imo despiciendi. Tria pulcherima Manuscripta Lamocensis asservantur in nostra Vintimiliensi, de quibus distincte: Primo tamen de impressis. 1) De Animarum immortalitate contra assertorem mortalitatis, nempe Petrum Pomponatium, Opus divisum in quatuor Libris Card. Sigismumdo Gonzagae dicatum. Mantuae 1519, 30 Martii fol. Viso Opere, antequam, imprimeretur, a Pomponatio, in sua Apologia Bononiae edita 1518, fol., lib. 2, cap. I, scripsit: Ambrosius Episcopus Lamocensis Mantuae suffraganeus, vir divinissimus, ac per universum decantatus; et lib. 3, cap. I, eum vocat Praedicatorem celeberrimum. Augustinus Niphus Philosophus decantatissimus in suo Libello de Imm. Animae Venetiis 1518 apud H. Soti sic: [P. 55] Ambrosius Partenopeus Heremitanus, sacratissimarum Literarum Doctor egregius, et Antistes benemeritus, in Lit. ad Leonem X. 2) Quadragesimalium Concionum liber, qui Gentilis inscribitur. Venetiis apud Heredes Scoti promovente Illustrissimo Francisco Gozaga Luceriae Domino 1523, 8. Quod non sit abroganda Missa secundum consetudinem Romanae Ecclesiae ordinata, quodque translatum sit a Christo in Petrum et Successores eius verum Sacerdotium et denique quod Missa sit Sacrificium, adversus Lutherum Martinum Apologia M. S. fol. pulchris charact. in Bibl. Vintim. Ambrosii Parthenopei Eremitae Sacrarum literarum professoris De Fato contra Petrum Pomponatium pro Alexandro Aphrodisaeo Apologia. In Dedicatoria Clementi VII exprimit se fuisse apud ipsum Marchionis Mantuae Francisci Gonzagae Legatum, et rara benignitate exceptum. In Epist. ad Pomponatii Auditores habemus notitiam eius cognominis, nominat enim se ipsum Ambrosium Flandinum, scripsitque in senectute, nam reponit: Licet enim et libet adversus hostem veritatis dimicare, qui veritati mortalia inferre vulnera satagit: quam tantum cupimus illucescere, ut neque obtrectatorum linguam timeamus, neque laborem senes recusemus. In eadem nostra Vintimiliae M. S, fol. 3) De vera et Catolica Fide constictationes. Quibus artes primo et doli aspidis surdae, et Luteranorum deteguntur. Demum quasi aeneis tormentis infaustum, et infame monstrum novem artubus compactum expugnatur. Opus dicatum Ioanni Matthaeo Giberto Episcopo Veronensi. Ex fine libri habetur eum adhuc in humanis fuisse 1531. En verba Coronidem huic libro impinximus Anno ab Orbe redempto trigesimo primo supra quingentesimum et millesimum, die 14 Martii, quem subiicimus Ecclesiasticae Censurae. M. S., fol., ibidem. Tria haec Opera sunt in forma dialogistica erudita valde, profundae doctrinae ac eloquentiae. 4) Adnotamenta in Platonis Alcibiadem, sive de natura hominis et de voto. Ad Comitem Planellae Iacobum cognometo Probum. Incipiunt: Procellens tua virtus. 5) Commentaria in Parmenidem, vel de uno omnium principio, et de Ideis. Ad Federicum Gonzagam Marchionem Buzoli. Incipiunt: si cui ab ineunte aetate. 6) De Mundi Genitura, ubi sex dierum Opera explanantur. Incipit Gestiens ego vermiculus. 7) Sermones per Adventum usque ad Epiphaniam ad Federicum Gonzagam. Initium: Qui triumphales Arcus aut Columnas. 8) Conciones super Salutationem Angelicam et Canticum Mariae. Initium: Duo mihi Creditores. 9) De tribus Magdalenis et unica Magdalena. Et alia. Mantuae ex Pamphilo haec omnia in Bibl. Sanctae Agnetis nostri Coenobii. De eo Possevinus in App., Marraccius in Bibl. et in Antistitibus Marianis. Alva in Bibl. Conceptionis incongrue dividens in duos. [P. 56]
17) AMBROSIUS MASSARIUS de Cora in Latio, unde Coranus, sive Coriolanus dictus, Civisque Romanus, praeclarus Historicus, Orator ac Theologus. Apparens in somnis D. P. Augustinus Matri ipsius, eum pro sua Religione requisivit. At cum illa renueret, visus est eidem rapuisse, et ante maius Altare reposuisse, dicens: Tu apud me stabis, et successor meus eris. Successum enarrat ipsemet Ambrosius in Defensorio Ordinis cap. 4; qui licet suum nomen reticeat, tamen ex narrandi forma, ex qualitatibus, et ex margine operis a me in Monasterio Corano visi, expresse ipsum Ambrosium fuisse conspicitur. Anno 1463 Regens Perusinus, 1465 Neapolitanus, Provincialisque Romanus 1466 et 1470. Eodem anno Procurator Generalis constituitur. Postea 28 Martij 1476 Vicarius Apostolicus. Denique anno 1478 in die Penthecostes Comitiorum Generalium Romae Praeside Cardinale Estotvilla dignissimo ac munificentissimo Protectore, ad totius Ordinis primariam sedem elevatus fuit, et 1482 in Capitulo Perusino confirmatus. Anno vero 1485 invidia et pravitate Magistri Gasparis Urbevetani, aliorumque aemulorum circumventus, per mensem in Mole Adriani detentus, deindeque Monasterio pro carcere assignato, dimissus, ac a spe honoris, quo dignus erat, deturbatus, dolore consumptus, non post multos dies eodem anno 17 Maij Animam Creatori reddidit. Vir, ut testatur Tritemius, in Divinis Scripturis eruditus, et scientia Litterarum saecularium insignis, excellens ingenio, et eloquio disertus, doctus et eloquens. Causam ruinae Ambrosij explicat Panvinius in addit. ad Platinam in Innoc. VIII: Magistrum Ordinis Augustiniani Ambrosium Coranum ob veteres simultates, in Carcerem coniecit. Ac clarius Ciacconius Dominicanus in vitis Pontificum: Anno 1485 Innocentius VIII ob veteres simultates Fratrem Ambrosium Coranum Vicarium [Priorem, non Vicarium] Generalem Ordinis Eremitarum S. Augustini carceravit intra Arcem S. Angeli, quod dixisse ferebatur, Innocentium VIII in tenebris fuisse natum et in tenebris vivere, et in tenebris moriturum. Verum has tenebras novis et crassioribus tenebris obscuravit (inquit meus eruditissimus Herrera in pacifica Resp. pag. 381) R. P. Abraham Bzovius Tom. 18, Anno 1484. Narrat enim quod, post Pontificium Decretum promulgatum 1484 dissidia vetans in Ordine D. Augustini, nempe inter Canonicos et Eremitas cum edidisset [P. 57] Ambrosius Defensorium Ordinis sui, Lateranenses Pontificem interpellasse, atque ita ad trutinam Librum expositum, igni fuisse adiudicatum, subditque: Idem decrevit Innocentius VIII Sixti successor, qui eumdem Coriolanum a iurgiis et contumeliis, nec dum abstinentem carceri mancipavit. Ex quo demum puteo aquam hauserit, expuit idem Bzovius. Ita Celsus Maphaeus Veronensis, qui tunc eam causam apud sedem Apostolicam pro suis Canonicis agebat, in Libro, quo eiusdem Coriolani oppositionibus respondit, Corollario 4 in fine, et Augustinus Ticinensis in Libello eadem de causa tunc edito, cuius titulus est, Clypeus veritatis. Dubius quidem sum, an Maphaeus et Ticinensis sic retulerint: sed si ita est, Clypeum veritatis veritate transverberabimus, et P. Bzovij insignem candorem admirabimur. In primis enim decretum Sixti IV promulgatum fuit 1484; et Apologia Ordinis fuit scripta 1477, Romaeque impressa 1481, ut infra patebit. Quomodo ergo verum erit, quod Coriolanus ediderit Apologiam post decretum, cum fuerit promulgatum 1484? Deinde quis credat, librum igni adiudicatum a Pontifice, cuius damnatio in nullo Indice expurgatorio continetur, et cuius exemplaria in pluribus Bibliothecis, ut gemmae custodiuntur? Bonitatem igitur gravissimi Patris admirator, qui unico haustu eas aquas potavit, quas turbidas esse vel deprehendere, vel saltem suspicari potuisset, quia ex lutuosis puteis Adversariorum hauriebantur, videlicet ex Celso, et Augustino Coriolano contrarijs. Sciendum insuper est Innocentium VIII vivae vocis Oraculo Riario Cardinali Camerario facto, declarasse Decretum Sixti 4 ut in Bullario Ordinis pag. 324, in qua declaratione haec, inter alia scintillant verba: Possint publice et private respondere, et se defendere in iudicio et extra iudicium, et quod Libri ac tractatus per eosdem Fratres Ordinis Eremitarum, et pro eorum parte et defensione contra eosdem Canonicos Regulares, et eorum Libros et tractatus, et quorumcumque aliorum pro eis hac materia confecti et publicati, in suo robore permaneant ac libere scribi, vendi, retineri, et uti ac largiri possint. Non erat igitur Innocentius tam ardens in favorem Bullae Sixtinae, ut hac de causa carceri manciparet Virum tam praeclarum, tam doctum, ac de ordine meo benemeritum. Elucescit igitur assertum Panvinij et Ciacconij, et obscuratur dictum Bzovij et ipsius sequacis, seu posterioris Celsi Rosini Caesennatensis in Lycaeo Canon. Regularium, ubi [P. 58] de Celso Maphaeo loquitur alibique. Celebrant condignis laudibus nostrum Coranum omnes scriptores Ordinis, et exteri sunt, inter alios, Trithemius de script. Eccl.; Possevinus in Appar. pag. 72; Gesnerus pag. 32; Simlerus pag. 35; Petrus de Alva in To. 3, Bibl. Virginalis et in Bibl. Conceptionis col. 60; Marraccius in Tom. p. pag. 64; Eques Mandosius in Rom. Cen. 3, n. 99; ac ultimo Robertus Gerio in Appen. ad Opus Cave pag. 315. Errarunt clarissimus Volsius Lib. 3, cap. de Historicis Latinis, et Aubertus Miraeus de script. asserentes meum Coranum Dominicanum. Delendum itaque eius nomen est e Bibliotheca Dominicana Patris Ambrosij de Altamura. En Catalogus Operum ipsius:
1) Commentarium super regulam S. P. Augustini; Commendatio eiusdem Regulae; De vita et laudibus S. eiusdem Patris, ac Orationes tres in ipsius encomium; Defensorium Ordinis, seu Apologia contra Dominicum Tarvisinum et Eusebium Mediolanensem Cong. Frisonariae Canonicos. Chronica Ordinis, ubi de Viris illustribus sanctitate et doctrina, ac de Generalibus, necnon de Privilegiis. Omnia haec simul in uno Tomo non exiguae molis. Romae per Georgium Horolt de Bamberga 1481, fol. Item Commentarij eiusdem, et Commendatio Regulae, Vita S. Patris, ac tres Orationes in laudem, etc. dicati fuere Reverendissimo Nicolao Friesz Episcopo Tripolitano Germano, mei Ordinis, Theologo celeberrimo a P. L. Tilmano Limperger. Argentinae, impensis Martini Schott 1490, fol. Deinde Orationes tres ut supra una cum regula Carminibus Exametris et Pentametris versa, cuius initium est: Incipit Eximii Augustini Regula nostri Patris Eremitis quam dedit ille suis. In fine vero: Explicita est Patris Augustini Regula magni, quo Urbs Hipponensis praesule clara micat. Opera P. M. Augustini Carillo de Oieda apud Rom. Curiam Procuratoris Generalis, Romae 1662, in 4. 2) Sermo de Assumptione Virginis primum Romae apud Horolt, demum in Bibl. Virginali To. 3, pag. 588. 3) De Concept. B. V. Oratio edita est, ut testatur Fabianus Iustinianus in indice univers. verbo Conceptio, pag. 101. M. S. sunt. 4) De Regimine Reipublicae, lib. I. 5) De inventione Artium, lib. I. 6) De Sphera Virginis, lib. I. 7) De dignitate Sacerdotij, lib. I. 8) De immortalitate Animae, lib. I. 9) De modo Orandi, lib. I. 10) De Idea, lib. I. 11) De veritate Fidei Christianae, lib. I. 12) De proprietatibus Angelorum, lib. I. 13) De Scientia et Sapientia Christi, lib. I. 14) De essentia Dei, lib. I. 15) De ineffabili verbo Dei, lib. I. 16) De Circumcisione Christi, lib. I. 17) Super [P. 59] primum Sententiarum. 18) Super Libros Posteriorum Aristotelis. 19) Super artem Veterem. 20) De laudibus Urbis Romae. 21) Sermonum, Volumina duo de diversis continent aliquos habitos ad Pont. et Card. aliaque multa. 22) Vita B. Christinae de Vicecomitibus. Hanc existimo esse illam editam a meo Curtio et a Bollando in secuzdo To. Februarij pag. 800.
18) AMBROSIUS QUISTELLIUS Patavinus, Divina humanaque scientia celeberrimus, in suggestis Concionator clarissimus, meam Religionem suis lucidissimis virtutibus exornavit. Anno 1539 Ordinis Procurator, et absente Rev.mo Seripando, in Italia Vicarius Generalis. Publice postea in sua Patria magna auditorum frequentia D. Pauli Epistolas, ac deinde Evangelium S. Ioannis explicavit, tali facundia ac suavitate sermonis, ut omnes in admirationem raperet. Ad publicum Gymnasium adscitus, honores amplissimos assecutus est. Demum Romam a Cardinale Nicolao Rodolpho Protectore Ordinis vocatus fuit, ut a secretis ac familiae praeceptor, et institutor adesset. Hoc unico aliquando sperabat Paulus III Germaniae haereses extinguendas, eoque uti Nuncio usus fuisset, nisi podagrae doloribus acriter excruciatus, ante discessum, mors oppressisset, anno 1549, Iulij 8. De ipso loquuntur omnes nostri, nec non Possevinus et Verderius, ac praecise et encomiastice Portenarius in felicitate Urbis Patavinae pag. 454; et Ghillinus in 2 To. Theatri virorum Litt. pag. 14.
1) Adversus Philosophos, qui asserunt divinam Scripturam nequaquam posse percipi, nisi ab his, qui bonam vitae partem in Aristotelis et aliorum Philosophorum lectione contriverint, Francisco Pisano Cardinali et Patavino Episcopo dicavit. Venetijs excudebat Stephanus Sabiensis 1537 in 8. Primo vero ibidem per Bernardinum Stagninum 1536, in 8. 2) Modus praedicandi Evangelium et Christum Crucifixum. Venetijs apud Stephanum Sabiensem 1537 in 8; et denuo apud eumdem 1544 in 8. 3) Super quatuor libros Magistri sententiarum To. 4, in fol. 4) Opusculum Apologeticum seu controversia inter Doctores de unica et tribus Magdalenis M S. in 4. Isti quinque Libri asservabantur manuscripti in nostra Perusina, sed Prior imperitus anno 1664 facta Patribus propositione eos, aliosque insignes D. P. Augustini et Ven. Ioannis de Lana, Augustinique Romani, ut emeret Libros impressos, alienavit. 5) Lectiones in D. Pauli Epistolas omnes M. S. 6) Comm. super Aristotelem de Generatione et corruptione; Sermones varii. Omnia [P. 60] haec manuscripta, asserit Pamphilus permanere Romae in Ordinis Archivo.
19) VEN. ANDREAS BILIUS Patritius Mediolanensis, Philosophus, historicus et Theologus celeberrimus, in universaque Italia eruditione, sanctitate et gravitate morum commendabilis effulsit. Is, cum Latinam, Graecam et Haebraicam Linguas probe nosceret, ad multorum eruditionem quamplurima opera exaravit; incipiens enim a Grammatica, in omnibus Artibus et liberalibus disciplinis docte eleganterque composuit tractatus varios, qui quonam in pretio extiterint, testatur fere contemporaneus Ambrosius Coranus Generalis scribens: In arte Oratoria alter Cicero in Philosophia secundus Aristoteles, in Theologia Patris Augustini perfectus perdisequus erat. Anno 1425 in Comitiis Gen. Bononiae habuit Andreas longam et accuratam Orationem de Ordinis disciplina. Anno 1432 erat Regens in eodem Coenobio Bononiensi et dein Senis 1435 Vicarius Provincialis; eodemque anno dicta in Civitate beato fine quievit. Non potuit adesse in Florentino Oecumenico Concilio, ut testatur Elssius, quia Concilium incepit Florentiae mense Februarij 1539. Ambrosius Coranus, Herrera, et Liber Collegij Theologorum Senensium ibidem impressus apud Bonettos 1651, in fol., scribunt Andream iuvenem e vita migrasse; Possevinus vero, quem sequitur Elssius ait: Valde senex beato fine quievit et in aede Divi Augustini sepultus est. Tamen viso Compendio Scripturarum Monasterij S. Augustini confecto a D. Antonio Sestegiani, Presbytero et Cive Senensi, mandantibus, et nummos suppeditantibus aliquibus eiusdem Civitatis eruditis Nobilibus, qui in uno tomo magno in fol. asservatur in Bibl. S. Augustini Senarum, compellor asserere, nostrum Andream obijsse prope sexagenarium. Nam in propositione facta ob praetensam haereditatem cuiusdam Religiosi, qui obijt in S. Florae Monasterio 1401, 10 Aprilis, Scriptura num. 1322 iam Andreas nominatur S. T. Magister, et in alia num. 1305, anno 1432, 27 octobris, etiam S. Theologiae Magister. Ex hoc igitur periti Chronologi iudicent. Ferunt hunc tantae memoriae tenacitatis extitisse, ut quicquid bis legisset, statim memoriae commendaret. Eruditus Aloysius Novarinus Theatinus in Umbraa Virginea pag. 29, excur. 3, loquens de excellenti dignitate Virginis, Opus M. S. nostri Andreae citans, post plures sententias ab ipso excerptas, inseruit haec [P. 61] verba: Ita de Filij Dei in Virgineo utero conceptione philosophatur Auctor iste. Quae omnia ideo recensere voluimus, quia mentem nostram opportune muniunt, et ne Lectori deperirent, et digna luce in tenebris cum alijs Auctoris operibus laterent. Pasqualis Alidosius in Libro Doctorum exterorum, qui in Academia Bononiensi floruerunt, pag. 4, scripsit: Andreas Mediolan. Ord. Erem. anno 1423 Rethoricam docuit, deinde Philosophiam naturalem et moralem usque ad 1429. Pariter Doctor Theologiae Collegij Bonon. creatus fuit. Alter Doctor Angelicus vocabatur, et peritissimus erat Linguae Graecae. Laudatur ab omnibus nostris et praeter supracitatos, etiam a Marraccio in I tom. Marianae, a Sixto Senensi in Bibl. Sancta, Abbate Philippo Piccinello in Athenaeo Mediolan.; Luca de Monteforti Ordinis Min. in suo Lib. Domus sapientiae, tom. 2, Auctorum Indice; Vossio de Historicis Latinis lib. 3, pag. 551; Frisio; et ab aliis Libri ab ipso exarati sunt:
1) Tractatus de Ordinis Eremitarum propagatione ad Fratrem Ludovicum. Incipit: Non sane videtur. Citatur a meo Patre Emmmanuelle Leal Lusitano in suo Opere Ulisypponae impresso 1673, in fol., pag. 368; asseritque esse impr. Parmae 1601, in 4. 2) In Evangelia opus maximum, et volumine et doctrina. 3) In primum sententiarum Opus imperfectum, cum praeveniente morte non potuerit perficere. 4) Ingens volumen sermonum ab Adventu ad finem Quadragesimae. 5) Principium expositionis in Genesim. 6) Annotationes in Terentium. 7) In primum et secundum Physicorum. Metaphysica eiusdem. Expositio seu translatio ex Graeca in Latinam linguam Phisycae Aristitelis. 8) Interpretatio ex Graeco in Latinum Aristitelis de Anima. Omnia haec adhuc permanere in nostra Bibl. S. Marci Mediolani, testatur meus Augustinus de Rubeis Genuen. in Indice apud me. Et subdit: Hunc invenio ex ipsius scriptis fuisse Illicetanum, scilicet ex lib. de Anima. 9) Commentarij historici de detrimento Fidei Orientis, seu de origine Turcarum ad Ioannem Cardinalem Episcopum Rothomagensem. Romae in Angelica M.S. fol. 10) Qaerelae Pacis, lib. I: etiam me de omnibus terris. Haec et sequentia ex Pamphilo et Torello. 11) De Pace cum Philippo Duce Mediolanensium componenda. Ad Alphonsum Regem Aragonum. Lib. I. Sicut plerisque hac praesertim hominum aetate. 12) Pro suscipienda in Boemos expeditione Iordano Ursino Cardinali. Lib. I. Nullo pacto adduci possum. 13) De Concordia et meritis Ordinum super Generali indulto Alexandri Papae V. Lib. 2. Multum, pater honorandissime. [P. 62] 14) De disciplina Ordinis admonitio habita in Capitulo Bonon. Lib. I. Neminem puto. 15) Admonitio ad Fr. Manfredum Vercellensem Ordinis Praedicatorum Lib. I. Nolo, aut tu, aut quispiam. 16) Ad Barchinonenses de Littera H, in nomine IESUS. Omnes ut. 17) De Pace et Victoria Romanae Ecclesiae, ad Nicolaum Bonon. Card. ex Ord. Cisterciensi. Non possum, Pater optime. 18) De amore ac magnitudine Crucis ad eumdem Card. Ubi te inveniam, Deus meus. 19) De Institutis Discipulis et doctrina Fratris, nunc Sancti Bernardini de Senis Ord. Minorum Lib. 2. Forsan quidem ego ne quaquarn. 20) De non necessario mortis metu. Lib. I. 21) Historiarum Mediolanensium Lib. I. 22) Historiarum Longobardorum Lib. I. 23) Sermonum diversarum materiarum. Lib. 3. Dominicale et festivum. Lib. 2. 24) Hexameron seu de mundi sex diebus condito, insigne commentarium, ait Sixtus Senensis, quod una cum alijs eruditissimis eius operibus, nondum impressis in Bibl. Marciana mediol. habetur. 25) Exordia super practica Rhetorices Lib. 3. Orationum et Epistolarum lib. 2. Grammaticae, sive de 8 partibus orationis Lib.8. 26) De arte dicendi Lib. 3. Expositio super universalia Porphirij et Perihermenias Aristotelis. Com. super Lib. de anima Lib. 3. De Caelo et mundo Lib. 4. Quaestiones in Libros de Anima lib. 3. In libros Physicorum Lib. 3. Interpretatus est quoque Libros Ethicorum Aristotelis. 27) Super Missus est et canticum Magnificat, ut ait Marraccius.
20) ANGELUS, BELLABUCCUS cognome, Mediolani mundo primum, deinde Religioni natus, vir fuit intellectus Angelici, operationibus ingeniosus, ac aeterna memoria dignus. Floruit, ut testatur Pamphilus, anno 1522; ut Possevinus 1525. Aliqua Opera edidit, inter quae:
1) Viridarium S. Scripturae Venetiis 1519, in 4. alibique.
Eum commendant Crusenius par. 3, cap. 36; Gratianus, Herrera, Elssius ac Torellus, etiamque Piccinellus in Athenaeo Mediolani pag. 131.
21) ANGELVS DE CAMERINO S. T. Magister, vir doctissimus, qui anno 1295 in Capitulo Senensi ac in concurrentia magni Aegidij habuit disputationes generales; Philosophus et Theologus, ac perfectus Poeta Tuscus, ut ex 2 tom. Historiae Vulgaris Poesis clarissimi amici Abbatis Crescimbenij patebit. Anno 1295, 16 Kal. Ianuarij, Bonifacio VIII Infulam Calliensem Umbriae obtinuit. Post duos annos ad [P. 63] Cathedram Fesulanam in Etruria translatus. Anno 1298 Magnifico Corso Donati locavit Castrum Ferioli; et 1299, 29 Novembris, simul cum Episcopis Florentino et Pistoriensi novis tertiis muris Florentinae Civitatis primum lapidem apposuit. Anno 1300, 4 Idus Aprilis, Fesulanam Infulam ressignavit, cui Bonifacius VIII, ne dignitas Episcopalis vilesceret, Ecclesiam Larinensem Neapolitani Regni in administrationem contulit. Quo anno obierit, hucusque non apparet. Eum memorant omnes Scriptores Ordinis cum laude, inter quos etiam Ghirardaccius tom. I, lib. 10, Historiae Bononiensis. Externi autem sunt: Ughellus Tom. 2 Italiae Sacrae col. 903; et Tom. 3, Col. 327; Villanus Lib. 8, cap. 31; Iacobillus in scriptor. Umbriae pag. 43; Possevinus, Scipio Ammiratus et plures alij. Opera, quae asservantur in Bibl. Angelica, et Florentina sunt:
1) Expositiones in Evangelia Lib. 4. 2) Lectura in Magistrum Sententiarum Senis et Bononiae habita 3) In Epistolas D. Pauli. Lib. 14. 4) In utramque Philosophiam. 5) Sermones ad populum. Scriptura Fratris Angeli de Camerino Ordinis Erem. S. Augustini super librum praedicamentorum, in Fol. Paduae in Bibl. S. Antonii ex Thomasino pag. 54. Aliaque.
22) B. ANGELUS DE FURCIO Neapolitanus. In Provincia Aprutina, Oppidoque Furcis Diaecesis Theatinae, natus est 1246. Pater ipsius Adaliptus, Mater Albitia vocabantur, ac steriles erant. Angeli nomen ab Archangelo Michaele, a quo eum Parentes ex Voto receperunt, accepit. Litteras didicit in Monasterio Ordinis S. Benedicti sub Avunculo Abbate. Habitum Augustinianum induit in Coenobio Terrae Vasti Aymonis, in quo copia Fratrum erat moribus, scientia, miraque sanctitate fulgentium. Post emissam professionem sedulo studiis et pietate vacabat. Cunctis autem miseris erat benignus, sibi solum austerus, macerabat se ieiunijs, castigabat vigilijs, domabatque disciplinis. Anno suae aetatis 25 missus fuit ad Parisiense studium. Tunc enim temporis magistrali honore fungebatur B. Aegidius Romanus, Doctor luculentissimus, cui complacuerunt scientia, vita et mores Angelici Fratris. Ab eodem Aegidio munus Lectoris obtinuit, ac postea in Italiam remeavit. A B. Clemente Auximano Generali factus est S. T. Lector in Conventu Neapolitano, et exceptus ibidem magna cum laetitia Neapolitanorum Civium. Sub eius doctrina [P. 64] multiplicatum est studium, et studentium numerus adauctus. Instantibus devoto Clero Neapolitano et Populo, ut scribere dignaretur, Super Evangelium Matthaei, asserentibus, quod, licet Evangelium ipsum multifarie et sufficienter ab alijs sit expositum, ex speciali tamen devotione, quam ad eius gerebant doctrinam, cupiebant ex eodem Evangelii stylo tanti Patris pabulo saginari. Eorum devotioni et desiderio, iustisque praecibus, quod poscebatur, decrevit implere. Cepit ergo, et aggressus est Opus tam altum, et Divino fultus auxilio ad finem perduxit. Tertio anno sui Doctoralis regiminis comperta ab unoquoque fratre eius sanctitate, zelo iustitiae, animi mansuetudine, charitatis fervore etc. in Priorem Provincialem elegerunt, approbante B. Clemente Generali, remanente tamen eidem supradicti Studij doctoralis cura et regimine. Eius vitae fama ac scientia cum Provincias Terrae Laboris et Apuliae replevissent, a duabus Ecclesiis Accerrarum et Melphiae Episcopus ut esset, postulatus fuit; sed humillime recusavit. Tandem diem clausit extremum Neapoli in Coenobio S. P. Augustini anno 1327, 6 Februarii, ibique sepultus in Arca Marmorea, quae nunc fere occulta remanet in dextera parte laterali Ecclesiae, quia novum Templum non adhuc ad perfectionem ductum est. Eius sacrum Sepulchrum multa languentium corpora ad sanitatem restituit. Plura alia dabit Auctor Anonymus apud Bollandum Tom. p. mensis supranotati a pag. 927 usque ad 931; ac Torellus in Tom. V saeculorum Aug. a pag. 430 usque ad 436; quique reponunt orationes et Hymnos recitari consuetos in Ecclesia Vasti. Iure igitur a Toppio inter Scriptores Neapolitanos recensetur, sed nihil de eo narrat. Ipsius meminerunt Ferrarius in Catalogo Generali SS. 8 Id. Februarii, Caesar Eugenius Caracciolus in Neapoli sacra, et fere omnes nostri, qui tamen nihil scripsisse perperam dicunt.
23) ANTONIUS DULCIATUS Florentinus, Augustinianae Familiae decus, vir admirabili ingenio, doctrina singulari et eruditione exquisita, S. Galli Florentiae Prior, ac Concionator fertilissimus. Hic promotor fuit mutationis Calendarij. Licet enim opus anno 1582, in quo Calendarium Romanum a Gregorio XIII emendatum apparuit, Aloysio Lilio Medicinae professori tributum fuerit, fatebatur tamen iste, a nostro Antonio Dulciato Florentino se excepisse; ut etiam revolvendo primum Librum Dulciati infra notandum quisque [P. 65] prospicere potest. Huic dignissimo Religioso dicavit suum Opus de Computatione annorum Domini Ioannes Maria Lucidus Dominicanus, qui fuit de Tolosanis ex Colle vallis Elsae. Cum itaque Opus de emendatione temporum, in quo supradictum de Computatione includitur, impressum sit Venetijs 1537 apud Lucam Antonium Iunta in 4, asservandum est nostrum Dulciatum floruisse ab anno 1512 usque ad 1537. Ipsum celebrant omnes nostri, etiamque Pocciantius Florentinus pag. 17; et Possevinus pag. 104; ac amici mei Augustinus Oldoinus et Ioannes Cinellius Doctor Medicus in M. S. Scriptorum Etruriae. Omnes qui de nostro Dulciato scripserunt, primi Operis editionem ignorarunt, praeter Verderium in Appendice Gesneriana. Ipsam vidi in nostris Bibliothecis Martiniana et Ilicetana Senarum. Meus Ambrosius Frigerius in primo capite vitae D. Nicolai Tolentinatis vocat Dulciatum Concionatorem egregium. En ergo Opera:
1) De Festis mobilibus, ac Astronomia Clericali in tres partes divisum. Prima inquisitiones decem continet, secunda tabulas totidem, et tertia capita quinquaginta. Opus impressum usque ad litteram G Regii Longobardiae anno Domini 1512 per Hieronymum Rogerium Civem Regensem. A Litt. vero G in finem Florentiae, per Ioannem Stephanum Papiensem 1514 quinto Idus Novemb. fol. 2) Vita D. Nicolai Tolentinat. miraculorum patratoris, Italica lingua, dicata Gabrieli Martinengo Priori S. Agnetis Mantuae eiusdem Congregationis Aug. Florentiae apud Bernardum Zucchetti 1525, in 4. 3) Opusculum de Reformatione Ritus celebrationis Festorum Dulciati. Florentiae per Michaelem Angelum Bartholomaei Florentinum, anno Domini 1519. Idibus Iulii 4, pag. 4, scribit: Hac de re olim plura colloquia habita sunt in Conclio Basileae, et novissime temporibus istis in Lateranensi sub SS. Leone X Summo Pontifice, cui Corneti octavo kalendas Novembris 1515 manu nostra Opusculum de huiusmodi materia a nobis editum obtulimus. Quia ergo circa hoc nihil innovatum est, quum saepius circa hunc ritum plures audierimus dubitasse, post Opus nostrum de Festis Mobilibus, et praefatum, libuit nobis in isto brevi Compendiolo notare, quae de hac re sentiamus, etc. 4) Antonii Dulciati de Calendarii correctione M. S. in pergamena Plut. 29. Bibl. S. Laurentij Florentiae; in eius principio deficiunt paginae 9 non sine detrimento. In fine haec apparent: Et sic patet, qualiter ritus Romanae Ecclesiae in centum annis deviet semel, et sexagesies a Decreto Synodi Nicenae, et semper cum deviat Pascha ulterius, quam deberet una aut quatuor, vel quinque recolat hebdomadibus. Ac demum concludit: [P. 66] Haec sunt Beatissime Pater, quae ad tuam Sanctitatem scribenda occurrerunt, quorum omnium te arbitrum et Iudicem exquirimus; cuius est ea, quae nostrae sunt Fidei, declarare. In quibus si defecimus, tu pro tua clementia veniam dabis. Non enim ut aliquem carperemus, vel quod nos aliquid esse putemus; quum nihil simus, sed ut boni, verique consuleremus, et nostris sententiis expositis per Sanctae Synodi Lateranensis discussionem, an recte, vel ne sentiamus nostramque in tuam Sanctitatem servitutem hoc nostro Opusculo manifestaremus. Quam omnipotens Deus diu felicem conservet. Nec mirabitur tua Sanctitas, si qua in eo offenderit dissona his, quae in opere praefato de Festis mobilibus diximus, sed meminerit antiquam consuetudinem Ecclesiae ibi nos fuisse sequutos. Hic vero novae reformationis kalendarij formam insinuare voluisse. Florentiae apud S. Gallum idibus decembris Anno Dominicae Incarnationis 1514.
24) ANTONIUS MELIUS Cremensis Patritius, non Cremonensis ut plerique errando scribunt. Ad Religionem et Congregationem Insubricam illustrandam ingreditur 1479. In ipsa statim virtutum summe amator, vitiorumque hostis acerrimus enituit; ac non multo post fundatissimus Theologus, consummatissimus Canonista, Concionator praeclarissimus, sacrarumve Scripturarum scrutator indefessus etiam ad discipulorum et Religiosorum profectus evasit. Inter fines tamen Italicos non se restrinxit fama excellentium qualitatum nostri Melij, sed cum Nuncius extraordinarius Venetae Reipublicae Oras Germanicas et Gallicas peteret, eum requisivit et obtinuit a Vicario Generali Thaddaeo de Ipporegia, ac se cum summa consolatione duxit. Cum Parisijs moraretur Antonius, inter alia omnibus admirationem pepererunt conclusiones ab ipso expositae et disputatae in materia de Usuris ad mentem autentici Doctoris Gregorij Ariminensis, ex Tractatu de imprestantijs Venetorum; quia neque, si titulum huius Tractatus Gregorius edidisset, agnoverant. Hac de causa, post reditum in patriam, eum extraxit ab antiqua nostra Biblioteca Cremonensi; ac anno 1508 impressioni tradens Parisios transmisit. Tot Disputationes et Controversiae a nostro Antonio confectae oculos Sorbonicorum Doctorum rapuerunt; quapropter, ne meritum ipsius corona careret, Parisiensem Doctorem crearunt. Ultra eamdem Universitatem, etiam Bruxellensem, ac praeclarissimam Lovaniensem illustravit; unde non absque fundamento scripsit in Libro de vero, ac legitimo intellectu Privilegiorum ad Deffinitorium suae Congregationis. [P. 67] Super quorum tenoribus et efficacia, cum in pluribus Italiae Civitatibus, tum Lutetiae Galliarum, tum etiam Lovanij et Bruxellae, aliisque Flandriae Urbibus sciscitatus et oretenus; et scriptis Consului saepe in facto et peritorum in palestra disservi. In Italiam redux, per Breve Iulij II utriusque Iuris Doctor creatus est. Anno 1512 cum verbum Dei in Regiensi Urbe gloriose et utiliter disseminaret, civile Bellum et cruentas factiones inter Nobiles et Cives sedavit, extinxitque. Biennio uti socius Vicario Generali 1497 et 1500 inservivit. Ter fuit visitator, quaterque Deffinitor. Demum 1516 Vicarius Generalis; quo in gubernio eius doctrinam, integritatem et prudentiam omnes suspexere. Exorta lite praecedentiae inter Minores et meos Augustinianos, ad instantiam Reverendissimi Gen. Gabrielis Veneti, qui eum sua praeclara et encomiastica Epistola, a meis Calvo et Torello reportata, exortatus est, Romam transmigravit, ibique strenue se gessit, et aliqua in Ordinis spiritualem utilitatem obtinuit. Cum denuo in Patriam regressus P. Alphonsus Mussius Vic. Generalis curam et Monialium gubernium ad ipsum per Pontificium Breve directum, Antonio nostro ressignasset, his usus est verbis: Non opus est, ut virtutes vestras celebremus, quia manifestae sunt: non mores, non doctrinam, non sapientiam, non denique integritatem, et affectum ad vestrum Ordinem, quoniam id iam pridem compertum habemus. Creatori suo animam reddidit cum esset Prior Cremae anno 1528, 12 Septembris. Omnes Scriptores Ordinis eum commendant, et Possevinus pag. 111; ac Petrus de Alva in Bibl. Conceptionis col. 109. Nullus vero melius explicavit qualitates nostri Melij, quam Donatus Calvus Vic. Gen. Insubriae in memorijs Historicis suae Cong. lingua Italica pag. 207; et seq. Utinam indicasset locum et tempus impressionis Operum, sicut innuit, impressa fuisse. Quae exaravero, meus labor expiscatus est:
1) Scala Paradisi, seu Italice sic: Vita contemplativa, lettione, meditatione, Oratione e contemplatione, Scala del Paradiso intitolato, con espositione mistica di Historie Divine etc. Brixiae 1527, in 4, denuo disposita per R. P. Hieronymum Gratum de Cremona. Cremae 1611, in 4. 2) De potestate dispensandi et absolvendi Fr. Antonij Melij impr. Ut testatur Ioannes Baptista Zilettus in Indice librorum Iuris Caesarij et Pontificij Venetijs 1566, pag. 45. De hoc nihil Calvus. 3) Tractatus de Gabellis et aliis Laicorum exactionibus ab Ecclesiis [P. 68] et Ecclesiasticis personis non exigendis 1506. 4) De imprestantiis Venetorum et de usuris Gregorij Ariminensis cum duplici Praefatione nostri Melij, una ad P. M. Innocentium Astensem S. T. Professorem Parisinum. Regii Emiliae, apud de Mazala 1508, in 4. 5) Tractatus de vero ac legitimo intellectu Privilegiorum. 6) Lectio prima et brevis introductio, quasi prima elementa praebens iuvenibus, qui in Iure Canonico studere incipiunt. 7) Tractatus super Orationem Dominicam. De Libero arbitrio contra Lutheranos. De valore Privilegiorum in casibus reservatis.
25) ANTONIUS RAMPEGOLUS Genuensis, ingenio praestans et clarus eloquio, ac inter Concionatores sui saeculi Princeps, nec non in Iure tam Pontificio quam Caesareo, sacraque Scripturae valde peritus. Hic, ut ex meo Ghirardaccio in 2 part. Hist. Bononiensium ad ann. 1414; in nostro Bononiae Collegio studijs incubuit annis quinque (utinam tempus innuisset; nam aliqua sequentia melius elucidarentur) asseritque fuisse in Constantiensi Concilio cum pluribus alijs viris praeclaris Augustinianis. Non ergo solum Crusenius hoc testatur, ut ob hanc causam subdubitat Herrera. Liber cuiusdam Anonymi nostri ultra 200 annos, qui in membrana manuscriptus asservatur Savonae in Coenobio S. Augustini, eum ad annum 1343 memorat sic: Deinde mense Decembris eiusdem anni, de mandato Rev. Patris Fratris Antonij Rampegoli Ianuensis Vic. Generalis empta fuit vinea quaedam extra portam Civitatis (modo S. Luciae) et incepta fuit nostra Ecclesia S. P. Augustini in praesentia Episcopi Gerardi etc.; ac post aliqua sequitur: Interea Sermones R. Patris Fratris Antonij Rampegoli populo ita gratissimi erant, quod relictis omnibus alijs Praedicatoribus, ad eumdem omnes avide confluebant. Quippe ad virum perdoctum et elegantem, qui Librum figurarum Bibliae pulcherrimum edidit. Haec dicta vera esse non inficior; cum tamen Ordinis regesta solum Rampegolum nominent anno 1389; ac 1390 asserant a Magistro Simone de Cremona Genuae in Conventu S. Augustini Lectorem institutum, impossibile est, ipsum fuisse Vicarium Generalem 1343. Ut autem haec omnia conveniant, existimo Anonymum scriptorem de fundatione intra maenia, quae circa 1400 evenit, non vero de prima loqui velle. Fuit itaque Rampegolus 1390 Lector sacrae Theologiae Genuae, demum Patavij, Bononiae ac Neapolis. In Constantiensi Oecumenico strenue se gessit contra Hussitas, eique interfuit [P. 69] nomine nostrae Genuensis Reipublicae. Quo anno mortalitatem exuerit, incertum est. Modo aliqua exponam ad defensam Operis Figurarum Bibliorum mei Rampegoli. Si Antonius Possevinus Iesuita (qui in Apparatu Sacro tam ardenter censuravit dictum Opus utpote ab Haereticis varijs erroribus obscuratum, et mendis pluribus infectum; adeout dixerit, quod novum condere, quam antiquum emendare facilius esset) vidisset editionem Venetam Georgij Arrivabenij correctam et emendatam a Magistro Antonio Zerra Senense mei Ordinis, certe nunquam ira praescripsisset. Imo prospexisset, quod nosmetipsi nostra corrigimus, et depravata reintegramus et illustramus. Proferam Epistolae ipsius partem, ut veritas resplendeat: Fr. Antonius Zerra Senensis Theologo clarissimo Magistro Paulo de Spoleto S. P. dicit. Evenit crebro, Pater amplissime, ut imprimendis Libris, aut correctorum nescientia, aut impressorum permodica attentione, eorum, qui in enodandis, enucleandisque Sacrae Historiae, difficultatibus, non sine maximis ac diuturnis lucubrationibus ut de se aliquid memoriae posteris relinquant, solerti studio non parvos subiere labores, famam imo et auctoritatem aliqualiter denigrari, et exinde parvi fieri conspiciamus, quod in praesentis Opusculi Auctorem, maxima eius et Religionis nostrae, qui plurimo fuit decori ac ornamento, cum iniuria, luce clarius factum cum animadvertissem, maxima cum solertia, attentioneque illud pluries voluens, ac perlegens, mendas omnes ac errores, et si quid superflui erat, pro ingenioli mei viribus abradens, quodque deficeret, subnectens (id enim si priores eius inspexeris impressiones, facile cognosces) ut impressioni iterum mandaretur, curavi, quod et effeci etc. Post editum Ex purgatorium Clementis VIII, iterum Opus correctum fuit a Magistro Aurelio Plumbinensi Bononiae Regente, ut asserit dictus Gherardaccius, dicatumque suis Studentibus Bononiensibus, sicut Rampegolus fecerat suis Neapolitanis. Quod autem a Sixto Senense vocetur rude, et impollitum Opus, non est cur valde curemus; nam tot editionum multiplicatio, ut in manibus omnium Eruditorum volitaret, contra ipsum reclamat. Anno enim 1540, quando exivit editio Veneta Ioannis Antonij Vulpini, in principio appositum fuit: Post omnes impressiones ubique terrarum excussas. Encomiastice, ut decuit, de Rampegolo locuti sunt omnes nostri, inter quos Forestus Bergomensis in supplem. ad annum 1355 reposuit: Declamator sui saeculi [P. 70] famosissimus et celeberrimus, etiam ipse haec tempora praedicando et docendo, monendo et castigando clariora reddidit. Qui et Christianis populis ad bene beateque vivendum verbo pariter, et exemplo quoad vixit, incessanter viam optime ostendit. Alieni laudantes sunt Trithemius, Petrus de Alva in Bibl. Virginali Tom. 3, pag. 1; satisque bene, et in Bibl. Concep. col. 119. Sixtus Senensis, qui etiam ait: Claruit in Concilio Costantiensi contra Hussitas disputans. Abbas Iustinianus, Raphael Sopranus, ac Oldoinus in Liguriae script.; Gesnerus et Frisius in Universali, ac ultimo Robertus Gerio in saeculo Synodali pag. 301. Opera exarata a Rampegolo sunt:
1) Figurae Bibliorum editae per Eximium Theologum Fratrem Antonium Rampegolum de Ianua. Mediolani, per Udericum Scizenzeler 1494, in 8. Parisijs Typis Andreae Bocard. 1497, in 8. Venetijs per Georgiumde Arrivabenis in 8, 1496, ac per eundem 1500. Per Caesarem Arrivabenium 1510, in 8. Postea Parisijs, per Fr. Regnault 1506, in 8. Lugduni, Coloniae, Basileae, Bononiae, et alibi plures. In editione Lugdunensi Gulielmi Rovilij 1578, in 8. Adest Epistola Auctoris excusatoria, male ablata in aliis impressionibus. Post correctionem Coloniae editae sunt apud Heningium 1609, in 8. Deinde ibidem 1618, in 16. Lugduni 1615, in 12. In his etiam male derelicta Epistola Dedicatoria ad suos Studentes Neapolitanos. 2) Aureum Bibliorum Repertorium continens locos Communes de Titulis Theologicis impr. in Germania, in 4, ait Gesnerus. 3) Biblia Aurea impr. Parisijs 1513 per Ioannem Petrum, in 4; ac Bononiae 1628, in 8, eamdem esse putavi cum Figuris Bibliorum supranotati. Sed visa forma, qua utitur meus Paulettus Montalcinensis in ea citanda, praecise in Sanctuario Dominica prima post Pent. pag. mihi 220 diversam iudico a Figuris. 4) Dictionarium pauperum et Speculum salvationis humanae prodierunt cum supradicto Libro. Parisijs 1497, in 8. 5) Opus Casuum Conscientiae et ipsius quadragesimale pulchris caracteribus manuscriptum vidit Herrera Genuae apud Magistrum Fulgentium Baldanum. 6) Sermonum Volumina aliqua, quibus Concionatores uti consueverant, testantur Forestus, Pamphilus et Ghirardaccius. 7) Figurarum moralium Compendium in Ambrosiana M. S. ut Sopranus ait.
26) AUGUSTINUS ASCULANUS , seu de Asculo Piceni Civitate, Doctor in omni genere dicendi clarus, in concionando gratissimus, Regens Sacrae Theologiae Patavij, ut ex sequenti M.S. elucet. Is vere fuit de quo Herrera in Ministris Pontificum et Regum pag. 49 scribit: Augustinus de Asculo anno 1297 a Bonifacio VIII constituitur Apostolicus in toto terrarum Orbe Confessarius. [P. 71] Extat Papae rescriptum in Archivo Conventus Asculani. Aliunde Augustinum hunc non agnovi. Bene non agnovisse confessus est; quia postea inter Scriptores eum distinguit, putans diversum, et quod deterius est, confundit cum alio revera distincto, qui anno 1430, 1434 et 1436 fuit Praeses et Vic. Generalis deputatus Capitulorum Provinciae Marchiae Anconitanae, qui, quod sciam, nihil edidit. Erravit quoque Pamphilus, et cum eo omnes Scriptores Ordinis (praeter Coriolanum nihil de tempore asserentem) quia dixere floruisse 1385. Floruit ergo noster Asculanus plurium operum Scriptor annis 1294 et 1297. Schiphonverus in Chronicis citacis in Aegidio Columnio haec reposuit: Circa illa tempora (nempe an. 1367) claruerunt quatuor Doctores Excellentissimi. Primus fuit Fr. Augustinus de Esculo Doctor quidem in omni dicendi genere clarus. Edidit super sententijs commentum. In moralibus et in Sacra Scriptura multa quidem digna opuscula. Manuscripta eius sunt:
1) Sermones Fratris Augustini Esculani Ordinis Eremitarum ad instantiam Scholarium eiusdem Ordinis in studio Patavino 1294, 4 ch. vet. In nostra Patavina ex Thomasino pag. 75. 2) Postilla Fratris Augustini de Esculo Ord. Eremitanorum S. Augustini fol. Ex pagina 71. 3) Augustini de Esculo Ord. Eremitanorum sermones 4 memb. in Bibl. S. Ioannis et Pauli Veneta, Thomasinus pag. 22. Facile idem cum primo Opere. 4) Expositio Evangeliorum totius anni in Bibl. S. Francisci de Vinea Venetijs ex To. p. 105. 5) Super quatuor Libros sententiarum Libri quatuor. 6) Super Libros Physicorum Aristotelis. 7) Super Genesim moralia quaedam, lib. 1. 8) Lectiones plures super Scripturam Sacram, lib. 1. Supradicta, ut asserit Pamphilus, asservantur Bononiae et Florentiae in Bibl. Servorum et Minorum. Nominatur a Possevino pag. 144 et a Frisio pag. 91.
27) AUGUSTINUS DE CAMPELLIS de Leonissa, vir doctus, et tum divinis, tum humanis disciplinis perpolitus, in S. Theologia Baccalaureus et Magister Biblicus. Ab Eugenio IV electus fuit Episcopus 16 Kalen. Martij 1435 Civitatis Bovensis in Calabria, quod plures pro Apostolica Sede exantlasset labores. Vix per procuratorem Sedis suae possessionem inierat, cum saeva mors a mortalium numero eum abstulit. Romae namque mortuus est eodem anno die 22 Augusti, sepultusque in nostra S. Augustini Ecclesia ad portae majoris limen, ubi effigies marmorea cum gentilitijs stemmatibus eiusdem perspicitur, infra reportata. [P. 72] Hunc virum egregium, illum esse existimo, qui super Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam Sermones edidit. Primo enim sciendum est, quod error lapidis sepulcralis eum vocantis de Gonessa errare fecit omnes sic scribentes, quia non de Gonessa, sed de Leonissa Oppido in Aprutio ulteriori in limite ditionis Pontificiae inter Civitatem regiam ad Ortum, et Casciam ad Occasum, fuit Augustinus. Idem esse, ac Gonessa corrupte, patet ex Pamphilo, qui pag. 70 iam scripsit: Augustinus de Gonessa Provinciae Umbriae. Etiam Constitutiones Ordinis editae Romae 1649 Monasterium Leonissae vocant de Gonessa. Hunc tamen errorem iam notaverat Toppius in Bibliotheca Neapolitana, et Torellus in Saeculis ad annum 1435. Secundo, qui supradictos sermones edidit, cum in M.S. nihil aliud vidisset, nisi sermones Augustini de Leonissa, sub illo nomine impressioni tradidit, nil aliud exprimens, quia ipsi ignotum. Tertio nec Iacobus Frisius, qui primus meminit, nec Anastasis Augustiniana tempus assignant, in quo floruerit, solus Marraccius forsan ex proprio Marte, scribit floruisse circa 1400. Cum ergo etiam illo saeculo floruerit noster Augustinus Episcopus et fuerit Leonissanus, doctor in sacra pagina, ac etiam difficile sit in eodem parvo Caenobio eodem tempore duos celebres Augustinos extitisse. Qua de causa Augustino fere ignoto assignandum Opus, cum habeamus cognitum et praeclarum? Accedit, quod de hoc diverso ideato nihil apud Pamphilum, diligentissimum Herreram, ac eruditum Torellum. Non sine fundamento igitur tribuo Augustino Episcopo Bovensi sequens opus eruditum:
Sermones quinquaginta super Orationem Dominicam et viginti octo super salutationem Angelicam. Coloniae 1503, in 8, apud Martinum de Verdana; erravit Marraccius scribens 1404. Errorem tamen impressoris puto. Memorant Augustinum Ughellus Tom. 9, col. 460; Marraccius Tom. I, Lit. A; Iacobillus pag. 57; Nicolaus Toppius pag. 4; Frisius pag. 97; et Ioannes Scraderus in monum. Italicis pag. 114, haec proferens: Hic iacet corpus Reverendissimi in Christo Patris D. Augustini de Gonessa Ordinis Erem. Episcopi Bovensis, qui obijt an. MCCCCXXXV, die 22 Augusti; cuius anima requiescat in Pace.
28) AUGUSTINUS CAPPELMAIR Germanus Provinciae Bavariae, vir insignis, cuius meminit clarissimus Ioannes Eckius, qui in illis turbinibus novae pseudodoctrinae, ut splendor verae [P. 73] fidei elucesceret, insignes edidit tractatus, praecipue opus eruditissimus Inglostadij De littera occidente et spiritu vivificante. Huic eximio Religioso fidem Catholicam conservatam in sua Bavaria frequenter adscripsit Albertus Serenissimus Dux. Floruit circa annum Domini 1518; Crusenius par. 3, cap. 35; Herrera et Elssius in Encom. pag. 87. Notat meus eruditus Angelus Vantius Ariminensis in sua Academia Christ. cap. 42, pag. 485; quod egregie, se opposuerunt Luthero Doctores praeclarissimi Augustiniani, nempe Ioannes Staupitius olim Prior, Bartholomeus de Ussingen olim Magister, Augustinus Marius ipsius Condiscipulus, Conradus Tregarius ipsius Provincialis, Augustinus Cappelmair olim amicus, Ioannes Hoffmeisterus connationalis, Ambrosius Neapolitanus, Hienonymus Niger a Fossano, Anselmus Bocturnius Vicentinus, Peregrinus Nasellus Patavinus, Petrus Aurelius Sanutus Venetus Patritius, Andreas Baurius Ferrariensis, alijque, omnes contemporanei, Libris editis doctissimis et fundatissimis.
29) AUGUSTINUS DE CUMIS Mediolanensis integritate vitae et eruditione commendabilis. Nam exemplaritas et puritas vitae eum populis venerabilem reddidit. Litteratura vero concionando et scribendo ostensa, inter Doctorum Choros aggregavit. Aliqua laude ipsum cohonestarunt mei Herrera et Elssius, atque Abbas Piccinellus in Mediolanensi Athenaeo pag. 2; et Ioannes Baptista Carisius in Theatro Sacro. Obijt circa annum Domini 1451. Opera, quae adhuc Mediolani in Marciana asservantur ex meo Rubeo, sunt sequentia:
1) De quatuor virtutibus Cardinalibus Liber I. 2) De septem peccatis mortalibus Tractatus I. 3) De oculo morali. Tractatus unicus. 4) Sermones varij. Liber I.
30) B. AUGUSTINUS DE FAVARONIBUS Romanus. Huius Viri eximiae integritatis, prudentiae et sanctitatis, Theologi profundissimi ac Concionatoris excellentissimi ortus naturalis et spiritualis adhuc latet. Ex Regestis Ordinis vero apparet anno 1389 iam Sacrae Theologiae Baccalaureum, Provinciaeque Romanae Vicarium Generalem extitisse. Magister Regens Bononiae fuit 1392; et 1407 Provincialis Romanus; [P. 74] Anno 1419 in Capitulo Astensi Praeside Magistro Ioanne Zacchariae Germano viro celeberrimi nominis die 21 Augusti, licet divisis Patrum suffragijs, una parte in M. Hieronymum Pistoriensem, altera in Augustinum conspirante, tamen Praeside sic disponente, in Priorem Generalem electus fuit. Confìrmatus deinde Bononiae 1425, et in Montispesulo 1430. Sequenti anno Idibus Iunij Eugenius IV Summus Pastor Archiepiscopum Nazarenum et Episcopatus Caesennatensis Commendatarium creavit. In Sessione XIX Basileensis Concilij 1437, damnatus fuit ob propositiones falsas Libellus ipsius de humana natura Christi, salva vero Auctoris persona. Admirabiles qualitates nostri Favaronij nullus melius in epilogum restrinxit, ac eruditissimus Abbas Ughellius, protulit enim: Vir eximia scientia doctus, ingenio subtilis, moribus et sanctimonia vitae celebris, cuius monumenta illustria recenset Anastasis Augustiniana. Post annos duodecim (totidem in suo Magisterio Generali consumpserat) in magna humilitate et zelo Ecclesiasticae disciplinae in Archiepiscopali honore vita traducta, bonorum fruge ditatus, in senectute bona virgo et humilis ad aeternae salutis tramitem feliciter Prati in Hetruria properavit anno 1443, ubi summa veneratione in Templo S. Augustini humatus colitur, titulum viri Beati a suis adeptus; pluraque memorantur gloriosae suae sanctitatis argumenta. Eius lypsana anno 1489 de more antiquo Fidelibus ostendebantur. Eo enim anno die 6 Novembris Anselmus de Montefalcone Generalis praecepit Priori et Fratribus Conventus Pratensis, ut nullus auderet ostendere reliquias Reverendissimi Augustini de Roma sine sua expressa licentia, vel Provincialis, et hoc, ut maiori desiderio dictae reliquiae venerentur, Omnes nostri excelsis praeconijs Augustinum extollunt, quorum primus Reverendissimus Coranus dixit: Alter fuit Augustinus. Sic enim Aurelij Augustini opera familiaria habebat, ut ab eo edita viderentur, sic copiosus et profundus Theologus, ut flumen quoddam divinae sapientiae videretur. Alieni Scriprores, sunt Trithemius, Sixtus Senensis, Possevinus, Bellarminus et Labbeus, Gesnerus et Frisius suis in operibus saepius memoratis, Ughellus in Italia Sacra Tom. 2, col. 479; et Tom. 7, col. 1044 ac ultimo Eques Mandosius in I. Tom. Bibl. Romanae cent. 3, n. 64; et Henricus Vuarthon Anglus saeculo synodali pag. 66; nec non Ludovicus Iacob a S. Carolo pag. 271 Bibl. Pontificiae, qui cum Bellarmino incongrue assignat morti B. Augustini annum 1445. [P. 75] Opera eius sunt:
1) De Principatu et Potestate Papae Carolo Malatestae dicatum. Est in nostra Angelica Romana M.S. Fol. Citatur a Francisco Penia Hispano S. Palatii Auditore, Libro de Regno Christi, Tom. 12, Bibl. max. Pontificiae pag. 257; a Magistro meo Gavardi Tom. 4, suae Theologiae Augustino-Aegidianae de Hierarch. Eccl. pag. 499. 2) Super primum sententiarum volumen grande M.S. Fol. in Bibl. Carbonariae Neapolis. In Compendium redactum fuit a Reverendiss. Guillelmo Becchio, asservatur Florentiae. 3) In Epistolas ad Corinthios M. S. Fol. in Carbonaria. 4) Super Epist. ad Philipen. fol. ibidem. 5) Super Epist. ad Galatas fol. ibidem. 6) Super alias Epistolas Libri decem. 7) Conciones eiusdem M.S. meb. in Bibl. SS. Ioannis et Pauli Venetiis ex Thomasino pag. 23. 8) De Sacerdotio Christi et electorum. Romae in Angelica. Citatur a meo Gavardi ubi supra. 9) Super 2, 3, 4 sententiarum ex Gesnero et meo Roccha. 10) Super Apocalypsim D. Ioannis. Incipit: Magnifico Domino et praestantissimo viro Carolo de Malatestis Fr. Augustinus de Roma veras in praesenti virtutes, et in futurum vera virtutum praemia adipiscere. In nostra Perusina M. S. 11) Tractatus de Sacramento unitatis Christi et Ecclesiae. Tractatus de Christo Capite eiusque inclyto Principatu. Tractatus de Charitate Christi erga electos, et de ejus infinito amore. Prohibiti donec expurgentur ex Indice Hispanico expurgatorio pag. 61. 12) In Epistolas Canonicas Lib. 7. De libero arbitrio Lib. I. De peccato originali Lib. I. De perfecta Iustitia militantis Ecclesiae Lib. I. 13) De meritis Christi lib. I; super libros Ethicorum Aristotelis, aliaque plurima. Augustini de Roma Tractatus varij asservabantur in nostra Perusina, alienati, ut dixi in Ambrosio Quistellio.
31) AUGUSTINUS MARIUS Germanus, S.T.D. insignis, Discipulus Bartholomaei Arnoldi de Ussinghen nostri Ordinis. Postquam Erphordiae per plures annos docuisset, anno 1517 Episcopus Salomensis et Suffraganeus Herbipolensis creatus est. Anno 1526 nomine Episcopi Basileensis interfuit disputationi Badenae Helvetiorum inter Catholicos et Lutheranos, strenueque se gessit. De ipso Milensius in Alph. Germanico, Crusenius p. 3, cap. 36; Herrera Lit. A, de Praelatis; Elssius pag. 99; Roverus Pont. Lib. 2 rerum memorabilium ad ann. 1526; Aegidius Helenius de admiranda sacra et civili magnitudine Coloniae Lib. 3, siintag. 44; Verdenius in supplemento.
1) Commentaria in Logicam, Physicam, et libros de Anima in Germania excussa. [P. 76] 2) Exercitium veteris artis Basileae 30 Novembris. Incipit: circa principium veteris artis. 3) De falsis Prophetis tam in persona, quam in doctrina vitandis a fidelibus. 4) De Predestinatione Divina, Lib. I, impr. in Germania 1542. 5) De Praedicatione Evangelij. Theologica aliqua M. S. reliquit.
32) AUGUSTINUS DE MESCHIATIS de Biella, vel melius de Bugella, Pedemontanus, Philosophus et Theologus magni nominis. Anno 1496 erat lector S. Theologiae in Patavino Monasterio; eo enim anno dicavit Librum Elenchorum Aegidij, ab ipso extractum e nostra Bibl. S. Petri de Bugella, Reverendissimo tunc Episcopo Vercellensi electo Ioanni Stephano Ferrerio eius affini, postea Cardinali. Addidit etiam ex proprio ingenio quaestionem de medio demonstrationis, de qua in dedicatoria ita scribit: Quaestionem quandam defensivam opinionis Aegidij Romani de medio demonstrationis a nostris Doctoribus quanto potui studio, labore, vigilantia, ab illis ubicumque de hac materia dixerunt, notata excerpsi, in ordinemque redegi, et prece nonnullorum commillitonum meorum, votoque coactus, nuperrime imprimendam statui etc. Asservere Pamphilus, alijque nostri, inter quos etiam Gauantus in Thesauro Sacr. Rituum, et Rossotus in Scriptoribus Pedemontij, eum edidisse Prosam defunctorum Dies irae, dies illa; Verum alij plures dicunt, Auctorem eius fuisse Humbertum Burgundum Gen. Ordinis Dominicani. Nominatur a Possevino pag. 144; a Francisco Augustino ab Ecclesia in Pedemontanis pag. 4. Quo anno obierit, hucusque latet; scripsit librum, quem praetitulavit.
1) Exempla virtutum et vitiorum; qui quidem liber hodie sine Auctoris nomine ubique impressus circumfertur. 2) Quaestio de medio demonstrationis in fine Libri Elenchorum Aegidij Romani. Venetijs 1496, per Locatellum in fol.
33) AUGUSTINUS MONSFALCONIUS . Hic patria Tudertinus familia de Claravallensibus fuit, sed quia Conventus Montisfalconij filius, ideo Montisfalconius dictus. Poeta latinus et Etruscus, S.T. Professor, Concionator et Historicus sui temporis diligens et accuratus refulsit. Multa opera nostrorum insignium Scriptorum edidit, correxit, atque illustravit, videlicet B. Aegidij Columnae, Gregorij Ariminensis et Pauli Veneti. Floruit ab anno 1515 usque ad 1523. Memoratur non sine laude ab Herrera pag. 58; ab Elssio pag. 92; [P. 77] ac Torello ad annum 1523. Nihil de eo apud Iacobillum in Umbriae Scriptoribus. Bene vero laudatur a Ioanne Baptista Piergilio in vita B. mirabilissimaeque Virginis Clarae Montisfalconiae in Indice Auctorum, alibique, praecise par. 3, cap. 11. Sequentia sun eius opera:
1) Vita, Miracula, et Revelationes B. Clarae Montis-Falci Ordinis Erem. S. Augustini Italicae. Venetijs, per Iacobum Pentium de Lencho 1515, in 4. Deinde Fulginei apud Augustinum Collodium 1564, in 4. 2) Subtiles, doctrinaque plenae abbreviationes Libri Physicorum praestantissimi Philosophi Marsilii ab Inguem. Opus correctum et editum per Augustinum de Monte-Falcone, dicatum Magistro Nicolao Veneto S. Stephani Priori. Venetijs, apud haeredes Scoti 1521, fol. 3) Primus Sententiarum Aegidii Defensorium, Expositio super Libros Priorum; De formatione Corporis humani. Primus et secundus sent. Gregorij Ariminen.; Paulique Veneti Posteriora edita a nostro Augustino, require suis in locis ubi de supranotatis agitur. 4) Clypeus Ordinis Augustiniani. Innuit ipse in Dedicatoria Card. Pompeo Columnae primi sent. Aegidii. 5) Vitam S. Matris Monicae edidisse asserit Torellus a me non visam. 6) Conclusiones duodecim in Ordinis laudem paratas habebat, ut testatur in fine vitae Beatae Clarae.
34) AUGUSTINUS MORESCHINUS Montalcinensis. Natus est optimis Parentibus ex nobilissima et antiqua Moreschiniorum Familia in Monte-Ilcinio Thusciae Civitate, aurea tunc libertate gaudente, atque tum natura tum arte munito. In Litteris humanioribus addiscendis et in omni morum probitate, ac urbanitate percipienda promptus apparuit. Cum decimumquintum annum attigisset, tunc praestans ipsius virtus, ac puritas cogitationum clarius eluxit: nam Eremitanus factus, brevi adeptis disserendi ac benedicendi facultatibus, concitato cursu incredibili quodam ardore animi Mathematicae, Philosophiae ac Theologiae se dedit. Cum de rebus totius Ordinis gravioribus apud aliquem Principem agendum erat, unus potissimum ex omnibus a Christophoro Patavino Religionis moderatore dignissimo deligebatur, non sine fructu et perfecto fine obtento. Incredibile est, quae per totam fere Italiam magna cum Catholicae Ecclesiae, tum Religionis utilitate peregit, praecipue in suggestis primarum Civitatum, nempe Romae,Venetiarum, Bononiae et Mediolani, [P. 78] in quibus velut Paulus tonans, ac novus Augustinus docens, ardens et erudiens a Magnatibus, Principibus, Sapientibus et Populis suspiciebatur. A magno Ferrante Gonsalvo rara aestimatione pluries exceptus ac semper cum admiratione auditus. Infulam non ignobilem in Regno Neapolitano oblatam singulari humilitate recusavit. Fuit moribus incorruptus, conversatione castissimus et honestissimus. Concilio Tridentino etiam interfuit. Defecit Mediolani in virilitatis principio , dum esset Prior S. Marci, summo Civium maerore anno 1560, aetatis annorum 42. Plura alia in ipsius laudem peti possunt ab Epistola Antonij Mariae Venusti Mediolanen., qua vivus, et ab oratione, qua mortuus laudatur supradictus Moreschinius, in quibus admirandum Lectoribus exemplar Sacerdotis, et Oratoris boni proponitur. Mediolani apud Antonianum 1560, in 8. Eum commendant Pamphilus et nostri Scriptores subsequentes. Inter alienos apparent Possevinus pag. 146; Verderius pag. 10; et bene Ugurgerius Dominicanus in Pompis Senensibus Tit. 14, pag. 370; ubi etiam notat Familiam Moreschinam nostri Augustini inter Senenses Patritias aggregatam. Scripsit:
De Purgatorio. De Cultu et invocatione Sanctorum, et eorum Reliquiis, Imaginibusque venerandis. De Orationibus, Eleemosinis et Sacrificiis pro Defunctis. De Patientia lib. I. De Itineribus ad aeternitatem lib. I. Neapoli excussa, testantur Pamphilus et Verderius. Hucusque non vidi. Citantur tamen a nostro Paoletti suo concive, et praecise in Dominicali, Dom. infra octavam Corporis Christi pag. mihi 119. Supradicta et sequentia asservantur Mediolani in Marciana M. S., ac etiam in Perusina tribus Tom. in folio. Alia igitur sunt: De septem Sacramentis. De praestantia Romani Episcopi, et Beatissimae fedis eius. De Ecclesia Catholica, eiusque auctoritate. De Ecclesiasticis traditionibus. De Scripturis Canonicis, etc. Omnia contra sui temporis Haereticos. Expositio Symboli Apostolici, et in Primum Regum. Ibidem, sed morte praeventus perficere non potuit. Aliaque opuscula Aegidij Romani edidit, ut in Aegidio.
35) AUGUSTINUS MUSAEUS Tarvisinus, S.T. Doctor ac Concionator disertissimus. Anno 1537 cum verbum Dei non sine magno applausu in Civitate Senarum disseminaret, Aemulorum invidia ad Sacrum Tribunal delatus, cognita eius innocentia illaesus exivit. Quapropter ut futuris temporibus suae famae quoque consuleret, edidit Apologiam infra notandam. [P. 79] Anno 1540 Familiaris et Consiliarius Ioanni Seputij Hungariae Regis erat. Decessit circa annum Domini 1539.Capitulum Generale Ordinis eum, utpote cum humanis, tum Divinis litteris illustratum, ad Summum Pontificem Oratorem misit pro rebus Ordinis gravioribus. Eius Opus citatur ab Eminentissimo dignitate, sapientia et eruditione nostro Norisio in Vindicijs Augustinianis pag. 68: Ex Augustiniana Familia praeter Gregorium Ariminensem fuse eamdem sententiam tuentur Augustinus Musaeus Tarvisinus in Apologetico ad Paulum III; Alipius Roylof etc. Loquitur dignissimus Purpuratus de Pueris decedentibus sine Baptismo. Eum commendant Bartholomaeus Burchelatus in Comm. memorab. Tarvisinis pag. 44. Scriptoresque omnes post Pamphilum. Opera ipsius, quae extant, sunt:
1) Apologia Augustini Musaei Tarvisini Theologi Augustiniani adversus eos, qui eumdem falso apud Sanctam Sedem Apostolicam accusarunt, quod praedicans in Civitate Senarum haeresim praedicarit; ostendentis se non nisi Catholicam professum fuisse Doctrinam ex Eminentiss. sanctae Ecclesiae Doctore Augustino, ad Sanctissimum Paulum III. M. D. XXXVII, in 4. 2) Tractatus de formalibus et modalibus distinctionibus, tum realibus, tum rationis entiumque graduali latitudine, ad aures fundatissimi Aegidii per Fratrem Augustinum Musaeum S. Th. Lectorem in Gymn. S. Iacobi Bononiae. Quaestiuncula de potentia materiae. Itemque Quaestio de medio potissimae demonstrationis contra D. Th. quae procedit etiam contra Scotum. Bononiae per Iustinianum de Ruberia 1524, in 4.
36) AUGUSTINUS SENECA Romanus, Religiosus doctus ac sacrarum Scripturarum scrutator non ignobilis. Anno 1276 fuit unus ex Deffinitoribus in Capitulo Romanae Provinciae ad lacum Cyminum. Forsan, ait Torellus, vocatus Seneca, quia suis in loquutionibus sententiosus et moralis apparuerat, sicut ille antiquus ac magnus Philosophus. Anno 1295 in quodam Decreto emanato a Capitulo Generali etiam nominatur, cuius tenor est: Item praesenti deffinitione acceptamus et confirmamus Litteras, quas bonae memoriae Frater Clemens olim Generalis concessit Abbatissae et Monialibus Monasterii S. Mariae Magdalenae Ordinis S. Augustini de Urbeveteri, in obsequium et utilitatem dicti Monasterii. Unam scilicet de commissione facta Fratri Augustino Senecae supradictum Monasterium et locum S. Martini de Campiano, aliam de venditione facta ipsis [P. 80] Monialibus et Monasterio supradicto de loco Campiano. Haec omnia recensere volui, ut appareat tempus in quo floruerit noster Seneca, quia numquam ab Historicis Ordinis nominatus inter Scriptores cernitur. Primus, qui eum Opera exarasse meminerit, fuit eruditissimus Petrus de Alva Minorita in Appendice ad Bibliot. Conceptionis col. 1491; inadvertenter tamen ab ipso Germanus creditus, quia Opera ipsius in Germania invenit, nempe in nostra Bibl. Coloniensi. Hanc inadvertentiam correxit Marraccius in append. ad Marianam Bibl. Coloniae editam 1683, in fol. Inter illos igitur viginti annos videlicet a 1276 usque ad 95 inclusive floruit noster Seneca. Opera asservata in nostra Coloniensi Bibl. ex supradictis sunt:
1) Tractatus super Ave Maria. Incipit: Ave Maria Virgo gloriosa, MS. in fol., Lit. E, num. 46. 2) Tractatus de Beata Maria, qui incipit: Ancilla Dei est Virgo Beata. Ibidem. Est Tractatus egregius utinam lucem videat: Sic Alva. 3) Item ibidem alius Tractatus super Missus est Angelus etc. utrum autem sit eiusdem, incognitum est. Hoc affirmare possum caracterem esse eumdem: Haec Alva.
37) AUGUSTINUS SOSTENEUS FREGOSUS , Neapolitanus origine vero Genuensis. Primus inter Augustinianos sum, qui eruditi Fregosi mentionem faciam, nam hucusque latuit omnes. Agnovit equidem eum aliqualiter Iacobus Frisius in Gesneriana pag. 93; sed neque Augustinianum, nec Neapolitanum asservit. Fuit itaque Fregosus S. T. Magister, in Operibus D. Patris Augustini egregie versatus. Floruit tempore Generalatus Seripandi, postea S. R. E. Cardinalis ad eum enim direxit Opera sequentia impressioni tradita, ab ipso correcta et illustrata, quibus adiecit Scholia, argumenta et Indices. Inter alia in laudem Seripandi scripsit: Nulla tam parva in Europa est Regio, in qua nomen tuum omni laude dignum non celebretur summo honore. Tu Maecenatem liberalitate vincis. Tu Pollionem munificentia exuperas. Tu Marcum Tullium copia dicendi, atque Ptolomeum Regem codicum, linguarum, investigatione antecellis. Quodque Augustinianus fuerit, ipse etiam se prodijt in eadem Epistola: Haec D. Augustini Opuscula per me minimum filium tuum in unum redacta etc. Opera itaque sunt: [P. 81]
Divi Aurelij Augustini Ecclesiae Doctoris eximij Opusculorum Tomi tres. In primo omnia quae ad Fidem et opera spectant declarantur. In secundo, Augustinus uti gratiae Christi, et liberi arbitrij defensor, in contemptores atque inflatores, et praecipitatores illius Pelagianos verba dirigit, etc. In tertio Tomo ex Sacrarum Scripturarum fonte, atque ex Ecclesiasticorum dogmatum fluvijs, verba in Pelagianos Augustinus haurit, etc. tractans quae ad electionem, vocationem, glorificationemque spectant. Venetiis ex Officina Erasmiana Valgrisij 1545, in 8 magno. Deinde ibidem apud Cominum de Tridino Montis-ferrati 1547, in 8.
38) B. AUGUSTINUS TRIUMPHUS , Anconitanus. Hunc Heroem, Regum delicium, Academiarum Oraculum, Religionis Augustinianae Sidus splendidissimum, Ancona Civitas celeberrima in Piceno protulit anno 1243. Pater ipsius Benedictus vocabatur e nobili Triumphorum Prosapia, Mater Ginevra de Bomplanis pariter nobilis. Anno 18 aetatis hortante B. Guillelmo Avunculo materno ad Ordinem Augustinianum illustrandum accessit. Brevi in Religione facultates Logicas, Metaphysicas et Philosophicas felici cursu pertransivit. Postea ad excolenda Sacrae Theologiae Studia a Generali B. Lanfranco Septala admissus, Praeceptores habuit insignes Theologos Leonardum Viterbiensem et Iacobum Perusinum; in eaque statim tales progressus fecit, ut a B. Clemente Auximano Lanfranci successore destinatus fuerit cum B. Aegidio Columna ad Parisiense universale Studium, ut duos Theologorum principes D. Thomam Aquinatem et Bonaventuram audiret. Post non multum temporis Baccalaureus et Magister factus, Scholas privatas apud nostros, et publicas in Universitate magna Discipulorum frequentia substinuit. Anno aetatis suae 31 Concilio Lugdunensi secundo, Gregorio decimo iubente in locum D. Thomae Aquinatis, qui Fossae-novae in Monasterio ad superos evolaverat, interfuit cum Ecclesiae utilitate. Demum Patavinum a Francisco Carrara Principe praedicationis causa vocatus, ibi nondum expleto 34 anno, Libros de amore Spiritus Sancti et de Resurrectione mortuorum iam inceptos expolivit atque absolvit. Aliqua enim antea, dum Parisijs moraretur, edidit contra divinatores et Fraticellorum ineptias Simoni de Bria Cardinali, postea Martino IV Summo Pastori directa. Alia etiam, dum Venetijs permanebat in S. Mariae de Nazareth Coenobio, plurimaque in Patriam reversus, [P. 82] in sequenti Indice notanda. Cum igitur lucida et celebris Triumphi fama non solum in Gallia, sed in universa Italia quoque effulsisset, Carolus Secundus Neapolitanorum Rex, missis Anconam Triremibus suis, Augustinum ad se vocavit; ibique ab eodem Rege et Roberto filio perhumaniter exceptus, Consilijs intimis adhibitus, sepeque ad magnos Principes Legatus missus, ardua negotia tractavit ac ad finem intentum feliciter perduxit. Eius intuitu idem Rex donavit S. Augustini Ecclesiae D. Lucae Evangelistae venerandum caput tempore generalium Ordinis Comitiorum, nempe anno 1300; ac quaedam Monasteria in Calabria fundari iussit. Quamquam negotijs Regijs occupatus Triumphus, non tamen intermisit successivis horis consuetis studijs incumbere, et praesertim in Sacram Scripturam Libros doctissimos et fundatissimos edere. Inter alios vero omnes ingenij sui vires effudit in eum, quem de Ecclesiastica Potestate Ioanni XXII consecravit, a pluribus viris eruditis miris et iustis praeconijs comulatum. Hic liber adeo Pontifici pergratus evasit, ut hac de causa in ipsius Papae vita scribat celebris Ciacconius: Extat Augustini Triumphi Anconitani volumen de Ecclesiastica Potestate editum, dicatumque Ioanni Pontificatus anno 4. Quem sane virum propter eruditionem, et in dicendo, scribendoque perspicuitatem Ioannes insigni aliquo beneficio esset prosequutus, nisi mors nobilem, excellentemque Theologum sustulisset Neapoli 8 anno post id Volumen Ioanni conscriptum. In Coelum itaque migravit Neapoli anno Domini 1328, 2. Aprilis. Eius vitae Sanctitas adeo eluxit, ut non solum in Epitaphio titulo Beati insignitus fuerit, sed a Volaterrano, Rhenato Choppino, alijsque viris eruditis et omnibus Ordinis Scriptoribus, inter quos a Ven. Alphonso ab Orosco, et ultimo a Papebrochio mense Aprilis, inter praetermissos, Beatus sit acclamatus. Citatur encomiastice, non solum ab antiquis Iurisconsultis et Theologis, seu Canonistis, S. Antonino, Ioanne Andrea, Turrecremata, Felino et Decio, sed etiam a Martino Navarro, Didaco Covarruvia, Melchiore Cano, Francisco Penia et alijs quamplurimis. Explicite laudantes sunt tanti ac tales, ut taediosum esset futurum omnes, uti possem, singulariter recensere. Sunt enim plures Historici, tota Bibliothecariorum Academia, omnesque Scriptores Ordinis. Opera ipsius, quoad potero, exacte enunciabo, praecise ea quae ubinam asserventur, mihi notum est. [P. 83] Nescio, qua de causa Papebrochius et Henschenius solum nominent inter praetermissos, cum corpus Neapoli in nostra Ecclesia elevatum fuerit etc. Sanctus Augustinus Triumphus vocatur ab Eminentissomo et doctissimo Purpurato Caelestino Sfondrato olim S. Galli Abbate in sua Gallia Vindicata. En sepulcralis inscriptio: Anno Domini 1328 die 2 aprilis, indictione I, obijt B. Augustinus Triumphus de Ancona Mag. In sacra Pag. Ord. Erem. S. Augustini, qui vixit an. 85, ediditque suo Angelico ingenio 36 volumina Librorum. Sanctus in vita et clarus in Scientia, unde omnes debent sequi talem virum, qui fuit Religionis speculum.
1) Summa de Potestate Ecclesiastica ad Ioannem XXII. Augustae Vindelicorum 1473, in 4. Romae in Domo nobilis Viri Francisci de Cinquinis procurante meo Paulo Lulmeo S. Mariae de Populo Priore 1479. Venetijs expensis Octaviani Scoti 1487, in 4. Romae cum Effigie vera Beati, ac vita edita a Summi Pont. Sacrista Augustino Fivizanio Typis Georgij Ferrari 1584, in fol. 2) Super Missus est, in Salutationem Angelicam et Canticum Magnificat. Lugduni 1506 per Sixtum Alogkrugier Alemanum. Deinde Matriti in Regia Typographia 1648, in fol., nempe in 3 Tom. Bibl. Virginalis P. Petri de Alva; etiam Romae curante Angelo Roccha Sacrista Typis Dominici Basae 1590 et 1592, in 4. 3) In Orationem Dominicam Tractatus illustratus ab eodem Roccha. Romae 1587. Typis Vincentij Accolti, in 4; etiamque 1590, in 4. 4) Bibliothecae Classicae Auctor Draudius super Magnificat et in Salutationem Angelicam attribuit Augustino Steucho Eugubino, uti observavit Marraccius, sed male; nam vidi dictum Tractatum Membranaceum in nostra Perusina cum miniaturis, et antiquum valde, ac in fine habetur: Completus in S. Maria Nazaret Venetiis. 5) De Cognitione animae excerptus e p. lib. Metaphisicae eiusdem Triumphi a M. Augustino Placentino dic. Gratiano Fulginati Generali. Bononiae ex officina Ioannis Iacobi de Benedictis Civis. Bonon. 1503, in 4. Tractatum de praedicatione genenis et speciei eiusdem Triumphi edidit dictus de Fulginio ibidem 1503, in 4. 6) Destructio Arboris Porphirij et expositio cuiusdam Decretalis, scilicet de duabus naturis in persona Christi figuratis in Arca Noe ad Ioannem Rectorem Ecclesiae Varadinensis in Ungaria, curante supradicto Augustino Placentino. Bononiae per eundem de Benedictis 1508, in 4. 7) Commentaria super Epistolas Canonicas vel edita, vel proxime edenda. Scribit enim eruditus Iacobus Hommey in supplemento Patrum pag. 557: Penes me habeo Commentaria Augustini de Ancona in Epist. Canonicas, quae fortassis prope diem cuulabimus. 8) Super Matthaeus fol. memb. in nostra Bibl. Patav.; ut ex Thomasino. [P. 84] 9) Tractatus de Resurrectione mortuorum per 40 Theoremata scriptus 1430 in memb. fol. Est in Bibl. S. Antonii Patavij ex eodem pag. 58. 10) Quaestiones super Epist. Canonicam D. Iacobi m. 4 in Bibl. Veneta Ss. Ioannis et Pauli, ex eodem pag. 27. 11) Sermones varij M. S. in 4, in nostra S. Marci Mediolani. 12) Glossae in omnes Epistolas Canonicas et Apocalypsim. Londini in Bodleiana, ut patet in supradicta L. A. 13) Super Apocalypsim catena Patrum Tract. M. S. fol. Est in nostra Vintimilii a me acquisitus. 14) Sermones de Sanctis ad Clerum. Romae in nostra Angelica. 15) In Ezechielem lib. I. In Marcum, Lucam et Ioannem lib. 3. In Actus Apostolorum lib. I. In omnes Epist. Pauli et Canonicas expositio, et demum catena Patrum. De introitu Terrae Promissionis. De Cantico spirituali, sive de decem cordis. Sermones Dominicales ad Clerum; Tabula seu Index moralium S. Gregorii, aliosque Libros ipsius. 16) In quatuor Libros Sententiarum. De amore Spiritus Sancti. De Spiritu Sancto contra Graecos. De Praedestinatione, Praescientia et Libero Arbitrio. De consolatione Animarum Beatarum. De potestate Collegij mortuo Papa. De potestate Praelatorum. De Thesauro Ecclesiae. Quodlibeta Parisijs disputata. Contra Divinatores et Somniatores. Super facto Templariorum. 17) De Praedicatione generis et speciei expositio, et quaestiones in Libros priorum Aristotelis. Commentaria super 12 libros Metaphysicorum. Milleloquium veritatis incepit, sed eo morte praevento, perfecit Bartholomaeus Urbinas. De quo suo loco. 18) Omnia B. Augustini Triumphi Opera Civium Anconitanorum sumptibus descripta in magnis et pulcherrimis Voluminibus habet Vaticana.
39) AUGUSTINUS VICENTINUS S. T. Magister, egregius verbi Dei disseminator, a Gabriele Veneto Generali in Regestis anno 1536 valde commendatus: missus est in Ungariam anno 1512. Studiorum Regens. Fuit 1537 Praeceptor et institutor Iulii de Ruvere, Iulij II Pontificis, uti creditur Nepotis. Excessit e vivis Viterbij anno 1560, sed in antiquo Conventu Suriani, cuius Rector et moderator erat, tumulatus. Eius cum laude meminerunt Herrera pag. 62; Elssius pag. 103; et Torellus in 7 et 8. Tom. Saeculorum Augustinensium. Primus tamen sum, qui inter Scriptores illum enumero; nam sequentem Librum manuscriptum memb. in nostra satis bona Bibl. Civitatis Collensis in Etruria, dum inibi Conciones Quadragesimales haberem anno 1700; cum alijs praeclaris observavi. Titulus Libri est: [P. 85] Incipiunt Sermones, quos composuit Fr. Augustinus de Vicentia Lector Paduanus de Ordine Fratrum Heremitarum S. Augustini, per totum annum. In prima Dominica de Adventu Domini Sermo: Videbunt filium hominis venientrem etc. fol. parvo. In fine sic habetur: Expliciunt Sermones Dominicales Evangeliorum totius anni fratris Augustini de Vincentia Ordinis S. Augustini. Deinde sequitur sermo de Trinitate: Postea. Incipit Tabula distinctionum per Alphabetum ordinata super Sermones Dominicales Evangeliorum totius anni Fr. Augustini de Vincentia.
40) AURELIUS BRANDOLINUS Florentinus, Matthaei q. Georgij filius, cognomento Lippus, utpote a nativitate pene caecus, Philosphus et Theologus disertus, Poeta celeberrimus, nec non Musicus, ac Rhetoricae artis peritissimus, tantaeque memoriae, ut quae semel audijsset, tenacissime retineret. Hic vir eruditissimus et eloquentissimus a Matthia Corvino Pannoniae Rege gloriosissimo ascitus, Budae ac Strigoniae multis annis publico munere, eximiaque laude Oratoriam docuit. Regi ac Beatrici Reginae in adversis consolator dulcissimus, ob idque ab ipsis saepius in intima Consilia admissus. Reversus demum in Patriam, habitum Augustinianum induit, brevique evasit Concionator egregius et Orator facundissimus. Cum aliquam praedicaturus ingrederetur Civitatem, ut testatur Bergomensis contemporaneus, Ecclesiarum Praelati, atque alij doctissimi viri quadam incredibili voluptate illum audire satagebant. Erat etiam tam facilis in condendis versibus cuiuscumque generis, ut quidquid dicere volebat, carmen esset. Iure igitur merito in eius praeconium Aldus Manutius ad Illustrissimum Angelum Roccham Sacristam, Orationem de Passione Domini dirigens, inter alia reposuit: Magnus sane vir fuit Lippus, magnisque viris acceptus, summis, medijs, infimis apprime carus, praecipueque Pontificibus, Imperatoribus, Regibus, at quibus Regibus? iis nempe, quorum memoria inter Reges omnes Regia erit semper, Litteratis hominibus, ijsque inter summos summis Hermolao Barbaro, Pogio et universis sui Aevi. Anno 1496, 11 Decembris (ex Ilicitano Regesto) degebat Aurelius in Coenobio S. Galli Florentiae, et 1497 mense Octobris Romae in Coenobio S. Augustini decessit, inibique sepultus. Omnes sequentes Bergomensem errarunt in assignando anno mortis ipsius 1498. Marianus enim de Genazano Generalis die 19 Octobris ann. 1497 in suo Regesto, ut Herrera et Torellus asserunt, [P. 86] sic habet: Dedimus litteras ad Magistrum Gratianum Procuratorem Ordinis dolentes mortem Fr. Lippi Aurelij Florentini, qui per adversam valetudinem praefati Procuratoris eius loco perorare debebat in Capella D. N. Papae. Extitit quoque Praeceptor Joannis Mariae de Monte, postea Iulij III Summi Pontificis. Iustis praeconijs decoratur ab omnibus Ordinis Scriptoribus post Bergomensem, atque a Pocciantio in Florentinis pag. 21; Possevino pag. 174; Frisio 546; Verderio 47; atque ab Henrico Vvarthon 118; alijsque. Mirabiles porro qualitates nostri Brandolini nullus lucidius enumeravit, ac Matthaeus Bossius Canonicus Regularis Lateranensis, vir litteris et pietate Venerabilis, in quadam sua Epistola, quae est 75 ipsius Operis ad Hieronymum Campagnolam Civem Patavinum singulari Doctrina, urbanitateque praestantem pag. 349 et 350; sequentia, mihi a sapientissimo Magliabechio commmunicata, scribens: Et quum in praesens aliud non mihi succurrat, rem inauditam ecce tibj narrabo allaturam facile tibi miraculum, et quam soles in omnibus exquirere, devotionem egregiam. Audivimus modo Veronae prophetantem ex pulpito, Lippum Florentinum, Religiosum Heremitani Ordinis, hominem, et cum a primis ferme vitae cunabulis oculorum luminibus captum, tanta cum admiratione omnium Praefectorum Urbis et Civium, eruditorum praesertim, ut id complecti satis, neque sermo, neque calamus queat. Hic imprimis Sanctas Litteras amat, easque commodissime tractat, atque dispensat, hic quidquid Philosophiae illius veteris, quae ad nos effluxit a Graecis, gravis, plena, expolita et emuncta, nostris nunc in Gymnasiis, nescio quo vitio, exoleta, sic bene callet, ut de ea quum aliquid suspicit, non Burleos, non Paulos Venetos, non Strodos, sed Platonem quidem, Aristotelem, Theophrastum audire videamur. Taceo Historiarum quarumcumque monumente et quicquid in Oratorum singulo et Poetarum amplum extat, et nobile, quae sibi ita suppeditavit, ut ea omnia non tam visus sit didicisse, quam a puerperio illa secum credas adolevisse. Lira, ut licentius loquar, ei cedit Apollo et Amphion. Claros vero Poetas hoc uno etiam superat; quod quae illi cudebant longa pervigilia, atque lucerna, iste extemporaliter format et canit. In quo aeque abundat tam capax, tenax, faecundaque memoria, tanta, et ingenij, orisque facilitas, ut quod hac in parte de eo dicendum est, tu vix possis aut admittere animo, aut cogitatione mi Campagnola complecti. Quam tantam rem [P. 87] et ipse antea neque vidisse me unquam, neque quod legerim, memini. Cyrus omnes sui exercitus milites recensuisse scribitur nominatim; Cyneas Romam missus Legatus a Pyrrho, singulis Senatus et Aequestris Ordinis viris postero, quam advenerat, die nomina dedisse; Mitridates duarum et viginti gentium Rex, totidem linguis iura dixisse, singulas pro negotiis et causis affatus. Sic admirabilis extitisse memoriae Antonius proditur Seneca. Lippus vero noster, in coetu multorum Civium nobilissimorum, literarumque cultorum, ipsorumque astante Praetore, quicquid ei ab ijs proponi placuit, porrecta illi Lyra in quoscumque statim arctavit et modulatus est numeros. Denique de illustribus quoque et priscae gloriae viris, quibus Patria Verona esset, quaesitus ut diceret, Catullum, Cornelium Nepotem, Plinium secundum, Civitatis dignitatem, Urbisque splendorem luculentissimo prosecutus est carmine, ac splendidissimi pro merito laudibus, nulla intercedente cogitatione, vel haesitatione cum mora. Sed illud caetera superat, quod omnem Plinianam naturalem Historiam, septem et triginta in volumina discretam per singula cuiusque voluminis capita quam plurimis et praeclarissimis versibus extemporaliter enarravit, praetermissare nulla memorabili ac cognitu digna. Qui ludus fuit illi domesticus et frequentissimus olim, apud Sixtum Pontificem Maximum eius nominis quartum, vel quum Festi Sanctorum dies incidissent decorandi, vel quum argumentum aliud impraemeditato illi proponeretur. Tum namque materias omnes ita prosequebatur ex tempore, ut nihil posthaberet intactum, quod sive ad gratiam, sive ad veritatem pertineret. At vero dum in concione descendit ad mores et populariter docet ex pulpito, et singula, quae vel extollit, vel in quae fulgurat, non videntem vidisse utique diceres. Hanc primam tibi, Hieronyme, isto de homine degustationem pinxi, atque porrexi, quam putavi tibi fore iucundam, et hoc animo etiam atque consilio, ut illum istuc venientem, quum se ostenderit, possis audire, teque ille, et Aeneam parvulum tuum possit agnoscere, qui vix tertium ingressus lustrum, ingenio et natura non est Lippo absimilis. Quin praeter litteras, tum Latinas, tum Graecas impuber iste, et Lyram tractare, et in ea canere, versus edere, et quod Caecus non potest, scribere, pingere, statuas atque signa fingere, sic per se se, magis, ut puto, duce natura, quam arte perdidicit, ut temporibus nostris omnibus illi tantis in rebus simul possit meo Iudicio conferri nemo etc. [P. 88] Opera sunt:
1) Oratio de Virtutibus D.N. Iesu Christi nobis in eius Passione ostensis Romae ad Alexandrum VI Pont. Max. in Parasceve habita, ac tantum probata, ut iterum ac iterum eam repetere auctor cogeretur. Romae 1596 ex Typographia Dominici Basae, in 4. Manutius Iuvenis supracitatus scripsit: Ciceronem Romanae Eloquentiae parentem aequat, materia proculdubio superat. Antea etiam alibi edita facile Romae 1496, in 4; ut ex Indice Barberinae. 2) Paradoxa Christiana. Basileae 1503. Romae apud Fr. Minitium Calvum 1531, in 4. 3) De humanae vitae conditione et toleranda corporis aegritudine, ad Matthiam Regem Hungariae et Beatricem Uxorem. Basileae apud Robertum Vvinter 1543, in 8. 4) De ratione scribendi Libri tres, in quibus Rethoricae praecepta a dicendi ratione ad rationem scribendi transfert. Basileae apud Ioannem Oporinum 1549, in 8; denuo ibidem 1585, in 4. Coloniae 1573, in 8. 5) Historiae quaedam sanctorum et Orationes plures, precise una in Festo S. Thomae Aquinatis in S. M. super Minervam Romae. 6) De Legibus opus pulchrum. 7) Commentarij in omnes D. Pauli Epistolas. 8) In Sacram Haebreorum Historiam M.S. in Altempsiana. 9) Liber in quo carminibus heroicis novum et vetus testamentum complexus est. 10) Elegia in Morte Platinae, ac duo Rythmi, vulgo Sonetti in laudem Laurentij Medices, in quibus patet, eum alia plurima in ipsius encomium edidisse, impressi [P. 89] in meis Floribus Eremi Augustiniani pag. 67. De eo etiam Vossius de Historicis Latinis lib. 3, pag. 611. 11) Lippi Brandolini de Comparatione Reipublicae et Regni ad praestantissimum virum Laurentium Medicem Florentinae Reipublicae Principem in Bibl. Laurentiana Medicea pluteo 77. Liber M. S. membr. 4, pulchris charact. ac in principio effigies ad vivum Cardinalis Ioannis de Medicis, postea Leonis Decimi, nec non M. Laurentij, et in circulo haec verba: Magnus Laurentius Med.; cum ornamentis aureis, figurisque delineatae. Prima Epistola est Raphaelis nostri Aurelij fratris, incipitque: Raphael Brandolinus iunior Lippus Ioanni Medici Diacono Card. S. Mariae in Navi nuncup. S.D. Inter alia haec cernuntur: Ego et si eius in hoc genere laudis assequenda spem mihi effulgere non videam, imitandi tamen, eiusque vestigijs inhaerendi studio semper incumbo. Quare cum tres eius Libros de comparatione popularis, et Regij status in Rep., quos Pannoniae inceptos, Florentiae per Dialogum absolverat, nuper evoluissem, tuo nomini dicandos mihi proposui: tum quod eos ille interveniente Matthiae Corvini Optimi ac Sapientissimi Pannoniorum Regis obitu, cuius maxime hortatu opus aggressus fuerat, Laurentio Medici Parenti tuo unico saeculi nostri virtutum ac litterarum omnium praesidio, summoque, non Florentinae modo Reipublicae, totiusque Regionis Etruscae, sed universae etiam Italiae ornamento censuerat offerendos, ut qui, iustissimo ac munificentissimo nostrae tempestatis Rege amisso, eum Civem diligendum videbat etc. Post supradictam sequitur alia, videlicet: Lippi Brandolini in Libros de Comparatione Reipublicae et Regni ad praestantissimum virum Laurentium Medicem Florentine Reipublicae Principem Proemium. En aliqua verba: Sed cominus geri res, et strictis mucronibus videretur, cum autem Regni partes defendere nisi Rex satis commode non posset, et ego apud Matthiam, ut dixi, Regem essem, tum potissimum Regni partes tuentem induti. Respondentem autem ei pro Republica feci Dominicum Iunium Civem nostrum, virum acris ingenij, magnaeque in his rebus experientiae, quippequi, et nostra Republica esset natus, et in eo Regno magna cum dignitate iam pridem versaretur etc. 12) Lippi Brandolini de Laudibus Laurentij Medices M.S. in 4, membr. in eadem Bibl. PLut 35 Liber ornatus, sicut superior. Proemium incipit: Arbitrabar profecto, Laurenti clarissime. Initium porro Carminum est: O mea Thirrenas nondum sat nota per Urbes. Huc ades imparibus vecta Thalia modis.
41) BARTHOLOMAEUS ARNOLDI , [P. 89] de Uffingen, Germanus eruditissimus, divinarum litterarum, veterumque Sanctorum in doctrina peritus, insignis verbi Dei declamator, haeresisque Lutheranae verbo et calamo fortis impugnator. Floruit ex Pamphilo 1522. Ad superos evolavit Herbipoli in Franconia die 9 Septembris 1532; et in templo nostro sepultus, his elogijs decoratus ex Milensij Alphabeto Germanico: Mnemosynon Religiosi P. Bartholomaei de Usingen Theologi integerrimi, Ecclesiae contra Lutheranos invicti propugnatoris hic locatum 1532. Iesus Maria. Anno 1532 quinto Idus Septembris mortem obijt eximius vir Bartholomaeus Arnoldi de Ussingen Sacrosanctae Theologiae, atque Augustinianae Religionis professor, accerrimus hac tempestate adversus Catholicam Ecclesiam sentientium impugnator, cuius anima requiescat in pace. In pariete Refectorij sequentia adsunt Carmina: Olim me Luther fit praeceptore Magister / Fit simul et Frater Relligione mihi. / Deseruit sed ubi documenta fidelia doctor, / Detexi primus falsa docere virum. / Bartholomaeo Arnoldi Ussingo Augustiniano Theologo Augustinus Marius Theologus doctor, Salomonsis Episcopus P. P. P. P. Discipulus. Meus Elssius asserit Bartholomaeum etiam Episcopum Salomensem creatum, [P. 90] sed incongrue; quomodo enim, si hoc verum esset, Marius eius Discipulus in Epigraphe supranotata reticuisset? Eum cum laude memorant Pamphilus, Crusenius, Herrera, Gratianus et Torellus; nec non Possevinus in Appendice Appar. pag. 631; Gesnerus pag. 132; Frisius pag. 107, et Verderius pag. 11. Laudatur quoque a Francisco Swertio in Athenis Belgicis pag. 157; a Valerio Andrea in Bibl. Belgica pag. 110; a Marraccio pag. 200. Hi tres non bene asserunt Ussingen Belgam; nam si fuisset, certum est, quod nec Gratianus, nec Elssius nostri Belgae Germanum vocassent et hac gloria suum Belgium privassent.
Libri ab ipso compositi sunt:
* Summa compendiaria totius Logicae Tractatus septem scripti ab Auctore in Gymnasio Erphurdensi. Basileae 1507, in 4.
* Parvulus Liber Philosophiae naturalis, sive interpretatio per figures et tabulas in Epitomen physicae tribus tractatibus absoluta; annexa quaestio de quiditate quantitatis continuae. Primus Tractatus quaestiones habet de principijs physicis, materia, forma, causis, natura, motu, infinito, loco et tempore. Secundus de elementis, generatione, intensione et mixtione. Tertius de Anima, speciebus, sensibus et rebus sensibilibus, voluntate, intellectu humano, divino et Angelico. Basileae 1511, in 4.
* Exercitium veteris artis. Basileae per Nicolaum Kesler 1507, in 8.
* Purgatorium contra Lutheranos. Herbipoli 1527 in 8.
* Libellus de duabus disputationibus contra eosdem. Ibidem 1537, in 9.
* De falsis Prophetis, tam in persona quam in doctrina vitandis. Erphurdiae 1525 in 4.
* De praedicatione Evangelij; quibus scilicet debeat conformiter Evangelium praedicari? Ibidem 1525 in 4.
* De caelibatu Sacerdotum novae Legis, respondet ad sermonem Langij de matrimonio Sacerdotali, quem fecit Erphurdiae in Nuptijs Culsameri Sacerdotis. Ibidem 1525 in 4.
* De merito bonorum operum. Erphurdiae 1525 in 4.
* De tribus necessarijs ad vitam Christianam, scilicet de Gratia, Fide et Operibus. Herbipoli 1526, in 8.
* Contra rebaptizantes, seu confutatio eorum quae Lutherus scripsit in rebaptizantes. Coloniae apud Ioannem Cymnicum 1529 in 8.
* De Missa stabilienda, opus insigne.
* De Coniugio Sacerdotum.
* De Incarnatione et adoratione Sanctorum.
* Confutatio sermonis Lutheri super Salve Regina.
* Confutatio sermonis Lutheri super Regina Caeli.
* Confutatio sermonis Lutheri de Nativitate B. Mariae Virginis. [P. 91]
* Libelli plures Scolastici.
* Interpretatio in Donatum.
* Regulae et figurae constructionis cum vitijs Grammaticalibus.
42) BARTHOLOMAEUS DE PALATIOLO , nobilis inter limites Brixianos et Bergomenses. Ortus est anno Domini 1426; adhuc puerulus a parentibus habitu Clericali indutus, ut sacris Altaribus ministraret, ac genio suo spirituali inservirent. Anno 21 iam Diaconatus ordine insignitus, cum Bergamum accessisset ad aliqua peragenda, die 23 Martij 1447 audissetque Concionem Ven. Augustini de Crema super illud Thema: Adolescens, tibi dico, surge, divinum impulsum sentiens, verbaque cordi insigens, Religionem Augustinensem amplexus est; statimque caepit virtutibus omnibus clarescere. Indefessus in labore et studijs, assiduus in Choro, obedientiae, paupertatis atque puritatis amator ardens. Humilitati adeo addictus, ut oblatas dignitates constantissime recusaret. Nam ab Hippolyta uxore Alphonsi Calabriae Ducis et Francisci, ac Blancae Mediolanensium Ducum filia expetitus, ut sibi a sacris confessionibus esset, nec precibus, nec muneribus, nec oblata insigni Infula flecti potuit ad honorificum ministerium obeundum. Iniuriarum et irrisionum aemulorum, etiam olim amicorum, non solum contemptor, sed ex corde condonator apparuit. Unde Patri Basilio Ripae, qui querelas effundebat contra quemdam olim Amicum, tum hostem eiusdem Bartholomaei effectum, respondit: Ego, licet laesum me ab Amico videam, non tamen charitatem meam erga ipsum volo esse laesam; quin et amem et serviam, cum oporteat, prout antea solitus servam. Deinde subiunxit hanc sententiam cordibus fidelium insculpendam: Si Amicos quoscumque verbo, vel facto laedentes abiicere voluerimus, nullos certe infine habere reperiemur, cum difficile, imo impossibile sit se se invicem amicos aliquo modo non laedere; verus autem Amor id efficere debet; ut invicem alter alterius onera portantes adimpleamus Legem Christi. Ob has, aliasque praeclaras virtutes et merita, ad multas Congregationis suae, quam unice amavit et in adversis defendit, dignitates elevatus fuit. Ideo munus Prioris insignium Coenobiorum pluries, Visitatoris atque Deffinitoris, nec non ter Vicarij Generalis, videlicet 1489, 1492 et 1497 obivit egregieque in omnibus se gessit. Angelum suum Custodem tam impense dilexit, ut ob id meruerit pluribus a periculis etiam [P. 92] visibiliter eripi. A Summis Pont. Innocentio VIII et Sixto IV plurimum aestimatus. Cum esset Prior Brixiae anno 1502 in cubili ob infirmitatem decumbens, abstinentiam, quam semper amplexus fuerat, deserere noluit. Itaque hortante Medico, die Veneris et Sabbati non solum carnes, sed nec ius absorbere voluit, nec consuetas devotiones et officium praetermittere. Denique die 3 Octobris post complectorium recitatutum, sentiens mortem appropinquare, receptis Ecclesiae Sacramentis, adhortatis Fratribus ad divinum amorem et fervorem Religionis, animam efflavit, remanens hilari iucundoque vultu, aetatis suae 76. Fusius omnes qualitates nostri B. Bartholomaei enarrat Donatus Calvus Bergomensis Vic. Generalis vir eruditus in memorijs Historicis suae Congregationis Insubriae Lingua Italica a pag. 135 usque ad 147 inclusive ex Basilio de Ripa coaetaneo, scriptore ipsius vitae, diu ab Herrera nostro desideratae. Eum commendant Episcopus Signinus pag. 133, ter Beatum appellans; Herrera in Alphabeto pag. 99; Crusenius part. 3, c. 31 et 32; Torellus in saeculis tom. 7, a pag. 527 usque ad 531; ac Elssius in Encomiastico dividens in duos pag. 114, quod inadvertenter fecit; quia Herrera hoc antea monuit. Etiamsi fuerit Palatiolus doctus et eruditus, non tamen in lucem protulit nisi unicum Martyrologium copiosum, editum Papaie, impressum per Georgium de Palazzolo 1487, in 4; in eoque plurimorum Beatorum et Venerabilium Ordinis nostri merita memorantur. Quaedam copia asservatur in nostra Angelica Romana.
43) BARTHOLOMAEUS SIMONIS DE CARUSIS Urbinatensis, celebris Theologus et Concionator disertissimus. Anno 1331 in Felsinea Universitate publicus professor, ut asserit Ghiradaccius, deinde Parisiensis Accademiae illustrator, postquam inibi summa cum laude, nec minori profectu docuisset, Sanctorum Patrum studio totum se dedit; ex quo admiranda et praeclara Opera, scilicet Milleloquia S. P. Augustini et D. Ambrosij produxit, in quibus, ut Pamphilus protulit, tam D. P. Augustini mare, quam Ambrosij supernotavit flumen. Liber vero (Petrarcha eidem scripsit) maioris operis, quam gloriae, in quo ipso animum tuum miror, qui studio utilitatis publicae maiora (nisi fallor) ausurum, ingenium inclinasti. Hoc etiam expressit Auctor in Epistola ad Clementem VI pro sui defensione. Aliqui asserunt Bartholoaeum nostrum surripuisse gloriam primi Milleloquij Augustino Triumpho Anconitano, sed hoc imperito proferunt; [P. 93] nam Triumphus solummodo incepit et aliqualiter delineavit, at Bartholomaeus formavit corpus et ad perfectionem reduxit, quapropter verus Auctor milleloquij censendus est. En ut ipsemet ius suum tuetur in fine supracitatae Epistolae: Rev. Patri Fratri Dionysio de Mutina S. paginae professori, nunc Priori Generali meo, sub cuius magisterio apud Bononiam compilavi, placuit ipsum opus milleloquium veritatis Austini debere intitulari. Et eruditus Paulus Lulmeus in Epist. ad Ambrosium Coranum Generalem in principio libri Anconitani de Potestate Ecclesiastica anno 1479 scripsit: Triumphus incepit sed dormitione Sancta praeventus complere non potuit, quod postea Fr. Bartholomaeus Urbinas D. P. Augustini doctissimus haeremita, Urbini praesul, egregio ordine complevit. Adversus Ludovici Bavari Imperatoris sequaces, scilicet contra Marsilium et Ocham, aliosque Pontifìciam auctoritatem oppugnantes, viriliter calamum strinxit, tutatus est egregieque eam. Anno demum 1342, 2 Idus Decembris, ut eius praeclarae virtutes coronam aliquam obtinerent, Clemens VI suae Patriae Urbini Episcopum designavit, Maiora, ut Petrarca ait, sperare iussum. Sed qui maiora sperare iusserat, longiorem vitam impartiri non valuit. Quippe qui triennio post adeptam Infulam, nempe 1350 placido fine quievit. Praesul re vera conspicuus, a pluribusque condigne laudatus, inter quos celeberrimus Iurisconsultus et Decretalium expositor Ioannes Andreae Bonon. protulit: Augustini Epistolam sollicitudine non parva diu quaesitam, cum invenire non possem, nonissime vir devotione sincerus, et fervidus charitate, grandis scientia nec minor facondia, Fr. Bartholomaeus de Urbino etc. illam notam exhibuit. Ciacconiusque notavit: Constat Clementem VI literatissimum Pontificem a Petrarca appellatum, sed occupatissimum hominem, atque ob id compendiorum avidissimum, quam ob causam Fratri Bartholomaeo de Urbino Eremitae Augustiniano, qui ex Sancti Augustini sententiis volumen ingens milleloquium vocatum per Alphabeti Literas collegerat atque obtulerat, Pontificatum Urbinatium in Patria dederat, iusseratque, ut quod de Augustino fecerat, id de Ambrosio faceret, quod et praestitit, milleloquium S. Ambrosij nuncupavit. Discipulus is fuit magni illius viri Augustini Triumphi. Ultra omnes Scriptores Ordinis eum commendant Ughellus, Tom. 2, Italiae Sacrae, col. 865; Possevinus pag. 185; Sixtus Senen. in Bibl. Sancta editionis Coloniae 1586, pag. 217; Gesnerus pag. 135; Frisius pag. 107; [P. 94] Archmanus Schedel in Chron. 5 mundi aetate; Ludovicus Iacob a S. Carolo in Pontificia Bibl. pag. 278; ac ultimo Henricus Warthom pag. 26; alijque. Memorabilis est ipsius sententia de quatuor operibus S. P. Augustini: Ex omnibns Libris eiusdem, iudicio meo in quatuor maxime alios Doctores excedit, scilicet in Libro Confessionum, ubi apparet, et est devotior, in Libro de Trinitate subtilior, in Libro de Civitate Dei universalior, et in Libro retractationum prudentior. Haec in principio milleloquij in Indice . Memorat etiam primo loco inter Urbinates litteratos nostrum Bartholomaeum eruditissimus Praelatus, et concivis Bernardinus Baldi in Tractatu de laudibus suae Civitatis Urbini M. S. fol. in Bibl. domestica Sanctissimi D. N. Clementis XI gloriose regnantis et Eruditorum fautoris. Opera edita sunt:
* Milleloquium S. P. Augustini. Lugduni apud Senetonios Fratres 1555, in fol. Parisijs illustratum a Ioanne Collierio. Praesbytero Theologo per Carolum Rouillard, 1645, Tom. 2, in Fol. Denique 1672 apud Leonard. Typographum Regium, Tom. 2, in Fol.
* Milleloquium D. Ambrosji. Lugduni apud Senetonios 1556, in fol.
* Commentarji tam in vetus quam in novum Testamentum ex omnibus D. Augustini Lucubrationibus a nostro Bartholomaeo collecti. Hoc opus, ut scribit Sixtus Senensis, Ioannes quidam Gastius, deleto veri Auctoris nomine, in voluminis fronte praeposito, sibi satis impudenter usurpavit , et quod gravius est, transpositis, detrumcatis ac detortis quibusdam eiusdem operis locis ad Lutheranam haeresim, utilissimum ac piissimum Cattolici Auctoris nomen contaminavit. De surreptione suprad. Comm. A Gastio testantur quoque Theoph. Rainaudus de bonis et malis libris pag. 166; et Vincentius Placcius Hamburgensis in Catalogo Pseudonimorum pag. 198. Opus impressum est Basileae, apud Hervagium 1542, Tom. 2. in Fol.; Venetijs 1513 apud Ioannem Franceium, Tom. 2, in 4; et apud Valgrisium 1545, Tom. 2, in 4. De his duabus ultimis editionibus in sua Cathechesi pag. 244, scribit meus Antonuccius Eugubinus: Donec a Religione S. Augustini non fuerint emendate et denuo impressa cum sua Epistola autentica tam in primo quam in 2 Tomo merito comburantur, licet Epistola damnati Gastji ablata fuerit. Biblia Augustiniana P. David Lenfant Dominicani fere eadem est cum supradictis commentarijs.
* Tractatus contra errores, qui inventi fuerunt tempore Ludovici Ducis Bavariae. Incipit: Domine labia mea aperies et os meum detestetur mendacium. Romae in Ordinis Archivo, ut Pamphilus asserit, ex quo Possevinus.
* Commentaria sua in vetus et novum Testamentum ex Roccha in Bibliotheca Theologica pag. 245.
* Evangelia Quadragesimae egregie interpretatus est. [P. 95]
* Tractatus de quatuor novissimis.
* De Bello spirituali.
* In compendium redegit libros Aegidii Romani de regimine principum.
* Memoriale Militiae Spiritualis M. S. in Bibliotheca Bodleiana Ozonij pag. 522.
* Aliaque.
44) BASILIUS MONALDUS Senensis, Congregationis Ilicetanae et Conventus S. Salvatoris nobilissimus Alumnus, cui multum splendorem attulit. Is anno 1503 cum esset S. T. M. ac Concionator illustris, die 30 Aprilis Vicarius Generalis electus fuit; et 1506 Procurator Congregationis in Romana Curia primus declaratus; ac deinde ad suae Congregationis gubernium ob praeclara merita admissus 1510, 1514, 1520 et 1526. Pluries extitit Conventus sui Ilicetani Prior, et ultimo 1530. Paulo post, ut puto, obijt, quia Illustriss. Landuccius Episcopus Porphyriensis in sua Ilicetana Sylva edita Senis 1653, in fol. Latine, etiamque Italice 1657 Romae apud Cabalum, nihil de eo ulterius exprimit. Laudatur ab eodem Landuccio in Elogio Bernardi Monaldi nostri Basilij Nepotis, in Scriptoribus dictae Sylvae pag. 147; et pag. 63 reponit: Basilius, vir utique doctissimus, exaravit Tractatum super septem Psalmos, sed humilitatis gratia apponere titulum, aut gradum Doctoratus minime voluit. Edidit itaque sub nomine Basilij Cottae. Eum memorant Ugurgerius in pompis Senensibus pag. 369; Herrera et Elssius, ac citatur a Pauletti nostro in Annuali, precise Dominica 24 post Pent. pag. mihi 400.
* Philosophia Christiana et studium Paenitentis, seu in septem Psalmos Paenitentiales. Senis per Simonem Nicolai Nardi 1528, in 4.
* Quaestulum etsi parvum mole magnum tamen virtute M. S. in Martiniana.
* In duodecim Abusiones saeculi, M. S. in membr. 8, apud Illustrissimum et eruditum Amicum Ubertum Benvoglienti. Senis.
* Aliaque.
45) BASILIUS A RIPA Bergomensis Ditionis; qui ab aliquibus nostris Brixiensis vocatur ob longum domicilium, sed re vera ex Bergomensi territorio fuit, ut testantur Gratus, Fontana et Marius Mutius. Vix 14 annum expleverat, et iam cursum omnium minorum facultatum compleverat. Pari faelicitate quoque ad maiores facultates, cum ingenium velox haberet, ascendit. Anno Domini 1462, 18 suae aetatis Religionem Augustinianam amplexus est, eamque virtutibus, doctrinis et exemplis illustravit. [P. 96] Brevi tam excellens verbi Divini disseminator evasit, ut in Capitulo Alexandrino 1473 Concionator Generalis declaratus fuerit, ac confirmatus in Bergomensi 1474. Observantiae fervidus zelator semper apparuit, hacque de causa a Bartolomaeo de Palatiolo unice dilectus. Cum esset Prior Brixiae 1492, 1493 et 1494 Bibliothecam pulcherrimam et eruditam eiusdem Conventus construxit. Sed quidmirum? Libros diligunt, qui cum libris et in Libris perpetuo vivere sciunt. Anno 1500 ad primariam suae Congregationis dignitatem elevatus iuxta condignum fuit. Postea Prior Bergomensis, ac demum Brixiensis, in cuius gubernio placida morte spiritum emisit anno 1505. Iustis praeconijs extollitur a nostro Calvo Bergomensi in memorijs Historicis iam citatis pag. 172; in Scriptoribus Bergom. pag. 68; Possevino pag. 208; Pamphilo pag. 100; et ab aliis Scriptoribus Ordinis, post quos Torellus in 7 Tom. Saeculorum, qui posuit mortem Basilii ad an. 1503; quia non vidit secundum Opus de Scrip. Bergomensibus Donati Calvi. Opera ipsius sequentia asservantur in Bibl. S. Barnabae Brixiae:
* De vita privata ad R. P. Benignum de Ianua. Incipit: Varios de te loquentium etc.
* Vita B. Bartolomaei de Palatiolo ad Paulum de S. Genesio Episcopum Helenopolitanum Augustinianum.
* Parabolica descriptio Ficulnae et cucurbitae. Incipit: Ficulneam in Agello suo Colonus quidam plantavit.
* Conciones Adventuales et Quadragesimales, 2 Tomis, omnes distincte enumerat Pamphilus.
* In Ius Canonicum Libellus.
* Orationes in Coena Domini.
* Orationes habitae in pluribus Capitulis Congregationis.
46) BELLINUS PATAVINUS Theologus pius et doctus. Cum in lectionibus Auctorum probatorum, qui de Sanctorum vita, atque martyrio conscripserunt, versaretur multa diligentia, opera et cura usus est, ut Martyrologium, quod in Ecclesijs communiter legitur, fidelissime imprimeretur. Anno 1464 iam erat Religiosus ac Philosophiae Studens, eo enim tempore scripsit sequens Opus: Quaestiones Ioannis de Ianduno in Libros de Anima miniatae fol. magno ch. Scriptae per Fratrem Bellinum de Padua 1464. Anno 1475 erat Patavij Prior et 1489 Marchiae Tarvisinae Provincialis. Insignis Bibliotheca nostra Patavina plurimis egregijs manuscriptis etiam membranaceis ornata, [P. 97] industria nostri Magistri Bellini erecta fuit, ut ex Portenario Lib. 9, cap. 26; hodie tamen valde imminuta; Illustrissimus enim Paulus Naldinus Episcopus Iustinopolitanus noster, aliquorum religiosorum causa, ea relicta, ad ampliandam Bibliothecam S. Stephani Venetam conversus est. De supradicto Bellino Scardeonius lib. de antiquitatibus Patavij loquens inseruit: Paulo Zabarellae ferme par floruit Bellinus insignis Theologus; cuius non modicae laudis fuit editio, et correctio Martyrologij, quod olim cum pro sua raritate in Choris tantum, et in Conventibus publice legeretur, nunc huius opera factum, ut ab omnibus legatur. Et propterea merito eius nomen non tantum in illa prima editione mille et amplius voluminum inscriptum est, sed postea quoque quoties huiusmodi opus imprimitur, non nisi sub Bellini Eremitani Theologi Patavini correctoris nomine publicatur. Itaque huiusmodi pia martyrum memoria cum nominis huius immortalitate a posteris ubique celebrabitur. De eo Possevinus in Appar. pag. 215; Petrus de Alva in Bibl. Conceptionis col. 175; ac citatur a Ioanne Molano in Lib. Natalium SS. Belgij, in Decisione S. Rotae Romanae coram D. Ghisilerio 1638 in Defensorio Sanctitatis S. Luciferi Calaritani Archiepiscopi Ambrosij Machin pag. 14; omnesque nostri eum celebrant, sed corrigendus Elssius, qui asserit floruisse 1530; cum obierit circa annum 1514.
* Martyrologium ab ipso correctum et illustratum, impressum est Venetiis 1509, in 4; ibidem apud Iunctas 1517, et 1522, ac 1564 in 4; ac Parisijs apud Mornof 1521 et 1536, in 4.
* De laudibus Martyrum etiam Venetijs impressum ex Pamphilo.
47) BENEDICTUS ICENUS NORDOVOLGICUS Anglus. Religiosus pius, prudens, rara eloquentia, nec non varia Scientiarum suppellectili instructus. Qui cum esset S. Th. Professor, multos sui temporis Theologos antecelluit; Regisque Angliae Eduardi III Consiliarius electus. Is ob egregiam in concionibus gratiam, et persuadendi vigorem, apud Antonium Episcopum Nordovicensem magno fuit in pretio, eumque titulo Episcopatus Cardicensis insigniri curavit, et Suffraganeum elegit, seu potius suae functionis participem ac sodalem. Quo autem anno ex hac vita migraverit, variant Scriptores; quidam anno 1340; alij 1342 excessisse tradunt. Crusenius et Pamphilus sub anno 1354 reponunt. De ipso loquuntur Balaeus, Ioannes Pitseus in Scriptoribus Angliae, Frisius pag. 112; [P. 98] Possevinus pag. 219; omnesque nostri.
Opera, quae reliquit, sunt:
* Alphabetum Aristotelicum lib. I. Incipit: Homo nosce tuam vitam.
* Sermones per annum lib. I.
* Epistolas hortatorias lib. I.
* Aliaque.
48) BERNARDUS ANDREAS Patria Tolosanus, vir eruditus, suae aetatis excellens Poeta, artes fere omnes, quas liberales vocant, optime calluit. A Patria discedens aliarum Regionum videndarum causa, Londinum se contulit, inibique ab Henrico VIII Rege, tunc catholico, agnitus statim, in Aulam adscitus, Regius Poeta, Orator ac Regiae Typographiae et Bibliothecae Praefectus declaratur. Illo tempore promotor extitit, ut Rex contra Lutheranos scriberet. Hunc videtur illum esse, qui in Regestis Ordinis Magister Bernardus Tolosanus 1514, V, I, Doctor nominatur, et anno 1519 in Anglia existens dicitur Poeta Laureatus. Carmina diversi generis edidit, Regique dedicavit. Sexagenarius Londini obijt, apud nostros sepultus; eum nominant omnes Scriptores Augustiniani, et Possevinus pag. 223; Frisius 116. Eius opera sunt:
* Hymni Sacri per totum annum Lib. 3.
* Vita D. Andreae Apostoli Lib. I.
* Sermo in B. Dominici Festivitate. Romae M. S. in Angelica.
49) BERNARDUS OLIVERIUS Valentinus, Doctor Parisiensis ac ibidem publicus Professor. Iste a Petro IV Aragonum Rege, apud quem erat Nuncius, vocatus fuit (teste Francisco Didaco citando) unus ex melioribus Theologis, qui in Universo aderant. Propter Doctrinae eminentiam, et morum probitatem anno 1336 Episcopus Oscensis in Aragonia creatus fuit. (Antea enim, nempe 1330, suae Provinciae fuerat Provincialis). Missus ab eodem Petro Rege anno 1342 Legatus ad Galliarum et Maioricarum Reges; dum in Patriam revertebatur, a Summo Pastore Clemente VI 1343 Bernardo titulo S. Ciriaci Cardinali Comes Legationis Hispaniarum assignatus extitit. Ab Oscensi Cathedra ad Barchinonensem 1344; et ab ista ad Dertusensem anno 1346 translatus. A Principatu Cataloniae ad supranominatum Aragoniae Regem demandatus, post omnia feliciter peracta, ex legatione rediens pia dormitione decessit Dertusae die 14 Iulij an. 1348; ac in claustro Ecclesiae Cathedralis in Sacello S. Candidae Corpus depositum. Dignus immortali memoria Praelatus (expressit Herrera, ex quo omnia sequentia) [P. 99] ad maxima natus, quem incomparabilis doctrinae et magnarum virtutum merita nullibi quiescare patiebantur; et haec Ecclesia Praesulem alteri, quae maiori foelicitate praevenerat, quasi certatim rapiebat, ac Pontifices Regesque et Regna, quasi alium, quae mitterent, non haberent, hunc unum ad Principes Legatum emandabant. Sunt, qui Bernardum inter Purpuratos Patres adscribunt et S. Marci titulum Praesbyteralem assignant. Ex his Hieron. Roman in Centurijs Augustinianis, Martinus Carillo in vita S. Vallerij et Didacus de Ainsa in Historia Oscensi. Merebatur quidem purpuram Oliverius et in magnis meruisse sat est. Sed illum non fuisse in publica promotione rubro galero, et titulo S. Marci donatum, manifestum est argumentum silentium Petri Regis Aragonum, non silentis, sed enumerantis omnes eius Episcopatus, et Elogij sepulcralis inscriptio, quae Praesulis publicam purpuram non omitteret, et est huiusmodi, Anno Domini MCCCXXXXVIII pridie idus Iulij obijt Reverendus Pater et Dominus Fr. Bernardus Oliverij Episcopus Dertusensis, ac Magister in sacra pagina. Hic tumulatur. Valde tamen fit probabile fuisse Bernardum in privato Concistorio iuxta antiquum, sed antiquatum morem, a Clemente VI, anno 1345 ad Cardinalatum admissum. Eo enim anno Ecclesiam Barchinonensem gubernabat; et refert Zorita rerum Aragonensium exactissimus indagator Regi Aragonum pro Episcopo Barchinonensi purpuram petenti summum Pontificem annuisse. Defecit alias oculatissimus et eruditissimus Nicolaus Antonius, loquens de nostro Oliverio in primo Tomo Bibliothecae Hispanicae novae pag. 176; protestans se nescire, quisnam fuerit nec cuius sedis Episcopus, nec quonam tempore floruerit. Si Possevinus et Pamphilus extrahere non poterant eum ab obscuritate, quare ad illuminandam facem in diligentissimi Herrerae splendoribus, toties ab ipso visis et citatis, non accessit? Bone Deus! Homines sumus, ad errandum faciles, nullumque corpus sine umbra. Celebrant Praesulem celeberrimum nostrum Oliverium omnes Scriptores Ordinis et supracitatis ab Herrera, ac etiam Magister Franciscus Didacus in Lib. 3 Comitum Barchinonensium capite 18; Possevinus pag. 228; Verderius pag. 11; alijque. Eius Opera Theologica saepius citantur a meo Alphonso Vargas Archiepiscopo Hispalensi in primo Tomo Sententiarum, et precise in Prologo art. pr., quaest. pr., quaest. 4, art. 4, dist. I, quaest. p. art. n. 2 et 4; ac alibi pluries. [P. 100]
Opera ab ipso exarata quorum aliqua notantur a nostro Pamphilo, sunt:
* Super Libros Magistri Sententiarum libri quatuor.
* In caput Cum Marthae de celebratione Missarum.
* De Divinis officijs Liber singularis.
* De Inquisitione Antichristi M. S. in Bibl. Regia Escurialis, ut testatur Alva in Sole ver. pag. 362.
* Quaestiones Quodlibetales.
* Excitarorium mentis ad Deum Bernardi Oliverji Augustiniani extabat in Biblioteca M. S. Antonij Augustini, nuncupatum Roderico Episcopo Valentino, postea Alex. VI, scribit Nicolaus Antonius; sed vel Dedicatoria fuit formata ab alio, qui impressioni tradere volebat dictum opus, vel non est nostri Bernerdi; Alexander enim obijt 1503 et Oliverius 1348.
50) BERNARDUS DE ROSSERGIO Gallus, Patria Tolosanus, vir doctissimus et eruditissimus, qui per annos 20 Tolosae publice docuit; primo Canonicus Regularis, ac Romae sub Eugenio IV et Nicolao V Apostolicus Referendarius, ubi pluries coram Pontifice et Purpuratorum caetu Orationes et Sermones habuit. Deinde ad meam Religionem transijt, ut testatur Claudius Robertus in Gallia Christiana; Episcopus Vasatensis ac Montalbanus evasit. Postremo ad insignem Cathedram Archiepiscopalem Tolosanam regendam assumptus anno 1452; nam antecessor obierat die 1 Octobris 1451. Hunc praeclarum Infulatum, praeter Claudium Robertum, non habemus, quos hucusque viderim, testes alios externos Augustinianum asserentes, quapropter Labbeus illum reponit inter carentes umbra probabilitatis. Si vero prospexisset aliquos Scriptores, etiam suos domesticos, asservisse sententiam probabilem innixam solo unico teste minoris auctoritatis, quam Claudius Robertus, tam scrupulosus non fuisset. Obijciet forsan eruditos Sammarthanos pariter in Gallia Christiana nihil de professione Eremitana doctissimi Rossergij meminisse, sed isti aliqua tametsi clara, etiam ad nostros spectantia, omiserunt, ac inter alia duos Episcopos Tolonenses memoratos in Tom. 4, pag. 1063, n. 24 et 25; videlicet Ugonem Labailam antea Episcopum Eugubinum, et Fratrem Petrum eiusdem Ugonis successorem Eremitanos non dixere, quos expresse ex Ugello Tom. p. Italiae Sacrae, ex regestis Ordinis, et ex Torello constat Augustinianos fuisse. Praeterquam quod, etiam ex D. Hieronymo in Lucam cap. 12, habetur: [P. 101] Argumentum sumptum ex silentio nec tutum, nec procedit. Sed si Augustinianis deficit probabilitas, quam probabilitatem expressit Labbeus in favorem suae negationis? Nullam profecto, nullam. Ut ut tamen sit, vel Canonicus, vel Eremita, Augustinianus fuit Archiepiscopus noster. Scio equidem extitisse aliquos Scriptores Canonicos, Pennotum, Melegarium, San Trudonem, Ticinensem ac ultimo Nicolaum Desnos discipulum Pennoti, licet hoc neget, aliosque, qui nos excludere conati sunt a D. Augustini filiatione, hac praecipue de causa, quod Augustinus non fuit Monachus, et quod nos successionem probare non possumus. Attamen pro Monacatu D. Augustini ad Tribunal sapientissimorum Patrum Monachorum S. Germani a Pratis in ultimo Tom. Operum D. Augustini appello. Ac pro successione profero: Videant, ne ipsi maiori difficultare in sua ostendenda premantur, quam Eremitae. Praesidium mihi erit, si opus fuerit, eruditissimi aeque, ac doctissimi P. Ioannis Gasparis Bererttae Benedictino Cassinensis Monachi Lychnus Cronologico-Iuridicus. Nos tamen, si volunt, Canonicos Regulares ut Augustini Filios veneramur, ut Fratres diligimus. Quod fere omnes Scriprores Ordinis fecere, at e contra erga nos immerito paucissimi ex ipsis. Quaeso parcat eruditus Lector huic, alias longiusculae, quam par est digressioni necessariae quidem. Commendatur dignissime Rossergius, ultra a supradictis Sammarthanis, et Roberto, etiam a Nicolao Bertrando de Gestis Tolosanorum, a Frisio in Bibl. pag. 118; ac a meis Herrera pag. 107; Elssio 125 et 681; ac ultimo a Torello in VI saeculorum pag. 827. Pro posteris apparent.
* Tractatus de Cardinalibus S. R. E. Liber, in quo omnia, quae ad hanc materiam pertinent, copiosissime tractantur Auctore Hieronymo Manfredo Iurisconsulto nobili Ferrariensi. Bononiae excudente Ioanne Rubrio 1564, in fol. Opus hoc esse nostri Rossergij testatus est clarissimus Purpuratus Franciscus Maria Brancaccius suis in Dissertationibus Romae impr. 1671 de Benedictione Diaconali pag. 300: Tractatus de Cardinalibus non est ipsius Manfredi, sed Bernardi Rosacio, Rossergij melius, Theologiae magistri, et V. I. Doctoris quae citat Cardinalis Iacobatius, sed illum Typis excussum Manfredus uti proprium opus, falso sibi adscripsit et suo nomine edidit Bononiae 1564 Corniculae Horatianae, sive Aesopicae similis, quod deprehendisse Cardinalem Lancellotum collato Manfredi Tractatu cum vetusto Codice ipsius Bernardi Manuscripto, Anonymus quidam I. C. testatur in quadam nota satis antiqua, et praefixa eidem Tractatui a me diligenter perlecta, qui praedictae collationi interfuisse affirmat [P. 102] in Bibl. locupletissima D. Lancelloti tunc Rotae Auditoris 1580. Solae itaque Decisiones ad Cardinalium spectantes sunt Manfredi Farinae. Priusquam hoc legissem in Brancaccio, iam observaveram ante supradictum Tractatum, qui extat in nostra S. Augustini Senarum; manu antiqua cuiusdam incogniti scriptoris, sequentia: Verus et proprius Auctor huius Tractatus est Magister Bernardus de Rossergio Theologus, et V. I. Doctor, qui est apud me manuscriptus in mea Bibl. sub numero Libri 1876. De quo Auctore mentio est apud Iacobatium in Tract. de Concilio fol. 27, col. I.
* Super Pentatheucum lib. I.
* In Cantica Canticorum lib. I.
* In Apocalypsim Ioannis lib. I.
* In Acta Apostolorum lib. I.
* De Orationibus quotidianis lib. I.
* In Stomathaeum Tragicum lib. I.
* Sententiarum attestationum lib. I.
* Sermones de tempore lib. I.
* Sermones de Sanctis lib. I.
* Inductionum super fexto lib. I.
* Repetitiones 6 studiorum lib. I.
* De amplitudine potestatum lib. I.
* Agoranium de sacro principatu lib. I.
* De Schismatibus extirpandis lib. I.
* Viridarium Rosetum lib. I.
* Itinerarium Romanum lib. I.
* Sermones 8 de B. Virg. Maria lib. I.
* De 100 Miraculis lib. I.
* De Abele et Stephano lib. I.
* Super Sententias lib. 4.
* Comment. Decretorum lib. 2.
* Consultationum tripartita lib. 3.
* De quaestionibus 42 lib. I.
* Solemnium principiorum lib. I.
* Promptuarium Ecclesiae Catholicae lib. I.
* De Legatorum officio lib. I.
* De futurorum cautela lib. I.
* De Concilijs Generalibus lib. I
. * Praerogativa Ecclesiae Gallicanae lib.I
. * Pro Delphino Viennensi lib.I.
* Ambassiatorum brevilo quium lib.I.
* Vita D. Bernardi Clarae-Vallensis lib. I.
* Officium S. Bernardini de Senis lib. I.
* De Visitandis Paraecijs lib. I.
* Secopiscum de naturalibus lib. I.
* De Lapidibus pretiosis lib. I.
* De Pragmatica sanctione lib. I.
* De Regis Francorum regimine lib. I.
* De Armorum insignijs lib. I.
* Ars interpretandi eadem lib. I.
* Aurisium S. Thomae de Aquino lib. I.
* Viagium contra Turcas lib. I.
* Annales Urbis Tolosanae lib. I.
* Historia Caroli Magni lib. I.
* Influxiones Planetarum lib. I.
* Omnia haec ex Frisio, qui non exprimit, ubinam asserventur. Insuper non bene signat ipsum claruisse 1460.
51) BERTHOLDUS RUCHAVOSER de Ratispona Germanus, Philosophus et Theologus magni nominis, Anno 1388 et 1392 Oxonij Studijs operam dabat. [P. 103] S. T. Doctor creatus, in Germaniamque reversus, Accademiarum Religionis moderator evasit. Anno 1400 in Universitatem Viennensem admissus, ibidem inter primos Theologiam docuit. Anno 1410 exaravit Viennae Austriae expositionem insignem super Apocalypsim, de qua infra. Anno 1412 fuit Praesidens capituli in Bavaria habiti; ac ab anno 1419 usque ad 1427 eiusdem Provinciae Prior Provincialis. Denuo 1435 a Gen. Gerardo Ariminensi Praeses et Vicarius Generalis deputatus. Facile paulo post obijt, quia amplius de eo mentio ulla in regestis non apparet. Celebrant ipsum Pamphilus pag. 73; Milensius in Alphabeto Germanico, omnesque Scriptores Ordinis post ipsos. Inter exteros apparent Possevinus pag. 230 et Marraccius Tom. p. pag. 233. Scripta eius sunt:
* Super Apocalypsim Lectiones 107. Servabantur Ratisponae in nostra Bibliotheca 2 volum. in Fol. Primum Volumen duodecimo terminabatur. Secundum reliqua continebat. Adiunxit in eo has quaestiones arduas: Utrum Christus omnem Sanguinem, qui de Corpore suo fluxit, in eodem corpore hora resurrectionis glorificaverit? Et utrum efficacia Sacramenti Baptismi noxam deleat cuiuslibet peccati?
* In Evangelium Ioannis expositio.
* Super Salutationem Angelicam et Salve Regina.
* Super magistrum Sententiarum.
* Quaestiones in Libros Aristotelis de Anima. Et quaedam alia.
52) BINDUS GUERRI Senensis filius Coenobij S. Antonij de Nemore ad Lacus Ambrosianos. Scribit Landuccius in Sylva Ilicetana latina: Plura Opuscula dictavit, eius manuscripta conservantur Romae in Bibl. Angelica apud Coenobium S. Augustini, quae cum eramus Prior dicti Monasterij per pluries legimus, vidimusque maximam doctrinam, eruditionem et pietatem in se includere. Quo anno, quo mense, quo die ex hac vita discesserit doctissimus hic Bindus, nescimus, quamquam omni diligentia scire curavimus. Si doctus Praelatus observasset manuscriptum ipsius Bindi in Bibliotheca Ilicetana a me visum, nec non Herreram nostrum et Ugurgerium Dominicanum Senensem, absque tanta diligentia clarius invenisset tempus, et qualitatem Bindi, nec non eius cognomen a me in manuscripto observatum. Floruit igitur Bindus 1385 S. T. professor. Anno 1390 erat Vicarius Generalis Senarum, et die 17 Octobris iam obierat. De eo ultra citatum Landuccium in Sylva latina pag. 148; in Italica pag. 157 addentem ex proprio marte [P. 104] eum vixisse 1570; et Ugurgerius in Pompis Senensibus pag. 368; Herrera pag. 111; etiam Elssius in Encom. pag. 129; Torellus vero nihil. Scripsit opus sequens, cuius initium: Incipit quoddam Opus compositum per Fratrem Bindum Guerri de Senis Ord. Heremit. discurrendo per omnes Litteras Alphabeti assignando Figuras novi et veteris Testamenti. In fine porro Operis habetur: Explicit Tabula super Librum Fratris Bindi Guerri de Senis Ordinis Herem. expleta 1385, die 7 Iunij. Laus sit tibi Christe, quoniam Lib. explicit iste. In membr. 4. Adest quoque in nostris Marciana et Carbonaria. Quae sunt in Angelica, adhuc non vidi.
53) B. BONAVENTURA BADUARIUS ex Comitibus de Peraga Patavinus. De domo Principum Carrariensium, ut asserunt Coriolanus et Panvinius, facile, ut puto, ex parte matris. Natus est 22 Iunij 1332. Fratrem habuit Bonsemblantem etiam Augustinianum. De eisdem Petrarcha in Epistolis senilibus ad Bonaventuram scribens, ut solamen afferret pro Bonsemblantis obitu; haec inter alia: Quis non hominum vos spectabat oculis, atque animo suspensus, praesertim ubi casus aliquis forte vos iungeret in consessu publico, aut in via. Quis non vos amabat, et laudabat, et mirabatur? Fraternitas ipsa miraculo addebat, ac raritas, par statura, eadem quasi Corporis habitudo, una prope duobus fratribus aetas erat, una certe professio, una conversatio, unus habitus, una religio, unus Ordo, unus splendor magisterij; pluris existimabantur tales duo Fratres, quam quatuor alij, pares licet. Felices parentes dicebantur, qui tale par hominum genuissent. Felix Patavium, ubi geniti essetis, enutriti, nihil est enim, quod unam quamque patriam tam felicem faciat, quam suorum Civium virtus et gloria. Noster igitur Bonaventura in primo aetatis flore ad meam Religionem illustrandam ingressus est. Post aliquot annos omnibus liberalibus disciplinis ornatus repente excellentissimus Concionator super Rostra, et fere absque paribus in Cathedris suspiciebatur. Inter novem insignes Doctores mandante Innocentio VI ad erigendum Theologorum Collegium in celebri Universitate Bononiensi anno 1362 adscitus. Famosissimo Francisco Petrarchae arctissima familiaritate coniunctus fuit. Quapropter anno 1374, 18 Iulij, in frequentissimo illius funere Orationem funebrem habuit luculentissimam, tam celebri Doctore ac Poeta dignissimam. In congressu Generali Veronae habito 16 Kal. Iunij 1378 ad supremum [P. 105] Ordinis gubernium elevatus est, et circa annum 1379 ab Urbano VI S. R. E. Cardinalis tit. S. Caeciliae creatus. Ad ipsum enim iam Cardinalem Epistolam scripsit D. Catharina Senensis, quae ad Coelos ascendit 1380 die 29 Aprilis, ut videre est in Epistolis huius Sanctae impressis fol. 33. Anno 1381 simul cum duobus alijs Cardinalibus Ordinis Dominicani et Franciscani ex Pontificia commissione Scholis Theologicis Universitatum Italiae leges praescripsit. Anno 1381, die 1 Iunij, se subsignavit Bullae eiusdem Urbani Investiturae Regni Siciliae Regi Carolo factae, tali forma: Fr. Bonaventura Praesbyter Cardinalis tit. S. Caeciliae. Variant Scriptores in assignando anno ipsius obitus, qui non bene ex eiusdem Epitaphio eruitur ab erudissimo Papebrochio, licet congrue alias assignetur ab ipso annus 1388, die 10 Iunij. Ciacconius in Vita Urbani VI haec de nostro Purpurato prodit: Ecclesiasticae libertatis unicus assertor et Patronus cum esset, ortis inter eum et Franciscum Carrariensem Patavij Dominum ob ius Ecclesiasticum simultatibus, impijs Principis conatibus constantissime sese opposuit, et iniqua eius postulata insigni constantia contempsit. Haud multo post tantae virtutis vir Romae, dum Pontem Elium transiens ad Basilicam Vaticanam ire pergerat, sagitta ab incerto emissa immaniter tranfixus, nefarie interfectus est, ita occulte, ut neque de homicida, neque de tanti sceleris authore quidquam umquam certi sciri potuerit. Caeterum omnes suspicati sunt Carrariensem iratum per occultos Sicarios id egisse. Plurimi eruditi Scriptores martyrem appellant nostrum Bonaventuram, inter quos Paulus Cortesius lib. I de Cardinalibus; Volaterranus lib. 21 Antropologiae; Trithemius de Scriptoribus; Panvinius in vitis Pontificum; Scardeonius lib. 2 class. 7; alijque plurimi. Attamen, quia hoc a suprema Sede adhuc non est confirmatum, nihil affirmo. Illud certum est, quod in antiqua Capella Apostolici Palatij olim conspiciebatur eius effigies titulo Beati et radijs coronata. Hunc Purpuratum Patrem excelsis praeconijs extollunt omnes nostri, praecise Cherubinus Ghirardaccius in Hist. Bonon. par. 2, pag. 404, etiam martyrem vocans, Angelus Portenarius in Felicitate Patavina cap. 7, pag. 390; et Curtius in Elogijs pag. 49; in quibus veram eius effigiem profert. Inter exteros apparent, ultra supranotatos, Abraham Bzovius in Annalibus, omnesque Bibliothecarij, ac ultimo Henricus Warthon in opere saepius citato pag. 43; sed melius, eruditius ac praeclarius uti [P. 106] consuetum, clarissimus Daniel Papebrochius Iesuita in Tom. 2, Iunij pag. 382; et sequentibus. Pro eo concludit accuratus Herrera: Dignus plane vir ampliori honore si sanctitatem et merita humano iudicio trutinemus; sed differtur aliquando sanctis gloria, ut congruentiori tempore cumulatius conferatur. Familia Baduaria olim Patavina ab Oppido Peraghae Peraghina cognominata Venetias se transtulit, ubi Participatia vocata fuit, quia particeps erat Dominij continentis et Insularum. Origo ipsius fuit a Gente Arria Romana, et quia Patavij sedem primam habebant, vocabantur Paduarij, quasi Paduae Arrij, et inde corrupte Baduarij, et ex ipsis Duces primi Venetiarum extiterunt. Iacobus Zabarella in sua Aula Zabarella pag. 156, ubi de nostro B. Bonaventura loquitur, qui annum mortis primus observaverat, quod postea Papebrochius, etiamque de martyrio. Aliqua extensius iam retuli de ipso in Augustinianis Purpuris, Cardinale 14, pag. 22. Sequens est Epitaphium, demum Opera ab ipso edita: Hic Bonaventura est, qui doctus dogmate Sacro, / Augustine tuis Eremis iam praefuit Orbis; / Padua provectus ad Solium Cardinis, inde / Anni milleni decies septemque triceni. / Additis his novem Christi, requievit in Urbe. / Coeli Cives animam, tu possides ossa sepulcrum.
* In Libros sententiarum Petri Lombardi Commentaria, excussa in Germania, tomis quatuor distinta, ut Pamphilus, Possevinus et Frisius testantur.
* Vita Christi, vel Meditationes devotae in vitam Christi, opus divisum in capita 95, etiam impressum fuisse ijdem testantur.
* Speculum Beatissimae Virginis Mariae, impressum Augustae apud Antonium Sorg. 1476, in 4.
* Tractatus unicus, de Conceptione B. Virginis, de quo noster Ioannes de Meppis apud Petrum de Alva in Bibl. Conceptionis col. 1493: Hic eruditissimus Doctor, scilicet Bonaventura, compilavit Tractatum unum de Conceptione Immaculatae Virginis, qui ab aemulis in morte sua fuit subtractus, sed circa annum Domini 1464 per Reverendum Rectorem Ioannem Agarijs Civem Pergamensem reinventus fuit, et ne nomen tanti Doctoris ignotum remaneret, volui eius dicta in medium proferre etc.; et per plures paginas refert plures clausulas de praedicto libro a pag. 74 usque ad 80.
* Sermonarium Scholasticum in Evangelia totius anni, quod incipit: Venit desideratus cunctis Gentibus.
* Ternarium, sive trinum bonum de regimine conscientiae.
* Commentaria in Canonicam S. Iacobi Apostoli. [P. 107]
* Sermones de tempore; Sermones de Sanctis; Sermones ad Clerum. Ex his aliqui irrepserunt inter sermones S. Bonaventurae Minoritae, ut testatur noster Roccha Sacrista in Dedic. Tom. 3 eiusdem Sancti ad Clem. VIII, sed in editione Romana ablati.
* Breviloquium, in quo procedit subtilissimo modo Theologico a prima causa ad suos effectus, sicut e contra Philosophica deductio progreditur ab effectibus ad Deum.
* Liber, qui dicitur Itinerarium B. Bonaventurae ch. 8 in nostra Patavina ex Thomasino pag.71.
54) BONSEMBLANS Patavinus supranominati Bonaventurae frater, Religiosus non minus sanctus, quam doctus, quem Franciscus Petrarcha Lib. II senilium rerum Epist. 14. vocavit magnam gloriam suae patriae, magnum ordinis sui decus et eximium. Venetijs pijssime ex hac vita migravit anno 1369 die 28 Octobris aetatis suae 42: Cum enim missam devotissime celebrasset, sequitur citatus Petrarcha, non multo post seria inter verba cum amicis, repente se deficere cognoscens, suam in cellulam properavit, lectuloque acclivis, Davidicum Psalmum illum famosissimum, Miserere mei Deus, incipiens, antequam explesset religiosam illam, atque ut sic dixerim, exceptae actionis animam exhalavit. Suspicio est, Franciscum Carraram Regulum Patavinum, mediante aliquo viro perverso, veneno illi occulte dato e medio sustulisse. Quam suspicionem augent Capituli Generalis acta, haec inter alia habentia: Item eidem Patri Priori Generali committimus diffiniendo, quod omnes quaestiones et causas cum omnibus suis dependentijs terminare valeat, principalissime causam mortis reverendae memoriae M. Bonsemblantis. Commendatur fere ab omnibus qui de Bonaventura loquuntur, etiam a nostris. Haec sunt ipsius opera:
* Lectura super primum, secundum et tertium sententiarum. In nostra Patavina Fol. memb. Vet. ex Thomasino pag. 75.
* Quaestiones diversae tam Philosophicae, quam Theologicae.
* Sermones multi ad Clerum, utile Opus studentibus.
55) CHRISTOPHORUS BONONIENSIS [P. 107] Pauli filius, Theologus praestantissimus et Concionator disertus, anno 1380 erat iam in Theologorum Collegium aggregatus. Anno 1414 Theologiam ex Cathedra in Metropolitana S. Petri legebat. Deinde anno 1424 conciones utiles habuit in Celebri D. Petronij Templo. Primo vero Anno 1419 et 1420 S. Iacobi prior [P. 108] etiamque extitit Confessarius Ven. Confraternitatis S. Mariae vulgo dicta della Morte, ad cuius instructionem Regulas dictavit infra notandas. Adhuc vivebat anno 1428, quo tempore Dechacordium composuit. Bononiae obiens hac fuit inscriptione sepulcrali decoratus: Inclyta Christophorum genuit me Felsina Fratrem, / Qui vivens Christum corde timente tuli. / Astra tenet Coeli nunc mens sibi conscia recti, / Sub tamen hoc gelido marmore membra iacent. Eius mentio praeclara apud Pamphilum, Herreram, Crusenium et Elssium, etiam apud Ghirardaccium Lib. 29, pag. 629; et Nicolaum Pasqualem Alidosium Lib. Doctorum Bononiensium Italice Bononiae apud Tebaldinum 1623 impr., Lit. C., pag. 40; ac Ioannem Antonium Bumoldum in Bibl. Bononiensi pag. 55; vel clarius Ovidium Mont-Albanum Doctorem Medicum, qui sub nomine Bumoldi edidit. Opera ab ipso exarata sunt:
* Decachordium. Liber profundae doctrinae, asservatur M. S. in nostra Bononiensi ex Ghirardaccio.
* Expositio super Cantica canticorum, testatur supracitatus Alidosius.
* Regulae, seu directiones pro schola confortatorum supranominatae Confraternitatis S. Mariae, asservantur in Archivo eiusdem Societatis, ut Torellus affirmat.
56) CHRISTOPHORUS PISAURENSIS S. T. Doctor, ac Iuris Canonici peritia clarus. Anno 1460 quibusdam Tractatibus evulgatis memoriam sui immortalem reddidit. Anno 1451 et 1452 erat Caenobij Ariminensis Prior. Anno 1454 Praeses Capituli Provinciae Anconitanae, et 1459 aliquorum Generalium Conventuum Vicarius Generalis. Adhuc vivebat anno 1472. Eum laudant Possevinus pag. 318; Pamphilus pag. 84; Herrera pag. 150; Crusenius par. 3, Cap. 38; Gratianus pag. 57; et Elssius pag. 145. Opera extantia in Bibl. nostra Pisaurensi sunt:
* Tractatus admodum utilis de Simonia.
* Tractatus declarans Arborem affinitatis et Consanguinitatis.
* Explanatio pulcherrima in orationem Dominicam.
57) CONRADUS DE MONTE PUELLARUM Germanus, Ecclesiae Ratisponensis antea Canonicus. [P. 109] In Erphordiensi Academia liberalibus disciplinis eruditus, ad Parisiensem Universitatem accessit, inibique sacris litteris instructus, ac Magistrali laurea insignitus, per annos octo multos cum gloria erudivit. Indefesso labore, eximiaque industria virtutibus ornatus enituit. Hic Conradus annis maturus, relicta militia Clericali, Augustinianae Religioni Ratisponae se dedit. Fuit Rector Studiorum Viennae, ut testatur ipse cap. 3 vitae S. Erhardi Episcopi, in quo cum aliqua narret ad se ipsum spectantia, ideo hic reponere placuit: Nec silentio praeterire debeo (inquit) illud miraculum, quod Beatissimus Dei Praesul Erhardus mecum operari dignatus est quamvis indigno, et sordido Christi peccatore. Cum enim ante annos sexdecim et ultra, studium regerem Viennense in Austria, accidit mihi divina correctione, ut post gravem colicam membrorum, pedum videlicet et manuum, incurrerem gravem paralysim, adeo ut nec de loco ad locum progredi valerem, nec manibus meis ori meo buccellam panis porrigere, et visum est mihi per somnia, qualiter Ratisponae apud inferius Monasterium genicularem coram sepulcro B. Erhardi, respiciendo sursum, viderem in quadam schedula (Cancellis ferreis circumdantibus tumulum eius) affixa hos duo versus: Erhardus mores augumentat res et honores: huc omni Genti, pro laude sua venienti; Feceram me ergo deferri in Ratisbonam per Naviculam in Danubio flumine, et cum quadam die missam solemnem super Altare B. Erhardi apud inferius monasterium sociorum et amicorum subsidio comparassem, prostratus in modum Crucis coram eodem Altari, dum cantaretur Alleluia, o Gemma Pastoralis lucida, et sequentia. Salve splendor firmamenti, quas laudes, Deo donante, ad honorem Praesulis infirmus feceram, mox totum meum corpus, cum omnibus membris meis in melius est alteratum, et convalui ex toto. Igitur nunc ad honorem Dei et huius Sancti Gloriam hanc Historiam tradidi, ac legendam ipsius in hoc compendium transformavi. Claruit 1340; nam opus suum dicatum Lupoldo Bambergensi Episcopo, qui obijt 1341, hoc indigitat. Pamphilus tamen eum reponit sub anno 1395; facile tunc iam defunctum. Condignis praeconijs cohonestatur a Trithemio de Scriptoribus Germaniae, a meo Stellartio l. 2 Augustinom; Elssio, Gratiano, Herrera ac Torello: eiusdemque meminit Colganus Minorita Tom. I de SS. Hiberniae, et Frisius in Gesneriana pag. 170. Scripsit itaque: [P. 110]
* Oecumenicum, grande et nobile opus D. Lupoldo Episcopo Bambergensi. Initium est: Omnis moralis Philosophia.
* Monasticam ad Ducem Austriae Lib. I.
* De erroribus Beghardorum M. S. in Bodleiana pag. 340.
* Super sententias Lib. 4.
* Quaestiones varias Lib. I.
* Politicam Lib. I.
* Vita S. Erhardi Episcopi Ratisponensis edita est in primo Tomo Ianuarij Bollandi pag. 541.
* Aliaque varia
58) CONRADUS TREGARIUS Helvetus Theologus doctissimus in Sacra Scriptura et Sanctis Patribus versatissimus, Ordinis Augustiniani fulgentissimum fidus, verus Fidei Catholicae Zelator a Gabriele Veneto Generali in regestis vocatus; accerrimus hereticorum impugnator, et Religionis Catholicae propugnator strenuus semper eluxit. Hic vir eximius Provinciam Rheni et Sveviae difficillimis temporibus ab anno videlicet 1519 usque ad 1540 gubernavit, defendit, conservavit. In meo Ordine itaque etsi alij religiosi praeclarissimi non extitissent, solus Tregarius ad fulgidum reddendum sufficeret. Iure igitur merito alter haeresum indefessus profligator noster Ven. Ioannes Hoffmeisterus in Opere citando eum vocat Priorem Provincialem dignissimum, Theologum eximium, Patrem venerandum, quem inopinata pestis eripuit, et Deo, a quo ipsum acceperamus, reddidit. Is unus et unicus inter Catholicos Doctores extitit, qui cum determinata fuisset apud Bernates Helvetios disputatio Catholicorum cum Zuinglianis, missus ab Episcopo Laufanensi ad certamen strenue properavit, ac coronam Victoriae consecutus est. Finem habuit disputatio 1528, 26 Ianuarij. Demum post plures triumphos ab haereticis reportatos, ac post multos labores pro Christo, et vera Religione despectos, in Domino feliciter requievit anno 1542, 25 Novembris. Pluribus encomijs, sed merito inferioribus, decorarunt Tregarium omnes nostri, ac etiam Possevinus pag. 349; Surius in Append. ad Nauclerum, Rou. Pontan. Lib. 2 rerum memorabilium, et nominatus Hoffmeisterus in Epist. dedic. de Sacrificio Misse, ac Fernan. Hist. Eccl. Lib. 3, cap. 7; et Ardinghellus in congem. vocis Turturis Appendice pag. 36. Opera eius sunt:
* Paradoxa centum de Ecclesiae, Conciliorumque auctoritate, Reverendissimo Principi Fabiano de Montefalcone Episcopo Lausanensi dicata. Impress. Argentinae. [P. 111]
* Disertationem de Sacrificio Missae inceperat, sed morte praeventus perficere non potuit, ut asseruit Hoffmeisterus.
59) DIMALDUCIUS FOROLIVIENSIS , [P. 111] vir tam divinis Scripturis, quam humanis Litteris instructus, ex Pamphilo floruit 1336. Sed cum Librum de Resurrectione Mortuorum dicaverit Bartholomeo de Capua Prothonorario et Logothetae Regis Neapolitani Caroli Secundi, qui obijt 1309; et illum extantem et visum a se Herrera testetur scriptum per Fratrem Ioannem de Austria anno 1305; asserere debemus Dimalducium floruisse dicto tempore, et forsan 1336 ex hac vita migrasse, ut etiam suspicatur Torellus. Commemorant Possevinus pag. 399; Verderius in supplemento pag. 15; et Marraccius pag. 332. Quae scripsit, sunt:
* De Resurrectione Mortuorum volumen insigne; incipiens: Nolumus vos ignorare de Dormientibus. Extabat Romae in Bibl. D. Constantini Caietani.
* Sermones Quadragesimales super epistolas et Evangelia. In Bibl. Augustana in fol.; ut testatur M. Antonius Reiserus in Indice impress. ibidem 1675, in 4, pag. 43.
* Sermones Dominicales totius anni. Incipiunt: Virga Virtutis tuae.
* Sermones super epistolas Dominicales totius anni: Fili, suscipe sententiam * Sermones de Festis totius anni: Corde creditur ad iustitiam.
* Sermones ad Clerum: Ille arguet mundum de peccato.
* Tractatus de septem Sacramentis; olim in nostra Bononiae et Servorum Florentiae.
60) DIONYSIUS BRISENUS Collensis, filius Conventus eiusdem Civitatis, de quo Torellus noster in 7 Tom. Saeculorum pag. 195 sic dubie loquitur, ac si nesciret, an Civitas Collensis in Etruria existeret. Civitas igitur Collensis distans a Senis ad decem milliaria, tria Augustinianorum Caenobia possidet, nempe S. Mariae Gratiarum per dimidium milliare a Civitate; S. Antonij ad lacus Ambrosianos per tria milliaria, suntque Congregationis Ilicetanae, tertium et primarium habens insignem Parrochialem, in qua anno 1700 Evangelia Quadragesimalia exposui, genuit spiritualiter Dionysium Brisenum. Pater Bacc. Leonardus Lessius, qui erudite admodum lingua Italica descripsit Annales eiusdem Monasterij Provinciae Senarum, postquam ex Pamphilo reposuit qualitates Dionysij asserens eum pietate et litteris exornatum, et in arte sermocinandi peritum, concludit: De Virtute, nomine et doctrina huius praeclarissimi viri in Conventus scripturis memoria non remanet. [P. 112] Solummodo in Tabula Defunctorum Sacristiae bene disposita inter S. T. M. inveni Dionysium Brisenum, qui e vivis excessit 1471. Hunc celebrant Pamphilus pag. 88; Herrera pag. 100; Crusenius par. 3, cap. 29; Gratianus 63; Elssius 169; ac ultimo in suis M. S. Scriptorum Tusciae Oldoinus et Cinellius mei amici eruditi, quorum Opera aliquando, ut audivi, in lucem prodibunt, praecise cum M. S. Patris Oldoini in manus celebris ingenij P. Iulij de Nigris devenerit. De eo etiam Possevinus pag. 408. En Dionysij scripta, quae tamen, ubinam asserventur, est incognitum.
* Tractatus de Morte, in cuius omnibus ferme capitibus incipit: Omnes morimur et quasi aqua dilabimur etc.
* De arte Sermocinandi Lib. I.
* De pulchritudine pacis Lib. I. Incipit: Distinguit Beatus Augustinus.
61) DIONYSIUS DE MURCIA (=NURSIA!) Hispanus (=Italus!) Religiosus valde doctus et eruditus. In Academia Parisiensi postquam Doctoris Lauream suscepit, perplures annos Theologiam docuit. Cum antea fuisset primus Capellanus Siciliae Regum, ex rescripto Urbani V asservato in Tabulario Messanensis Ecclesiae, dato Avenione anno primo Pont. 1363; ad Cathedram eiusdem Messanensis Ecclesiae exaltatus fuit, inibique constituit suum Vicarium Generalem Fratrem Lucidum de Murcia, ex eodem suo Ordine. Olim tamen, nempe 1358, ut asserit Roman ex regestis, fuerat Vicarius Generalis Provinciae Neapolitanae. Ab Urbano V et Ioanna Regina Neapolitana ad Fridericum Siciliae Regem de pace acturus, Nuncius destinatus, ut habetur in Cancellariae regesto, ubi a Siciliae Magnatibus, Vir venerabilis et magnae auctoritatis nominatur. Eius, aliorumque Oratorum efficacia longum et molestissimum Bellum inter Gallos et Siculos cum Aragonijs sopitum est, et pignus Pacis oblatum, videlicet Margarita, Ioannae Reginae ex Maria sorore neptis, Regi Friderico desponsata. Dionysij memoria in Tabulis Messanensibus usque ad diem 18 Iulij 1380 apparet, unde credendum est, circa ea tempora Archiepiscopum ad feliciorem vitam migrasse. Eum Ven. Alphonsus ab Orosco in Chronicis Hyspanicis vocat celebrem Scriprorem, Pastorem bonum et largum elemosynarium, atque omnes nostri celebrant, sed errarunt in assignatione temporis, praeter Herreram et Torellum. Melius tamen Rocchus Pirrus par. 2 in Ecclesia Messan. pag. 319, n. 17; ex quo supradictus Herrera notitias hausit. Scripsit: [P. 113]
* Commentaria super Libros sententiarum lib. 4.
* Sermones notabiles ad Clerum et Populum.
62) DIONYSIUS DE ROBERTIS a Burgo S. Sepulchri Etruriae Civitate, vir doctissimus ac in omni scientiarum genere versatus; erat enim Poeta, Orator, Philosophus, Politicus, Astrologus, Theologus ac sacri Evangelij disseminator egregius, ut etiam Ioannes Villanus Dionysij amicus et familiaris asserit. Regi Neapolitano Roberto acceptissimus fuit, ac a celeberrimo Francisco Petrarcha summe dilectus, ut in ipsius operibus patet. A Benedicto XII electus fuit Episcopus Monopolitanus 1339, 16 Kal. Aprilis; gubernavitque sponsam sibi commissam solum annis tribus. Nam Neapoli in Regia Curia obijt 1342, 14 Ianuarij, sepultusque est ad S. Augustinum. Anno 1339 simul cum Patre Ioanne de Alexandria die 11 Octobris excepit donationem aliquarum domorum factam a Gualterio Galeotto pro novi Conventus S. Ioannis de Carbonaria fundatione. Eius mortem deflevit amicus Petrarcha in Epistola ad Regem Robertum, incipiens: Flere libet, sed flere vetor, ac in fine eiusdem Epistolae sequens Epitaphium apposuit: Qui fuit Esperia decus, et nova gloria gentis, / Cultor amicitiae fidus, charisque benignus. / Convictu placidus, vultuque animoque serenus, / Relligione pius, factisque, habituque modestus. / Altus et ingenio, facundo splendidus ore, / Flos vatum, Caeli scrutator, cognitus Astris, / Rarus apud veteres, nostro rarissimus aevo, / Unicus ex mille iacet hic Dionysius ille. Celebravit igitur nostrum Dionysium Franciscus Petrarcha Lib. 4. Epist. familiarium Tom. 2, pag. mihi 627; in senilibus Lib. 14; Epist. 7 ad Ludovicum Marsilium scripsit: Dionysius tui Ordinis sacrarum professor egregius literarum, et undique vir insignis, indulgentissimus pater meus, in Epist. ad ipsum Tom. 3, pag. 80; et ad Regem Robertum pag. 86. Celebrarunt quoque Volaterranus lib. 21 Antropologiae pag. 766; Frisius in Gesneriana pag. 201; Trithemius de Scriptoribus Eccles.; Possevinus in Appar. pag. 408; Iacobillus in Scrip. Umbriae pag. 94; Iacobus Philippus in supplem. Lib. 14, anno 1416, pag. 368; Ughellus in Italia Sacra Tom. I, col. 1408 ; ac omnes Scriptores Ordinis. Quae exaravit, sunt: [P. 114]
* Postillae in Epistolas S. Pauli ad Romanos extabant Florentiae in nostra S. Spiritus.
* Super Magistrum Sententiarum, citatur ab Argentina nostro lib. I, dist. 19, quaest. I, art. I.
* Fabulas omnes ad tam praecellentem sensum tropologicum reduxit, ut in admonendis populis, nihil vehementius, nihil iucundius, nihil denique utilius possit afferri, ut affirmat Coriolanus Ambrosius.
* Comment. in Libros Metamorph. Ovidij lib. I.
* In Libros Rhetoricorum lib. I.
* In Poeticam Aristotelis lib. I.
* Commentaria in Valerium Maximum lib. I.
* Commentaria in Virgilium lib. I.
* In Lib. Politicorum lib. I.
* In Tragedias Senecae lib. I.
* aliaque.
63) DIONYSIUS VASQVEZ Toletanus, Petro Vasquez et Maria de Sancto Petro Civibus Toletanis ortus. Anno 1500 Iunij 5, ut meam Augustinianam Religionem illustraret, in eam ingressus est. Is summo ingenio et prudentia ornatus, inque Sacris litteris optime instructus, ea, quae sine summa difficultate sciri non possunt, verbis adeo appositis construebat, planioraque, et clara reddebat, ut ignara etiam plebs ab eius concionibus non tantum morigerata, sed etiam edocta discederet. Quadam vice cum Romae coram Leone Pontifice et Purpuratis Patribus Orationem infranotandam habuisset, Pontifex ad Cardinales et Praelatos conversus, quasi admiratione raptus, protulisse dicitur: Putabam Dionysium esse in Coelo, et nihilominus hodie vidi eum super terram. Anno 1518 erat Pontificius ac Caesareus Concionator; et re vera iuxta condignum. Nam ut affirmat Alvarus Gomesius Lib. 8 de rebus Cardinalis Ximenij, eloquentissimus Orator, vivacissimi ingenij, doctrinae multiplicis, Linguarum cognitionis, Scholasticae et expositivae Theologiae, ac Sanctorum Patrum lectionis et eruditionis non vulgaris dotibus, et ornamentis conspectissimus apparebat. Ipsum Leo Pontifex ad Carolum V delegans scripsit inter alia: Mittimus tibi alterum Eliam. Atque Ioannes Ramirus Toletanus Academiae Rhetor dicere solebat: Nullum aetate sua, praeter unum Dionysium, Oratorem natum vidisse. Trium insignium Academiarum Doctor Theologus extitit, scilicet Complutensis, Toletanae et Parisiensis. Attamen etiam tali modestia et humilitate ornatus, ut Mexicanum prius Archiepiscopatum, demum Palentinam Infulam ipsum repudiasse, a Patribus Provinciae suae assertum fuerit. [P. 115] Cum semel in Germania de Fidei et Religonis controversijs cum Luthero disputandum esset et viri desiderarentur ad hoc peragendum idonei, Caesar Carolus V, quasi dolens, multis audientibus exclamavit: O Dionisi, cur ergo te in Hispania deservi. Apud ipsum enim Caesarem erat magno in pretio, audiebatque saepissime et attentissime Dionysij Conciones. Illos, qui divitiarum adipiscendarum causa in Americam transmeabant, longo circuitu, atque errore in Infernum proficisci clamabat, cum medius inter nos, et illos Antipodas Inferni locus sit, quo facilius sine tanto marium atque terrarum dispendio proficisci ex Europa possit. Fuit Vicarius Generalis Provinciae Castellae et Coloniensis. Illius tamen gloria maior emicuit, dum Compluti docens, inter discipulos, quadraginta S. Theologiae Magistros frequenter cerneret, multosque plures frequentissime in Concionibus. Varia scripsit in Sacram Scripturam Commentaria, quae in aliquibus Hispaniae Bibliothecis asservantur tamquam pretiosa et rara. Ipsa hucusque typis edita non apparent; hac de causa ab illustrissimo Pamphilo allegata, quod cum Hispanis divinos Libros explanaret, lingua Hispanica quamplurima pronunciabat, tantaque venustate ac eloquentia latino eloquio intermiscebat, ut nemo ausus fuerit, aut totum latine, aut Hispanice pro dignitate reddere. In extremo vitae incidit in linguae, qua tantum valebat, paralysim, quare omnium maerore Academia relicta, in patriam secessit, ibique sexagenario paulo maior, non sine evidentibus signis sanctitatis, die prima Iunij 1539, ipso Sanctissimae Trinitatis festo, quem diem fore vitae suae extremum plerisque praedixerat, pie in Domino obdormivit. Insigni Elogio cohonestarunt Dionysium citatus Alvarus Gomesius, Possevinus pag. 412; Nicolaus Antonius Tom. pr. Bibl. Hisp. pag. 251; ac omnes Scriptores Ordinis inter quos primatum tenet Ven. Alphonsus ab Orosco in Chronicis Hispan. Nostris. Omnes vero qui de ipso scripserunt, editionem sequentis Orationis ignorarunt. Eam diligenter quaesitam numquam ad invenire potui; notitiam solummodo excepi ex parvo Indice P. Magistri Augustini Rubei Genuensis. In principio Operis M. Alexij Vanegae impr. Compluti apud Andream de Angulo 1565, in 4, scilicet Agonia del transito de la Muerte reperitur Epistola in laudem eiusdem Operis mei P. M. Dionysii Vasquez, in qua ipse explicat suam infirmitatem, idest impedimentum linguae, manuum et peduum ob paralysim. [P. 116]
* Dionysii Vasquez Toletani Catholici Regis Caroli Predicatoris Oratio de unitate et simplicitate personae Christi in duabus naturis ad Leonem X et Cardinales. Romae apud Iacobum Mazochium 1518. In ipsa adest Epistola Leonis in eius commendationem, et Aegidij Viterbiensis Card. S. Matthaei, Oratio totas 15 paginas implet in 4.
* In Evangelium S. Ioannis enarratio.
* Vita Christi Divina, Beata, Prophetica et Humana.
* Quaestiones seu Resolutiones de peccato originali.
* De incarnatione Verbi Dei.
* Conciones variae Latinae et Hispanae, aliaque.
64) BEATUS ESAIAS BONERUS [P. 116] Polonus. Cracoviae in Poloniae Regno Floriano Bonero et Branislava Lan-Koronslava nobilibus Parentibus natus. Religionem Augustinensem amplexus est Casimiriae, ubi tunc Ordo florebat in exercitijs pietatis et disciplinae Monasticae austeritate laudabilis. In eadem non minus doctrina quam Sanctitate resplenduit. Sacris litteris operam navavit in Patavino Coenobio, in quo a B. Augustino Romano 1422 Cursor creatus. Anno 1452, cum iam esset Doctor Theologiae, in Capitulo Provinciae Bavariae designatus fuit Praeses et Vicarius Generalis. Demum in Patriam reversus totum se dedit paenitentijs, cilicijs, ieiunijs et orationibus. Qualibet Hebdomada visitabat Sanctorum Corpora, quae varijs in Ecclesijs Cracoviae recondita sunt. Tam impense Beatissimam Virginem colebat, eamque tam fetuenter exorabar, ut luce circumdatus, et saepe canens Ave Regina Caelorum, in aerem elevatus apparuerit. Infirmorum Xenodochia, pauperum et afflictorum habitacula assidue visitabat, fovebat, sublevabat, atque ad Sacramentorum frequentia exhortabatur. Inimicos tam sincere dilexit, ut multoties ad illorum pedes prostratus, eos exosculans, veniam deprecatus fuerit, proferens: Ignosce, Frater, mihi peccatori. Stomachi morbo pressus, et cupiens dissolvi et esse cum Christo, a B. V. Maria Patrona Angelis stipata, atque a Regni Poloniae Sanctis Tutelaribus, Casimiro, Hyacintho, Stanislao, Hedvige, Salomaea et Cunegunda visitatus, hisque verbis dulcissimis: Isaia, te ad Filij mei convivium invito, a Deipara prolatis, ad coeleste iter animatus fuit. His auditis, atque Fratribus indicatis, ipsos ad regularem observantiam hortatus, receptis Sacramentis fervide, elevatis in coelum oculis, et manibus expansis, [P. 117] his verbis: In manus tuas, Domine Iesu Christe, fili Dei, et Virginis Mariae, commendo Spiritum meum, purissimam animam efflavit, anno Domini 1471, die 8 Februarij. Miracula plurima in vita et in morte patravit; ac inter alia Dominus tantam ei gratiam conferre dignatus est, quod de Martino Turonensi Praesule Ecclesia canit, ut in virtute Trinitatis Deificae mereretur fieri trium mortuorum suscitator magnificus. In Elogijs Divorum Tutelarium Cracoviensium haec habentur: B. Esaias Boner Ord. Erem. S. Augustini S. Theologiae Doctor, mortuus anno Domini 1471, die 8 Februarij, Casimiria, ad Cracoviam in templo SS. Catherinae et Margaritae Virginum et Martyrum sepultus. Vita olim scripta incendio periit. Extat alia a recentiori auctore ex maiorum traditione collecta, examinata et edita auctoritate Reverendissimi, illustrissimique Bernardi Maciciovski S. R. E. Cardinalis Archiepiscopi Gnesnensis Cracoviae apud Basilium Skalki anno 1610; quam contraxit Abraham Bzovius, ediditque Tom. 18 Annalium Eccles. ann. 1471. Bzovium secutus Simplicianus a S. Martino, eamdem vitami Gallice dedit. Eam extense edidit Bollandus Tom. 2 Februarij pag. 214 et sequentibus. Primo tamen latine Cornelius Curtius simul cum vita D. Nicolai Tolentinatis, aliorumque Beatorum. Antuerpiae apud Cnobarum 1637, in 16. Clericus, qui eam edidit Cracoviae, fuit Martinus Baronius Ieroslaviensis. Memoratur inter Beatos Polonos a Vincentio Mornavuschi in vita B. Ladislai Ord. Minorum apud Bollandum Tom. p. Maij pag. 562. De eo omnes nostri, sed aliqui confundunt B. Esaiam Lecchium seniorem cum isto et male assignant tempus mortis, aliaque. Bene tamen illustrissimus Andreas Gelsominus noster Episcopus Asculanus in Apulia libro inscripto: Thesaurus Coelestis Devotionis Mariae Virginis Deiparae cap. 8, pag. 63; Torellus Tom. 7 a pag. 193 usque ad 202; ac Herrera in Alphabeto. Quod scripserit, testantur verba sequentia primi Scriptoris vitae: Eius Doctrina et ingenij luculentissimum testimonium praebent Commentarij eius acutissimi super quatuor Libros Magistri sententiarum conscripti et in lucem editi. Ita in primo capite.
65) FABIANUS CLAVARIUS Genuensis Patritius. Licet hic Doctor insignis sexennio post Tridentinum obierit; tamen quia fuit ex mea Congregatione fulgens Sidus, ideo etiam apponere volui. Ignoratur, quid de illo fuerit post eius natale in saeculo, [P. 118] non tamen post ortum in Religione. Vix novem annos nobilioribus in studijs consumpserat, cum magistrali laurea donatus est anno 1521; primumque Patavij Regens Theologiam docuit, quo munere totos quatuordecim annos varijs in Civitatibus functus est. In Comitijs dein generalibus Romae habitis 1543, die 13 Maij, una cum D. Thoma Villanovano, alijsque tribus fuit destinatus, ut Constitutiones Ordinis depuraret. Ad meam Congregationem Ianuensem moderandam assumptus fuit modo plane mirabili. Cum enim Prioris Generalis loco in Capitulo pro Superiore eligendo praesideret, eaque de causa ex Constitutione Ordinis esset incapax eius dignitatis, attamen iustitia, ut ita dicam, leges infringente, meritisquie novis antiquo iure cedente, una omnium voce acclamatus apparuit; ratamque habuit Religionis supremus Moderator electionem adeo, quod meritorum aequitas postulat, legum severitas non recusat. Eo in gubernio ita omnium devinxit voluntates, et expectationem adimplevit, ut iterum, ac tertio eamdem dignitatem sit adeptus. Praefuisset profecto semper, nisi certatim summae vir prudentiae ad alias supremas dignitates expostulatus fuisset. Quapropter Insubricam Provinciam egregie administravit. Procurator Generalis fuit ab anno 1554 usque ad 1561. Reverendissimi Generalis vices gessit in Congregatione Ilicetana, in qua extitit quoque Visitator, et in litteris Patentalibus famosissimi Seripandi, haec, inter alia, notantur verba: Cuius doctrina singularis et vita integerrima in illustri loco posita sunt. Idemmet munus obivit bis in Campania, semel in Umbria, Apulia, Calabria, atque Aprutio; ac alijs in litteris ei fuit communicata ab eodem supremo Praesule totalis potestas simulibus expressionibus: Tibi omnem nostram auctoritatem, quantamcumque, qualemcumque habemus concedimus tam in Italia, quam extra. Demum Genuensis Civitas, ne tanti Patritij diutius absentis desiderio torqueretur, petentibus Andrea Auria rerum praeclare gestarum Orbi universo notissimo, nec non Reipublicae Serenissimae Duce, revocatur in Patriam. A qua ne iterum evelleretur, eodem Andrea promovente, ad Mitratam Abbatialem Sedem S. Matthaei destinatus fuit; et obtenta anno 1563, die 25 Ianuarij, ab Ordinis Generali facultate, possessionem adivit; eique utiliter praefuit usque ad annum 1596, die 2 Aprilis, in qua a supremo omnium Moderatore ad meliorem vitam vocatus est, [P. 119] cum iam octuagesimum annum explesset. Caeterum instante Clavario mea Congregatio Viterbiense Coenobium obtinuit, novumque vere regium Tyrocinium ipse supra primam Ecclesiam construi curavit. Dixi primam, quia antiquum Monasterium Consolationis ad melius roborandam Urbem, destructum fuit, novumque splendide iam bene directum. Plures Codices ad Bibliothecam ornandam reliquit. Pro scientijs tradendis ac Sacra Scriptura diebus festis explananda census super S. Georgij comperis instituit. Qui census, debitis facultatibus obtentis, cum alienati sint ad pulcherrimam Monasterij fabricam erigendam, in publica inscriptione marmorea hoc exprimente nulla immerito de Fabiano memoria facta conspicitur. Laudatur noster Abbas insignis ab Ordinis Historicis fere omnibus, qui post ipsius obitum scripsere; nec non ab Antonio Possevino in Apparatu pag. 478; ab Augustino Oldoino in Athenaeo Ligustico Lit. F; Michaele Iustiniano et Raphaele Soprano in Liguriae Scriptoribus. Pag. 42 meorum Poeticorum Florum adest Epigramma in laudem ipsius, ac plura extensius in Libro Benefactorum M. S. Bibl. S. Mariae Consolationis a P. Magistro Augustino de Rubeis disposito, ac effigies Fabiani in eadem Bibliotheca, non tamen ad vivum expressa. Opera sunt:
* Tractatus de Cambijs. Romae apud Antonium Bladum 1555, in 4. Deinde Genuae apud Bellonum 1596, in 4; ac in Tractatibus iussu Gregorii XV Venetijs editis 1584, in fol. Tom. 6, pag. 410, habetur inclusus cum hac epigraphe: Tractatus de Cambijs absolutissimi Theologi Fabiani Genuensis.
* In Bibliotheca Cardinalis Sirleti Romae extabat M. S. Tractatus eiusdem de Cambio Lugdunensi, quem existimo idem cum supranominato.
* Purgavit insuper exactissime Magistri Gerardi Senensis Tractatum de Usuris et restitutionibus, primoque edidit Romae apud Antonium Bladum 1556, in 4.
* Fundatissimi B. Aegidii Columnij aliqua opuscula correxit et typis tradidit Romae apud Bladum fol. 1555; ut apparet in Tom. magno Opusculorum eiusdem.
* Orationes duae habitae coram Sanctissimo Paulo IV; cum esset Generalis Procurator. Prima Domica III Adventus 1555. Secunda Dominica III Quadragesimae 1556, editae sunt ibidem apud Bladum ijsdem annis in 4.
* Reliquit plura manuscripta quae, non adhibita diligentia, male periere.
66) FACINUS ASTENSIS cognomento Longobardus, quia Provinciae nostrae Insubriae perfectus Alumnus. Is in scripturis Sacris versatissimus, [P. 120] in disciplinis doctrinae Aristotelicae et Philosophiae egregie doctus, ac tum in disputationibus, tum in enodandis difficultatibus acutus, et quod principale est, probata vita ornatus emicuit. Laudatur a nostris Historicis, ac a Possevino pag. 478; Rossoto Abbate Cisterciense in syllabo Scriptorum Pedemontij pag. 196; et ab Ecclesia Infulato etiam in dictis Scriptoribus lingua Italica pag. 64; Petrus de Alva in Bibl. Conceptionis col. 374 scribit: Facinus Astensis in 3 sent. quaest. 6 asserit Virginem Mariam fuisse absque originali conceptam, ut refert Ioannes Vitalis in Defensorio Lib. 4, Ancilla I. Plura scripsit, sed solum sequentia notata ab ipsius invenio:
* Quaestiones in Magistrum Sententiarum, ac in Libris de Anima Aristotelis, olim erant in nostra Bibliotheca S. Marci Mediolani.
* Quaestiones in Libros Physicorum. Has Fratribus Bononiae Studentibus dicavit. Asservantur Bononiae in Bibl. Sancti Dominici.
67) FELIX A PRATO Tusciae insigni Oppido. Hic antea Haebreus, Rabbinusque famosissimus, post conversionem Augustinianam meam Religionem, non Romae, ut fere omnes nostri, sed in Solo natalitio, nempe Prati, ac in Monasterio S. Annae Ilicetanae Congregationis amplexus est, ante annum 1506. Dicto enim anno Vicarius Gen. P. Paraclitus a S. Angelo concessit Felici a Prato Religioso studiosissimo, ut accederet ad studium Patavinum; hoc affirmat Landucius in Sylva Ilicetana, et ipsum fuisse ex eodem Monasterio S. Annae sic constanter asserit, ut pag. 63 proferat: Non est, qui possit dubitare, cum ex monumentis Monasterij S. Annae extra Pratensem Civitatem satis aperte hauriatur. Brevi igitur ita peritus evasit in Theologia, ut suo tempore inter omnes Doctores primus appareret. Trium linguarum scientia, ac solida eruditione ornatus, multis annis Haebreis Romae existentibus conciones habuit, plurimosque ad fidem convertit. Tam enim evidenter et fervide illos confutabat, ut Haebreorum flagellum passim nuncuparetur. Anno 1522 S. T. Lector a Gabriele Veneto missus fuit in Hispaniam ad Adrianum VI Pontificem electum, ut Generalis et Ordinis negotia cum eodem tractaret. Legatione finita, Romamque reversus, ob virtutem et eruditionem, qua summis viris charus habitus erat, auctoritate Pontificia 1523 Magister declaratus extitit. Anno 1526 et 1528 fuit suae Congregationis Procurator. [P. 121] Transtulit Psalterium Davidicum ex Hebraica veritate in Latinum sermonem cum argumentis in singulos Psalmos, et pia aliquot Cantica. Quam Versionem posteri, ut veriorem, saepe in suis lucubrationibus citat, praesertim Matthaeus Aurogallus in Libro de Hebraicis nominibus, et Titelmanus in expositione Psalmorum. Doctus quoque Ioannes de la Haye Minorita in primo Tom. suae Bibliae maximae sect. 21, cap. 4, pag. 120, scripsit: Felix Pretensis. Duo debent esse eiusdem nominis; nam de uno ait Possevinus etc., inserit omnia quae in laudem ipsius expressit Possevinus, postea concludit: Hoc observavi, ne tamquam haereticus censeatur, cum inter haereticos eum numeret Gretferus Tract. de novis Translationibus. Forte dicendum, cum fuerit post editionem Venetam denuo editus Basileae, ibi corrupta fuerit, et sic sine discrimine pro haeretico habitus. Demum fere in quolibet Psalmo versionem mei Felicis profert, et Tom. 18 in Indice Auctorum pag. 39 reposuit: Felix Pratensis Augustiniani Ordinis inter Theologos sui saeculi eruditissimus Psalterium ex Hebraica veritate latinum fecit; transtulit quoque librum Iob. Ad defensionem insuper lucidae famae mei Felicis affero, me contulisse editionem Venetam cum Basileensi, et nihil diversi depraehendere potuisse. Igitur vel Gretserus dormitabat, vel de alio loquitur. Hic etiam ex peritia trium Linguarum Felicis de Prato, non possum non vehementer dolere de Henrico Warthon Anglo in Appendice ad Historiam Litterariam Guillelmi Cave saeculo synodali pag. 123, ubi de Ioanne Reuchlino, qui non solum inerudite, sed maligne contra Monachos scripsit. Asseruit enim Monachos odio habuisse Reuchlinum, quia excitabat scientiam linguarum, praecise Hebraicae, quasi linguarum scientia destruere debuisset rudem, ut ipse vocat, Theologiam Scholasticam. Quam falso similia eructaverit, ex hoc apparere potest, quod tempore Leonis X; quo in humanis versabat Reuchlinus, florebant in meo Ordine Princeps Theologorum, Linguarum ac Scientiarum poene omnium tenacissimus Aegidius Canisius Viterbiensis, postea Cardinalis, et praecise in Hebraica veri Magistri ipsius linguae Felix supranominatus, Albertus Novellus Patavinus, Ambrosius Flandinus Neapolitanus, alijque numerandi, si opus fuerit. Non ergo Monachi se opponebant Reuchlino ob linguae Hebreae peritiam, sed propter ipsius fatiticum genium et abusum eiusdem Linguae. [P. 122] Quia vero tam ipse, quam Guillelmus Cave saepius contra Monachos debacchantur, vocantes impostores et inscios, hic reponere libet, quod in defensionem Monachorum, et ad Haereticorum ora obturanda olim scripsit eruditus meus Bernardus Vindingus in Critico Augustiniano cap. 4, pag. 8: Porro ab hoc genere haereticos faecem mortalium procul esse iubeo, qui non tam pro rei aequitate, quam pro affectus perversitate iudicare solent, quidquid enim fere in antiquis Patribus pravis eorum obstat dogmatibus, id Monachis confestim tribuunt impostoribus. Caecos dicam, an nimium oculatos? Inter tot millia Monachorum bonorum et doctorum, paucos vident impostores; in suorum numero, qui totus impostorum est, nullum vident. Et vero etiam ingrati sunt. Per Monachos tot saecula steterunt litterae, et unde ipsi accepissent? Per Monachos tantumdem stetit sanctitas; et si qui hesterno saeculo collapsa passim (proh dolor) sanctitate, fuere impostores, ex ijs ipsis crevit res haeretica, ex ijs habuerunt suos duces, et Monachos queruntur impostores. Ulterius respondeo: Monachi illius temporis, de quo loquuntur supradicti, non possidebant scientiam inflantem, cavillosam et superstitiosam, uti plures Acatholici, concedo: Non ornabantur scientia pura, sincera, et Christianam pietatem redolente, nego. Aliqua etiam exciderunt ex ipsius Warthon calamo contra revelationes D. Birgittae, D. Catharinae Senensis ac B. Catharinae Bononiensis, nec non contra mirabiles qualitates mei B. Henrici de Urimaria, sed nubeculae aranearum telae similes lucidissimum veritatis Solem obscurare non possunt, obsistentibus praesertim ventis validissimis omnium fere Scriptorum et Virorum illustrium illius temporis. Ut autem ad nostrum Felicem revertamur, dico editionem Venetam Psalterij factam 1515, melius palam facere, non esse verum, quod scribunt Herrera et Elssius, ipsum anno 1518 habitum induisse, sed Landuccio assentiendum, licet forte Illustrissimus Praelatus memoria lapsus, cum iam pag. 67 expressisset diem obitus et aetatem Felicis, postea in Scriptoribus asserverit, se nescire, quando decesserit. Ex hac itaque vita migravit Felix feliciter prope centenarius Romae 1557, non 1558; quod advertit bene Herrera die 5 Novenbris. De eo cum laude omnes Scriptores nostri, et Possevinus pag. 483; ac Frisius pag. 231. Non parum hallucinatus est Sixtus Senensis pag. 235 suae Bibl. vocans Felicem nostrum Ord. Praedicatorum, et scribens edidisse opus 1520, cum ipse fuerit non parum distans ab eo. Edidit itaque: [P. 123]
* Psalterium ex Hebraeo diligentissime ad verbum fere translatum Fratre Felice Ord. Eremitarum S. Augustini interprete, per Summum Pontificem Leonem X approbatum 1515 die 5 Septembris excussum Venetijs in aedibus Petri Liechtenstein Coloniensis impressoris impensis egregij viri D. Danielis Bambergae, regnante Leonardo Lauredano 4, in rubro et nigro. Bulla Leonis Decimi posita in Libri principio inter alia haec habet verba: Cum dilectus filius Felix Pratensis Ord. Erem. S. Augustini Professor ad publicam omnium, praesertim eorum, qui sacrarum litterarum studiosi sunt, utilitatem, quanto maxime potuit labore et diligentia Psalterium ex Hebraeo in Latinum a se translatum etc. Postea editum Basileae 1526 in 16.
* Librum Iob a se ipso translatum quoque edidit, sed adhuc non vidi.
68) VEN. FRANCISCUS IOANNIS DE NUTIS Senensis magnae sanctitatis et virtutum omnium exemplar, qui ob eius laudabiles qualitates et cenversationem, non solum in vita hominibus gratus fuit, verum etiam post mortem gratissimus extitit; discessit enim ex hac vita anno 1451 28 Octob. Hic meo iudicio fuit ille Franciscus Ioannis Senensis, qui, ut protulit Illustriss. Angelus Roccha in Bibl. Theologica pag. mihi 145 editionis Romanae 1594, in 8: Psalterium Davidicum scripsit. Verum ab Herrera et sequace ipsius Elssio non bene attingitur, ut puto; nam ille iam erat grandaevus, quando e Monasterio Sylvae lacus Monasterio Monticuli incorporarus fuit; insuper de illo nihil nisi nudum nomen innotescit; ideo facile parvae entitatis. Fuit igitur Franciscus Ioannis Senensis unus ex duodecim Beatis Viris qui fundarunt insignem Congregationem Canonicorum S. Salvatoris, vulgo corrupte Scopetinorum, nam potius Ilicetani, ut expresse probat Landuccius, vocandi sunt. Supradicti duodecim cum primo Monasterium Ilicetanum, eidem Congregationi incorporare caepissent. Huic novitati strenue contradixerunt (sunt verba Landucij pag. 24 sylvae Ilicetanae) Patres Coenobij S. Augustini Senarum, viribus suffulti Reipublicae, erant enim ea aetate illi Patres potentes sermone, et opere, et genere inter Nobiliores, quare coguntur Canonici denuo redire etc. Septem etenim Iliceti ad Religionem Augustinensem excolendam rediere; inter quos B. Philippus Agazzarius, B. Christophorus Landuccius et noster Franciscus Ioannis fuerunt. De ipso loquuntur cum laude Ioannes Baptista Signius, Mozzagrugnius et Constantinus Ghinius suis in Historijs ibidem citatis; sed vel ille, de quo ipsi narrant, diversus est, vel iure merito a Landuccio corriguntur, [P. 124] cum aperte de eius reditu testentur plura instrumenta Iliceti asservata, nec non Bonsignorius et Marchuccius accurati Scriptores Ilicetani. Ut autem dicam quod sentio, licet verum affirmem assertum Landucij de reditu, tamen ipse Lauduccius constans in proposito non fuit; nam pag. 110 loquitur de V. Francisco Ioannis Nuti tamquam regresso a Cong. Canonicorum etc.; et pag. 129 Sylvae Italicae de alio Francisco Ioannis, qui a B. Stephano Cionio discessit. Corrigenda itaque haec divisio. Scripsit, ut iam supranotavi: In Psalterium Davidicum Expositionem.
69) FRANCISCUS NERLIUS Patritius Florentinus, S. T. Doctor celeberrimus. Iste omnium primus auctoritate Collegij Florentini Doctorum insignia et stemmata cum totius Senatus ac Populi applausu amplo in D. Reparatae Templo est consecutus. Anno 1439 claruit in Concilio Florentino. Obijt anno 1459, 9 Decembris. Commendant Possevinus in Apparatu pag. 502; Crusenius par. 3, cap. 25; Episcopus Pamphilus pag. 78; Gratianus pag. 68; Elssius pag. 213. Nihil vero de eo apud Pocciantium in Florentinis Scriptoribus, nec apud Herreram et Torellum nostros. Opera sunt:
* Summa de Virtutibus et Vitijs, incipiens: In nativitate paupertatem et humilitatem, in medio obedientiam et laborem, in fine patientiam et charitatem.
* Summa de rebus Divinis, asservantur in nostra S. Spiritus Florentiae ex Pamphilo.
70) GABRIEL DE GAROFOLIS [P. 124] Spoletanus Patritius, Theologus et Concionator famosissimus, ac haereticorum voce et scriptis insectator acerrimus. Anno 1409, dum esset Regens Bononiae, cum alijs pluribus ex meo Ordine interfuit Concilio Pisano. Anno 1410 Provincialis ac Vicarius Generalis Valispoletanam Provinciam gubernabat. Anno 1414 a Reverendissimo Generali facultacem obtinuit ad Sepulcrum Domini invisendum proficiscendi. Anno 1420 Provinciae Venetae Vicarius Generalis, et S. Stephani Venetiarum Regens evasit. Anno 1421 regimen Monasterij S. Mariae in Nazareth, ut in ipso regularem observantiam exacte introduceret, assumpsit. Tunc eius praedicationibus et exemplis allecti quatuor ex primaria Veneta nobilitate habitum Augustinensem amplexati sunt. Fuerunt itaque Andreas Bondolmerius, postea Venetiarum Pacriarcha, Philippus Paruta, qui post duos Episcopatus [P. 125] ad Cretensem Cathedram evectus fuit, Michael Maurocenus, et Franciscus Contarenus. Porro hi quatuor, et supradictus Gabriel, uti principalis, anno 1423 determinarunt instituere Ordinem Canonicorum S. Spiritus, et anno 1424, obtenta Bulla a Martino V, rem exequutioni mandarunt. Hic notandus venit malus quidam genius Gabrielis Pennoti contra meum Monachalem Ordinem, qui lib. 2 suae Historiae tripartitae cap. 54, n. 4; ut hunc honorem institutionis ab Eremitis aliqualiter auferret, primo dicit, quatuor supranotatos Heroes eo tempore fuisse Clericos saeculares, licet subsequenter eos antea extitisse proferat professos Eremitanae Religionis sub Gabriele Spoletano eximio illorum temporum Concionatore; et ut magis lumen veritatis obfuscet, non dicit Garofolum cum illis fuisse. Sed velit, nolit Pennotus, ex regestis Ordinis, et ex meo Coriolano fere contemporaneo expresse veritas elucet; nam in defensorio veritate I, resp. ad arg. 2, scripsit: Similiter Princeps suo tempore omnium Evangelizantium Magister Gabriel de Spoleto nostri Ordinis instituit Ordinem S. Spiritus de Venetijs etc. Verum quoque lumen veritatis Pennotus adeo sub modio occultare non valuit, quin supra candelabrum non appareret; dixit enim ipse circa medium dicti capitis, seu numeri 4: Anno 1424 ex commissione Martini Papae V dimisso Eremitico, Canonicum habitum et institutum sumpserunt per manus D. Petri Marcello Episcopi Patavini. Quomodo ergo, D. Pennote, Auctores erant Clerici saeculares, si ex tuo proprio ore dimisso habitu Eremitico Canonicorum sumpserunt? Ut autem ad Garofolum nostrum revertamur; ipse anno 1426 amore suae primae Matris, et meliori consilio ductus ad Eremiticum caetum redijt, eodemque anno 19 octobris Senis in Coenobio S. Augustini arbiter fuit quarumdam praetensionum eiusdem Monasterij, ut ex scripturis a Presbyero Sestegiani collectis. Demum anno 1429, 6 Idus Iunij, ad Infulam Nuceriae Paganorum in Regno Neapolitano assumptus. At postquam fere per quadriennium recte et utiliter praefuisset, reversus in Patriam pie decessit anno 1433. Condignis praeconijs ornarunt ipsum plurimi, praecise omnes Augustinenses Scriptores, nec non Ughellus Tom. 7, Col. 742; Trithemius de scrip. Eccl; Possevinus pag. 522 et 524 incongrue dividens in duos; Marraccius Par. I, pag. 459; Iacobillus pag. 122; Gesnerus pag. 263; Frisius pag 253; ac alij. [P. 126] Sequens est epithaphium in Templo nostro S. Nicolai Spoleti expositum: Hic iacet Corpus D. Gabrielis de Garofolis de Spoleto Ordinis Eremitarum S. Augustini. / Gabriel Antistes sacro diademate fulgens, / Scriptore quondam toto Celeberrimus orbe, / Librorum textor, studiorum fervida lampas, / Hoc tegitur tumulo, contitus exiguo.
Scripsit adversus hereses libros tum utiles, tum necessarios:
* Adversus pestiferam sectam Fraticellorum Tractatus plurimos et celeberrimos.
* Sermones in Evangelia, quae in Ferijs Quadragesimae, Dominicis, alijsque festis recitantur. * Sermones de diebus festis B. Mariae Virginis.
71) GABRIEL MASCIOLUS , ut fere omnes Scriptores Ordinis (vel Fuscus, ut testatur apparere ex testamento ipsius eius consanguineus Pater M. Gabriel Anconitanus juvenis) Nobilis Civitatis Anconae S. T. Doctor. Fuit Bononiae Lector et Perusiae Bacc. 1499. Anno 1501 erat Magister Ranucij Mathelicae Domini. Annis 1503, 1504 et 1505 Provinciam Marchiae Anconitanae rexit. Anno 1507 cum esset Reverendissimi Patris Gen. Aegidij Viterbiensis Socius, die 25 Novembris Sacrista et Archiepiscopus Dirrachiensis declaratur. Anno vero 1511, die 30 Aprilis, ad Ecclesiam Castrensem gubernandam destinatus; eamque semper absens per septem annos administravit et deinceps cum regressu tamen, eo se munere exolvit. Anno 1529 erat simul Palatij Apostolici Praelatus domesticus, et Miles S. Petri, ultra officium Sacristiae Pontificiae. Eodem anno, provecta iam aetate confecto, datus illi fuit coadiutor Magister Alphonsus ab Aquapendente. Denique vir sane doctus et summe probus, atque in sacris Ecclesiae ceremonijs peritissimus anno 1534 Romae diem clausit extremum. Ancona in nostra Sancti Augustini Ecclesia hac inscriptione illustratur: D. O. M. Hoc Caenotaphio honoratur Magister Fr. Gabriel Fuscus Anconitanus, Ordinis S. Augustini Sacrarij Pontificij Praefectus, Iulio Secundo, Leone Decimo, Adriano Sexto et Clemente Septimo Pontificibus, Archiepiscopus Dyrrachiensis, mox Castrensis Episcopus, creatus est. Ac Pontificale Sacrificium coram Decimo Leone celebravit. Idem in Concistorio sententiam suam inter Patres, de referendo inter Divos Beato Francisco de Paula, primus dixit, excipiensque Oratorem Venetum, a Clemente Septimo Caroli Quinti Coronationi destinatur. [P. 127] unaque cum tribus S. R. E. Cardinalibus coronationis eiusdem Caroli Caesaris apparatum decrevit; suavissimis moribus, parem habuit pietatem, Doctrinam et eximiam Ceremoniarum peritiam, bono senio confectus obijt anno salutis Millesimo quiggentesimo triginta quatuor. Gabriel Fuscus Anconitanus Dominici filius, Emin. D. D. Cardinal. S. Onuphrij Fam. et Cancellariae de Urbe Procurator, Minoris gratiae, Illust. Praesulis, et Religiosissimi Consanguinei hunc lapidem assentientib. huius Conventus Patribus erexit anno D. Cum Philippus Elssius inadvertenter legisset id, quod scripsit Pamphilus pag. 101 ad an. 1511 de promotione Gabrielis ad Pontificium Sacrarium post obitum Nicolai Foresij Aquapendentani, et aspexisset seriem operum edictorum ab eodem Nicolao, necnon quod Aquulae in sua Patria sepultus fuerit ad S. Augustinum, omnia attribuit Gabrieli Masciolo, quaae ad Nicolaum Foresium spectabant. Hunc errantem secutus est eruditus Canonicus Iulianus Saracenus in Historia Anconitana Par. 3, pag. 512; quem errorem etiam patentem ex Chronistoria Apostolici Sacrarij Angeli Rocchae pag. 88; ne alios in transversum agat, hic monere placuit. Scripsit equidem doctus Episcopus Masciolus laudatus merito a pluribus nostris, ab Ughello Tom. primo Italiae Sacrae col. 610; ac a supradicto Saraceno ibidem ea, quae sequuntur. Hanc notitiam habui ex M. S. Codice Illustrissimi Landuccij in Martiniana Senis asservato.
* Magister Gabriel Fuscus Anconitanus Archiepiscopus Dirrachiensis Sanctorum et Summorum Pontificum Sacrista per plures annos, et Magister Capellae Pontificiae anno 22 sui officij, qui fuit 1529. Libellum edidit sua manu conscriptum cuius titulus: Instructio pro successoribus Sacristiae Papae pro Capellis totius anni, et alijs varietatibus occurrentibus, quem ego vidi apud Illustrissimum et Reverendissimum Alexandrum Vitticium Episcopum Alactrinum, illumque legi et selegi in M. S. meo.
* Lectiones varias super Libros Sententiarum M. S. in fol. Romae in Angelica.
72) GABRIEL SFORTIA Senensis. Bosij Comitis S. Florae et Antoniae D. Cocchi de Salimbenis Senensis antiquae nobilitatis faeminae filius, Francisci Sfortiae Ducis Mediolanensis frater, Carolus primum vocatus, militia clarus, eximiaeque expectationis; sed quia complexionem delicatam fortitus erat, relicta militia saeculari, ad militandum spiritualiter sub Divi Augustini vexillo in famigerato Coenobio Ilicetano [P. 128] se convertit, inibique postea professionem emisit 24 octobris 1443. Coepit statim virtutibus omnibus tam moralibus quam intellectualibus splendescere. Inde brevi Concionator fervidus et celeberrimus eluxit. Solitudinis amantissimus erat, quapropter electus fuit Magister Novitiorum Iliceti; inter quos educavit B. Anselmum Lolli de Mandextris de Monte Falcone, postea Ordinis Generalem. Denique Francisco fratre Insubriae Ducatus imperio potito instante et promovente ob familiae decus et ornamentum, a Nicolao V Pontifice ad Archiepiscopalem Mediolani Cathedram ex humili Novitiorum Magisterio exaltatus fuit, licet invitus et renuens anno 1454, 11 kalen. Iulij. In administratione tantae Civitatis fratrem consultissime iuvit, prudenterque ac sancte Ecclesiam sibi commissam gubernavit ita tamen, ut retento pristinae vitae rigore, sibi nequaquam deesset ad puriores mores. Fratri, ut maius Xenodochium fundaret, auctor praecipuus fuit, pluraque alia pietatis opera erigenda, perficiendaque curavit. In annalibus Bzovij per Typographi errorem vocatur Franciscanus. Eum Donatus Bosius contemporaneus nominat virum sanctissimum. Bergomensis in supplem.: Virum gravissimum ac in omnibus religiosissimum. Ioseph Ripamontius in hist. Ecclesiastica Mediolanensi scribit: Nota Pontificis probitas, famaque illa, quam attulerat e claustris, dictis factisque omnibus addebat auctoritatem, ut quietis et modestiae nomen haberent ea, quae si fierent ab alio, proxima conspirationi haud dubie haberentur. Postquam igitur optime per triennium et fere tres menses praefuisset, et suo gregi profuisset, pijssime et religiosissime ad aliam vitam migravit anno 1457, die 12 Septembris, sepultusque est in Deiparae Coronatae Augustinianorum Observantium Lombardiae Templo, quod ipse a Blanca Maria Vicecomite Ducissa fratris uxore liberaliter constructum, consecrarat. In dicto Coenobio asservatur Testamentum eiusdem Archiepiscopi una cum duabus Bullis Calisti III, illud confirmantibus insertis a Torello in septimo Tomo Saeculorum ad praenotatum annum. Comes Gualdus Prioratus fluidus Historicus in Relatione Civitatis et Status Mediolani parte Prima, pag. 87, haec scribit: Nella Capella di S. Tomaso da Villanova della Coronata trovasi il Corpo del B. Gabrielle Sforza Arcivescovo di Milano, fratello di Francesco Sforza, quale fu prima Frate della detta Congregatione, come si legge nel suo Deposito; [P. 129] etiam idem scripsit Carolus de Turre Canonicus S. Nazarij in Libro quoque Italico Effigies Mediolani pag. 229. Non bene tamen, quia fuit Congregationis Ilicetanae. Ipsum iustis laudibus decorant omnes nostri, sed nullus inter Scriprores enumeravit. Primus itaque fuit eruditissimus Ioannes Petrus Crescentius Hieronymianus in Praesidio Romano par. 2, lib. 3, narratione I, n. 6; et secunda Abbas Philippus Piccinelus in Atheneo Mediolanensi pag. 230. Eum quoque egregie commendat Abbas Ughellus Tom. 4 Italiae Sacrae col. 380. Opera, quae reliquit, sunt infranotanda. En sepulcralis Inscriptio: M.CCCC.LVII, die XII Septembris, obijt B. Pater / Gabriel de Cotignola Archiepiscopus Mediolanensis, / Ordinis Observantiae Fratrum Eremitarum S. Augustini, / ac Frater Germanus Illustriss. D. D. Francisci Sfortiae / Ducis Mediolani. Adeo autem, scripsit Ughellus, Gabriel sancte se gessit, ut Historici Augustiniani in suorum illum Beatorum Album retulerint. De eo satis bene Landuccius in Sylva Ilicetana pag. 111, ubi ex Comm. Pii II, pag. 126; et ex Malavolta par. 3, pag. 7, probat, matrem ipsius fuisse, non ut asserit Herrera, sed D. Antoniam de Salimbenis supranotatam, cuius Dos fuit Civitas Clusinas, Mons-Iovius et Mons-Nerius etc. Scripsit:
* Libros super Grammaticam, Humanitatem, Rhetoricam, Logicam, Historias, Epistolas, Orationes.
* Commentatus est Libros Physicorum et de Anima.
* Tractatus morales varios.
* Mediolanenses Chronicas.
* Opera aliqua spiritualia.
* Conciones et Sermones plures.
* Commentaria super quatuor Evangelia.
* Commentaria super quatuor Libros Sententiarum.
* Ex Graeco in Latinum novam Paraphrasim Aristotelis protulit.
73) GALFRIDUS GRANDFELDIUS , Anglus natione, Patria vero Nortamptonensis in Mediterranea Insulae regione, inibique Augustinianus factus. Postquam solide docendo et res difficiles lucide explicando, plures annos in scholis consumpsisset, ac tum perfecti Philosophi et Theologi accuratissimi nomen adeptus fuisset, S. T. Doctor Cantabrigensis evasit. Excelluit quocumque virtutum genere, ac omnibus pene scientijs instructus fuit; [P. 130] principaliter tamen in verbo Dei annunciando mirabiliter eluxit. Romam profectus, Cardinali Annibaldo Episcopo Tusculano Capellanus et familiaris fuit. Eo tempore Cardinalis ille Tusculanus scripsit elegantem epistolam ad Episcopum Uvintonensem (cui iam noster Galfridus oculus et manus fuerat, maxima animarum utilitate) in qua eum egregie commendavit. Demum a Clemente VI Bulla data Avenione 3 nonas Martij, anno 5 Pontificatus et Christi 1347, Fernensibus datus est in Episcopum. Vix Infula redimitus fuit die 26 Martij anno 1348; cum die 22 Octobris, ex hac vita migravit anno 1349, ut Iacobus Uvareus tradidit in Catalogo Fernentium Episcoporum. Eruditissimus Baluzius in Vitis Pap. Aven. pag. 757 scribit: Ioannes Balaeus cent. 5, cap. 51; et ex eo Ioseph Pamphilus in Chronico Eremitarum S. Augustini aiunt Galfridum Grandfelde Augustinianum, qui ea tempestate vixit, fuisse Capellanum cuiusdam Cardinalis et Episcopi Tusculani sub Benedicti 12 Pontificatu. Porro neque Balaeus, neque Pamphilus, neque demum Pitseus invenerunt, cuius ille Sedis Episcopus fuerit. Ego vero apud Uvaraeum in Commentario de Praesulibus Hyberniae reperio eum fuisse factum Episcopum Fernensem a Clemente VI anno 1347; et anno sequenti obiisse die 22 octobris. Cumque ita sit, manifestum est Cardinalem Tusculanum, cuius is fuit Capellanus, non esse alium, quam Annibaldum, qui ab anno 1330 usque ad 1350 praefuit Ecclesiae Tusculanae. Hoc de Episcopatu Fernensi nostri Galfridi ex Uvaraeo iam observaverat in Alphabeto Augustiniano impresso 1644, oculatissimus Herrera. At cum ex ipso clare constet obijsse Grandfeldium anno 1349, 22 Octobris, expresse apparet, vel clarissimum Baluzium non bene signasse textum Uvaraei, vel Herreram nostrum defecisse. Memorant nostrum Grandfeldium omnes Scriptores Ordinis et ultra supranominatos, etiam Thomas Golbius Episcopus Vatefordiensis et Possevinus pag. 524; Frisius 254; ac Papebrochius infra citandus. Edidit sequentia:
* Sermones Dominicales lib. I.
* Lecturas Theologiae lib. I.
* Determinationes lib. I.
* Epistolas ad diversos lib. I.
* Sermones quoque alios confecisse puto, nam Papebrochius Tom. 4, Maij 579, haec refert: Sermo Fratris Galfridi Ord. Erem. S. Augustini Fernensis Episcopi n. 2, Collatio x, incipiens ex Textu Ioannis cap. 17: Pater venit hora, clarica filium tuum per columnas undecim.
* De Canonizatione S. Yvonis Presbyteri. [P. 131]
74) GALFRIDUS HARDEBIUS Anglus. In Leycestriensi Monasterio Augustiniana veste indutus, studium tam ardenter amplexus est, ut brevi magnum et illustre nomen sibi conciliaverit. In Universitate Oxoniensi Doctor Theologiae creatus, publice vetus et novum Testamentum summo cum plausu explanavit. Quamobrem in eruditorum supremam classem a collegis Doctoribus receptus fuit. Apud nostros quoque tantum valuit prudentia et industria, ut ad gubernium Britannicae Provinciae exaltatus fuerit. In Concionibus habendis tam singulari gratia, eximiaque facundia decoratus eminuit, ut saepius unus evocarerur, qui coram Rege, Regnique Proceribus verbum Dei annunciaret. Splendidas vero nostri Hardebij qualitates tunc melius effulserunt, quando Eduardus III Rex eum in aulam introduxit, non solum, ut Consiliarius intimus foret in his, quae ad Reipublicae civile regimen spectabant, sed etiam in his, quae Deum et conscientiae directionem prospiciebant. Evangelicae paupertatis perfectionem impense dilexit, commendavit, et contra impugnatores egregie tutatus est. In Ecclesistica immunitate defendenda alter Thomas Cantuariensis extitit. Decoris Ordinis zelator ardens, ad sui veram magni Augustini filiationem ostendendam plura scripsit, ut infra patebit. Denique plenus meritis et virtutibus ornatus Londini pie decessit, et apud nostros sepultus anno 1360. Mentionem encomiasticam ipsius agunt omnes Scriptores Ordinis, praeter Torellum, in quo nihil adinvenire potui; etiam memorant Pitzeus de Script. Angliae aetat. 14; Possevinus in appar. pag. 524; Maraccius Tom. p. pag. 464; Vossius de Historicis Latinis lib. 3, pag. 533; et Ludovicus ab Angelis Lusitanus lib. 4 de vita et laudibus S. P. August. pag. 64, scripsit: Hoc argumentum diluit Galfridus Hardebi doctus Ordinis Eremitarum Auctor Lib. de vita Evangelica, demonstrans Augustinum in illo Confessionum Libro decimo se describere Episcopum, et in desertum regredi (sicut habebat in votis) prohibitum a Deo esse; quod et nos fatemur etc. Scripsit itaque:
* De Vita Evangelica lib. I; ubi in fine duas quaestiones ad nostrum Ordinem spectantes tractat et determinat. Prima est: Utrum Ordo Eremitarum S. Augustini fuerit per Romanam Ecclesiam confirmatus? Secunda: Utrum D. Augustinus Ordinis Eremitarum fuerit Auctor et Professor?
* De perfectione Evangelicae paupertatis, Lib. 2, contra Armacanum, qui dicebat, Turpe esse Christianos sua voluntate mendicos esse. [P. 132]
* Quodlibeta Oxonensia lib. I. Memorabilia Philosophorum studia.
* Ordinanias questiones lib. I: Utrum ad uniendam utramque in Christo naturam etc.
* Determinationes lib. I. Propter universalem Scientiarum traditionem.
* Lectiones in vetus Testamentum Libros plures.
* Lectiones in novum Testamentum Libros plures.
* Postillas Scripturarum lib. I.
* Sermones de tempore lib. I.
* Sermones de Sanctis lib. I.
* Sermones in Festivitatibus Beatae Mariae lib. I.
* De rebus gestis Ordinis nostri lib. I. Aliaque plura.
75) GASPAR AMMONIUS , natione Hasselensis, gentis Eburonicae. Anno 1488 erat Prior in Languiguem, et Capituli Provincialis tertio loco Praeses deputatus. Anno 1514 quoque designatus fuerat Praeses Capituli. Fuit S. T. Doctor eximius, Prior Provincialis Provinciae Rheni et Sveviae, multarum linguarum, praesertim Hebraicae peritia celeberrimus; quo etiam in Germania complures, qui ob eiusdem linguae instructionem famam non modicam acquisierunt, usi sunt praeceptore. Verum est, quod aliqui Apibus similes melem et odorem effuderunt; aliqui, quos aperte enumerare possem, scarabeis pares, faetorem et lutum protulerunt, quia in haeresim prolapsi; non tamen Augustiniani erant, ne forsan aliquis suspicetur me de Luthero differere. Laudant insignem Ammonium nostri Historici, et inter exteros apparent Possevinus pag. 528; Frisius pag. 253 et 254; Franciscus Suvertius in Atheniis Belgicis pag. 264; et Valerius Andreas in Bibl. Belgica pag. 255. Scripsit sequentia quae excussa sunt, ut testantur de eo loquentes, sed nullus, ubinam edita sint, exprimit: Quia tamen in Haereticorum manus devenerunt, advertendum, num aliqua labe ea obscuraverint?
* Grammaticam Haebraicam in quinque libros distinctam. Primus: est de Litteris, Syllabis et Punctis omnibus. Secundus: de nomine primae partis Orationis, cum praenomine. Tertius: de Verbo et Participio secundae partis Orationis. Quartus: de consignificativo quadruplici, tertia parte Orationis et omnium trium partium inter se constructione et regimine. Quintus: de Prosodia, hoc est de triplici accentu et carmine componendo. Singulis Libris sua capita cum argumentis praeponitur.
76) B. GERARDUS CARRARA Bergomensis. Natale suum habuit in quodam Territorii Bergomensis Oppido Serina alta vocato, ut ex meo Calvo Bergomensi, qui etiam ait de domo Carraria fuisse, [P. 133] licet ab aliquibus de Varonibus vocetur. Aetatis 21 annorum, ut supra dictus, vel 12, ut melius puto, testatur M.S. 200 et amplius annorum Savonae asservatum, in Monasterio SS. Philippi et Iacobi Bergomi, nunc S. Augustini , vestem Augustinianam induit. Post peracta minora studia in Italia, Parisios se contulit ad Theologiam audiendam. In ipsa intra paucos annos tam altos progressus fecit, ut Doctoris coronam consecutus, et Cathedram ascendens magistrum Sententiarum egregie explanaverit. Non solum tamen speculativas scientias optime calluit noster Gerardus, sed omnium sacrarum Litterarum notitia illustratus, ac Pontificij Iuris peritia mire instructus, nec non moralibus virtutibus ornatus eluxit. Cum talium ornamentorum fama ad aures Summi Pastoris Clementis VI pervenisset, vacante nobili Infula Liguriae Savonensi, ad illam decorandam anno 1342, 18 Iulij, Gerardum direxit. Episcopus factus, multa praeclare gessit. A fundamentis fere erexit Monasterium S. Augustini extra portam S. Luciae, ac pluribus adauxit bonis, ut bene Ughellus ait; nam illud, quod nunc in Civitate existit, modernius est. Anno 1348 in illa peste saevissima, quae quasi totum Orbem pervasit, unde Savona maiori quoque ex parte Civium suorum orbata remansit, instante Episcopo Gerardo, Civitas votum fecit D. Raphaeli Archangelo, et ad eius honorem Altare construxit in nostra Ecclesia, ac liberata fuit. Suorum Antecessorum illustria gesta in unum volumen redegit, quae ex incuria perijsse constat, magno posteritatis detrimento. Anno 1349 splendide excepit simul cum Civibus Reverendissimum Generalem Ordinis Thomam de Argentina ex Avenione redeuntem. Denique anno 1356, 27 Iulij, cum gubernasset prudenter et iuste suum gregem per annnos 14, exarato manu propria suo Testamento, ad aeternam vitam evolavit. Iussit sepeliri corpus suum loco depositi in Ecclesia supranominata S. Augustini, quam consecrarat, extra meania posita. Postmodum Bergomum translatum in nostro Templo ante maius Altare conditum iacet. Haec ultima verba, nempe de tempore Episcopatus, de obitu, de depositione corporis sic tam clare patent ex M. S. iam notato, ut non aliter sentiendum iudicem; citat enim inter alios Historicos Savonenses Petrum Garam, qui fuit contemporaneus dicti Beati. Gerardum miraculis coruscasse tradit Gelsominus Episc. Asculanus [P. 134] in Thesauro Calestis devotionis Deiparae, editionis Venetae 1625, in 4, pag. 156. Eius historiam titulo Beati illustratam lib. 5, cap. 2, de antiquitatibus et gestis Divorum Bergomensium contineri affirmat Bartholomaeus de Peregrinis in sua vinea Bergomensi, Brixiae edita 1553. Eum Guillelmus Eisengrenius in Catalogo testium veritatis, edito anno 1565 S. Gerardum Bergomensem appellat, et quod magis est, Raphaelis Volaterrani tempore, ut ipse lib. 21 Antropologiae testis est, Gerardus Bergomi, ubi iacet sepultus, Beatorum honoribus colebatur. Nunc solum superest sanctitatis memoria, sed cultus evanuit. Ultra supradictos, etiam cum decore nominatur ab Ughello Tom. 4 Italiae Sacrae col. 1013; Sixto Senensi lib. 4 Bibliothecae Sanctae pag. 238; Possevino pag. 542; Silvestro Marulo in sua Hist. Sacra Messanae excussa 1613; Gesnero pag. 275; Frisio 282; Trithemio, alijsque, ac ab omnibus Augustinianis Scriptoribus, inter quos bene a Calvo in Scena Litteraria Bergomensi pag. 187; et Torello in 6 Tom., pag. 13 et seq. Plura Opera edidit, ut infra. Gerardus Savonensis, quem Oldoinus inter Ligures Scriptores pag. 227, scripsisse refert Comm. in magistrum Sententiarum, idem est, ac supradictus. In laudem B. Gerardi cecinit Achilles Mutius par. 4 Theatri Berg. pag. 60: Est Augustini caetus lux magna Gerardus. / Hic Sophia, et vita clarus abunde sua. / Sabbatia est testis Ligurum locus inter amaena / Urbs, ubi sustinuit Pontificale pedum.
* In sextum Decretalium de Relig. Dom. lib. I.
* Super Libros Senten. lib. 4.
* In Cantica Canticorum lib. I. Incipit: Alae duae Cherubim.
* Commenta in omnes Epistolas D. Pauli.
* In Epistolam ad Hebraeos lib. I.
* Concord. Epist. Pauli cum Salomone.
* Concord. Novi cum veteri Testameto.
* Quodlibeta duo Parisijs disputata lib. I.; et alia multa.
77) GERARDUS SENENSIS praeclaro genere ortus, nobilibusque moribus, ac subtili et vivaci ingenio ornatus. A prima aetate omnes liberales artes impense coluit: in fertilissimo enim religionis viridario plantatus statim virescere caepit ac fructus uberes producere. Quapropter Parisios profectus, cum inibi multum profecisset, iuxta consuetum brevi Baccalaureus declaratus evasit; quaestionesque quodlibetales ibidem explanavit. Inde Bononiam ad publice legendum tam suis quam alijs missus. Postremo Senensem in Patriam redijt etiam ad docendum. [P. 135] Patriae tamen dulcedinem brevi degustavit, quia in florenti aetate amaritudine morbi cruciatus diem suum clausit circa annum Domini 1336. Cum vivens nondum magistralem lauream accepisset, instante Populo et Civitatis Episcopo, inter lacrymabiles Funeris exequias ei data fuit. Denique loco ab alijs seiuncto in Ecclesia sui Ordinis pro tumulo condito: Sed cum anno Domini 1596 (sunt verba Illustrissimi Pauli Cierae Veneti tunc temporis in Senensi Monasterio studentis Libro infracitando) urgeret necessitas restaurandi Lithostratum Ecclesiae, exhumatus inventus est adeo integer et incorruptus, ac si pridie mortuus fuisset. Nunc vero ubinam repositum fuit corpus, non apparet. Res profecto dolenda! Tam diligentes fuerunt Fratres S. Antonij ad Lacus Ambrosianos in sepeliendo Lectorem Franciscum Fratrem Magistri Gerardi, ut illum cohonestaverint lapide sepulcrali, ac inscriptione similis tenoris: Hic iacet Reverendus Religiosus Frater Franciscus de Senis Lector, Germanus Venerabilis Magistri Gerardi eiusdem Terrae et Ordinis? Et tam pigri Religiosi S. Augustini Senarum illius temporis, quo inventum est Corpus, ut illud absconderint absque ulla prorsus memoria? Hoc certe non facerent diligentes moderni. Auget dolorem, nullam memoriam magni Gerardi invenisse in volumine non exiguae molis omnium Scripturarum Monasterij, formato ab accurato Presbytero D. Antonio Sestegiani a me diligenter revoluto, ut tempus, in quo claruit, vel obijt, clare innuerc possem. Quidquid vero sit, fuit Gerardus subtilissimus Metaphysicus, Theologus celeberrimus, ac utriusque Iuris peritissimus. Eius Tractatu de Usuris et Praescriptionibus Divum Bernardinum conterraneum suum usum fuisse, testantur Scriptores aliqui. Inter laudantes eminent Ioaanes Andreae Canonista celebris, contemporaneus; Ven. Alphonsus Toletanus saepius eius doctrinam admirans in suo primo Sententiarum, Thomas de Argentina in quatuor; ac omnes Ordinis Scriptores, praecise Sanctes Guicciardus Ariminensis, qui in lucem emisit primum sententiarum Gerardi, in principio reponens Elogium ipsius a varijs collectum, nec non Paulus Ciera supranominatus initio sui primi sent. editi Romae apud Caballum 1633, in 4, in Doctorum Indice et etiam Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis, Possevinus pag. 542; Gesnerus pag. 275; Frisius pag. 282; Ugurgerius Dominicanus in Pompis Senensibus lib. 14, pag.365; [P. 136] Ciacconius in vita Benedicti XII, pag. mihi 885, eum nominans inter viros doctrina et pietate egregios, sed nihil de eo, quod miror sane, reponit Sixtus Senensis in Bibl. Sancta, nec minus memorat inter illos, qui in Magistrum Sententiarum scripserunt. Opera ipsius sunt:
* In primum Sententiarum. Patavij ex Bibliotheca Petri Pauli Tozzi 1598. Fol. Adest etiam M. S. in nostra S. Aug. Senarum, in cuius fine haec cernuntur verba: Iste Liber mei Fratris Ugolini de Cortonio, quem ego feci scribere de quibusdam pecunijs dimissis mihi ab egregio sacrarum Litterarum Doctore et Praeceptore meo Magistro Angelo de Cortonio, qui obijt Anno Domini 1467, die 25 Mensis Iunij, tunc Regente. Supranominatus Ugolinus fuit B. Ugolinus de Cortonio, cuius vita reperitur in magno Opere Bollandiano Tom. 3 Martij.
* Primum quodlibet Parisijs disputatum, seu quaestiones quodlibetales edidit primus Mauritius Tertius nobilis Parmensis Vicarius Generalis meae Cong. Viterbij apud Augustinum Colaldum 1587. Fol. Postea Arimini apud Simbenium promovente Magistro Angelo Vantio 1636, in 4.
* De Usuris et restitutionibus resolutio plane aurea, diversa a tractatu subsequente. Edidit idem Mauritius ibidem 1587 in fol.
* Secundum quodlibet seu quaestiones variae ex Philosophia et Sacra Theologia. Edidit Angelius Vantius supradictus. Caesennae typis Iosephi Nerij 1630 in 4.
* Tractatum de Usuris et de Praescriptionibus primitus edidit Romae Magister Fabianus Clavarius Genuensis apud Bladum 1556 in 4. Deinde Caesennae promovente eodem Vantio 1630, in 4, apud Nerium, ac Bononiae 1671, in 4.
* Ad Episcopum Senensem quaestiones, in quibus duo inter alia pertractat, scilicet: Utrum bona pauperum soli Episcopo Dioecesano liceat dispensare? et utrum in imminente periculo Civitatis liceat Episcopo dicta bona sic dispensare quod convertat illa in eius subsidium, si dicta bona a Rectore Civitatis petantur? * Quaestiones ad Epscopos generaliter pertinentes lib. I.
* De montibus Florentinorum lib. I.
* Quaestiones super 2, 3 et 4 sententiarum lib. 3.
* De Usucaptionibus lib. I.
* Clementina de Hereticis lib. I.
* De Begardorum erroribus.
* Tractatus de principio individuationis ad mentem Aegidij.
* Quaestiones de intellectu agente. Haec duo M. SS. olim extabant Patavij.
* Plures Tractatus et Libri huius ingeniosi Doctoris asservantur Mediolani in nostra Bibliotheca Sanctae Mariae Incoronatae, ut aliqui nostri asserunt.
78) GOTSCHALCUS HOLLEN Germanus Provinciae Saxoniae Civitatis Onasburgensis. In humanis iam agebat anno 1406, [P. 137] narrans enim Par. hyemal Ser. 38 factum cuiusdam incubi, quod evenit anno 1380; dicit se audivisse post 26 annos ab eodem viro, Neuelugh appellato, cui accidit. Iuvenis in Italia studuit. Scribit enim in eodem Libro, se fuisse Senis in nostro Caenobio, ac in alio Sec. Profert: Recolo me audivisse a Patribus Perusinis. Hic S. T. Doctor creatus inter Scholasticos et Divini Verbi Declamatores, celeberrimus eminuit, ac in omni facultate promptus. Anno 1466 Concilio Onasburgensi interfuit. Henricus Gram in Indice Auctorum Speculi magni exemplorum ait illum claruisse 1460; et cum ipse Henricus ediderit suum opus 1480 prima vice, facile, ut puto, iam decesserat meus Gotscalcus, et ipsius opera post mortem impressioni tradita fuere. Laudatur ab omnibus Ordinis Historicis post Pamphilum, ac memorant, non sine praeconio, Sixtus Senen. in Bibl. Sancta pag. 239; Possevinus pag. 557; Petrus de Alva in Bibl. Conceptionis col. 520; Frisius 288; ac ultimo Robertus Gerio pag. 319. Ipse etiam de se ipso supranarrata refert Tom. 2, Ser. 3.45-47-62-50; post Epip. et Ser. 2 de Resurrectione. Demum Ser. 97, part. Aestival. narrat sequentia de quodam illustri Mercatore meo connationali, quae ad nationis honorem reponere volo: Quidam Mercator in Civitate Ianuensi, Obertus nomine, tantae legalitatis erat, ut quidam quingentos apud eum aureos deposuisse mendaciter diceret, illeque minime super hoc chartulam seu scripturam reperiret, multosque mendosos testes adduceret, et mercator fidelissimus diceret se depositum minime recepisse. Et ille clamans vociferare vellet. Obertus eum statim vocavit, dicens: Tace fili, accipe quingentos aureos, quos te apud me deposuisse affirmas, statimque ipsi pecuniam numeravit. Malens iniuste pecuniam perdere, quam bonae famae sui nominis detrahere. Labbeus absque fundamento reponit nostrum Gotscalcum inter illos, qui vixerunt post annum 1501, sed nil mirum; nam res praeclaras mei Ordinis inspicere diligenter noluit. Nullus porro melius enumeravit qualitates nostri Gotscalci, quam eruditus Schiphovuerus in Chronicis Archicom. Oldernburgensium a me ultimo observatis in refertissima Bibliotheca Eminentissimi Protectoris Card. Imperialis pag. 183 et 84: Circa idem tempus obijt valens ac doctus Lector Gotschalcus Houve, sepultus nostro in Conventu Osemburgensi, qui a teneris annis virtuti incubuit vigilanter et literis; cui natura non defuit in eo pulcherrima dona diffundens, neque ipsemet sibimetipsi defuit, sed dictas naturae dotes officijs, [P. 138] et literis clariores effecit in tantum, quod hominis gratia Osemburgensi in urbe sua se virtus evexit, ut meo iudicio dignissimus esset. Erat enim in Canonico iure et in legibus ita tritus et plene didicerat, quorum tenorem ita memoriter habebat, ut singula recitaret, quasi sub oculis liber esset. Splendidum sibi ingenium, conceptus velox, memoria servans: sic quod multi viri docti doctrinam suam admirantes maxima cum laude eum honoraverunt. Et praesertim inter alios quidam Magister Ioannes de Rodenborg Vicarius in Maiori Ecclesia Osemburgensi infrascriptos versus suam in laudem cecinit, dicens:Docti Gotschalci sarcofagus obtinet abdi, / Hic recubat subtus funebre corpus eius. / Lector magnifìcus, Prior hic quam strenue nactus, / Augustinensi dogmate dives ei, / Canone sublimis, qui pragmate vixit opimus: / Sicut Aristoteles, vir bonus et sapiens. / Gratia doctrinae, quem pingunt * * / Praedicat egregie cespite Westphaliae. / Aufugium populi qui claret gratia cleri / Heruort hunc vestit, Corbeia quem peperit. […] / Confectus senio cecidit nece lumine deno. / Annis M. quater C. nunc L. ter X. quoque primo / Felix astriferam scandit in aetheram. Scripsit Venerabilis iste Pater quamplurima volumina, in primis super Pauli Epistolas volumiua duo, et de septem peccatis mortalibus volumen; De officio Missae volumen, super decem praecepta, de novem peccatis alienis, Sermones quamplures ad Populum et ad Clerum; De Sacramento Eucharistiae in Blomenberge, et quam plurima alia.
* Praeceptorium Divinae legis, seu Commem. in Decalogum Domini Gotscalei Hollen de Ord. Herem. S. Augustini viri peritissimi. Coloniae 1481 in fol.; Norimbergae apud Antonium Koberger 1197 in fol.; Ibidem per Federicum Peyppus 1521, in 4.
* Sermones Dominicales in Epist. D. Pauli Hagenoae apud Henricum Gram. 1520 in fol.
* Sermones alij eiusdem M. S. in nostro Monasterio Rattembergae, ut testatur Milensius.
* Tractatus de Sacramento Paenitentiae.
79) GREGORIUS ARIMINENSIS Provinciae Romandiolae. Vir fuit magnae scientiae et vitae sanctae, singulariter Parisijs honoratus a tota Universitate [P. 139] propter opera sua notabilia, audiebatur libenter et omnibus erat speculum, tam in moribus quam in scientia: haec B. Jordanus de Saxonia. Quo tempore vero Parisiensem sublimaverit Academiam, cum Iordanus, nec antiqui Scriptores indigitent, difficile est aperire. In fine ipsius super sententias Voluminum appositum extat eum fuisse cathedraticum Parisijs 1344; tamen gratis scriptum iudico: Quia si verum est quod proferunt plures Scriptores nostri, et non obscure colligitur ex eius operibus, ipsum habuisse concurrentem in Lectura subtilissimum Ioannem Duns Scotum, qui anno 1307 ibidem sententias explicabat, ad dictum tempus Lecturam Gregorij attingere, asserere necessee est. Quidquid tamen sit, ex nostris solum patet, Gregorium in Capitulo Generali Basileae celebrato institutum fuisse Lectorem primarium, nunc Regentem vocatum, in Ariminensi suo Caenobio, et eidem commissum Priorem Ariminensem absolvere et alium praeficere. Anno 1357 per obitum Thomae de Argentina Vicarius Generalis; demum 28 Maij apud Monspeliensem Comitijs habitis omnium Patrum suffragijs Generalis declaratus fuit. Brevi tempore sui gubernii multa praeclare gessit in Religionis utilitatem, praecipue ad novam fabricam nobilissimi Monasterij Papiensis erigendam multum contulit. Ea de causa cum Ioannes Paleologus Marchio Montisferrati et Papiae Dominus amplas eleemosynas largitus fuisset, prudens Gregorius non solum eloquenti epistola, a Torello 6 Tom., pag. 39 reportata, gratias egit humiles, sed eum quoque ad Ordinis spiritualem affiliationem admisit. Denique Viennam Austriae petens, ad Religionem inibi etiam ampliandam, et illustrandam, summo doctorum et bonorum virorum maerore pie decessit circa finem anni 1358 ; ac in nostro Templo Aulico in eodem Tumulo cum Argentinensi antecessore eius corpus locatum. Ordinem rexit anno uno cum dimidio, eratque supra annum octogesimum; nam ex ipsius regesto, ut bene observavit Torellus, adhuc vivebat 20 Novembris: Corrigendi igitur aliter scribentes: Vidimus Gregorij excussam effigiem titulo et radijs Beatorum coruscantem, ait Herrera. Longum esset proferre velle omnes Gregorium celebrantes, aliquos tamen ad ipsius gloriam exponam. Sapientissimus Purpuratus noster Norisius in Vindiciis Augustinianis pag. 68 scribit: Nullus veterum scholasticorum in Augustini lectione Gregorium superavit; [P. 140] et hoc idem expresse ostendit asserere gravissimos Patres Iesuitas. Andreas Vega Minorita in suo celebri opere de Iustificatione Coloniae edito 1572, quaest. 6, § secundum, vero protulit: Gregorius Ariminensis Augustinianae mentis valens, maximus ac studiosissimus propugnator. Meus insignis Doctor Petrus de Aragon in Epistola ad Lectorem Libri sui de Fide, spe et charitate impressionis Venetae 1625, in fol. (nam in alia impressione 1646 male ab imperito impressore fuit ablata epistola) ex Mencio Dominicano primario professore Salmaticensi exposuit: Gregorij acutissimum ingenium et argutum dicendi ac disputdandi stylum Theologi admirantur; etsi D. Augustinus e superis vocatus suum de Gregorio ferret iudicium, diceret plane a paucis se tam esse lectitatum, pervolutum et penetratum, quam a Gregorio. Addit eruditissimus Franciscus Macedo in Concentu Euchologico pag. 442, haec: Insignis hic Doctor, verae Aquilae Augustini Pullus, ad eum et cum eo semper volat. Nemo eo Augustini mentem accuratius inquirit, nemo felicius invenit, nemo verius intellexit, nemo fidelius exponit: ubique Magistrum eum suum et profitetur et sequitur, eique se discipulum praebet, nihil nisi praeiudicatum ab Augustino definit, eiusque doctrinam cun Pauli doctrina coniungit etc. Praeter supradictos meminerunt authencici Doctoris Gregorij Sabellicus Lib. 9, Aenneade 7, fol. 136; Volaterranus Lib. 21 Antropol. col.765; Ciacconius ad an. 1342 dicens, Benedictum 12 amatorem fuisse magni Theologi Gregorij Raphael Adimarius in situ Ariminensi impr. Brixiae 1616, in 4, pag. 76; Trithemius, Sixtus Senensis, Possevinus, Bellarminus, omnesque Bibliothecarij, inter quos ultimus Henricus Vuarthon pag. 33 incongrue, etiam in indice, Georgium vocans. Scriptores Ordinis nostri quoque omnes, praecise bene Curtius inelogijs pag. 121, proferens verum Prototypum ipsius, ac Torellus in Tom. 6. ad citatos annos, nec non Magister Michael Vantius Ariminensis in opere Italico ibidem impresso 1667, in 4, cuius titulus: Charites sacrae historico penicillo delineatae, asserens, in eadem Civitate adesse effigiem Gregorij cum hac inscriptione: Magister Gregorius Ariminensis Ord. Erem. S. Augustini Prior Gen. eximius Philosophus, Theologus acutissimus; optimorum morum splendore, magnae Doctrinae, copia, prudentia, sanctimonia, Parisiensia egregie sublimavit Gymnasia, multis editis Libris, Viennae Austriae decessit 1358.
Opera ab ipso luci exposita sunt ista: [P. 141]
* Lectura in primum et secundum sententiarum Gregorij de Arimino Doctoris praecellentissimi per clarissimum Univ. Parisien. M. Guillelmum Militis Aug. emendata etc. Parisijs 1482, 9 Augusti, in fol. Mediolani apud Uldericum Scizenzeler 1494 in fol. Correxit M. Franciscus de Bustis Laudensis Ord. Minorum. Parisijs per doctissimum professorem S. T. M. Petrum Garamanta Augustinianum illust. 1500 a Claudio Chevallon in fol. Valentiae 1500 in fol. Venetijs per Locatellum 1503 in fol. a Magistro Paulo de Sclavis Genezanensi dic. Generali Aegidio Viterbiensi: Etiam ibidem Typis Lucae Antonij de Giunta 1522 in fol. cum addtionibus ad secundum sententiarum et semper duobus voluminibus separatis.
* In tertium et quartum sententiarum vol 2; unde scribit supracitatus Macedo: Cum ille iustos Commentarios in 4 libros sententiarum scripsisset, duo in 3 et 4 perierunt magno Theologicae Reipublicae detrimento.
* De impraestantijs Venetorum et de usuris industria, et correctione S. T. D. Fratris Antonij Melij Cremensis Regij Aemiliae impensis D. Ludovici de Mazalis Regiensis 1508, in 4; ac Arimini promovente M. Angelo Vantio typis Simbenij 1622, in 4.
* Super omnes Epistolas D. Pauli lib. 14.
* Commentaria in Epistolam D. Iacobi.
* Sermones de tempore.
* Sermones de Sanctis.
* Tractatus de Conditionibus Florentinorum.
* Tractatus de intensione et remissione formarum.
* Carmina Italica et Latina plurima, uti testatur Raphael Adimarius in Libro et loco supranotato.
* Quaestiones Metaphysicales aliqui aiunt servari Parisijs in nostra Bibliotheca.
80) GUALTERUS BURLAEUS Anglus, Doctor Planus et Perspicuus dictus, Collegij Mertonensis in Oxoniensi Academia alumnus; postea Lutetiam profectus Magisterij Lauream summo cum plausu est consecutus. Oxonij et Parisijs Doctorem habuit subtilissimum Scotum, in Patriam tamen regressus eius doctrinam accerrime insectatus est. Fuit acutissimi ingenij, et Philosophorum sui temporis facile Princeps; nam Gualterus lingua Germanica idem, ac Princeps et Potens sonat. Ob celebrem scientiarum praestantiam Principi Eduardo III, postea Anglorum Regi praeceptor assignatus. Ipsum Augustinianum fuisse, tam clare patet ex meo Ven. Alphonso Vargas Hispalensi Archiepiscopo Gualteri coaevo, ut de hoc nullus dubitare queat; seapius enim ipsum citans in primo sententiarum tam in impresso, quam in M. S. asservato Romae in nostra S. Mariae de Populo viso ab erudito Herrera, [P. 142] et alio a me viso in nostra Bibliotheca Cortonensi scripto a Fratre Antonio de Ast-Papiae S. T. Bacc. anno 1479 in fol., ita exprimit: Quidam Doctor ex nostris, et in margine Gualterus Burlaeus; et praecise clare dist. 7, q. 3, art. 3 et 4 citans ipsius opus de intensione et remissione. Anno 1337, ut ex Lelando collegit Pitsaeus, annum aetatis 62 habebat; quo tempore decesserit, hucusque incertum. Dicavit suum opus super Libros Ethycorum Episcopo Ulmensi ita inscribens Reverendissimo in Christo Patri et D. D. Ricardo divina disponente Clementia Ulmensis sedis Episcopo Gualterus de Burlaeo S. paginae inter Iuvenes floridae Universitatis Doctores minimus Professor, humilis Vestrae Dominationis servitor in via salutem et gratiam, in termino gloriam sempiternam.In medio Dedicatoriae haec adsunt verba: Scripsi pavidus super Libros Ethicorum, quae senili memoriae nunc occurrunt, aliqua, quae particulariter prius scripseram compendiosius recensendo etc. Laudatur ab aliquibus nostris, videlicet Herrera pag. 308; Elssio 252; et Torello Tom. quinto pag. 508. Inter exteros vidi Possevinum pag. 600; Gesnerum pag. 150; Frisium pag. 126 et 295; Pitsaeum aetate 14; ac ultimo bene Henricum Vuarthon in Append. ad primum Tom. Guillelmi Cave pag. 22. Opera quae scripsit, quoad potero, enunciabo, nam cum multa sint, non est ita facile omnia exacte distinguere. Prius tamen aliqua, quae vidi impressa, demum alia ab alijs notata depromam:
* In artem veterem Porphyrij et Aristotelis, videlicet in Lib. Praedicabilium, Praedicamentorum et Perhiermenias etc. Venetijs diligentia Bonetti Locatelli 1488 fol., Papiae 1497 fol., Venetijs per Andream Caterensem 1492 fol. Ibidem per Philippum Pincium 1509 fol.; et apud H. Scoti 1519 Fol.; ac etiam 1512 cum addit. Hieronymi Bompillo.
* Excellentissimi Doctoris Magistri Gualteri Burlaei super Libros Posteriorum. Venetijs per Ottinum Papiensem 1497, Fol. Ibidem apud Gregorium de Gregorijs 1514, in fol.; ac 1537 et 1552; et OXonij 1517, in 4.
* Super decem Libros Ethycorum Aristotelis. Venetijs per Octavianum Scotum 1481, in Fol. Ibidem correctione et cura Magistri Ambrosij de Padua Augustiniani apud H. dicti Scoti 1521, in Fol.
* In Physicam Aristotelis expositio, et Quaestiones, ac etiam Quaestio de primo et ultimo Instanti. Venetijs per Simonem Luere 1509, in Fol. Denuo apud H. Scoti 1524, in Fol.; et per Michaelem Berniam 1589, in fol.
* De intennsione et remissione formarum. [P. 143] Venetijs per Locatellum 1496 in fol. et 1519 in fol.
* De vitis Philosophorum. In Germania 1474 in 4, etiam Casalis apud Bernardum Grossum sub nomine falso Antonii Sala I. C. 1603, in 4. De qua subreptione vide Labbeum in Bibl. Bibliothecarum pag. 316; et Vincentium Placcium in Catalogo Pseudonimorum pag. 251; ac pro Libri qualitate vide Gerardum Io. Vossium de Hist. Lat. lib. 2, pag. 505 in 4.
* Tractatus de materia, forma et relativis. Oxoniae 1500, in 4.
* In Praedicabilibus et Praedicam secundum usum Oxonij M. S. ex Bodleiana.
* Super Libros Politicorum fol. M. S. membr. in Bibliotheca Veneta S. Antonij, ex Thomasino pag. 4.
* De substantia Orbis ibidem fol. in membr. pag. 6.
* De intellectu agente et alia multa Theologica fol. membr. ibidem.
* In Magistrum sent. Libri 4. Cupientes aliquid.
* In Isagogen Porphirij lib. I. Quia de dictis in Logica intendo.
* De Coelo et Mundo lib. 4. In hoc Libro primo sunt quaedam.
* Quaestiones in eodem lib. 4. Utrum Philosophiam speculativam etc.
* In Aristotelis de Anima lib. 2. sicut dicit Themistius.
* De Longitudine et brevitate vitae lib. 2. Intentio in hoc Tractatu.
* De quinque sensibus lib. I. In homine etc.
* De motu Animalium lib. I. De motu autem eo, qui est.
* De Fluxu et refluxu Maris Anglicani lib. I. Visis effectibus quorum causa latet.
* In problemmata Aristotelis lib. I. Felix, qui potuit rerum cognoscere.
* De mixtione Elementorum lib. I. Dubium apud multos esse.
* De sensibus interioribus lib. I. Notandum, quod materia prima.
* De tribus agentibus lib. I. Sicut fructus est ultimum.
* De tribus agentibus iterum lib. I. Intelligendum, quod in Universo.
* Quaestiones in Ethycam lib. 10. Prima quaestio istius Libri.
* Quaestiones in Libros Politicorum lib. 8. Prima quaestio, quid est Servus.
* De divisione entis lib. I. Circa divisionem entis in decem.
* De Iudaeis lib. I. Augustinus in Libello suo de octoginta.
* De divisione scientiarum lib. I. Sicut dicit Philosophus in primo.
* In parva naturalia lib. I.
* In Aristotelis Metheora lib. 4.
* Quaestiones super Libros Metheororum lib. I.
* In artem Cabalisticam Lulij lib. 2.
* In Metaphysicam Aristotelis lib. 12. In Aristotelem de motibus lib. 5. De via modernorum lib. I. Super Oeconomicis lib. I.
* Rationes terminorum lib. I. De principijs per se lib. I. De finito et infinito lib. 2. De duobus principijs lib. I. De modo diffiniendi lib. I. De abstractis lib. I. In Aristotelem de natura lib. I. De sensu et sensato lib. I. De Generatione et Corruptione lib. I. De Memoria et Reminiscentia lib. I. [P. 144] De Somno et Vigilia lib. I. De potentjis Animae. Tractatum de formis et alia.
81) GUALTERUS RECLUSUS Anglus. Post perceptas artes, quas saeculares vocant, ardenti amore spirituales disciplinas, quae a saeculo retrahunt, et ad Coelum ducunt, aggressus est. His instructus, fructus uberes produxit sibi dulces, et Discipulis utiles, unde ex eius disciplina plurimi docti et boni evasere. Scripsit aliqua Opuscula ascetica ad proximi instructionem, quae in compendium redegit Richardus Lavinham Carmelita, vir eruditus. Eiusdem Gualteri precibus Honorius IIII summus Pastor concessit ut Monasterium nostrum Parisiense loco magis opportuno, quam antea fuerat, construeretur. In Domino obdormivit circa annum 1286. Laudatur a nostris Scriptoribus post Pamphilum, ac a Pitsaeo de Scrip. Anglis aetate 13; Possevino pag. 601; et Frisio pag. 296. Scripsit:
* De Mundi contemptu lib. I.
* De Vita solitaria lib. I.
* Meditationum lib. I et alia quaedam.
82) GUILLELMUS AMIDANUS Nobilis Cremonesis. Huius viri praeclarissimi qualitates et actiones digne describere difficillimum est. Licet enim quam egregie se gesserit in florida aetate, ignoretur, tamen per annos 30 tam illustres extitere virtutes, ut in adaequatum compendium redigere prope impossibile sit. Galeatij Vicecomitis I Confessarij munus obivit. Anno 1326, 28 Februarij, Florentiae ad Cathedram primariam Ordinis ornandam assumitur; praefuitque utiliter, prudenter et sancte per annos sexdecim. Confirmatus enim fuit Parisijs 1329; Venetijs 1332; Grassae in Provincia 1335; Senis 1338 et Tolosae 1342. Primo sui regiminis anno cum pro Romana Ecclesia varias legationes ad aliquos Reges et Principes perfecisset, Ioannes XXII, prospecta etiam eius sanctimonia, scientia et prudentia, motu proprio eum voluit Cardinalatus dignitate insignire. Ipse vero tanto Religionis zelo exarsit, ut potius ad decorem Ordinis aspexerit, quam ad dignitatem suscipiendam. Petijt igitur Ordinis Generalis amantissimus instanter et obtinuit facultatem Monasterium fundandi Papiae penes S. P. Augustini Ecclesiam, ut sic filij Patri unirentur, et membra capiti. Quod et sequentibus annis non sine plurimis exhantlatis laboribus, ac difficultatibus superatis, executioni mandavit. Postea anno 1342, 16 Kal. Augusti, a Clemente VI Pontifice [P. 145] Novariensis Civitatis Antistes fuit declaratus. In Episcopatu, quae perfecte operatus fuerit, quae praeclare perfecerit, ut veritas magis elucescat et maius pondus habeat, alieno penicillo delineabo, videlicet eruditissimi Abbatis Ughelli: Cum sui Ordinis generale magisterium cum laude gessisset, praeclare se gessit in administratione huius Ecclesiae, substruxitque in eminentiori loco Episcopat. munitissimam Arcem, et collabentia vitio vetustatis plura aedificia refecit. Novariae atque Cremonae sui Ordinis Monasteria ampliavit, auxitque fortunis. Suo ingenio digna plura monumenta reliquit. Adauxit exornavitque Episcopale Palatium, alterumque in Insula S. Iulij a fundamentis excitavit, ut Episcopo illuc divertenti pro domicilio esset: prodit hanc Guillelmi munificentiam inscriptus lapis in haec verba: M. CCC. XLVI. R. In Christo Pater Fr. Guillelmus de Cremona Ord. Eremitarum S. Augustini Episcopus Novariensis, et Comes, fecit aedificari istud Palatium ad honorem Dei et Sanctae Novariensis Ecclesiae. In Pago vero Vespalato alterum construxit Palatium anno 1351; ubi in Turre Episcopalis Castelli haec marmorea Inscriptio legitur: Istud P. aedificari fecit R. P. D. Fr. G. Episcopus Novariensis de Ordine Fratrum Eremitarum S. Augustini sub A. D. M. CCC. LI. Ecclesiasticos suae ditionis compulit, ut bona, quae possidebant, scripto mandarent, uno deinde volumine dirigenda, inque Archivo Cathedralis asservanda. Clericorum vitam, moresque optimis decretis instituit, plurimis fublatis abusibus. Evulganda Cathedralis Statuta curavit; Canonicosque Regulares Ecclesiae S. Matthaei prope Novariam ad puriores mores traduxit. E vivis exemptus est anno 1356, die 29 Ianuarij. Eiusque Corpus delatum Papiam ex Testamento, conditum fuit in Ecclesia S. Augustini ad dexteram Sacelli eiusdem, sine ullo Epithaphio. Anno vero 1608 Fratres eiusdem Coenobij tanti Praesulis memoriam excitarunt, hoc in Marmore sculpto Epithaphio: D. O. M. Guillelmo Amidano viro Nobili Cremonensi, totius Augustinianorum familiae Priori Generali, Novariae demum Episcopo hic sine memoria dormienti, qui memoratu dignissimus, hoc S. Augustini Monasterium a Ioanne XXII Pont. Max. iam concessum M. CCC. XXXI. Primus aedificabat. Prior et Fratres beneficentiae memores tanto Antistiti meritissimo P. P. anno M. DC. VIII. In Palatio tamen Episcopali eius spectatur effigies atque stemmata, quae ad votum populi sibi composuit: insignia scilicet Guelficae et Ghibellinicae partis in scuto [P. 146] hinc inde divisa, ut eo commento intuentes moneret, adeo se nulli partium studuisse, ut etiam tamquam communis Pater, feraliter dissidentes curaverit in unum foedus coire: Tom. V Italiae Sacrae col. 978 et seq. Condignis encomijs decorant Ven. Guillelmum S. Antoninus Par. 4 Hist. tit. 24, n. 5; Ludovicus Cavitellius in Ann. Cremonae ad ann. 1343; Ludovicus Celotius eruditus Iesuita lib. 2 de Hierarch.; Trithemius de Scrip. Eccl.; Possevinus pag. 610; Claudius Robertus in Gallia Christiana; Sixtus Sen. lib. I Bibl. Sanctae; Frisius pag. 302; Carolus a Basilica Petri Episcopus Novariensis in Hist. eiusdem Civitatis; Petrus Maria Campi in Hist. Placentiae lib. 21, par. 3, pag. 73; ac omnes Scriptores nostri, inter quos eminent Henricus de Urimaria in origine Ordinis, et B. Iordanus Saxo lib. I de vitis Fratrum cap. 13 et 18. Porro Praelatus iste tot egregijs operibus conspicuus, et hac de causa merito a tot eruditissimis Scriptoribus celebratus, plurimis convitijs et iniurijs lacessitus fuit a Canonico Regulari Melegaro, Pennoti sequace, qui licet mel in cognomine ostendat, tamen absynthium in ore protulit. Qua vero de causa? Non alia, nisi quia obtinuit Guillelmus a Ioanne XXII facultatem Monasterium Papiense fundandi, et Fratres suos Eremitas D. Augustino Parenti magno copulandi. Haec causa iurgij, hoc motivum doloris fuit, pro quibus tot maledica evomit. Tamen quia potenter ipsius os obturavit meus doctissimus Iosephus Sabatinus Ravennatensis in vindicijs Viennae Austriae editis thipis Academicis 1650, in 8, lib. 3, § 7; ne actum agere videar, ideo praetereo. Solummodo repono: Si Canonici Frigidionarij, ut de Mortariensibus, qui tempore Honorij Tertij praeclarissimos Monachos Benedictinos exturbarunt, loqui desinam, prospicerent, quid egerunt ipsi tempore, quo erat Commendatarius Monasterij Papiensis a Mortariensibus derelicti, Cardinalis Riarius anno 1509, mediante quodam Bartolino, ut illud praeriperent, profecto nil contra illum, qui obtinuit, et contra formam facultatis obtentae pro Eremitis proferrent. Videatur Torellus expresse omnia exponens ad annum supradictum n. 19 et seq. Ad scopum tamen operis revertendo, dico B. Guillelmum nostrum praeclarissimum Theologum et perfectissimum Canonistam, plurimos Libros scripsisse, inter quos memorantur sequentes. Aliqua Opuscula M. S. pete ex Musaeo Novar. Lazari Augustini Cotae de Ameno. Adhuc Cremonam Literatam clar. V. I. D. Francisci Arisij non vidi. [P. 147]
* De Auctoritate Apostolica lib. I. Incipit: Reprobatio sex errorum sequentium etc. Eum scripsit iussu Ioannis XXII contra errores Marsilij de Padua et Ioannis de Ianduno. Saepius citatur cum laude a clarissimo Francisco Penia Hispano Lib. de Regno Christi, et a meo Gavardi de Hierarchia Eccl. Romae in Vaticana et Angelica.
* Expositiones super quatuor Evangelia lib. 4.
* Commentarij super quatuor Libros Sententiarum lib. 4.
* Sermones Varij lib. I.
* Orationes elegantes lib. I.
83) GUILLELMUS BECCHIUS Patritius Florentinus. Hic doctissimus, in sua doctrina resolutus, et praeter communem consuetudinem praedicando et legendo, Patriae suae acceptissimus extitit. Studuit Patavij in nostro Eremitano Coenobio 1433 et deinceps Bononiae ac Florentiae. Anno 1454 iam S. T. Magister, praefuit Pisanae Provinciae congressui, quo etiam tempore Florentinum Monasterium, ut Vicarius Generalis gubernabat. Alexandro Oliva Generali Purpura illustrato, Guillelmus primo vices gessit, demum eodem anno 1460, Septembris 27, cooperante Cardinale Papiensi, ut ipse fatetur in epist. 75, ad Ordinis regimen fuit assumptus. Principales Provincias Ordinis Italiae, Galliae, Flandriae et Angliae non solum personaliter lustravit, sed eminenti doctrina, verbo et exemplo illustravit. Postquam per decem annos Religionis sceptrum tenuisset, anno 1470, 18 Maij, a Paulo II Episcopus Fesulanus et Abbas sancti Benedicti in Alpibus Florentinis creatus fuit. Antea Volaterrana Ecclesia eum pro Pastore petijt, sed obtinere non valuit, unde Cardinalis Papiensis ad Franciscum Castilionensem Theologiae professorem scripsit: Litteris publicis petita est Volaterrana vestro Augustinensi, negavimus eum. Piaculum nostris moribus est in Fesulana nunc praeterire. Anno 1481, ut Scipio Ammiratus in Ecclesia Fesulana pag. 48 tradit, quinto kal. Iulij Episcopatum renunciavit, et eum appellat hominem in Philosophia et Theologia doctissimum. Difficile est lucide aperire, quo anno ex hac luce migraverit Episcopus Guillelmus. Pocciantius, quem secutus est Abbas Ughellus Tom. 3 Italiae sacrae col. 336; putantes ambo sinceram esse inscriptionem sepulcralem, asserunt obijsse anno 1480; sed cum Iacobus Philippus Forestus in suppl. lib. 3, pag. 55, secundae editionis terminatae 1486, agens de Civitate Fesulana, scribat: Nunc Guillelmus Becchius Florentinus Civis, et quondam nostri Ordinis [P. 148] Generalis Prior dignissimus, Episcopus est. Vir quidem eloquentissimus et Litterarum sacrarum interpres celeberrimus; suspicandum videtur inscriptionem appositam fuisse posteriorem et non antiquam, ideoque non fidendum. Visa demum editione tertia terminata anno 1503, et eodem anno impressa, in qua Forestus scripsit pag. 408: Obijt denique Florentiae senex et plenus dierum anno Domini 1491. Suspicionem etiam ingerit, non esse veram opinionem Scriptorum Ordinis asserentium obijsse 1496. Cum autem in apponendo numero Foresti, errare potuerit Impressor. Profero, veriorem apparere opinionem asserentium obijsse 1496 in decrepita aetate. Certe is fuit in humanis et divinis litteris mirifice instrictus, Theologus insignis ac Concionator adeo facundus, ut suo saeculo nulli secundus esset. Condignis encomijs honoratur ab omnibus nostris, ac etiam a Pocciantio pag. 78; Possevino pag. 608; Ughello supracitato, Claudio Roberto in Gallia Christiana; Frisio pag. 300; a facundissimo Card. Papiensi lit. 75, 157 et 353; a Gaddio de script. non Eccl. pag. 47, Tom I; ac a Paulo Minio in Nobilitate Florentina pag. 89. Testatur enim iste inter alia, quod eius opera, ut gemmae, conservantur in Bibliotheca S. Spiritus, et non cum parvo fructu leguntur. Pamphilus vero: Libros suos legavit Bibliothecae Cathedralis Ecclesiae Florentinae, ubi asservata conspiciuntur. En igitur talium gemmarum notitiam:
* Guillelmi Becchi de Cometa, ad Petrum Cosmi de Medicis Civem clarissimum feliciter incipit: Cum ad Sancti Marci Bibliothecam pergerem, familiarem quemdam ex tuis ad te redeuntem offendi, quem pro mei officij munere de te, tuaque valetudine plurimum sum percunctatus: tandemque dimittens, ipsum oravi, ut me pusillum tuae celsitudini commendaret, subdens inter verba, me paucis diebus, ut in Urbe pro tua benevolentia soleo, ruri quoque ad te visendum profecturum. Interea vero, cum ob imminentia coeli signa Civitas pene tota commota sit, variaeque de visis huiuscemodi, et in populo et apud scitos sint exortae sententiae, ne in re hac pendeas, non tantum quid ego sentire, qui continue disco, quique discipuli nomen non erubesco, nec quo ea doceam, sed quid a clarissimis Philosophis et Astrologis dictum sit, brevi sermone, veluti compendio, quod Greci Epitoma appellant, antequam venirem ad Te, mittere curavi, ut, cum libuerit, pransus, vel caenatus priusquam quietem aliquam corpori tribuas, cumque alijs Reipublicae curis vacuus fueris, spiritus ille tuus omnium bonarum artium, ac disciplinarum semper studiosissimus atque avidissimus, haec nostra legens paulisper relevetur. Vale, et me diligas. Opusculum hoc est apud [P. 149] clarissimum Magliabechium, et incipit: De multiplici Aeris impressione. Aer iste, quem vidimus etc. Eius finis est: Haec nos itaque ut nostra egens Officina tulit, brevi sermone dictavimus, quibus si quid est, quod emendari oporteat, quod profecto ita existimo, tuo, aliorumqe probatissimo atque aequissimo iudicio derelinquo. Vale semper 1436 Iunii 15. Guillelmi Becchi Augustinianensis de Cometa feliciter explicit. Hanc notitiam trasmisit eruditus Amicus, dignissimusque Regens S. Spiritus Florentiae Magister Dominicus Ciriaci Romanus.
* Protestatio formata et composita a sacro Theologo Magistro Guillelmo Becchio Augustiniano M. S. in Laurentiana
* Apologia pro Ordine nostro Augustiniano. Florentiae edita 1491, ut testantur Emanuel Leal noster eruditus Lusitanus in suo Opere in Andrea Bilio iam citato.
* Commentarij in 10 Libros Ethicorum Aristotelis. Incipiunt: Moralem Philosophiam tripartitam.
* Commentarij in lib. Oeconomicorum Aristotelis ad Regem Neapolitanum, initium est: Post Arist. Ethicorum Libros.
* Commentarij in Libros Politicorum. Incipiunt: Quemadmodum in prioribus Commentarijs.
* Interpretatio super primum Sententiarum. Incipit: Dubitatur, an Deus.
* Abbreviatio Sententiarum Augustini de Roma. Initium: Cum Doctoris clarissimi de Roma.
* De potestate Ecclesiastica per modum dubitationis. Initium: Dubitatur primo. * Quaestiones itinerariae habitae, dum Generalis esset, ac Religionem inviseret. Quoniam plures Philosophi ac Platonici.
* Quaestiones super tres Libros de Anima.
* De Lege Mahometana lib. I.
* Sermones ad Clerum lib. I.
* Sermones ad Populum lib. I.
* Passio Iesu Christi, in cuius fine legitur: Explicit Passio compilata per Fratrem Guilidinum (Guillelmum existimo) Antonij de Becchis de Florentia, Artium Doctorem et S. Paginae professorem 1443, die 18 Iulij, M. S. in 4, in nostra Bibliotheca Montis-Ilcinij a me visa anno 1700.
84) GUILLELMUS DURANTI , Speculator nuncupatus, Gallus Narbonensis Natione, et in Podio Missione, ortus e nobili prosapia. Is Iuris Civilis et Canonici peritissimus eluxit, habuit enim Magistros viros insignes Bernardum Compostellanum et Henricum postea Cadinalem Hostiensem. Doctoratus Lauream Bononiae obtinuit; demum Mutinae publice docuit, et in exercitatione forensi tantum valuit, ut Pater Tracticae dicererur. Fuit Capellanus Clementis IV, Palatij Apostolici Auditor, Canonicusque Belluacensis, Narbonensis, et Decanus Carnotensis. Eo tempore dicavit suum speculum Ottobono Cardinali Flisco, postea anno 1276, sub nomine Adriani V Pontifici enecto. [P. 150] Anno 1274 Gregorius X eum ad II Lugdunense Concilium misit, uti suum procuratorem ageret, quo titulo plures constitutiones promulgavit. A Nicolao III Patrimonij Gubernator designatus fuit ac etiam in Umbria et Romandiola Thesaurarius Generalis, et Militiae Praefectus destinatus a Martino IV; plurima memorabilia gessit: in primis Castrum, quod suo nomine Duranti appellavit (nunc Urbaniae Civitas vocatur) a fundamentis excitavit, aliquosve Tyrannos Ecclesiasticam ditionem occupantes prostravit. Tunc apparuit insignis, non solum calamo, sed ense et prudentia. Anno 1286 Episcopus Mimatensis in Gallia Aquitanica declaratus: Eam dignitatem adeptus, Rationale divinorum officiorum composuit, scripsit enim in Prologo: Ego Guillelmus Duranti Sanctae Mimatensis Ecclesiae sola Dei patientia dictus Episcopus, pulsans pulsabo etc. Oblatum a Bonifacio VIII Archiepiscopatum Ravennatensem constanter recusavit. Tamen ab eodem ad Saracenorum Sultanum Nuncius missus, pro Ecclesia Dei laborem subire non renuit, sed prompte perrexit anno 1296. Verum quando Nicosiam Cypri Metropolim pervenit, pridie nonas Iulij ad aliam vitam transmigravit. Corpus Romam reportatum in Templo S. Mariae super Minervam conditum est hac Epigraphe reposita: Hoc est Sepulchrum Domini Guillelmi Duranti Episcopi Mimatensis. Ioannes filius magistri Cosmati fecit hoc Opus. Demum in marmore: Hic iacet egregius Doctor Praesul Mimatensis. / Nomine Duranti Gulielmus regula morum: / Splendor honestatis… Caetera vide apud Ughellum Tom. 2 Italiae Sacrae col. 988. Mirum est, quomodo adhuc aliqui inveniantur, qui eum Durandum , vel aliter vocent, cum tam clare ex hoc Epithaphio et ex eius Libro supranotato Duranti fuisse appareat. Nunc ex vita brevi epilogo supranarrata, et ex plurimis circumstantijs bene perpensis, dico, neque ad Dominicanos, neque ad meos Augustinianos Guillelmum Duranti pertinere. Ni forsan fuerit in minoribus et postea vestem exuens ad saecularem Clericatum transierit. Quia tamen Labbaeus scripsit, carere omni umbra probabilitatis Augustinianum asserere, ideo haec reponere volui. Possevinus, et ipse Iesuita eruditus ait: Porro fuisse Guillelmum hunc Augustiniani Ordinis Monachum testantur Auctor additionis [P. 151] ad speculum historiale Vincentij Belluacensis lib. 31; Onuphrius Panvinius in Chronico Ecclesiastico, Auctor supplementi, Chronicorum Philippus Ordinis Erem. S. Augustini et alij. In editionibus tamen Chronicorum Panvinij et Iacobi Philippi supplementi, vidi appositum Ordinis Praedicatorum. Forsan editiones antiquae a Possevino visae habebant, Ordinis Augustiniani. Observavi etiam, quod in antiquo M. S. ipsius asservato in Bibliotheca Veneta S. Antonij, ut videre est apud Iacobum Philippum Thomasinum pag. 20, vocatur Frater Guillelmus sic: Rationale divinorum Officiorum Fr. Guillelmi cum miniaturis fol. membr. Si igitur supradicti non faciunt umbram probabilitatis, praecise cum in ipsis enumeretur Pater principalis Historiae Panvinius, quid neccessarium erit? Forsan tercenti septuaginta et unus testes, qui ut refert Bulla Eugenij Quarti, examinati fuere pro Canonizatione Sancti Nicolai Tolentinatis? Vel quingenti pro Beata Clara ex meo Ordine pariter; qua de causa, nempe pro multitudine, non pro veritate, quia veridici extiterunt, emanavit proverbium testes Montis-Falconij? Non certo, quia haec non est causa fidei. Nam agitur de umbra probabilitatis. Quaestio igitur de umbra etc. Ulterius observo, quod ad conficiendam sententiam probabilem plurimi Casuistae moderni, quos enumerat Ludovicus Montaltius in litteris Provincialibus, nil aliud requirunt nisi unum vel duos Doctores alicuius auctoritatis; et nos plures habemus, sed nihilominus ex genio Labbei non conficiunt umbram. Forsan auctoritas et eruditio horum Scriptorum erunt sicuti corpora diaphana umbra carentia? Scio Labbeum in Concilijs, Historijsque sacris, et in Sanctis Patribus fuisse peritum; in his vero vel hospes apparere voluit, vel alia de causa motus fuit ad sic scribendum. Hanc tamen, quam non sine fundamento suspicor, exponere nolo, quia summe veneror insignem Societatem, ex qua tot praeclarissimi Scriptores nobis favorabiles, et inter principales, doctissimus Suarius Lib. de Religione exiere. Ut autem melius pateat qualitas asserti Labbeani; observetur, quam inadvertenter, in suo secundo Tom. de Scriptoribus pag. 823, loquatur contra Philippum Elssium nostrum (quem tamen in pluribus defecisse, non inficior, quia nimirum plurima adminicula necessaria ei defuerunt) nam quod Elssius refert ex Claudio Roberto in Gallia Christiana, Labbeus ipsi affricat scribens: [P. 152] quem dicit confundi, nempe Guillelmum Duranti, cum Guillelmo de S. Portiano Meldensi Episcopo. Hoc noster Elssius (denuo profero) refert ex Claudio Roberto, et charactere differenti ita, ut etiam a Luschis, et parum videntibus cerni possit. Commendant Guillelmum plurimi, et praecise eruditissimus Episcopus Simon Maiolus in vita praeposita comm. Concilij, qui asserit Guillelmum ante vitae terminum vestem Dominicanam induisse, omnes Bibliothecarij, inter quos ultimus Guillelmus Cave, Ughellus supracitatus, alijque, etiam ex meo Ordine. Celebris est ipsius sententia sequens de re Sacramentaria: Verbum audimus, motum sentimus, modum nescimus, praesentiam credimus. Opera sunt:
* Speculum Iuris in tria volumina distinctum, scriptum ann. 1261; quarum prima versa pagina materias tractatas signat. Lugduni 1547, in fol., Regali. Basileae 1574, in fol.; Francofurti 1592, 1612 et 1668 in fol.
* Repertorium Iuris decerptum fere ex speculo. Venetijs 1496, Lugduni 1516 et 1551.
* Rationale divinorum officiorum in lib. 8 distinctum, terminatum an. 1286, ut ex lib. 8, cap. 9. Moguntiae a Ioanne Fust Cive Moguntino per Petrum de Gernesehem 1459, in fol. Extat haec editio prima in Bibliotheca Civit. Basileae, ut asserunt Eques Carolus Patinus Parisinus in Relationibus pag. mihi l49; et Abbas Paccichelius in mem. Hist. suorum Itinerum par. I, pag. 126; qui tamen errat assignando an. edit. 1450. Vividum lumen ad elucidandam controversiam de primatu impressionis. Romae per Magistrum Georgium Laur de Herbipolis 1477, in fol. Venetiis per Petrum de Parenguijs Bergomensem 1509, in fol. Caeteras editiones enumerat Cave, istas tamen, non vidit. Superiori lumini lumen addere libet. In Bibl. S. Augustini Senarum adest quartus sentent. S. Thomae Aquin. in cuius fine haec cernuntur: Praeclarum hoc Opus quarti scripti S. Thomae de Aquino alma in Urbe Muguntina inclitae Nationis Germanicae, quam Dei clementia tam alti ingenij lumine donoque gratuitu ceteris terrarum nationibus praeferre illustrareque dignata est, artificiosa quadam adinventione imprimendi seu caraterizandi absque ulla calami exaratione, sic effigiatum, et ad Eusebiam Dei industriae est consumatum per Petrum Schoiffer de Gerneszhem Anno Domini millesimo quadringentesimo nono tredecima die Iunij fol.
* Commentarius in Canones Concilij Lugdunensis. Fani, cum ipsius vita 1569 in 4, apud Iacobum Mascardum.
* Breviarium Glossarum et textuum Iuris Canonici. Parisijs 1519, in 8. Scripsit etiam in decretales Gregorij 9, Nicolai III et in Gratiani decretum; sed ubinam asservetur opus, hucusque latet.
* De Reformatione Ecclesiae. Parisijs 1545. Lugduni 1635 in 4. [P. 152] Non est supranotati, sed ipsius nepotis etiam Mimat. Episcopi; sicut et sequens de modo Generalis Concilij celebrandi Tractatus in tres partes divisus Clementis V Viennae Concilium celebraturi iussu editus. Lugduni per Ioannem Crispinum 1530, in 4 et Venetijs apud Michaelem Tramesinum 1562 in 8; licet sub nomine Durandi speculatoris editus; quod iam observaveram, antequam opus Henrici Vuarthon vidissem, ut quilibet prospicere potest ex editionibus diversis notatis. Hac occasio etiam Vuarthon carpit Presbyteros saeculares et Monachos illius temporis. Sed si prospexisset Ecclesiam semper habuisse bonos et malos, et hac de causa ipsam nec rugam, nec maculam habere posse, pro certo filuisset. Multoque amplius pudore afficeretur, si suorum quoque Praedicantium gesta sincero oculo respiceret.
85) GUILLELMUS EGMUNDUS Anglus fama pietatis et eruditionis non vulgaris celebris. Suo tempore Philosophus acutus, Theologus profundus ac Concionator fervidus, et ad persuadendum aptus apparuit. S. T. D, ac etiam publicus Professor fuit, et non sine honore, et discipulorum profectu. Demum eius praeclaris virtutibus cum moralibus, tum intellectualibus sic exigentibus, ac instante Henrico Belfortio Lincolniensi Episcopo, ordinatus est Episcopus Pittinensis et eiusdem Henrici suffraganeus effectus. Floruit ex Pamphilo 1373; ex Pitsaeo vero 1390. Laudatur a Scriptoribus Ordinis, scilicet a Pamphilo pag. 61; Crusenio par. 3, cap. 19; Herrera de Praelatis pag. 295; Gratiano in Anastasi pag. 85; Elssio pag. 262; Torello Tom. 6, pag 302. Scripsit:
* Replicationes scholasticas lib. I.
* Sermones ad plebem lib. I.; aliaque plurima.
86) B. GUILLELMUS FLAETEUS , seu Flete Anglus, pietate, doctrina et dono prophetiae illustris. Cum fama purioris normae Patrum Ilicetanorum etiam suam Provinciam Angliae replesset, eius amore succensus statim Romam pro facultate obtinenda, et demum obtenta, Ilicetum Senensis agri convolavit. Ibi in morum perfecta integritate et vitae innocentia fere ad ultimum vitae perseveravit. Ait Pitsaeus: Dicitur in suis praecibus et contemplationibus miras divinitus habuisse revelationes, praesertim de futuris Anglorum calamitatibus. Seraphicae S. Catharinae Senensis in proprij Confessarij defectu Confessiones aliquando audivit. Ipsum ab eadem Diva valde existimatum fuisse et in Christo spiritualiter dilectum, ex eius pijs epistolis aperte comprobatur. Quod ut clarius pateat, eas enumerabo: [P. 154] Prima extat sub titulo Fr. Guillelmi de Iliceto Fol. 90, a tergo, in qua illum rogat, ut ipse et Frater Antonius, nempe Niciensis, Fratet Felix de Massa et Frater Ioannes Tertius de Senis, ac alij Deum orent, ut pax fiat inter Pontificem et eos, qui per vim Sacerdotes cogebant ad Sacra celebranda, interdicti censura contempta. Secunda fol. 152, in ea ipsum et fratrem Antonium ad perfectionem hortatur. Tertia 156, illum in principio vocans charissimum et dilectissimum Patrem ac Filium in Christo Iesu, atque certiorem faciens Iudicem Arboreae et Genuensem Rempublicam paratos esse ad quandam expeditionem contra infideles, et petit, ut curet epistolae latorem Matthaeum Forestanum iuvenem ad Religionem admitti etc.; et in fine: Confortate et benedicite Fr. Antonium in Christo Iesu mille et mille vicibus. Quarta fol. 157; in qua petit, ut ipse et alij supra nominati, pro pace obtinenda orent. Quinta fol. eodem a tergo ad ipsum et Fratrem Antonium de Nicaea, monens, ut e solitudine egrediantur, et Urbano VI ipsos vocanti in Ecclesiae utilitatem obsequantur. Sexta et septima fol. 158 etc. Hunc Guillelmum illum fuisse iudico Augustinensem, qui in vita eiusdem D. Catharinae cap. 54 apud Abrahamum Bzovium, Nattem Senensem, hominem perditum, ut cum praedicta Sancta Virgine colloqueretur, induxit. Eum fuisse unum ex testibus a Gregorio Lombardelli adductum in summario disputationis editae ad ostendendam veritatem sacrorum Stigmatum eiusdem S. Catharinae, affirmat Lucas Castellini Dominicanus in tractatu de inquisitione miraculorum in sanctorum Martyrum Canonizatione; eumque B. Guillelmum Anglum Ordinis S. Augustini et Ilicetanae Congregationis appellat. Porro non esse nostrum Guillelmum illum, quem inter Sanctos relatum sub nomine Guillelmi Britannici memorat Sabellicus Aeneade 7, lib. 9, pag. 136; sed fuisse errorem Typographi, qui reposuit Britannicum pro Aquitanico, bene observavit Herrera. Illum memorant citatus Pitsaeus de Script. Anglis aetate 14; D. Bartholomaeus Carthusianus in Vita B. Petri Petronij pag. 190; P. Zovius in vita D. Catharinae Sen. cap. 54; Frisius in Bibl. pag. 302; Possevinus pag. 611; et supranotati, meique Augustiniani ferme omnes, et praecise Cardinalis Aegidius Viterbiensis in Paneg. Ilicetano, Stephanus Ugurgerius in Orat. 3, pag. 50; Landuccius in Sylva Italica pag. 103 et Latina 95 [P. 155] dicens ad felicem vitam migrasse anno 1380. Torellus tamen Tom. 6, pag. 202 non sine fundamento, cum Iliceti nec vestigium appareat, ubi fuerit corpus repositum, nec in libris eiusdem Monasterij memoria ulla extet, suspicatur in Angliam redijsse Guillelmum; et ego inibi post annum Domini 1383 ad superos transisse iudico, ut non obscure colligitur ex M. S. Senensi. Scripsit itaque sequentia:
* Epistolam unam ad Ordinis Provincialem. Incipit: Obsecro in Christo Iesu, quatenus.
* Ad D. D. Provinciae Epist. I: Cum timore er reverentia.
* Ad Fratres in communi Epist. I: Ait Apostolus, spectaculum.
* Ad alios diversos Epist. lib I.
* Praedictiones ad Populum Angliae lib I.
* In Archivo Coenobij S. Dominici Senarum asservantur duo opuscula M. S. nostri B. Guillelmi, ut retulit mihi Illustrissimus ac eruditus Amicus Ubertus Benvoglienti Senensis Patritius, quorum tituli in charactere rubro signati sunt sequentes: Incipit sermo in reverentiam B. Katharinae de Senis, compositus circa annum Domini 1382 per quemdam magnum servum Dei Anglicum, qui vocatus est Frater Guillelmus de Anglia Ordinis Haeremitarum Sancti Augustini, et qui circa Civitatem Senarum in quodam Conventu dicti Ordinis sylva lacus appellati, cum renunciasset Magisterio Theologiae, et propriae Patriae, ac omnibus, haeremiticam et sanctissimam vitam duxit ibidem temporibus supradictae B. Katharinae, cuius se indignissimum filium appellabat. Post eam annis pluribus supervixit, ac obijt aetatis annorum septuaginta vel circa; cum migrasset praefata Beata Virgo Sanctissima ad Sponsum suum. Infrascriptum Sermonem composuit sub his verbis etc. Incipit quaedam narratio specialis doctrinae, sive documenti, facta anno Domini 1376, die 7 Ianuarij, per supradictum Fratrem Guillelmum Anglicum magnae scientiae et sanctitatis virum, quam doctrinam, et documentum ipse tunc habuit a Beata Matre et Virgine Katarina de Senis oraculo vivae vocis et in scriptis reduxit, ut sequitur. Eius initium: Dixit Sancta Mater narrans de se etc. Notata Opuscula nostri B. Guillelmi in nova editione, quatuor Tomis distincta, Operum mirabilis doctrinae et sapientiae verae coelestis D. Catharinae Senensis, quam parant plurimi Nobiles eiusdem inclytae Civitatis ad propriae Patriae fulgorem, inter quos praeclarissimi, ac pro erudita amicitia merito nominandi Eques Heronymus Lilius, Doctor Pyrrus Gabrielis ac supradictus Ubertus Benvoglienti, luci quoque exponentur, ad eiusdem Divae gloriam ampliandam. [P. 156]
87) GUILLELMUS FONTANUS seu WELLIS , sic nominatus a Civitate natalitia in Somersetensi Comitatu; wels enim Anglice idem est ac Latine fontes. Cum iam esset Baccalaureus anno 1393, ut ex Ordinis Regestis, ad Magisterium in Cantabrigiensi Universitate suscipiendum licentiatur. Coenobij Linnensis filius fuit, ut ex Lelando refert Pitsaeus; et ob disputationes et conciones, ac etiam opera edita valde commendatus. Anno 1419, ut in citatis Regestis apparet, celebrato Wintoniae capitulo, ex 75 Patribus vocalibus, 38 quorum quindecim erant S. T. Magistri, Guillelmum Wellis, alij triginta septem, quorum novem etiam erant Doctores Theologi, Magistrum Ioannem Bamburg in Provincialem elegerunt. Hac de causa orto schismate in dicta Provincia Capitulum Generale in Astensi Civitate congregatum an. 1419 et demum Provinciae Visitatores Magistri Henricus Colchester et Ioannes Brichebord sententiam pronunciarunt in favorem Guillelmi, postea confirmatam a Priore Generali. Antea noster Wellis Senior (nam etiam in eadem Provincia alter Guillelmus Wellis adfuit in Theologia Magister, ac Provincialis ab anno 1435 usque ad 1438) testante Pitsaeo Provinciam gubernavit per annos prope 20. Linnae tandem plenus bonis operibus descessit, non 1421, 24 Martij, ut ex supradicto, sed 1423, ut ex Regestis Ordinis. Die etenim 13 Aprilis B. Augustinus Romanus Gen. concedit Provinciali Guillelmo quod relicto Provincialatu Iubilaeum suum celebrare possit. Ideo vel tunc in Italia non etat nota Guillelmi mors, vel diem clausit ut supra notavi. Die enim 30 Octobris 1422 fit mentio Visitatorum, qui Anglicanam Provinciam gubernabant post obitum Guillelmi Wellis. Laudatur ab omnibus Historicis Ordinis, qui post Pamphilum scripsere, inter quos melius ab Herrera, etiamque a Pitsaeo aetate 19 (Possevinus pag. 622 et 623 dividit in duos); Frisio pag. 515 alijsque scripsit:
* Distinctiones in Psalterium Lib. I. Incipiens: Per abyssum scriptura designat.
* Comment. in septem Psalmos Poenitentiales Lib. I.
* Postillationes Evangeliorum Lib. I.
* Declamationes vulgares lib. I.
* Actus Cursorios lib. I.
* Aliaque multa.
88) GUILLELMUS GALION Anglus Natione, patria Nortfolcensis, Religione vero Coenobij Linnensis nobilis Alumnus [P. 157] Theologiae cursu confecto, in Oxoniensi Universitate lauream magistralem obtinuit. Suo tempore, celebris admodum eluxit pietate, prudentia et doctrina. Quare primo vices Provincialis gessit 1496 per obitum Magistri Roberti Naver, ut ex Regestis Ordinis die 19 Augusti, sic mandante Mariano Genezanense Generali; demum electus Provincialis die 4 Iulij 1498 a Generali confirmatus fuit. Apparet etiam ex Regestis Ordinis, quod 1503 Magister Guillelmus Galion adhuc in Provincialatus munere extabat, eratque omnibus Religiosis valde gratus. Ex supradictis igitur cernitur vera opinio Balaei et Pitsaei, qui asserunt eum decessisse anno 1507, aetatis annorum 90; non vero Pamphili ipsum obijsse tradentis 1500. Laudatur a supradictis, atque etiam a Possevino pag. 612; Frisio pag. 303; Marraccio Tom. I, pag. 533; atque ab omnibus nostris. Hic vir ingenio praestanti scripsit sequentia:
* Lectiones in Theologia lib. I.
* Disputationes varias lib. I.
* Conciones per annum lib. 2. Aliaque plurima.
* De Festis Beatissimae Virg. Mariae lib. I, ex Marraccio, in quo adest error impressoris scribentis Monasterij Lirinensis pro Linnensi.
89) GUILLELMUS IONCONIUS , sive de Ioncono Gallus, Monasterij Tolosani illustre germen. Doctorem Theologum et bis Provincialem fuisse testatur Nicolaus Beltrandus de Gestis Tolosanorum, in eiusque praeconium reponit: Hic sanctimonia et doctrina clarus, in agendis circumspectus, in disputando acutus, in praedicando elegantissimus. Ex Regestis vero Ordinis has notitia habemus: Anselmus de Montefalcone Generalis die 22 Ianuarij 1490 concedit Guillelmo Ioncono de Tolosa posse Magistrari; die 20 Ianuarij 1495 in Provinciae Tolosanae gubernium, et die 16 Ianuarij 1498 in Tolosani Coenobij Priorem confirmavit. Quo anno tamen decesserit, hucusque non apparet. Eum laudant Scriptores Ordinis, post Herreram diligentem, omnes; Pamphilus enim non agnovit. Inter exteros nominantes, ultra dictum Beltrandum, vidi Frisium in Gesneriana pag. 305; Possevinum in Apparatu sacro Tom. I; et Marraccium in Mariana pag. 535. Scripsit:
* Super Evangelia totius anni lib. 2.
* Sermones de festivitatibus Sanctorum, etiam de B. Maria Virgine.
* Sermones Quadragesimales lib. I.
* Sermones Quinquaginta lib. I. [P. 158]
90) GUILLELMUS SENGHAM Anglus. A pueritia candidus moribus et ingenio acutus effulsit. Romam cum perrexisset, inibi facile Augustinensem habitum induit. Post magnam unionem anno 1256 confectam a Reverendissimo Lanfranco Septala nobili Mediolanensi primo Generali, iam Doctor et scientijs illustribus ornatus, in Angliam transmissus fuit ad Ordinem ampliandum et illustrandum. In Britannico Regno egregie, quod Generalis optaverat, perfecit. Nam circa 20 Monasteria eius industria fundata fuere, plurimosque Religiosos perfecte instructos; ac Coenobia antiqua ad meliorem flatum reducta. Revera Guillelmus extitit Religiosus scientia, pietate, bonis moribus, et sanctimonia praestantissimus, quapropter a pluribus Scriptoribus Beati titulo decoratur. Ex hac vita discessit circa annum Domini 1260. Memoratur non sine debita laude ab omnibus Ordinis Historicis, pariterque a Pitsaeo Aetate 13 in Scrip. Anglis, Possevino in Appar. pag. 622 scribente: Sanctitate et Scientia praestans laudatur a Thoma Colbio Vaterfordiensi Episcopo; et a Frisio in Gesn. pag. 316. Disticon sequens in ipsius laudem est celeberrimi Musarum Graecarum et Latinarum cultoris P. Nicasij Baxij Antuerpiensis Augustiniani pag. mihi 69 edit. Antuerp. Verdussij 1614, in 8. Citatur ab Herrera, Elssio et Gratiano sub nomine incerti Auctoris; quia nesciebant: Anglia me genuit, formavit Roma, recepit / Anglia, quo caperet, quae mihi Roma dedit.
* De Fide et Legibus lib. I.
* De tentationum remedijs lib. I.
* De professione Novitiorum lib. I.
* Annotationum Scripturarum lib. I.
* De Claustro animae lib. I. Aliaque multa. De fide et Legibus aliqui incongrue tribuunt cuidam Guillelmo de Altapetra, olim Parisiensi Episcopo.
91) GUILLELMUS TOLOSANUS . Is dictus Guillelmus de Natholosa, facile, ut suspicantur Papebrochius et socij, ab aliqua villa ex qua originem duxit. Aetatis annorum 19 Ordinem ingressus est, in eodem vitam protraxit usque ad 72. Obijt 18 Maij die Veneris ante Pentecosten 1369; atque adeo natus est anno 1297; habitum assumpsit 1316. Proinde multo iuniorem esse Magistro Guillelmo de Tolosa, quem Herrera asserit nominatum in capitulo Ariminensi, nempe anno 1318 expresse patet. Saussaius in Martyrologij Gallicani supplemento sic exprimit: [P. 159] Tolosae dispositio S. Guillelmi de Natolosa Confessoris Ordinis S. Augustini, pietate, humilitate et zelo Dei clari, qui in laudem Christi, sicut optaverat deficiens, in amoris iubilo expiravit. Vitam ipsius exponunt supracitati in actis SS. Tom. 4 Maij a pag. 197 usque ad 203 ex libro de Gestis Tolosanorum edito 1515, in fol., Auctore Nicolao Beltrando. Nihil tamen aiunt illum scripsisse, nec meum Cornelium Dielman ostendunt observasse. Ad eum devota mulier accedens, oblata pecunia, ut pro defunctis oraret, petijt. Is accepta pecunia, dixit: Requiescant in pace. Admirata mulier: num Pater ait plura dicturus es pro defunctis, quam pauca illa verba? Sperabam te pro eis multas preces effusurum. Cui ille: Pauca illa verba prolata vel scripta in charta praeponderant tuae pecuniae. Quod cum mulier credere noluisset, scripta verba illa posuit in lance una, pecuniam in altera, quo facto, chartula multum praeponderavit pecuniae. Tunc mulier credidit admirata virtutem talium Verborum. Haec meus Gotscalcus Hollen in Serm. 87 post Pentecosten, ac Elssius ex eo. Nostrum Guillelmum Tolosanum memorant cum laude, ultra iam citatos, omnes Scriptores Ordinis, praecise Simplicianus Sanmartinus Tolosanus eruditus in Vitis SS. lingua Gallica. Supranominatus Cornelius Dielman Belga in Libro de Spiritibus, eorumque discretione aliqua apposuit etiam sub nomine Ven. Guillelmi de Tolosa, et in Dissertatione ex pluribus Magistris Guillelmis de Tolosa, quos nominat, videtur inclinare in B. Guillelmum, nempe auctorem fuisse Tremendae visionis de poenis Inferni. Inter alia haec excerpsi ex capitulo ultimo. Repetite, inquam, repetite tormenta illa Inferorum, et credite firmiter minimum cuiuslibet cruciatuum esse tantum et inenarrabilem, ut nulla huius Mundi supplicia eidem conferri possint. Et infra. Si mortalium quispiam Inferni supplicia ipsa experientia didicisset, mallet potius praefatos omnes cruciatus (de tormentis Martyrum insignium loquitur) simul sustinere usque ad mundi cosumationem, quam una die minima Inferni, sive Purgatorij poena torqueri; nam comparatione illarum cumcta, quae nos dicimus tormenta solatia sunt. Titulus itaque supradicti Opusculi est: Tremenda visio de Poenis Inferni B. Guillelmi Tolosani Ordinis Erem. S. Augustini S. T. Doctoris, correcta et illustrata, editaque opera et studio R. P. Cornelij Dielman eiusdem Ordinis Iubilarij Gandensis. Antuerpiae apud Viduam Ioannis Cnobbati 1652, in 8.
92) HENRICUS BUDERICUS , [P. 160] sive de Buri Anglus; Buri enim est Oppidum Suffolcensis Regionis. In Monasterio Clarensi sub vexillo Magni Patris Augustini militare caepit, in eoque statim litteris et moribus illustratus claruit. Ab ineunte aetate tanto amore studendi accensus evasit, ut non solum Britanicas Scholas, sed etiam externas Academias frequentaverit; tandem Lutetiae Parisiorum Doctoratus insignia suscepit. Demum in Angliam reversus plurimis eruditis concionibus ad Populum, nec non morum honestate, vitae integritate ac in rebus agendis mira prudentia ostensa, magnum sibi nomen acquisivit. Hac de causa a suis valde existimatus in Provincialem electus fuit, gubernavitque cum utilitate et fructu. Floruit ex Pitsaeo 1371; Pamphilo 1373; Balaeo 1380; et Guillelmo Eisengrenio 1399. Laudatur a supradictis, atque a nostris post Pamphilum, nominatur etiam a Possevino in App; Marraccio Par. I, pag. 551; et Frisio pag. 326. Ad posterorum memoriam reliquit:
* Super magistrum Sententiarum, lib.4.
* Quaestiones Theologicas, lib. I.
* Sermones de Beata Virgine, lib. I.
* Sermones per annum, lib. I.
93) HENRICUS DE GAUDA , vel Gaudanus, Batavus non Theutonicus, ut Pamphilus et Frisius scribunt. Hic floruit anno 1440; eratque Theologus profundus, in Scripturis sacris egregie eruditus, et Scholasticarum quaestionum acutissimus dispurator, ac in Academia Haidelbergensi facile Princeps, ut Trithemius testatur. Eum integrae er religiosae vitae commendabilem fuisse asserunt sequentes, nempe Possevinus in 2 Tom. Appar; Valerius Andreas in Bibl. Belgica pag. 351; Franciscus Suvertius in Athenis Belgicis pag. 328; Frisius pag. 328; ac fere omnes nostri. Scripsit:
* Super primum Sententiarum. Incipit: Fons Ortorum puteus.
* De celebratione Missarum, lib. I.
* Quaestiones disputatas, lib. I.
* Orationes varias, lib. I.
94) HENRICUS DE LANGESTAIN , dictus de Hassia. Quia fere omnes Scriptores, quos hucusque vidi, confunferunt hunc virum praeclarissimum cum Henrico de Hassia Carthusiano iuniore, ac quaedam Opera et qualitates nostri Langestain tributa fuere eidem iuniori. [P. 161] Ideo primum reponamque de ipso bene scripsit Canonicus Schonleben, deinde Augustinianum extitisse palam aperiam, postmodum aliquod insigne in laudem et opera ab ipso composita exponam: Venerandus, eximius, Reverendissimusque Magister Henricus de Langestain, dictus de Hassia, S. Paginae Doctor Parisiensis. Hoc illum titulo donavit veneranda antiquitas: nos pauca adijcimus. Anno reparatae salutis 1365, qui fuit restaurati Archigymnasij primus, in eodem primus Philosophiae Professor; anno deinde 1384 primus collegij Archiducalis Regens; et anno sequenti 1385 primus Academicus Theologiae professor; anno vero 1392 Rector magnificus. Anno denique 1397, idest aetati 72, die 11 Februarij pie defunctus, et in Basilica D. Stephani ad Altare S. Ioannis Evangelistae sepultus. Immaculatae Conceptionis Marianae iuratus Propugnator. Virum hunc Hassia genuit, Gallia educavit, Austria fovit; Coelum, ut spes est, recepit inter indigetes. Sane Ferdinandus de Salazar cap. 22 de Concep. vocat nobilem Sanctitate et antiquitate Doctorem. Trithemius vero virum in Divinis Scripturis eruditum et in saeculari Philosophia nobiliter doctum, ingenio praestantem, abundantem et diffusum ad omnia resolutum, et in dicendo scribendoque copiosum; adeo ut apud eum maioris difficultatis fuerit sponte memoratu digna occurrentia repellere, quam nova, quae dicerentur invenire. Eius Doctrinam, ut ait Sebastianus Titio: Non solum Ioannes Picus Mirandulanus et Ioannes Eckius, sed caeteri quoque doctissimi suspiciunt. Parisijs, ubi inter celebriores eius aevi Doctores numerabatur, solemni iuramento propugnandae Immaculatae Conceptionis obligatus, ad instaurationem Viennensis Archygimnasij, trium Archiducum Fratrum Alberti III, Rudulphi IV, Leopoldi II, hortatu in Austriam venit, ibique iam pene expirantem antiquissimam Germaniae Universitatem redanimavit. Religiosum fuisse Ordinis Eremitarum S. Augustini scripsit Possevinus et prius Canonicum Uvormatiensem. Hoc verum esse potest, illud innititur errori Iosephi Pamphili, qui primus Henricum de Hassia Augustinianum nominavit, quia Commentarij eius in Lib. Sententiarum Mediolani servantur apud PP. Augustinianos. Spondanus etiam ad annum 1350 Carthusianum vocavit, secutus alios errantes, quos citat. Clericum saecularem fuisse, certum est ex eiusmet epistola, cuius hoc est principium:Reverendo ac genere praeclaro Domino Ioanni de Erbesteim Camerario Moguntino, suus utique Clericus humilis Henricus Langestain dictus de Hassia, post mundana Coelestia, [P. 162] post Marthae solicitudinem, Mariae sororis requiem etc. Et Sebastianus Titio, qui Henrici Opusculum de Immaculata Conceptione typo mandavit, eum Clericum saecularem supponit, ubi sub finem ait: Plura vero conquirere quam duo Exemplaria nequivimus, quamvis passim impetrare conati simus etc. Si ignavia lustrandi Bibliothecas, si contemptu lucubrationis, a Saeculari Theologo editae. Sed cuiuscumque status fuerit, vir fuit omnino excellens ac dignus, qui tam celebris Universitatis secunda iaceret fundamenta. Epitaphium sibi ipsi scripsisse videtur, nam in pluribus eius Operibus Manuscriptis legitur sequens carmen: Mortales cuncti moneat vos tumba sepulti / Hassonis Henrici, vermibus expositi. / Mors est a tergo: sapiens homo se paret ergo: / Scripsit quamplurima, quorum aliqua Trithemius et Possevinus enumerant, sed plura manuscripta inveniuntur in Bibliotheca Academica Viennensi. Inter alia est Sermo de Conceptione B. Virginis, dictus 1389, ipso festo Conceptionis Viennae in Ecclesia D. Virginis in Littore, quae nunc appellatur ad Scalas. Hucusque Ioannes Ludovicus Schonleben Cathed. Labacensis Decanus, olim eruditi mei antecessoris P. Angelici Aprosij charissimus in suo libro. Orbis universi votorum pro definitione piae et verae sententiae de Immaculata Conceptione Clangenfurti typis Georgij Kramer 1659, in 4, lib. 4, § 2, pag. 3 et seq. Quantum igitur ad apposita verba vertentia in dubium monacatum Augustinianum mei doctissimi Langestain; respondeo non esse verum, Episcopum Pamphilum asserere Langestain Augustinensem, quia Mediolani in nostra Marciana asservetur ipsius opus in Libros Sententiarum; nam expresse pag. 71 reposuit: Hic ut ex quadam eius Epistola conijcitur, prius erat Ecclesiae Vuormatiensis Canonicus, quam ordinem Augustinianum profiteretur. Et post quatuor alias lineas exprimentes qualitates eiusdem, texendo Indicem Operum ipsius, primo nominat: Super Sententias lib. 4, qui hodie asservantur Mediolani etc. Non igitur illum Augustinensem indigitat causa ipsius Operis, sed absolute post Canonicatum Vuormatiensem dicit Augustinianum effectum. Ipsum fuisse Presbyterum Saecularem admittitur a Pamphilo; unde quando scripsit Epistolam, in qua se nominat Clericum saecularem, talis erat; sed hoc non excludit ipsum postea non fuisse Augustinensem. Ad illud Spondani et aliorum ab eodem citatorum, sciendum est, confudisse nostrum Henricum Langestain cum Henrico de Hassia Carthusiano, [P. 163] qui fuerunt duo, loco et tempore differentes, ut ex supranominatis, ac etiam aperte patet ex Trithemio, nostro Bergomensi, Gesnero ac Possevino; nam secundus ab istis floruisse asseritur 1428. Quod vero supradicti tres non nominent Augustinianum Langenstain, hoc non officit; quia etiam plures aliae res consimiles ipsis incognitae fuere. Ulterius est clarum Philosophicum adagium, quod ex puris negativis nihil sequitur. Gesnerus quoque et Frisius non asserunt Canonicum Vuormatiensem, et tamen quia hoc Ioanni Schonleben arrisit, utpote, et ipsi Canonico, ideo facile admisit. Licet vero meus Pamphilus appellasset Augustinensem, quia hoc innuunt Libri M. S. super quatuor Sent. Mediolani asservati, non esset debile fundamentum, ut pote innixum antiquo Manuscripto, similibus in casibus satis stabile. Multo magis quia non est solus Liber talis tenoris. Nam alter parirer extabat in nostra Ratisponensi, nempe Sermones de B. Virgine, ut testatur meus Felix Milensius in Germanico Alphabeto, ubi de Henrico Langestain loquitur. Augustinianum agnovere, ultra citatum Pamphilum qui hoc facile observavit in Chronicis Ordinis Panvinij, Milensius iam nominatus, Herrera diligentissimus in Alphabeto L. H. incongrue tamen dividens Henricum de Hassia et Henricum Langestain Augustinianos, Philippus Elssius in Encomiastico, Torellus in saeculis ad annum 1408, n. 19; et egregie Cornelius Dielman in principio Operis infra notandi. Inter extraneos vero apparent Theodorus Petreius in Bibl. Carthusiana edita anno 1609, scribens: Fuit, et tertius Henricus de Hassia Ord. D Augustini, qui de Ecclesiae clavibus, ac Indulgentijs nonnulla est commentatus; citatus Possevinus in Appar.; Marraccius in prima part. Bibl. Marianae L. H; Ludovicus Iacob. a S. Carolo Carmelita, qui ut diligens laudatur a critico Labbeo, in Lib. 2 Bibl. Pontificiae pag. 335, sic: Henricus Langestain, vulgo de Hassia, Germanus Augustinianus, Doctor Tarisiensis scripsit: De schismate Innocentij VII legitimi Pontificis, Clementis VIII et Benedicti XIII Pseudopontificum lib. I. Vixit anno Domini 1400 sub Bonifacio IX Summo Pontifice. Georgius Draudius in Bibl. Classica impressa Francofurti ad Menum inpen. Oxtern. 1625 in 4, Tom. I, lib. Theologicis pag. 80 de his, qui super Cantica scripserunt: Henricus Langestain dictus de Hassia, Ord. Augustiniani, et pag. 191 de his, qui super Genesim, [P. 164] postquam nominavit Henricum de Hassia iuniorem Carthusianum, scribit: Henrici de Langestain, alias de Hassia Senioris Augustiniani Ordinis Lib. 3 usque ad caput 4. Angelus item Roccha meus, Sacrista Pontificius ac Encyclopedicus si mortalium quisquam, ut etiam suo loco ostendam contra Hermannum Conringium, in Bibl. Theologica de his, qui super quatuor sententiarum scripserunt, eum Augustinianum nominat, distinguitque duos Henricos, Hassianum Seniorem Aug; et iuniorem Carthusianum, ac eruditus Ardinghellius Dominicanus in Appendice congeminatae vocis Turturis scrbit pag 33: Huius Iordani de Saxonia coaevi illi Patres Clarissimi Henricus de Langestain, sive de Hassia , et Bertholdus Ratisponensis primi Universitatis Viennensis professores. Si aliquis tamen diceret, hos secutos fuisse Pamphilum: Proferam, quaedam peculiaria, diversa quidem, videntur diversimode innuere. Sed si sophistice agere volumus, pauca etiam a Schonleben et ab alijs asserta, firma et stabilia invenientur. Eu praeclarum encomium noster Langestein, excerptum e secundo Libro Proemij Mathematici Petri Rami Parisijs 1567 edito in 8: Henricus Hassianus centesimo abhinc octogesimo fere anno primus Mathematicas artes Lutetia, Viennam transtulit. Unde brevi tempore per universam Germaniam proseminatae mathematicarum tanquam familiae, indeque mirabiles tres artes sunt inventae. Primo Bombardica seu tormentorum bellicorum machina. Secundo ex eodem genere, mathematico beneficio prodijt Typographia. Postremo nautica, atque ita omnis universi Orbis navigatio, excitatis iam per universam Italiam mathematis, etc. quae mathematicis auspicijs renovata a Christophoro Columbo anno 1493. Ab Americo Vespuccio 1501. Antipodas terrarumque, atque Oceani tractus aperuit. Opera ab ipso exarata sunt infra notata. In ipsius Langestain quoque praeconium cecinerunt duo celeberrimi Vates Augustiniani tria sequentia Distica, duo prima sunt P. Ignatij Dicherij pag. 148; et tertium P. Nicasij Baxij pag.71. Ad Henricum Langestain Augustinianum quinque prima capita Libri Geneseos quinque copiosis voluminibus erudite explicantem: Sub manibus faecunda tuis si ita scriptio crescit, / E Genesi enasci ne dubita Genesim. / [P. 165] Qui Genesi e prima tot culta volumina gignit, / Esse sacrum nullo Codice monstrat anum. / Henrico Langestein S. C. / Tolle manum tabula, quid docta volumina limas? / Omnis Aristarchus iam tibi mutus erit.
* Henricus de Hassia Plantator Gymnasij Viennensis in Austria, contra disceptationes et contrarias praedicationes Fratrum mendicantium super Conceptione Beatissimae Mariae Virginis Mediolani 1480 in Fol. Argentinae curante Sebastiano Titio 1516, in 4. Habes in hoc opere, clarissime Lector, inter caetera multa scitu dignissima Beatissimam Virginem Mariam absque Originali esse conceptam. Diversas veritates diversis temporibus esse a Deo revelatas. In Concionibus non esse disceptandum, non invehendum, non detrahendum, neque se fastu ostentandum. Non esse habendum affectum ad unum Doctorem, ut alij contemnantur. Beatam Virginem Mariam corpore et Anima fuisse speciosissimam. Universales Divinae Scripturae Locutiones, ut est illa: omnis homo mendax. Omnes nascimur filij irae: non semper esse universaliter intelligendas etc.
* Speculum Animae seu soliloquium Henrici de Hassia Langestain etc. edidit Iacobus Vuimphilingius. Argentinae a Ioanne Kaublancho 1508, in 4. In Bibl. Civitatis Perusinae.
* De spiritibus eorumque discretione libri duo, posterior est Henrici ab Hassia, dicti de Langestain, Ord. Erem S. Augustini S. T. Doctoris. Opera ac studio R. P. Cornelij Dielman addita vita ipsius in principio. Antuerpiae apud Viduam Cnobbari 1652, in 8.
* Super Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam, edita sunt saeculo impressionis, ut testatur Reiferus in Indice Bibl. Augustanae pag. 99.
* Henrici de Langestain de Hassia Germani Theologi illo tempore, et Vice-Cancellarij Academiae Parisiensis. (Qui facta Constantiensis Concilij vidit et superavit) Consilium Pacis de Unione et Reformatione Ecclesiae in Concilio Universali querenda. Scriptum Parisijs 1381 in principio motuum tandem in Concilio Constantiensi compositorum. Opus est impr. Tom. 2, Par. I, Historiae Concilij Constantiensis a pag. 3 usque ad 60 inclusive. Verba vero in parenthesi apposita ex supranarratis in Vita Henrici apparent non vera. Helmestadij Typis Salomonis Schnorij 1697 in fol.
* Theoricae Planetarum et alia Astronomica edita in Germania, ut ex Gesneri Bibl. pag. 311.
* Regulae ad discernendum peccatum mortale a veniali excussae cum D. Antonini Opere de eruditione Confessorum. Memmingae 1483, ut patet ex Gesnero loco supracitato; potius nostro, quam Carthusiano tribuendae videntur.
* Tractatus de Confessione, Tractatus de Nobilitate animae, Epistola invectiva contra Aemulos Cleri. In Augustana. [P. 166]
* De Animae conditionibus soliloquium impr. Basileae per Henricum Petri cum alijs Scriptor. antiquis pag. 1321, an. 1555, in fol.
* Sacerdotum Secreta circa Missam correc. per M. Michaelem Lochemaijer. Lipsiae. Melch. Lotterij 1498, in 4.
* De eruditione Sacerdotum. Directorium pro audienda peccatorum confessione. Sunt in Augustana, ut ex citato Reisero.
* Super quatuor libros sententiarum. In nostra Marciana ex Pamphilo.
* De Ecclesiae clavibus, et Indulgentijs ac de schismate Innocentij VII iam supranominata.
* In Genesim et prologum lib. 5. Incipiunt: In principio creavit.
* De Anti-Christo et schismate lib. I. Incipit: Reverendo in Christo.
* De Anima Contemplativa lib. I. Incipit: De Contemplatione.
* De horis Canonicis lib. I: Septies in die.
* Contra Astrologos lib. I: Multi Principes et Magnates.
* Super Symbolum Apostolorum lib. I: Credo in Deum.
* De contemptu Mundi lib. I: Reverendo D. Ioanni.
* Ad Canonicos Regulares lib. I: Ecce nos reliquimus omnia.
* Epistolarum ad diversos lib. I: Henricus Langestein dictus.
* Contra Fratrem Telesphorum lib. I. De proprietate Monachorum lib. I. In Cantica Canticorum lib. I. Quaestiones variae, aliaque multa, in Bibliotheca Collegij Ducalis, ut Gesnerus in Bibliotheca pag. supracitata, et Scholeben affirmant.
* Notabile est quod in favorem Religionum Mendicantium signavit meus Ioannes Paltz in supplem. Caelifodinae cap. De argumentatione octava: Dominus Episcopus Magdeburgensis Comes de Bichlingen dixit: hoc est signum verissimum alicuius boni Operis, quod a Deo sit, si habeat resistentiam. Ideo conclusit inclytus Doctor Henricus de Hassia in Lectura sua super Genesim. Sicut nec Christi fidem, nec Petri naviculam, ita nec Religiones istas delere potuit Daemon, nec delebit Deo propitio imposterum.
95) B. HENRICUS DE URIMARIA Germanus. Urimaria, seu melius Vueimaria Urbs Thuringiae in Electoratu Saxoniae, extitit patria praeclarissimi nostri Henrici. Is in scripturis sacris a pueritia studiosissimus, multum eruditus, in Aristotelica Philosophia nulli suo tempore secundus, ac Doctor egregius effulsit. Anno 1290, ut ipse testatur, interfuit capitulo Generali Ratisponae. Denuo 1300 Neapolitano, ac 1318 in Ariminensi deputatus totius Germaniae studentium Ordinis promovendorum examinator. In Universitate Parisiensi multis annis studendo, docendoque permansit, et ibidem lauream Theologalem accepit. Evasisse etiam Henricum studij Conveutus Pragensis Regentem, et Saxoniae suae Provinciae Rectorem, ex libris antiquis eiusdem Coenobij Pragensis desumpsit Felix Milensius. [P. 167] In praestantioribus Germaniae Urbibus legendo et fervide concionando magnum sibi nomen acquisivit. Magis vero eluxit in vitae sanctitate; quare saepius B. Iordanus Saxo in Vitis Fratrum eius profundam humilitatem, ardentem charitatem erga infirmos, in aegritudinibus patientiam et hilaritatem, in sacris mysterijs celebrandis devotionem, et in oratione contemplationeque assiduitatem condigne extollit. Aliqua praecipua ad eius nominis famam illustrandam ex eodem Iordano subsignabo: Celebrans Missam, dum Canonis sacra mysteria perageret, quasi totus ex devotione raptns ardebat ita ut saepe facies eius velut Seraphico rubore perfusa videretur; et ex devotionis dulcedine genae eius ubertim lacrymarum imbribus rigarentur etc. Quadam die declinans ad Monasterium de Graverunde in Dioecesi Cabinensi dum missam, super altare B. Catharinae Virginis et Martyris, in quo reliquiae (nempe ossiculum eiusdem Divae, quod aliquando miraculose solitum erat stilare modo lac, modo oleum, aut alium liquorem, sed iam per aliquot annos dona tam mirifìca non profluebant) recondenbantur, celebraret, sicut totus devotus S. Catharinae, constitutus in canone in devotione sua maiori, ecce illud Sacrum ossiculum visibiliter stillare coepit et liquores mirificos largiflue propinavit. In quo miraculo B. Virgo Catharina hunc esse suum devotum et acceptissimum Capellanum dignata fuit evidenter demonstrare. Ipsum Henricum devotissimum fuisse D. Catharinae Martyris ostendit Liber sermonum eiusdem, nam de alijs Sanctis, duos aut tres Sermones tantum confecit, de eadem Sancta vero decem inseruit. Defunctorum quoque Animarum amantissimus fuit, qua de causa quotidie una vice et saepius secunda et tertia integrum eius officium recitabat. Verus S. Iob patientiae imitator triennio sustinuit fortiter renum dolores vesicae et calculi, semper ad culpas suas referens cruciatus, pro quibus expiari sperabat. Bimense antequam decederet, incidit in linguae paralysim, quam balbutiendo sufferre se aiebat, si aliquando in concionando ob laudes eloquentiae aliqualiter elatus fuisset, ideoque gratias ex corde Deo agebat. Ferme octogenarius, iam mortem proximam sentiens, accepta a Provinciali plenaria absolutione et Sacramentis munitus, recuperato clare loquendi officio, voce sonora et devota protulit: In manus tuas, Deus Pater, commendo spiritum meum; in manus tuas, Deus Fili, commendo spiritum meum; in manus tuas, Deus Spiritus Sancte, commendo spiritum meum. [P. 168] His dictis et quodam Hymno inchoato, spiritum emisit. Licet Corpus extenuatum a longa infirmitate et senectute, tamen vultus colore roseo illustratus et sanctitatem spirans apparuit. Quaedam Religiosa Ordinis gravi dolore capitis et vertigine sauciata, solo tactu corporis illico sanata fuit. Anno 1334 Tractatum de origine Ordinis edidit. Quare suspicantur Scriptores circa annum 1340 eum decessisse. Studijs summe addictus erat, unde cum esset ultra septuagenarius, ac semper exercitijs scholasticis insisteret, cuidam familiari ei dicenti: Tu Pater ita in Germania studes ac si nunquam Parisijs studuisses. Statim respondit: Ego si unum pedem habere in sepulchro, adhuc addiscere vellem. Etiam proferre solebat: Inter orandum Deo se loqui, inter studendum, Deum sibi. Fere omnia essentialia supranarrata excerpsi ex meo B. Iordano de Saxonia contemporaneo, ut incredulus Henricus Warthon agnoscat, an Possevinus et Pamphiltis de B. Henrico loquentes aliqua effingant. Eum omnes nostri Scriptores egregie laudant ac titulo Beati honorant, inter quos principales sunt: Ven. Alphonsus ab Orosco in Chronicis Ordinis, Cardinalis Seripandus in Comm. et Torellus in V Tom. saeculorum ad annum 1340. Externi Scriptores memorantes sunt Trithemius de script. Ecclesiasticis; Possevinus Tom. 2 Appar.; Sixtus Senensis lib. 4, Bibl. Sanctae pag. 244; Gesnerus pag. 312; Frisius pag. 327 et 334; Maraccius in Mariana pag. 567; et plures alij. Petrus denique de Alva Minorita, in Bibliotheca conceptionis scribit: Henricus de Urimaria Ordinis S. Augustini ad quaestionem Magistri Sententiarum de carne, quam Verbum assumpsit, qualis autem fuerit et qualis assumpta fuit, fecit additiones, quarum secunda est pro Immaculata Virginis Mariae Conceptione defensa, impressa anno 1516 Basileae in fol. De hoc Auctore alibi loquor late, nam nostram sententiam aperte tuetur in Ser. I de Nativitate Virginis Mariae licet in Ser. de Conceptione aliter videatur sentire etc.
Opera ad sui nominis memoriam relicta sunt:
* Opus sermonum exactissimorum de Sanctis per excellentem et vere Seraphicum Doctorem Sac. Theologiae professorem Henricum de Urimaria Augustinianum. Hagenoae 1513 per Henricum Gram in 4. Parisijs apud Iacobum Badium 1514, in 8.
* De quadruplici instinctu Divino, Angelico, Diabolico et Humano. Venetijs per Iacobum Pentium de Leuco 1498, in 8. [P. 169] In ipso Henricus male Ord. Praedicatorum. Denuo Parisijs cum primo opere sermonum 1514, in 8.
* Additiones ad Libros sententiarum una cum Comm. B. Aegidij Romani. Coloniae 1513, in fol. Basileae 1497 ex Officina Nicolai Kesler.
* De spiritibus eorumque discretione. Liber primus est nostri Henrici de Urimaria cum ipsius vita in principio, opera P. Cornelij Dielman Augustiniani. Antuerpiae apud Cnobbarum 1652, in 8.
* Expositio Praeceptorum Decalogi, quae, ut Miraeus asserit, edita est Lugduni et Parisijs sub nomine Nicolai Lyrani, nostro Henrico a nonnullis adiudicatur.
* Tractatus pro B. Mariae Virg. Conceptione una cum alijs 19 aliorum Auctorum collecti, et editi a Petro de Alva prodijt Lovanij 1664, in 4.
* Tractatus de origine Fratrum Eremitarum editus est Venetijs 1514, ut testatur Emanuel Leal noster in opere citato in Andrea Bilio.
* De perfectione spirituali interioris hominis M. S. in nostra Marciana Mediolani.
* Confessionale M. Henrici de Urimaria scriptum 1460, in 4, in nostra Patavina ex Thomasino.
* Tractatus de Virtutibus moralibus eiusdem fol. memb. in supradicta, ac etiam in Carbonaria.
* In Utrumque Testamentum lib. I, ut testatur Fabianus Iustinianus in Indice Scrip. super Sacram Script.
* In Cantica Canticorum lib. I.
* In Libros Ethycorum Aristotelis copiosissima Commentaria, Annibaldo Canonico Attrebatensi dicata. Bononiae in nostra S. Iacobi.
* De quatuor sensibus S. Scripturae lib. I.
* De expositione Decretali, cum Marthae de celeb. Missarum lib. I.
* Quodlibeta duo Parisijs disputata.
* De Incarnatione Verbi lib. I.
* Manuale Sacerdotum lib. I.
* De vitijs capitalibus lib. I.
* Tractatus de nocturnis illusionibus lib. I.
* Tractatus de mortificatione propriae voluntatis lib. I.
* Sermones de Tempore, aliaque.
* In quatuor Libros sent. lib. 4. Flores de collatione Sanctorum PP. lib. 24: Quia multa praedicabilia.
* Super Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam.
* De Passione Domini simul cum Sermonario de Sanctis.
96) HERMANNUS DE HALLIS . Natus est parentibus pijs et nobilibus in Halla Saxoniae Civitate, ideoque de Hallis dictus. A puero perfecte educatus, cum saepius preces effundens Beatam Virginem Mariam exoraret, ut quid sibi gratum foret, revelaret, audivit e Coelo vocem, nihil acceptius, quam castitatem vovere: quare statim Ordinem nostrum ingressus votum complevit. In Religione corpus ieiunijs, cilicio et disciplinis domabat, [P. 170] ac spiritum assiduis orationibus reficiebat. Scientiam oratione magis, quam studio acquisivit. Quod etiam patet ex quadam visione ab ipso habita, quam secrete narravit B. Iordano Saxoni tunc discipulo suo pro eiusdem aedificatione. Eam idem Iordanus Lib. 2, cap. 23, sic describit: Quadam nocte cum adhuc iuvenis esset, eo sicut totus devotus erat, in oratione posito, somno arreptus vidit B. Virginem cum multitudine Virginum ad Ecclesiam properantium, habebat autem B. Virgo in manu sua calicem, de quo omnibus Virginibus bibere dedit, quod cum iste gaudens et stupens aspiceret, et in corde suo valde desideraret, ut ipse de eodem calice bibere mereretur: vocatus ergo accessit, et de ipso calice bibit, et videbatur sibi, ut si esset aqua pura: et statim evigilans intra se cogitare caepit, quid aquae significatio importaret; et occurrit sibi, quia scriptum est. In concionando tali facundia et doctrina ornatus apparuit, ut passim ab auditoribus Fons inexhaustus, nihilque doctius ac facundiusdici posse proclamaretur. Semper de Deo et cum Deo colloquebatur. Mirabilia patravit solo signo Crucis prorsus ingentia. Cum fere per annum amaram aegritudinem invicta patientia tolerasset, die ultima, antequam de hoc mundo exiret, horas Canonicas, sicuti semper solitus erat, recitavit usque ad nonam. Cum vero tempus nonae advenisset summa devotione perceptis Ecclesiae Sacramentis, iussit afferri librum pro commendatione animae, et quia erat in Civitate ad alium infirmum, dixit: expectabimus eum. Demum eo relato et lecta commendatione, petijt ut legeretur Passio Jesu Christi secundum Mattaeum, et illa finita alia secundum Marcum. Cum autem pervenisset Lector ad illa verba: Iesus autem emissa voce magna expiravit, ipse quoque animam suam Salvatori reddidit anno 1334, die 31 Martij. Haec ferme omnia ex B. Iordano de Saxonia eius discipulo, qui ei in infirmitate ultima inserviebat; ac a Cornelio Dielman in norma vitae Monasticae; Bergomensi Lib. 13 supplem.; Gratiano in Anastasi; Herrera L. A. de viris sanctis illust.; Crusenio par. 3, cap. 13; Philippo Elssio in Encomiastico, Torelloque in saeculis Tom. V. Cum esset valde doctus, tamen aliud scriptum non reliquit nisi Pias quasdam Meditationes de Domini nostri Iesu Christi Passione. [P. 171]
97) HERMANNUS DE SCHILDICZ , sive de Scildis Germanus, vir ingenio praestanti, divinarum rerum studiosissimus, in sacra Scriptura optime versatus, nec non fere in omni Scientiarum genere celebris. Is fuit, ut B. Iordanus protulit, multae scientiae et bonae vitae magnique zeli, ad ordinem pro disciplina et iustitia. Eum Card. Seripandus, Venerabilis Oroscus, Pamphilus et alij titulo Beati decorant. Coriolanus in Chronica venerabilem ac devotissimum Patrem, sanctimonia et scientia clarum vocat, et in Beatorum Catalogo vigesimo loco recenset. Herbipoli in Franconia ad caelestem patriam ivit anno 1357, 8 Iulij. Milensius, qui refert eius sequens Epithaphium insculptum lapidi nostro in Coenobio insert: Tam exquisitae erat probitatis Hermannus, ut parum esset, si Sanctus, nisi in omnibus Sanctus diceretus. Venerandus Fr. Hermannus de Schuldiz Westfalus, professor Theologiae Ordinis Eremitarum S. P. N. Augustini universalis in omnibus sanctus, expiravit anno 1357 in festo S. Kiliani. Ultra nostros, memorant quoque Sixtus Senensis Lib. 4 Bibl. sanctae pag. 244; Marraccius Tom. I Bibl. Marianae pag. 522; Trithemius de Scriptoribus Eccl.; Possevinus in Apparatu; Gesnerus pag. 315; Frisius pag. 339; ac meus Gotscalcus Hollen Ser. 10 de Concep. En vero clarius de eo, quod reposuit Schiphovverus in chron. Oldeburgen. pag. 158 et 159. Quartus fuit egregius S. Theologiae Doctor Magister Hermannus de Schildis de Conventu nostro Ossemburgensi. Pro quo concludo: primum Theologum Westphalicum habuit Ossemburgensium Conventus Ord. Fratrum Erem. Probo, quia ille fuit praenominatus R. Magist. Hermannus huius Conventus alumnus; patet hoc per eumdem Magistrum Reverendum in Sermone facto coram Clero Ossemburgensi, qui incipit: Principium in Oseae, ubi postquam pro gloria Ecclesiae Ossemburgensis introduxit, quomodo ibidem per Karolum Magnum utriusque Linguae, Graecae scilicet et Latinae. Studium fuit institutum, consequenter infert nihilominus totius Saxoniae, excepto Ven. Hugone de S. Victore, qui si Saxo fuerit, quod ibidem non declarat, tamen totius Westphaliae se primum insignitum S. Paginae Doctorem pronunciat. Secundo propter hoc ijdem nostro ex Martyrologio, ubi dum mentio de praedicto Magistro fit, sic scribitur: quem noster Conventus in Christo genuit. Tertio magna occasio, vel indicium veritatis pro nostra assertione ex donatione librorum suorum valore 200 florenorum. Idem R. P. et doctus vir ad multorum eruditionem haec, quae subiecta sunt, edidit Opera: [P. 172] Super primum Sententiarum Commentum dignissimum. De materia canticorum volumen unum. Super Cantica Canticorum magistralem expositionem. Exposit duplicae Dominicae Orationis. Expositionem doctissimam super Ave Maria. Breviloquium de expositione Missae. Manuale Sacerdotum perpolitum. De quatuor sensibus Sacrae Scripturae compendium. Hexameron duplex. De vitijs capitalibus Lib. I. Claustrum Animae Lib. I. De Conceptione immaculata Virginis tractatum pulcherrimum contra S et amaram opinionem I. De modo studendi Lib. I. Introductorium Iuris. Collationes praedicabiles per anni circulum. Super Libros Rhetoricorum commentum divinissimum. De quinque sensibus Tractatum unum. De vera et falsa amicitia Lib. I. De compensatione orationum Dominicarum cum orationibus Canonic. Lib. I. Super Decretalem Omnis utriusque sexus. Super Genesim Postillam. Contra errores flagelltorum Tractatum. Contra Magistrum Conradum de comparatione Missae tractatum. Sermones praeterea multos ad populum edidit. Sed et multa extant quaestiones. De mansionibus lib. I. Scripsit insuper super X Praecepta. Gaude Ossemburgica tali ac tanto viro decorata. Gaude Conventus Eremitarum, a quo lumen tam praeclarum primum scintillavit etc. Ideo apposui supradictum Indicem Operum Hermanni, quia ex forma narrandi patet tempore Schiphovverj eadem facile in nostra Bibl. Osnabrugensi extasse. Ut alij demum asserunt, scripsit:
* Super primum Sen. lib. I.
* Lecturam in Genesim lib. I.
* Hexameron duplex lib. I.
* In Cantica Canticorum lib. I.
* Collationes per circulum anni de materia Canticorum lib. I.
* Super orationem Dominicam dupliciter lib. 2.
* Super Ave Maria lib. I.
* De quatuor sensibus S. Script. lib. I.
* Breviloquium lib. I.
* Expositionis Missae lib. I.
* Manuale Sacerdotum lib. I.
* De vitijs capitalibus lib. I.
* De Conceptione S. Mariae lib. I.
* De decem Praeceptis lib. I.
* Tractatum de compensatione paenarum cum horis Canonicis lib. I.
* Tractatum contra Magistrum Conradum de Comparatione Missae.
* Tractatum de ordine studendi pro iuvenibus.
* Introductorium Iuris lib. I.
* De vera, et falsa amicitia lib. I.
* Opus quadragesimale de 42 mansionibus lib. I.
* De quinque sensibus lib. I.
* Collationes praedicabiles lib. I.
* Tractatum contra errorem flagellantium.
* Tractatum metricum de divisione Philosophiae.
* Lecturam super Decretalem omnis utriusque sexus.
* Sermones multos ad Clerum.
* Sermones multos ad Populum et ad personas subtiles. [P. 173]
* In Ethycam Aristotelis lib. 10.
* In tres Libros Rhetoricorum.
* Quaestiones sine numero, aliaque incompleta.
98) HERMOLAUS BARBARUS Patritius Venetus. Mundi lucern aspexit Orbem clarificaturus 1454, 21 Maij, ex Zacharia Equite et Procuratore S. Marci. A pueritia bonis litteris et puris moribus incumbens, cum esset maximo ingenio, acri iudicio et indefesso labore ornatus, brevi tam doctus evasit, ut inter litteratos prima subsellia occuparet: nam nulla liberalis disciplina fere inveniebatur, quae in Hermolao nostro non resideret. Eluxit etenim acutus philosophus, Rhetor, Poeta, Astronomus et Geometra celeberrimus, Graeci et Latini sermonis peritissimus, in divinis Scripturis versatus, saecularibus in litteris eruditissimus, eloquio disertus, vita et conversatione pius, omnisque dignitatis Ecclesiasticae meritissimus. Ipsum fuisse Augustinensem ex Possevino plures Ordinis Historici hauferunt. Sed, ut sincere verum fatear, cum veritatis summe sim venerator, Possevini testificatio nunquam mihi arrisit, praesertim cum ipse confundat Barbarum iuniorem cum seniore Episcopo Veronensi, qui iunioris Avunculus extitit. Sed viso Torello, qui credere inclinat ipsum Augustinianum in minoribus fuisse, postea ut Reipublicae suae inserviret pluribus in Legationibus eximijs, vestem dimisisse; et audito anno 1685 (dum Conciones Annuales haberem in nostra celebri Ecclesia Veneta S. Stephani) facundissimo P. Magistro Iacobo Florello bis Provinciali Venetiarum Provinciae, qui Prototypum Hermolai Barbari inter Cardinales Augustinenses apparere fecit in sua celeberrima Bibliotheca, credere caepi aliquam iurisdictionem in praeclarissimum Barbarum meam Religionem habere. Is cum versatissimus esset in Historijs Venetis, ut testatur Liber editus apud Combum, et la Nou Venetos Impressores 1672, in 4; cuius titulus: Dicta et facta memorabilia Senatus Veneti et Patritiorum, et nova perquireret ad conficiendam secundam partem, ut asseruit ipse in epist. ad Lectorem, mihi testatus est, Patavij in quodam M. S. invenisse non leve fundamentum ad ostendendum Patriarcham Barbarum, dum inibi studeret, habitum Augustinianum induisse, postea dimisisse; eaque de causa in morte apud Augustinianos sepulturam Romae elegisse. Itaque si ita fuit, parcet eruditus Censor, me inter nostros Scriptores civilissimum Barbarum adnumerasse. [P. 174] Quaeso, nullus mihi opponat, Scriptores contemporaneos et sequentes eruditos hoc non asserere, quia fere omnes, qui de Barbaro scripsere, sic barbare veritarem tractarunt, ut mirum non sit, ipsos supranarrata nescijsse. Aliqui enim confundunt Zachariam Patrem cum Francisco Avo, aliqui seniorem Barbarum cum iuniore; qui dicit ipsum dolore tactum interijsse; qui Patriarchatum dimisisse, quem tamen usque ad mortem retinuit; qui eum defraudatum honore Funeris et Sepulcri asserit; qui ob publicae offensae dolorem inter paucos dies a Patriarchatu obtento interijsse; qui quonam loco cadaver humatum sit, ignorari etc. Hoc ut clarius elucescat, aliqua subsignabo, primo exprimentia laudabiles qualitates ipsius, demum supranotata ostendentia. Quam fuerit ardens in amore litterarum, comprobatur ex eo, quod scripsit in fine epistolae ad Angelum Politianum Lib. I, pag. mihi antiquae editionis 6: Ardeo cupiditate iuvandi sacra studia. Nullus est tam magnus labor, nullum munus in Litteris tam sordidum, quod defugiam, quamquam omnis fere functio, quae pertinet ad litteras, non potest esse non honesta, non splendida, non magnifica. Quam eminentes fuerint qualitates et doctrina eiusdem, patet ex Politiano eodem libro pag. 7: Cave enim, putes, Hermolae, non diem dixerim, sed horam pene ullam praeterire, in qua non ego de ingenio, de litteris, de prudentia, de consilio, de humanitate, de candore, de studijs denique tuis prope declamitem. Testis Medices Laurentius meus, testis item Mirandula Picus, heroes arbitror duo, non viri, quos autem auditores habeo laudum tuarum attentissimos, aut benevolentissimos praedicatores. Iam apud eruditam iuventutem et familiarium cohortem tantum de te loquendo profecimus, ut unus utique habeare, non solum doctissimus, sed humanissimus et prudentissimus. Penetrata a Politiano promotione ad Aquileiensem Patriarchatum, epistolam misit exprimentem affectum et iubilum, ac inter alia: Quamvis antea quoque multis, magnificisque fueris ornamentis affectus, tamen hoc unum procul excellit, atque eminet, non modo quia maius, aut quia genere diversum, sed quia per eum quasi gradum brevi putaris altius ascensurus Lib. p., pag. 8. Ex his ultimis verbis cernitur non sine fundamento Cardinalem assertum. Credibile enim est Alexandrum VI, cui correctiones Plinianas dedicaverat, qui eum non parum diligebat, videntem oppositionem suae Reipublicae contra Patriarchatum obtentum, Cardinalem designasse, sed morte praeventum minime evulgasse. [P. 175] Hac facile de causa Purpuratum nominarunt Trithemius, Ioannnes Rioche Franciscanus, Pierius Valerianus, ac plures apud Victorellum in addit. Ciacconij. Pater ipsius fuit Zacharias filius Francisci, et non Franciscus, ut scribunt meus Forestus Bergomas, alijque, etiam ultimo Henricus Warthon. Patet ex epistola Hermolai ad Calvum: Litteras tuas, quibus dolorem nostrum ex Zachariae patris obitu vehementem atque iustum, lenire voluisti, gratissimas habuimus. Ipsum obijsse dolore consumptum ob iratam Rempublicam pro dignitate obtenta contra leges patrias, ut scribunt Raphael Volaterranus Lib. 21 Antropologiae col. mihi 777; Pierius Valerianus in Opusculo de Litteratorum infelicitate; Iustinianus Venetus Historicus, qui et addit intra paucos dies, alijque ac pene ultimus Iacobus Gaddus in Scrip. non Ecclesiasticis, non solum approbare, sed nec audire possum. Primo quia intrepide et constanter adversitatem sustinebat. Quod aperte eius epistolae Argentinae 1513, in 4, ex officina Schunreniana impressae ostendunt. Inter alia haec ad Calvum: Dices, fortis est, quia brevi speras futurum, ut tempestas ista tranquilletur, et qui modo te oderunt, ament et amplexentur. Nihil hoc cogito, nihil me spes in laetiorem exitum collata sublevat. Non est fortis, qui fortis est spe: fortis est, qui praesentia mala sentit, et praesert, atque ita praefert, ut etiam si duratura viderit, contemnat, in futurum nihil respiciat. Alioquin si praesentia incommoda expectatione commodorum tolerat, compensatio est, non fortitudo, aut si fortitudo, non ingenua certe illa et absoluta, sed mercenaria plane atque mutila. Secundo Petrus Crinitus, lib. I de hon. disc. cap. 7, refert Romae pestilentia extinctu, ac Pici Mirandulae officium erga eum morbo hoc affectum exponit, unde clarescit, non decessisse maerore consumptum. Ulterius etiam observo, quod citra tres annos Patriarchatum, extra possessionem tamen tenuit; quia cum scripserit nominato Calvo epistolam die 1 Ianuarij 1491 titulo Patriarchae in subscriptione se muniens, et obierit 1494; ut testatur Epithaphium infra reponendum, non 1493; ut signat Gerardus Ioannes Vossius de Hist. Latinis lib. 3, pag. 622; ac ipsius Pater Zacharias decesserit 1491; si tanto tempore intrepide sustulit, nullo modo arguere possumus dolore postmodum illum victum fuisse. Alexander VI eum summopere diligebat, beneficiaque plurima contulit, ut asseruit Barbarus in Dedicatoria castigationum Plinij, [P. 176] semperque Picus Mirandulanus, Laurentius Medices, alijque eximij amici dilexerunt et iuvarunt. Non itaque verum est fuisse desertum ad omnibus. Nec minus ipsum defraudatum honore funeris, nec ubi sepultus, quoue loco cadaver coniectum, ignoretur, ut Pierius Valerianus, ceterique similes, uti etiam ultimo Vuarthon; quia sepultus est inter suos Augustinianos, nempe in celebri Basilica S. Mariae de Populo Romae cum inscriptione exposita primo in fine suae interpr. Themisij edit. 1500 Venetae, postea relata a Iovio in Elogio, et a Petro Iustiniano in Historia Veneta Lib. 9, pag. 339; qui tamen annum obitus reticuit, ut melius asserere posset, inter paucos dies obijsse. Secundo a Francisco Suvertio in Selectis Christiani Orbis delicijs pag. 67, Romana. Tertio a meo Illustrissimo Landucio in Hist. S. Mariae de Populo pag. 188; et ultimo ab Ughello Tom. V Italiae Sacrae col. 152. Confundentes demum Barbarum Patriarcham cum Episcopo Veronensi Avunculo, qui obijt 1471 sunt citatus Possevinus in Appar. sacro, Ioannes Bonifacius in Historia Tarvisina Lingua Italica lib. 11, pag. 631; Augustinus Superbus in Triumpho Veneto pag. 135; necnon meus Herrera, alijque. Denique ad reprehensionem Volaterrani, scilicet nostrum Barbarum potius in rebus sacris uti Infulatum, quam in castigationibus Plinianis, debuisse tempus impendere, respondeo; ipsum eas perfecisse, antequam ad Patriarchatum assumeretur, ut comprobatur ex dedicatoria, et epistola ad magnum Mirandulanum Picum, nec etiam possesionem adivisse; et ultimo bene respondit Vossius: Utinam sic a multis eius dignitatis et instituti peccaretur. Qui etiam Vossius ad Barbari defensam, proferens Conciones M. S. Patavij apud Augustinianos, indirecte quoque approbat Possevinianum dictum, nempe Augustinianum fuisse, ut Liber supradictus Concionum in frontispicio asserebat, quem tamen M. S. Librum; heu dolendum! amplius in nostra Patavina non extare ex Indice Thomasini non apponente valde suspicor. Fuit itaque Hermolaus 83 Patriarcha Aquileiensis, licet, vetante Veneto Senatu, possessionem non adiverit, Cardinalis designatus, et antequam ad Summum Pontificem Innoc. VIII; Orator fuerat ad Federicum V; ut eruditissimus Lambeccius, non Tertium, ut alij vocant, Imperatorem, etiamque ad Regem Romanorum Maximilianum Austriacum. Decessit Romae 1494, 21 Maij, aetatis annorum 40 morbo contagioso affectus; [P. 177] nam antidotum potentissimum a Mirandulano et Politiano e Florentia, ad tempus non pervenit, ut Paulus Iovius in Elogio asserit. A 18 anno scribere exorsus, multa elegantissima et erudita composuit, quorum plura infra narrabo. De eo plurima ex alijs Thomas Pepe Blaunt Anglus eruditus in Censura celebriorum Auctorum pag. mihi 487. En Epithaphium: Barbariem Hermoleos Latio, qui depulit omnem, / Barbarus hic situs est, utraque lingua gemit. / Urbs Venetum vitam, mortem dedit inclyta Roma, / Non potuit nasci, nobiliusve mori. Obijt 1494.
* Compendium scientiae naturalis. Lausannae 1579, in 8. Marpurg. 1595, in 8, et ibidem 1607, in 8.
* Themistij Peripatetici Paraphrases in aliquos Aristotelis Libros admodum adolescens, scilicet aetatis an. 26 Latinos fecit; in Post. lib. 2; in Phisic. lib. 8; de Anima; de Memoria et Reminiscentia; de Somno et Vigilia, de insomnijs, de divinatione per somnium. Venetijs per Ioannem Hertzoy 1500, in 4 Septembris Fol. Basileae apud Valdeum 1533, in 4.
* Castigationes Plinianae, ad Alexandrum VI. Romae 1492, in fol. Castigationes ibidem 1493 et Venetijs 1497, in fol.
* Oratio gratulatoria ad Fridericum Imp. Brugis 1486, in 4. Basileae apud Froben 1520, in 4.
* Orationes et Praelectiones Parisijs 1494, in 4.
* Epistolae variae et Praefationes inter Epistolas Politiani. Argentinae ex officina Schunreriana 1513, in 4; Basileae 1553, lib. I. 9 et 12.
* Conciones Sacrae Patavij M. S. apud nostros ex Possevino.
* Epistola ad nostrum Brandolinum 1487, 1 Februarij impressa in Oratione eiusdem Brandolini.
* Castigationes in Pomponium Melam: Corollarium ad Dioscoridem in quinque Libros priores de materia Medica, versiones latinae Dioscoridis. Librorum Themistji Orationum, et aliquot Plutarchi Opusculorum pluribus in locis et temporibus impressioni traditae fuere. Igitur videatur Bibl. Barberina aliqua Opera Barbari exponens.
* De Caelibatu lib. 2. Contra Barbaros Philosophos Librum. De re uxoria Poema. Quaestiones Geometricas. Convenientiam Astrorum et Medicinae. Praecepta Hist. conscribendae ad M. Antonium Sabellicum. Orationes et Epistolas multiplices. Carminum plusquam 12000 Librum. Compendium Galeni. Versiones aliquot librorum Graecorum et in his responsio Gennadij Patriarchae Costantinop. De fide Catholica ad Mahometem Imp. Turcarum, aliaque plura scripsit Barbarus, et edita esse asserit Frisius, sed non exprimit tempus, nec locum etc.
99) HIERONYMUS NEAPOLITANUS suo tempore clarus et illustris, nec non Philosophorum et Theologorum facile Princeps enituit. [P. 178] Is in sua Neapolis Patria valde acceptus, ac Lector pro publica Universitate petitus, a Reverendissimo Gerardo Ariminensi Generali 1432, 26 Octobris facultatem obtenuit adeundi. Anno postea 1436 ab eodem Generali S. Theologiae Magister creatus Vicarius Provincialis suae Neapolitanae Provinciae designatur; et cum a Fratribus demum Provincialis electus fuisset, ab eodem Generali die prima Decembris 1437 confirmatur. In eadem dignitate adhuc sedebat die 2 Iunij 1439. Anno tamen 1438, 6. Iunij delectus fuerat in Regentem Coenobij S. Augustini Regalis pro anno 1439. Cum fuisset Nicolai V Pontificis Maximi Praeceptor, ab eoque non parum dilectus; ad Cathedram Divi Petri assumptus eum Episcopum Civitatis Oppidensis in Calabria creavit Kal. Septembris 1449. Tempore sui gubernij sublato ritu Graeco a sua Dioecesi, latinus introductus fuit. Non extitit praeceptor Nicolai V in Graecis Litteris, ut scribit Ughellus, sed in speculativis scientijs potius eum erudivit. Hoc expresse apparet ex dicto nostri Coriolani contemporanei: In suo senio Graecas Litteras didicit, in quibus sic evasit peritus, ut de Graeco in latinum, ac etiam e contra de Latino in Graecum multa memoratu digna traduxerit, ac etiam in utraque composuit. Cum enim Coriolanus opera edita distincte non exposuerit, nil aliud subsequentes expresserunt. Solum Gratianus in Anastasi et Elssius in Encomiastico asserunt scripsisse Centurias Ordinis nostri. Verum cum Centurias Ordinis ediderit Hieronymus Roman Hispanus et loquentes supradicti de eodem, huius Libri non meminerint, fundate suspicor, ipsos tribuisse Hieronymo Neapolitano, quod Hieronymo Roman debebatur. Tanto magis quia de his Centurijs nihil apud Coriolanum et Bergomensem Scriptores coaevos. Rexit noster Episcopus egregie Sponsam sibi commissam per annos 23; decessitque 1472. Laudatur ab omnibus nostris et ab Ughello in Italia Sacra Tom. 9, col. 582; ac a Nicolao Toppio in Bibl. Neapolitana pag. 159; Ughellus tamen vocat Bergomensem nostrum Bartholomaeum, facile error Amanuensis est, et Toppius errat in assignando Tom. et col. Ughelli. Scripsit, ut supra notatum est ex Coriolano.